Obrázky na stránke
PDF
ePub

Clarus ob id factum, donis ornatur honestis ;
Accipit et bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum evertere prætor
Nescio quod cupiens, hortari cœpit eundem
Verbis, quæ timido quoque possent addere mentem.
I, bone, quo virtus tua te vocat; i pede fausto,
Grandia laturus meritorum præmia: quid stas?
Post hæc ille catus, quantumvis rusticus, Ibit,
Ibit eo quo vis, qui zonam perdidit, inquit.
Romæ nutriri mihi contigit, atque doceri,
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.
Adjecere bonæ paulo plus artis Athenæ;

35

40

vero facinus pulchris muneribus afficitur; accipitque plusquam viginti millia sestertium nummorum. Eodem ferme tempore volens imperator diruere castrum quoddam, cœpit hunc ipsum militem adhortari sermonibus, qui vel ignavo possent animos dare: Ito, generose, quo te tua virtus vocat; perge felicibus auspiciis, magna pro faciendis munera consecuturus: cur moraris? Tum ille astutus etsi agrestis ait: Vadat illuc, vadat quo jubes qui loculos amiserit. Ego Roma educatus et edoctus sum, quantum damni Græcis attulisset Achilles offensus. Deinde insignes Athenæ

berg. 32 Vat. 10. ob hoc factus. Exc. Sax. et Junt. 1503. ob id factus. Caning. Sanad. et Dorigh, ob id facti. Vat. Rom. 6. a m. sec. Vallicel. 1. et Exc. Sax. ornatus. Vat. 2. a m. sec. Vat. Rom. 8. Vat. Palat. 4. Angelic. 2. alii codd. ap. Lamb. Pulm. Torrent. et Valart. ornatur opimis; et ita notatum ex cod. in marg. Ald. 1509. in Biblioth. Barberin. et Ald. 1519. in Biblioth. Angelic. Torrentius refutat. Wakef. ex conjectura oneratur.-33 Accepit bis Vat. 10.-34 Schoenborn. 2. prætor everte.-35 Nescio quid in eodem cod.-36 Vallicel. 3. timidis. Cuning. mentis.-37 Obone Barberin. 1. faustus Chisian. 5.-40 Cuning, zonam qui.-42 Iratus Priscis Zach. Pearce.-43 Chi

NOTE

civitatem, quæ bene munita Tigranis opes servabat. Dio.

42 Iratus Graiis quantum, &c.] Id est, didici Homeri Iliadem, in qua

32 Donis honestis] Qualia sunt pha- refertur Achilles ob ereptam sibi leræ, torques, coronæ.

40 Zonam] Castrensem crumenam et pecuniam, quam milites in zona portare consueverant. Evangel. Marc. cap. 6. Gell. xv. 12. sic loquitur C. Gracchus: Cum Roma profectus sum, Quirites, zonas, quas argenti plenas extuli, eas ex provincia inanes retuli.'

41 Romæ nutriri mihi contigit] Vid. I. Sat. 6.

Briseidem iratus secessisse a reliquo exercitu: atque ita Græcis plurimum nocuisse. Vide 1. Od. 15. ad finem. Porro studiorum olim initium ducebant pueri ab Homeri Achille. Unde proverbium de rudi et illiterato: Ne iratum quidem Achillem novit.'

43 Adjecere bonæ, &c.] Dein apud Athenas Philosophiæ operam dedi. De Athenis II. Sat. 7.

Scilicet ut possem curvo dignoscere rectum,
Atque inter sylvas Academi quærere verum,
Dura sed emovere loco me tempora grato;
Civilisque rudem belli tulit æstus in arma,
Cæsaris Augusti non responsura lacertis.
Unde simul primum me dimisere Philippi,
Decisis humilem pennis, inopemque paterni
Et laris et fundi, paupertas impulit audax

Ut versus facerem: sed, quod non desit, habentem
Quæ poterunt unquam satis expurgare cicutæ,

45

50

aliquanto plus doctrinæ contulerunt; nempe ut nossem pravum ab honesto distinguere, ac veritatem indagare in nemore Academi. Sed infortunata tempora abstraxerunt me loco jucundo; et civiles fluctus militiæ imperitum appulerunt ad exercitum nequaquam parem viribus Augusti Cæsaris. Unde statim ut Philippi me Exemerunt abjectum amputatis alis, spoliatumque domo et bonis paternis, audax inopia adegit carmina componere. Nunc autem possidens quantum sufficit, quibus

sian. 1. a m. sec. plus laudis.-44 Scilicet ut vellem Harl. 3. quatuor Feæ, unus Pulm. aliique codd. ap. Cuning. ut possim viginti codd. ap. Feam, Bamberg. et unus ap. Pulm. dinoscere Bamberg.-46 Angelic. 2. abmovere. Vat. 17. amovere; ita alii Mss. apud Pulm. Val. edit. Princ. et priscæ aliæ editiones, Aldus 1501. 1509. 1519. Junta 1503. Britann. 1520. Basill. 1527. 1531. Dion. ab Harsio Lugd. 1538. H. Steph. Chab. D. Heins. Desprez, Bond.-49 Inde simul Vat. Palat. 4.-50 Vat. Rom. 8. Vallicel. 1. et unus ap. Pulm. pinnis. -52 Vat. 12. et Vallicel. 1. sed non quod.-53 Septem codd. Feæ, expugnare; ita Cuning. ex uno cod. eumque secutus Dorigh. expurgare Sicyo

NOTE

45 Inter sylvas Academi] Academia locus Athenis suburbanus, arboribus multis amœnus, illustrium etiam virorum monumentis exornatus, ubi Philosophiam primus docuit Plato. Diogen. Laërt. Alii nomen trahunt ab Academo qui porticum ibi quondam exstruxerat: alii a Cadmo.

46 Dura sed emovere loco, &c.] Bello nempe civili flagrante, Brutus adversus Augustum colligens copias, Athenis iter habuit in Macedoniam ; unde Horatium et alios quosdam juvenes Romanos ibi literis incumbentes abduxit: nostrum vero Poëtam Tribunum militum constituit, quamvis 'bel. li rudem,' ut patet.

48 Cæsaris Augusti, &c.] Commode

assentatur.

49 Me dimisere Philippi] Ad quam urbem in Thessalicis campis Augustus Brutum profligavit. Vide 11. Od. 7.

50 Decisis humilem pennis, &c.] Amissis dignitate et patrimonio etiam per proscriptionem.

53 Cicuta] Non est quod vox hæc adeo torqueat Interpretes, sane pro elleboro posita. Nam et Avicena cicutam vocat nigrum helleborum. Itaque sensus est: Quanta esset insania mea, si scribendis versibus etiamnum caput obtunderem frangeremve? et quæ frigidiores herbæ possent tem

Ni melius dormire putem quam scribere versus?
Singula de nobis anni prædantur euntes;
Eripuere jocos, venerem, convivia, ludum ;
Tendunt extorquere poëmata: quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque :
Carmine tu gaudes; hic delectatur Iambis;

Ille Bioneis sermonibus, et sale nigro.

Tres mihi convivæ prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.

55

60

Quid dem? quid non dem? renuis tu, quod jubet alter;
Quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
Præter cetera, me Romæne poëmata censes
Scribere posse, inter tot curas totque labores?
Hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis

65

pharmacis unquam curari possem, si satius non ducerem quiescere, quam versus condere? Etas defluens omnia paulatim aufert a nobis: jam eripuit jocos, amores, convivia, facetias; conatur et abstrahere facultatem poëticam: quid jubes ut agam? Denique non omnibus eadem placent. Tu versus Lyricos amas, ille Iambicos. Hic gaudet Satiris et dicteriis mordacibus. Et quidem tres convivæ raro idem appetunt: quia diversa longe dissimili gustu volunt: quid tribuam? quid negem? tu recusas quod alius petit. Quod cupis, illud amarum et grave duobus videbitur, Præterea numquid putas me Romæ posse condere carmina tot inter solicitudines et molestias? Hic rogut ut pro eo spondeam: ille ut audiam quæ composuit, dimis

Lamb. ex conjectura.-54 Si melius Vat. Palat. 6. Nil melius Vat. 14. Chisian. 5. Angelic. 3. et Barberin. 2. Nec melius Cruq.-56 Exc. Sax. ludos.-57 Vat. Rom. 4. quid faciamus.-59 Schoenborn. 3. hi delectantur.-62 Poscentes multum vario Vat. 22. P. vario animum codex unus ap. Talbot, et sic Cuning, ex ingenio.-63 Vat. 24. et quid non dem. Vat. 7. et Exc. Sax. quod petit alter. Bentl. ex quatuor codd. renuis quod tu; ita etiam tres ap. Feam, alii ap. Valart. Traj. ad Rhen. 1713. Cuning. Sanad. Mervill. Phil. Sandby, Valart. Dorigh. et Kidd.-65 Romane omnes Cruquii codd. Gott. omnes ap. Feam, Harl. 1. 2. 3. 4. 6. 7. al. et edd. vett. ante Aldum. Roma mene codd. ap. Valart. Aldd. 1. 2. 3. Junt. 1503. Venet. 1509. Britan. 1520. Basill. 1527. 1530. Dion. ab Harsio Lugd. 1538. Romana solus Baxt.—

[blocks in formation]

Omnibus officiis: cubat hic in colle Quirini,
Hic extremo in Aventino; visendus uterque ;
Intervalla vides humane commoda. ¶Verum
Puræ sunt plateæ, nihil ut meditantibus obstet.
Festinat calidus mulis gerulisque redemtor;
Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum ;
Tristia robustis luctantur funera plaustris ;

Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus.
I nunc, et versus tecum meditare canoros.

70

75

sis quibuscumque officiis: alter habitat in colle Quirinali, alter in ultimo Aventino: ambos adire oportet: cernis loca satis distantia. At vacuæ sunt viæ, ut nihil cogitabundum impediat. Immo occurrit operum conductor cum mulis et bajulis properans; machina lapidem aut trabem ingentem attollit: pompa funebris decertat cum magnis plaustris: illac rabiosa canis, istac porcus cœnosus discurrit. Age modo,

66 Chisian. 1. curas tot totque.-68 Exc. Sax. et tres alii Feæ, in valle Quirini ; et ita codd. Ovidii Fast. IV. 375. Vat. 14. in monte Quirini. Nic. Heins. ad Ovid. 1. 1. malit Quirino. Vide eundem Heins. ad Ovid. Met. xiv. 834. ubi colle Quirini est scriptis plerisque pro vulg. tamen: colle Quirino stant primus Hamburg. et quinque alii.-69 Hic in Aventino extremo Angelic. 2. Adventino Schoenborn. 2. uterque est Chisian. 5. et Vallicel. 1.—70 Rerum ex ingenio Cruq. non ex codd. ut asserit Gesnerus.-71 Plures sunt codd. Feæ, et Schoenborn. 4. nil ut Caning. obsit ex duobus codd. Cruq. obstet? cum interrogandi nota tres ap. Feam; ita edidere Fea et Bothe.-72 Schoenborn. 3. mulus gerulusque.-73 Torquet nunc ingens lapidem nunc machina Schoenborn. 2.-74 Hic versus deest in eodem codice.-75 Hic rabiosa furit Bamberg. rabiosa furit canis Vat. 4. Vat. Palat. 6. et Harl. 6. ruit Vat. 16. ' Vulgata lectio fugit, etsi tot aliis codd. suffulta, hic videtur impropria; nam proprium est canum rabidorum furere;' et ita verum timorem incutiunt. Canes omnes currunt, fugiunt, quín exterreant.' Fea. Eadem varietas II. Sat. 7.-35. Mox duo codd. Feæ, fugit sus.-76 Vat. Palat. 1. et versus me

NOTE

68 Colle Quirini] Ad remotissimam urbis regionem.

69 Extremo in Aventino] Ad oppositam urbis partem versus Tiberim.

70 Intervalla vides, &c.] Inter utramque illam regionem sunt nempe forum Romanum, templum Jovis Feretrii, Capitolium, Palatium.

Humane commoda] Ironice, id est, valde incommoda ob longinquitatem itineris ac regionum diversitatem. Perperam istas voces aliqui sepa

rant,

Verum Puræ sunt platea] Prolep. sis. At vacuæ impedimentis sunt viæ atque inter eundum versus meditari licet. Immo, inquit Horatius, molestissima est vel ob istam rationem quælibet urbs valde frequens et populosa. Vide Juvenal. Sat. III.

72 Calidus redemtor] Ardens et inhians ad quæstum. Vide 11. Od. 1.

73 Ingens machina] Vel saxa ad muros, vel tigna ad contignationem attollens.

Scriptorum chorus omnis amat nemus, et fugit urbes
Rite cliens Bacchi, somno gaudentis et umbra :
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
Vis canere, et contracta sequi vestigia vatum ?
Ingenium, sibi quod vacuas desumsit Athenas,

80

versus optimos animo finge. Verum scriptor omnis petit solitudinem, urbesque vitat, jure cliens Bacchi quietem et otium amantis. Tu vero me jubes mediis in tumultibus noctis ac diei Lyrica scribere, et poëtarum ardua studia consectari. Ingeniosus quispiam Athenis tranquillis addictus, ibique septem per annos

cum. Bamberg. et verbis tecum. Vat. 9. meditare sonoros.-77 Tredecim codd. Feæ, unus ap. Jaeck, et Harl. 3. et fugit urbem; ita alii Mss. apud Pulm. Torr. Combe, edit. Princ. Venn. 1478. 1479. 1481. 1486. 1490. 1495. 1509. 1514. Junta 1503. Britann. 1520. Frib. 1536. et fugat urbem Schoenborn. 3. et fugit urbes octodecim codd. Feæ, alii Mss. apud Torr. Aldus 1501. 1509. 1519. Dion. ab Harsio Lugd. 1538. Lamb. Mur. atque inde vulgata apud om. nes recentiores. Favet primæ lectioni Porphyrio, dum ait, ad superius argumentum hoc pertinere; quod probat, in frequentia Urbis Poëtam scribere nou posse. Eandem lectionem etiam mallet in nota Torrent. At potius de poëtis omnibus, cujuscumque nationis et temporis, intelligendus Hora tius; qui de more fugiunt urbes; et nemora, aut alia secreta loca petunt, ut versus faciant. Si hoc faciunt poëtæ alii; quomodo ego hic, inter tot strepitus nocturnos atque diurnos, in mediis fluctibus, et tempestatibus hujus Urbis, omnium maximæ, canere possum? Confer 11. Sat. 6. 1. Epist. 14. 10. seqq.' Fea.-80 Duodecim codd. Feæ, contracta; ita etiam alii Mss. apud Lamb. Pulm. edit. Flor. 1482. Venn. 1483. 1486. 1490. 1495. 1514. 1552. Lips. 1499. Aldus 1501. 1509. 1519. Basill. 1527. 1531. 1580. Frib. 1536. Dion, ab Harsio Lugd. 1538. Lamb. Mur. inde vulgata fere apud omnes. contacta habent ceteri codd. Feæ, alii Mss. apud Lamb. Torr. Talb. Val. Commentator Cruquianus, edit. Princ. Med. 1476. Venn. 1478. 1479. 1481. 1509. Junta 1503. Britann. 1520. Utramque lectionem innuit; sed secundam videtur admittere Porphyrio. Melius contracta, cum Landino, Gesnero, aliis, erant difficilia ad sequendum; quoniam coartata erant, et angusta, in tanta etiam egregiorum poëtarum multitudine.' Fea. Alii codd. cunctata, (ita Cuning. et Dorigh.) conctata, (ita Gott. Exc. Sax. Harl. 1. 2. 3. 4. 6. 7. et Mediol. 1477.) et cuncta, constructa, constrata, constracta, et tractata, cantala, et sic codd. Torrent. Bentleius ex conjectura, non tacta, eumque secutus est Kidd. vestigia patrum Vat. 7. ab al. m. in marg.-81 Ingenium sibi qui Schoenborn. 2. et quatuor ap. Valart. et sic Cuning. Sanad. Mervill. et Dorigh, sibi

NOTE

77 Scriptorum chorus, &c.] Ovid. Trist. I. Carmina secessum scribentis et otia quærunt.' Quintil. x. 3. 'Secretum et liberum arbitris locum, et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit:' et paulo post: 'Silentium et secessus, et undique liber animus, maxime optanda sunt.' Vide Juvenal. Sat. VII. 53. et seq.

78 Cliens Bacchi] In tutela Bacchi esse poëtas, dictum est alibi non semel.

80 Contracta vestigia ratum] Angusta, ardua, difficilia. Vide Juve nal. mox cit. Alii leg. contacta, sed inepte.

81 Ingenium, sibi quod, &c.] Si Athenis ludibrio est homo plusculunt meditabundus, et quasi lectioni libro.

« PredošláPokračovať »