Obrázky na stránke
PDF
ePub

Perfidus, et nigri patietur carceris uncum,
Aut maris Ægæi rupem, scopulosque frequentes
Exsulibus magnis. Pœnâ gaudebis amarâ
Nominis invisi, tandemque fatebere lætus,

Nec surdum nec Tiresiam quenquam esse deorum.

245

SATIRA XIV.

PLURIMA sunt, Fuscine, et famâ digna sinistrâ,
Et nitidis maculam hæsuram figentia rebus,
Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Si damnosa senem juvat alea, ludit et hæres
Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo.
Nec melius de se cuiquam sperare propinquo
Concedet juvenis, qui radere tubera terræ,
Boletum condire, et eodem jure natantes
Mergere ficedulas didicit, nebulone parente,

5

Et canâ monstrante gulâ. Quum septimus annus

10

Transierit puero, nondum omni dente renato,

[ocr errors]

Barbatos licèt admoveas mille inde magistros,
Hinc totidem, cupiet lauto cœnare paratu
Semper, et a magnâ non degenerare culinâ.
Mitem animum et mores modicis erroribus æquos
Præcipit, atque animas servorum et corpora nostrâ
Materiâ constare putat paribusque elementis;
An sævire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu, et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi laris, ac Polyphemus,
Tum felix, quoties aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro?
Quid suadet juveni lætus stridore catenæ,
Quem mirè afficiunt inscripta ergastula, carcer
Rusticus? Exspectas, ut non sit adultera Largæ
Filia, quæ nunquam maternos dicere machos
Tam citò, nec tanto poterit contexere cursu,

Ut non ter decies respiret? Conscia matri
Virgo fuit: ceras nunc hâc dictante pusillas
Implet, et ad mochos dat eisdem ferre cinædis.
Sic natura jubet : velociùs et citiùs nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Quum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan hæc spernant juvenes, quibus arte benignâ

[blocks in formation]

Et meliore luto finxit præcordia Titan :

Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,
Et monstrata diù veteris trahit orbita culpæ.
Abstineas igitur damnandis: hujus enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti; quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus; et Catilinam
Quocunque in populo videas, quocunque sub axe:
Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus usquam.
Nil dictu fœdum visuque hæc limina tangat,

35

40

Intra quæ puer est. Procul hinc, procul inde puellæ
Lenonum, et cantus pernoctantis parasiti.

45

Maxima debetur puero reverentia. Si quid

Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos :

Sed peccaturo obstet tibi filius infans.

Nam si quid dignum Censoris fecerit irâ

50

Quandoque, et similem tibi se non corpore tantùm

Nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
Omnia deteriùs tua per vestigia peccet,
Corripies nimirum et castigabis acerbo

Clamore, ac post hæc tabulas mutare parabis.

55

Unde tibi frontem libertatemque parentis,

Quum facias pejora senex, vacuumque cerebro

Jam pridem caput hoc ventosa cucurbita quærat ?
Hospite venturo, cessabit nemo tuorum.

60

Verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
Arida cum totâ descendat aranea telâ ;
Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter;
Vox domini furit instantis, virgamque tenentis.
Ergò miser trepidas, ne stercore fœda canino
Atria displiceant oculis venientis amici,
Ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
Semodio scobis hæc emendat servulus unus.

65

Illud non agitas, ut sanctam filius omni

Adspiciat sine labe domum, vitioque carentem?

Gratum est, quòd patriæ civem populoque dedişti,
Si facis, ut patriæ sit idoneus, utilis agris,

70

Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

Plurimùm enim intererit, quibus artibus, et quibus hunc tu
Moribus instituas. Serpente ciconia pullos
Nutrit, et inventâ per devia rura lacertâ:
Illi eadem sumptis quærunt animalia pinnis.
Vultur, jumento et canibus crucibusque relictis,
Ad fœtus properat, partemque cadaveris affert..

75

Hic est ergò cibus magni quoque vulturis, et se
Pascentis, propriâ quum jam facit arbore nidos.
Sed leporem aut capream famulæ Jovis et generosa
In saltu venantur aves: hinc præda cubili
Ponitur inde autem, quum se matura levârit
Progenies, stimulante fame, festinat ad illam,
Quam primùm prædam rupto gustaverat ovo.
Edificator erat Cetronius, et modò curvo
Littore Cajeta, summâ nunc Tiburis arce,
Nunc Prænestinis in montibus, alta parabat
Culmina villarum, Græcis longèque petitis
Marmoribus, vincens Fortunæ atque Herculis ædem,
Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.

Dum sic ergò habitat Cetronius, imminuit rem,
Fregit opes; nec parva tamen mensura relicta
Partis erat totam hanc turbavit filius amens,
Dum mcliore novas attollit marmore villas.

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem,
Nil præter nubes et cœli numen adorant;
Nec distare putant humanâ carne suillam,
Quâ pater abstinuit; mox et præputia ponunt:
Romanas autem soliti contemnere leges
Judaïcum ediscunt, et servant, ac metuunt jus,
Tradidit arcano quodcunque volumine Moses.
Non monstrare vias, eadem nisi sacra colenti ;
Quæsitum ad fontem solos deducere verpos.
Sed pater in causâ, cui septima quæque fuit lux
Ignava et partem vitæ non attigit ullam.

80

85

90

95

100

105

Sponte tamen juvenes imitantur cætera: solam
Inviti quoque avaritiam exercere jubentur.
Fallit enim vitium specie virtutis et umbrâ,

Quum sit triste habitu vultuque et veste severum.

110

Nec dubiè, tanquam frugi, laudatur avarus,

Tanquam parcus homo, et rerum tutela suarum

Certa magis, quàm si fortunas servet easdem

Hesperidum serpens aut Ponticus. Adde quòd hunc, de
Quo loquor, egregium populus putat acquirendi
Artificem quippe his crescunt patrimonia fabris.

115

Sed crescunt quocunque modo, majoraque fiunt
Incude assiduâ, semperque ardente camino.
Et pater ergò animi felices credit avaros,
Qui miratur opes, qui nulla exempla beati
Pauperis esse putat juvenes hortatur, ut illam
Ire viam pergant, et eidem incumbere sectæ.

120

Sunt quædam vitiorum elementa: his protenus illos
Imbuit, et cogit minimas ediscere sordes.
Mox acquirendi docet insatiabile votum.
Servorum ventres modio castigat iniquo,

Ipse quoque esuriens: neque enim omnia sustinet unquam
Mucida cærulei panis consumere frusta,

Hesternum solitus medio servare minutal

Septembri: nec non differre in tempora cœnæ
Alterius conchem æstivam cum parte lacerti
Signatam, vel dimidio putrique siluro,

125

130

Filaque sectivi numerata includere porri.

Invitatus ad hæc aliquis de ponte negabit.

Sed quò divitias hæc per tormenta coactas,

135

Quum furor haud dubius, quum sit manifesta phrenesis,

Ut locuples moriaris, egentis vivere fato?

Interea pleno quum turget sacculus ore,

Crescit amor nummi, quantùm ipsa pecunia crevit;

Et minùs hanc optat, qui non habet. Ergò paratur

140

Altera villa tibi, quum rus non sufficit unum,

Et proferre libet fines; majorque videtur

Et melior vicina seges: mercaris et hanc, et
Arbusta, et densâ montem qui canet olivâ.
Quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
Nocte boves macri, lassoque famelica collo
Jumenta ad virides hujus mittentur aristas;
Nec priùs inde domum, quàm tota novalia sævos
In ventres abeant, ut credas falcibus actum.

145

Dicere vix possis, quàm multi talia plorent,

150

Et quot venales injuria fecerit agros.

Sed qui sermones? quàm fœdæ buccina famæ ?

Quid nocet hoc? inquit. Tunicam mihi malo lupini,

Quàm si me toto laudet vicinia pago,

Exigui ruris paucissima farra secantem.

155

Scilicet et morbis et debilitate carebis,

Et luctum et curam effugies, et tempora vitæ

Longa tibi post hæc fato meliore dabuntur,

Si tantum culti solus possederis agri,

[blocks in formation]

Nullis visa unquam meritis minor, aut ingratæ
Curta fides patriæ. Saturabat glebula talis

165.

Patrem ipsum, turbamque casa, quâ fœta jacebat
Uxor, et infantes ludebant quatuor, unus
Vernula, tres domini: sed magnis fratribus horum,
A scrobe vel sulco redeuntibus, altera cœna
Amplior et grandes fumabant pultibus ollæ.
Nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.
Indè ferè scelerum causæ, nec plura venena
Miscuit, aut ferro grassatur sæpiùs ullum
Humanæ mentis vitium, quàm sæva cupido
Indomiti censûs: nam dives qui fieri vult,

170

175

Et citò vult fieri. Sed quæ reverentia legum,

Quis metus aut pudor est unquam properantis avari?
Vivice contenti casulis et collibus istis,

O pueri, Marsus dicebat et Hernicus olim

180

Vestinusque senex; panem quæramus aratro,

Qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,
Quorum ope et auxilio, gratæ post munus aristæ,
Contingunt homini veteris fastidia quercûs.
Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto
Per glaciem perone tegi; qui submovet Euros
Pellibus inversis. Peregrina ignotaque nobis

185

Ad scelus atque nefas, quæcunque est, purpura ducit.
Hæc illi veteres præcepta minoribus: at nunc

190

Post finem autumni mediâ de nocte supinum
Clamosus juvenem pater excitat: Accipe ceras
Scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras
Majorum leges, aut vitem posce libello.
Sed caput intactum buxo naresque pilosas
Annotet, et grandes miretur Lælius alas.
Dirue Maurorum attegias, castella Brigantûm,
Ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
Afferat; aut, longos castrorum ferre labores

Si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem
Cum lituis audita, pares, quod vendere possis
Pluris dimidio, nec te fastidia mercis

Ullius subeant ablegandæ Tiberim ultra :

Neu credas ponendum aliquid discriminis inter

Unguenta, et corium. Lucri bonus est odor ex re
Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore
Versetur, dîs atque ipso Jove digna, poëtæ :
Unde habeas, quærit nemo; sed oportet habere.
Hoc monstrant vetulæ pueris repentibus assæ :
Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellæ.
Talibus instantem monitis quemcunque parentem

195

200

205

210

« PredošláPokračovať »