Obrázky na stránke
PDF
ePub

Et quos præcipuè fugiam, properabo fateri,
Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,
Græcam urbem: quamvis quota portio fæcis Achæi?
Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas.
Ite, quibus grata est pictâ lupa barbara mitrâ.
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

Hic altâ Sicyone, ast hic Amydone relictâ,
Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine coliem,

Viscera magnarum domuum dominique futuri."
Ingenium velox, audacia perdita, sermo

60

65

70

Promptus et Isæo torrentior. Ede, quid illum

Esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos : 75 Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,

Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.
Græculus esuriens in cœlum, jusseris, ibit.

Ad summam, non Maurus erat, neque Sarmata, nec Thrax,

Qui sumpsit pennas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit fultusque toro meliore recumbet
Advectus Romam, quo pruna et cottana vento?
Usque adeò nihil est, quòd nostra infantia cœlum
Hausit Aventinum baccâ nutrita Sabinâ?
Quid, quòd adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus æquat
Herculis, Antæum procul a tellure tenentis?-
Hæc eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur.-

80

85

90

Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Hæmo.
Natio comoda est. Rides? meliore cachinno
Concutitur: flet, si lacrymas conspexit amici,
Nec dolet igniculum brumæ si tempore poscas,
Accipit endromiden: si dixeris, æstuo, sudat.

95

Non sumus ergò pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest alienum sumere vultum,
A facie jactare manus, laudare paratus.—
Scire voiunt secreta domûs atque inde timeri.
Et quoniam cœpit Græcorum mentio, transi

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

100

Gymnasia, atque audi facinus majoris abollæ.
Stoïcus occidit Baream, delator amicum,
Discipulumque senex, ripâ nutritus in illâ,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hîc, ubi regnat
Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Erimarchus,
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum.
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturæ patriæque veneno,

chila

Limine submoveor: perierunt tempora longi
Servitii. Nusquam minor est jactura clientis.
Quod porrò officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hîc meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum prætor lictorem impellat, et ire
Præcipitem jubeat dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?—
Da testem Romæ tam sanctum, quàm fuit hospes
Numinis Idæi: procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam:
Protenus ad censum, de moribus ultima fiet
Quæstio. Quot pascit servos? quot possidet agri
Jugera? quàm multâ magnâque paropside cœnat?
Quantum quisque suâ nummorum servat in arcâ,
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum
Et nostrorum aras; contemnere fulmina pauper
Creditur atque deos, dîs ignoscentibus ipsis.
Quid, quòd materiam præbet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si fœda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est, et ruptâ calceus alter
Pelle patet; vel si consuto vulnere crassum
Atque recens linum ostendit non una cicatrix ?
Nil habet infelix paupertas durius in se,

[ocr errors]

Quàm quòd ridiculos homines facit. Exeat, inquit,
Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
Cujus res legi non sufficit, et sedeant hic
Lenonum pueri quocunque in fornice nati.
Hic plaudat nitidi præconis filius inter
Pinnirapi cultos juvenes, juvenesque lanista...
Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.
Quis gener hîc placuit censu minor, atque puellæ
Sarcinulis impar? quis pauper scribitur hæres ?
Quando in consilio est ædilibus? Agmine facto
Debuerant olim tenues migrâsse Quirites.
Haud facilè emergunt, quorum virtutibus obstat

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

105

110

115

120

125

130

135

To the

140

145

[ocr errors]
[ocr errors]

Res angusta domi; sed Romæ durior illis
Conatus: magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres, et frugi cœnula magno.
Fictilibus cœnare pudet, quod turpe negavit
Translatus subitò ad Marsos mensamque Sabellam;

150

Contentusque illîc veneto duroque culullo.

Pars magna Italiæ est, si verum admittimus, in quâ

Nemo togam sumit, nisi mortuus. Ipsa dierum

Festorum herboso colitur si quando theatro

155

Majestas, tandemque redit ad pulpita notum
Exodium, quum personæ pallentis hiatum
In gremio matris formidat rusticus infans;
Equales habitus illîc, similesque videbis
Orchestram et populum: clari velamen honoris,
Sufficiunt tunicæ summis ædilibus albæ.
Hîc ultra vires habitûs nitor: hîc aliquid plus,
Quàm satis est, interdum alienâ sumitur arcâ.

160

Commune id vitium est. Hîc vivimus ambitiosâ

Paupertate omnes. Quid te moror? Omnia Romæ

165

Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes ?
Ut te respiciat clauso Veiento labello?

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati.

Plena domus libis venalibus. Accipe, et istud
Fermentum tibi habe: præstare tributa clientes
Cogimur, et cultis augere peculia servis.

170

Quis timet, aut timuit gelidâ Præneste ruinam,
Aut positis nemorosa inter juga Volsiniis, aut
Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce?
Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
Magnâ parte sui. Nam sic labentibus obstat
Villicus, et veteris rimæ quum texit hiatum,

175

Securos pendente jubet dormire ruinâ.

Vivendum est illîc, ubi nulla incendia, nulli

Nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola transfert

180

Ucalegon; tabulata tibi jam tertia fumant:

Tu nescis. Nam si gradibus trepidatur ab imis,
Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur
A pluviâ, molles ubi reddunt ova columbæ.

Lectus erat Codro Proculâ minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci, nec non et parvulus infrà
Cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron ;
Jamque vetus Græcos servabat cista libellos,
Et divina opici rodebant carmina mures.

185

1

Nil habuit Codrus: quis enim negat? et tamen illud

190

[ocr errors]

Perdidit infelix totum nihil ultimus autem
Ærumnæ cumulus, quòd nudum, et frusta rogantem
Nemo cibo, nemo hospitio, tectoque juvabit.
Si magna Asturii cecidit domus: 'horrida mater,
Pullati proceres, differt vadimonia prætor.
Tunc gemimus casus Urbis, tunc odimus ignem.
Ardet adhuc, et jam accurrit, qui marmora donet,
Conferat impensas. Hic nuda et candida signa,
Hic aliquid præclarum Euphranoris et Polycleti,
Hæc Asianorum vetera ornamenta deorum,
Hic libros dabit, et forulos, mediamque Minervam,
Hic modium argenti. Meliora ac plura reponit
Persicus orborum lautissimus et meritò jam
Suspectus, tanquam ipse suas incenderit ædes.
Si potes avelli Circensibus, optima Soræ,
Aut Fabrateriæ domus, aut Frusinone paratur,
Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
Hortulus hîc, puteusque brevis, nec reste movendus,
In tenues plantas facili diffunditur haustu.
Vive bidentis amans, et culti villicus horti;
Unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
Est aliquid, quocunque loco, quocunque recessu,
Unius sese dominum fecisse lacertæ.

2

195

200

[ocr errors]

205

well

210

[ocr errors]

215

[ocr errors]
[ocr errors]

Plurimus hîc æger moritur vigilando: sed illum
Languorem peperit cibus imperfectus, et hærens
Ardenti stomacho. Nam quæ meritoria somnum
Admittunt? Magnis opibus dormitur in Urbe:
Indè caput morbi. Rhedarum transitus arcto
Vicorum in flexu, et stantis convicia mandræ
Eripient somnum Druso, vitulisque marinis..
Si vocat officium, turbâ cedente vehetur
Dives, et ingenti curret super ora Liburno,
Atque obiter leget, aut scribet, vel dormiet intus;
Namque facit somnum clausâ lectica fenestrâ
Antè tamen veniet: nobis properantibus obstat
Unda prior magno populus premit agmine lumbos,
Qui sequitur. Ferit hic cubito, ferit assere duro
Alter; at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
Pinguia crura luto, plantâ mox undique magnâ
Calcor, et in digito clavus mihi militis hæret.

Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo?
Centum convivæ sequitur sua quemque culina.
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
Impositas capiti, quas recto vertice portat

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Servulus infelix, et cursu ventilat ignem.

235

Scinduntur tunica sarta: modò longa coruscatletis

Sarraco veniente abies, atque altera pinum

Plaustra vehunt, nutant altæ populoque minantur.
Nam si procubuit, qui saxa Ligustica portat,
Axis, et eversum fudit super agmina montem,
Quid superest de corporibus ? quis membra, quis ossa
Invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver
More animæ. Domus interea secura patellas
Jam lavat, et buccâ foculum excitat, et sonat unctis
Striglibus, et pleno componit lintea gutto.
Hæc inter pueros variè properantur: at ille
Jam sedet in ripâ, tetrumque novicius horret
Porthmea, nec sperat cœnosi gurgitis alnum
Infelix, nec habet, quem porrigat, ore trientem.

240

[ocr errors]

Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:
Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
Testa ferit, quoties rimosa et curta fenestris

Vasa cadant; quanto percussum pondere signent
Et lædant silicem. Possis ignavus haberi
Et subiti casûs improvidus, ad cœnam si
Intestatus eas. Adeò tot fata, quot illâ
Nocte patent vigiles, te prætereunte, fenestræ:
Ergò optes, votumque feras miserabile tecum,
Ut sint contentæ patulas defundere pelves.

250

255

Ebrius ac petulans, qui nullum fortè cecidit, Dat pœnas, noctem patitur lugentis amicum Pelidæ, cubat in faciem, mox deinde supinus.

260

Ergò non aliter poterit dormire? Quibusdam

Somnum rixa facit: sed, quamvis improbus annis,

Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina læna

265

Vitari jubet, et comitum longissimus ordo,

Multum præterea flammarum, et aënea lampas.
Me, quem luna solet deducere vel breve lumen
Candela, cujus dispenso et tempero filum,
Contemnit. Miseræ cognosce proœmia rixæ,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantùm.
Stat contrà, starique jubet; parere necesse est.
Nam quid agas, quum te furiosus cogat, et idem
Fortior? Unde venis? exclamat: cujus aceto,
Cujus conche tumes? quis tecum sectile
Sutor, et elixi vervecis labra comedit?
Nil mihi respondes? aut dic, aut accipe calcem.
Ede, ubi consistas: in quâ te quæro proseuchâ?

porrum

270

275

« PredošláPokračovať »