Le liriche di Orazio, commentate da Vincenzo Ussani: Gli epodi. Il 1. libro delle odi

Predný obal
G. Chiantore, 1922
 

Zvolené strany

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 75 - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro?
Strana 95 - Et minax — quod sic voluere — ponto Unda recumbit. Romulum post hos prius, an quietum Pompili regnum memorem, an superbos Tarquini fasces, dubito, an Catonis 35 Nobile letum.
Strana 122 - ... integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nee venenatis gravida sagittis, Fusee, pharetra, sive per Syrtes iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes. namque me silva lupus in Sabina, dum meam canto Lalagen et ultra terminum curis vagor expeditis, fugit inermem.
Strana 144 - Parcus deorum cultor et infrequens insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum vela dare atque iterare cursus cogor relictos...
Strana 60 - Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Strana 152 - Capitolio regina dementes ruinas funus et imperio parabat contaminato cum grege turpium morbo virorum, quidlibet impotens sperare fortunaque dulci ebria : sed minuit furorem vix una sospes navis ab ignibus...
Strana 76 - ... qui semper vacuam, semper amabilem sperat, nescius aurae fallacis! miseri, quibus intemptata nites. me tabula sacer votiva paries indicat uvida suspendisse potenti vestimenta maris deo.
Strana 92 - Tu ne quaesieris, scire nefas, quern mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoe, nee Babylonios Tentaris numeros. Ut melius quidquid erit pati, Seu plures hiemes seu tribuit Juppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida Aetas. Carpe diem, quam minimum credula postero.
Strana 83 - Ibimus, o socii comitesque ! Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro : Certus enim promisit Apollo Ambiguam tellure nova Salamina futuram. O fortes, pejoraque passi 30 Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas ; Cras ingens iterabimus aequor.
Strana 88 - Donee virenti canities abest Morosa. Nunc et Campus, et areae, Lenesque sub noctem susurri Composita repetantur hora : Nunc et latentis proditor intimo Gratus puellae risus ab ángulo, Pignusque dereptum lacertis Aut digito male pertinaci.

Bibliografické informácie