Obrázky na stránke
PDF
ePub

Infremuit, rubet auditor, cui frigida mens est
Criminibus, tacitâ sudant præcordia culpâ.
Indè iræ, et lacrymæ. Tecum priùs ergò voluta
Hæc animo ante tubas: galeatum serò duelli
Pœnitet. Experiar, quid concedatur in illos,
Quorum Flaminiâ tegitur cinis atque Latinâ.

160

SATIRA II.

ULTRA Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt.
Indocti primùm ; quanquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est,
Si quis Aristotelem similem vel Pittacon emit,
Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
Fronti nulla fides. Quis enim non vicus abundat
Tristibus obscoenis? Castigas turpia ?—
Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
Quis cœlum terris non misceat, et mare cœlo,
Si fur displiceat Verri? homicida Miloni?
Clodius accuset mochos? Catilina Cethegum?
In tabulam Sullæ si dicant discipuli tres?
Qualis erat nuper tragico pollutus adulter
Concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
Omnibus, atque ipsis Veneri Martique timendas.-
Nonne igitur jure ac merito vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros, et castigata remordent?

Non tulit ex illis torvum Lauronia quendam
Clamantem toties: Ubi nunc lex Julia? dormis?
Ad quem subridens: Felicia tempora, quæ te
Moribus opponunt! Habeat jam Roma pudorem!
Tertius e cœlo cecidit Cato. Sed tamen unde
Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo

5

10

15

20

25

Quæ tibi? Ne pudeat dominum monstrare tabernæ.

Quòd si vexantur leges ac jura, citari

Ante omnes debet Scatinia. Respice primùm,

Et scrutare viros: faciunt hi plura; sed illos

30

Defendit numerus, junctæque umbone phalanges.
Magna inter molles concordia. Non erit ullum
Exemplum in nostro tam detestabile sexu.—

Nunquid nos agimus causas? civilia jura
Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus?
Luctantur paucæ; comedunt coliphia pauca.
Vos lanam trahitis, calathisque peracta refertis
Vellera vos tenui prægnantem stamine fusum
Penelope meliùs, leviùs torquetis Arachne,
Horrida quale facit residens in codice pellex.
Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
Liberto; dederit vivus cur multa puellæ.
Dives erit, magno quæ dormit tertia lecto.
Tu nube, atque tace: donant arcana cylindros.
De nobis post hæc tristis sententia fertur:
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.

Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoïcidæ. Quid enim falsi Lauronia? Sed quid
Non facient alii, quum tu multicia sumas,
Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas, et Pollitas? Est mocha Labulla:
Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet,
Estuo. Nudus agas! Minùs est insania turpis.
En habitum, quo te leges ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modò victor, et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.

non proclames, in corpore judicis ista

35

40

45

50

55

Quid

Si videas? Quæro, an deceant multicia testem?

Acer, et indomitus, libertatisque magister,

60

Cretice, perluces. Dedit hanc contagio labem,

Et dabit in plures; sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit et porrigine porci,
Uvaque conspectâ livorem ducit ab uvâ.

Fœdius hoc aliquid quandoque audebis amictu.
Nemo repentè fuit turpissimus. Accipient te
Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt
Frontibus, et toto posuêre monilia collo,
Atque Bonam teneræ placant abdomine porcæ,
Et magno cratere, Deam. Sed more sinistro
Exagitata procul non intrat fœmina limen.
Solis ara Deæ maribus patet. Ite profana!
Clamatur nullo gemit hîc tibicina cornu.
Talia secretâ coluerunt Orgia tædâ
Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto.
Ille supercilium madidâ fuligine tactum
Obliquâ producit acu, pingitque trementes

65

70

75

Attollens oculos: vitreo bibit ille Priapo,
Reticulumque comis auratum ingentibus implet,
Cærulea indutus scutulata, aut galbana rasa,

Et

per Junonem domini jurante ministro.
Ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
Armatum, quum jam tolli vexilla juberet.

Res memoranda novis annalibus, atque recenti
Historiâ, speculum civilis sarcina belli.
Nimirum summi ducis est occidere Galbam,
Et curare cutem; summi constantia civis
Bebriaci campo spolium affectare Palatî,
Et pressum in faciem digitis extendere panem :
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Mosta nec Actiacâ fecit Cleopatra carinâ.
Hic nullus verbis pudor, aut reverentia mensæ.
Hic turpis Cybeles et fractâ voce loquendi
Libertas, et crine senex fanaticus albo

Quid tamen exspectant, Phrygio quos tempus erat jam

80

85

90

95

Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum, conducendusque magister.

More supervacuam cultris abrumpere carnem ?
Quadringenta dedit Gracchus sestertia, dotem

100

Cornicini; sive hic recto cantaverat ære.

Signatæ tabulæ: dictum Feliciter! ingens

Cœna sedet gremio jacuit nova nupta mariti.

O proceres, censore opus est an haruspice nobis?
Scilicet horreres, majoraque monstra putares,
Si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
Segmenta, et longos habitus, et flammea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro
Sudavit clypeis ancilibus. O pater Urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir:
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri? Vade ergò, et cede severi
Jugeribus campi, quem negligis! Officium cras
Primo sole mihi peragendum in valle Quirini.
Quæ causa officii? Quid quæris? Nubit amicus,
Nec multos adhibet. Liceat modò vivere; fient,
Fient ista palàm, cupient et in acta referri.
Interea tormentum ingens nubentibus hæret,

105

110

115

120

Quòd nequeunt parere, et partu retinere maritos.

Sed melius, quòd nil animis in corpora juris.
Natura indulget. Steriles moriuntur, et illis
Turgida non prodest conditâ pyxide Lyde,
Nec prodest agili palmas præbere Luperco.

Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fugâ mediam gladiator arenam,
Et Capitolinis generosior, et Marcellis,

125

Et Catulis, Paulique minoribus, et Fabiis, et

Omnibus ad podium spectantibus. His licet ipsum

130

Admoveas, cujus tunc munere retia misit.

Esse aliquid Manes, et subterranea regna,

Et contum, et Stygio ranas in gurgite nigras,
Atque unâ transire vadum tot millia cymbâ,
Nec pueri credunt, nisi qui nondum ære lavantur.
Sed tu vera puta. Curius quid sentit, et ambo
Scipiada? quid Fabricius, manesque Camilli?
Quid Cremeræ legio, et Cannis consumpta juventus,
Tot bellorum animæ, quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? Cuperent lustrari, si qua darentur
Sulfura cum tædis, et si foret humida laurus.

Illuc, heu! miseri traducimur. Arma quidem ultra
Littora Juvernæ promovimus, et modò captas
Orcadas, ac minimâ contentos nocte Britannos:
Sed quæ nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus.-

135

140

145

Reviewed for
Graduatin

SATIRA III.

QUAMVIS digressu veteris confusus amici,

Laudo tamen, vacuis quòd sedem figere Cumil 30the

Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ.

Janua Baiarum est, et gratum littus amœni

Secessûs. Ego vel Prochytam præpono Suburæ.

1855

5

Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapsus
Tectorum assiduos, ac mille pericula sævæ
Urbis, et Augusto recitantes mense poëtas?
Sed dum tota domus rhedâ componitur unâ,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
Hîc, ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ,
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Judæis, quorum cophinus fœnumque supellex,
aroumen

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

10

[ocr errors]

an of d

(Omnis enim populo mercedem pendere jussa est
Arbor, et ejectis mendicat silva Camœnis)
In vallem Egeria descendimus, et speluncas
Dissimiles veris. Quantò præstantius esset
Numen aquæ, viridi si margine clauderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum ?
Hic tunc Umbricius, Quando artibus, inquit, honestis
Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum,

15

20

Res hodie minor est, herè quàm fuit, atque eadem cras
Deteret exiguis aliquid proponimus illuc

Ire, fatigatas ubi Dædalus exuit alas,

25

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,

Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus ne
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.

Cedamus patriâ: vivant Artorius istîc

Et Catulus: maneant, qui nigrum in candida vertunt,

30

Quîs facile est ædem conducere, flumina, portus,

Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et præbere caput dominâ venale sub hastâ.
Quondam hi cornicines, et municipalis arenæ
Perpetui comites, notæque per oppida bucca,

35

Munera nunc edunt, et verso pollice vulgi

Quem libet occidunt populariter: inde reversi

Conducunt foricas; et cur non omnia? quum sint,

Quales ex humili magna ad fastigia rerum

Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.

40

Quid Romæ faciam? mentiri nescio: librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere: motus
Astrorum ignoro: funus promittere patris

Nec volo, nec possum: ranarum viscera nunquam
Inspexi. Ferre ad nuptam, quæ mittit adulter,
Quæ mandat, nôrunt alii: me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam
Mancus, et exstinctæ corpus non utile dextræ.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
Estuat occultis animus, semperque tacendis?
Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam,
Participem qui te secreti fecit honesti.

Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult,
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci

Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum,
Ut somno careas, ponendaque præmia sumas
Tristis, et a magno semper timearis amico.

Quæ nunc divitibus gens acceptissima nostris,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

45

50

55

« PredošláPokračovať »