Obrázky na stránke
PDF
ePub

CORPVS

SCRIPTORVM ECCLESIASTICORVM

LATINORVM

EDITVM CONSILIO ET IMPENSIS

ACADEMIAE LITTERARVM CAESAREAE

VINDOBONENSIS

VOL. VIIII.

EVGIPPII OPERA

PARS I

EVGIPPII EXCERPTA EX OPERIBVS S. AVGVSTINI
EX RECENSIONE PII KNOELL.

VINDOBONAE

APVD C. GEROLDI FILIVM BIBLIOPOLAM ACADEMIAE

MDCCCLXXXV.

EVGIPPII

EXCERPTA EX OPERIBVS

S. AVGVSTINI

RECENSVIT

ET COMMENTARIO CRITICO INSTRVXIT

PIVS KNOELL.

VINDOBONAE

APVD C. GEROLDI FILIVM BIBLIOPOLAM ACADEMIAE

MDCCCLXXXV.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PRAEFATIO.

Quod Eugippius in epistula ad Probam uirginem dicit, se Excerpta ex operibus S. Augustini compilasse, quo pluribus librorum diuini illius scriptoris cognoscendorum facultas esset, quia unum codicem facilius quis sibi parare posset quam multos, hoc certe assecutus est, si ex numero codicum manuscriptorum, qui adhuc extant quique in catalogis bibliothecarum, quae perierunt, laudantur 1), iudicari licet. multitudine autem librorum et magno ambitu operis excusatum erit, quod selectis codicibus usus sum, plures uero qui innotuerant excutere omisi. codices igitur uetustiores tantum excussi, codicibus uero, qui decimo aut posteriore saeculo scripti sunt, praeter unum Vercellensem abstinui. cum autem ambitus huius libri fines solitos iam egrediatur, hoc loco tantummodo de codicibus, quos aut contuli aut inspexi, eorumque condicione atque indole enarrabo, cur autem in textu, quem uocant, constituendo Vaticanum librum ducem secutus sim, alio loco copiosius exponam.

Omnium uero librorum, quos in edendis Excerptis adhibui, et antiquitate et integritate facile principem locum tenet codex Vaticanus, numero 3375 signatus, long. 0.33 m, lat. V 0.24 m, saeculo VII litteris uncialibus pulcherrimis atramento flauo exaratus: quem ipse annis 1877 et 1878, cum Romae morarer, cum editione Migniana contuli. hic liber 306 foliis Excerpta integra continet praeter epistulam Eugippii ad Probam et

1) cf. Gust. Becker Catalogi bibliothecarum antiqui. Bonnae 1885. VIIII.

a

primos triginta titulos indicis capitulorum initio li extremo libro capita CCCXLV-CCCXLVIII cum part CCCXLIIII (inde a p. 1088, 9) desiderantur, cum pa folii 306 desecta sit, cetera perierint. in primo folio ch quo codex inuolutus est, manu Fuluii Vrsini haec ling gari italica adnotata sunt: Eugippo abbate quasi un co di uarii scritti di S. Agostino in pergamena in tra m in foglio. antico più di mille anni. Ful. Vrs. quat libri non sunt notati. librarius in hoc libro scribe diligenter et uerecunde uersatus est, ut iis locis, ubi i typo litterae euanidae quaedam legi non poterant, uacuum tot fere litterarum, quot in archetypo deesse uid relinqueret, quae postea plerumque aut ipse aut aequalis litteris aliquanto minoribus atramento mag scriptis suppleuit. quod ex. gr. factum est p. 487, 23; 584, 14; 601, 12; 602, 23; 604, 20; al. quibusda locis codicis parentis scriptura ita euanuisse uidetur, scriptum esset ne diligentiore quidem inquisitione posset, uelut 423, 11; 468, 8, ubi manus prima seduc spatio quinque litterarum scripserat, quae m. 2 perper pleuit, seduceret pro seducetur scribens; 533, 11. nonn uero spatium uacuum relictum est, ubi prorsus nihil ratur, uelut 507, 19; 655, 11; al.

Codex Vaticanus bis correctus est, primum a libra qui leuiora quaedam menda sat manifesta, uelut ubi acc pro nominatiuo uel ablatiuo scripserat, puncto supra p lineola sustulit. huius modi correcturae passim pe codicem inueniuntur. ita etiam p. 927, 30 infantia, qu perperam scripserat, in infantili correxit ipse librari

Non ita religiose atque modeste rem corrector ge sub finem VIII, ut uidetur, saeculi hunc librum denuo singula uerba euanida atramento suo renouauit, uel totas ubi scriptura m. 1 delituerat, litteris langobardicis grauit. locis enim quibusdam siue propter asperam m naturam siue alia de causa atramentum iam paulo p codex scriptus est detritum decidit, ita quidem,

« PredošláPokračovať »