Obrázky na stránke
PDF
ePub

luce atque energia, ut non tam ingenii vires intendisse, quam divino afflante Spiritu locutus fuisse videatur (Rivius, lib. 4, cap. 10, n. 3).

Tam eximium opus, eorum quæ post Retractationes perfecte absolvere ipsi licuit, forte ultimum, eximia peroratione Vir sanctus exornavit, summam illic animi sui modestiam consignatam relinquens extremis hisce verbis: Qui legunt hæc, si intelligunt, agant Deo gratias: qui autem non intelligunt, orent ut eorum ille sit doctor interior, a cujus facie est scientia et intellectus. Qui vero errare me existimant, etiam atque etiam diligenter quæ sunt dicta considerent, ne fortassis ipsi errent. Ego autem cum per eos, qui meos labores legunt, ron solum doctior, verum etiam emendatior fio, propitium mihi Deum agnosco: et hoc per Ecclesie doctores maxime exspecto, si et in ipsorum manus venit, dignanturque nosse quod scribo (a).

(a) Rerum ab Augustini obitu per tempora eidem vicina gestarum in Pelagianorum reliquias, scilicet sub pontificibus Romanis Cœlestino, Sixto, Leone, Gelasio, Hormisda, Felice IV et Bonifacio Il monumenta insigniora exhibeatur infra, in Appendice, adjunctis Prosperi contra eosdem hæreticos Apologeticis pro beato gratie Defensore.

EX 'AUGUSTINI LIBRO DE HÆRESIBUS AD QUODVULTDEUM, HÆRESIS 88.

Pelagianorum est hæresis, hoc tempore omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum Coelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Cœlestiani etiam nuncu→ pentur. Hi Dei gratiæ, qua prædestinati sumus in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. 1, 5), et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur (Coloss. 1, 13), propter quod ait, Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. vi, 66), et qua diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. v, 5), ut fides per dilectionem operetur (Galat. v, 6), in tantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia divina mandata : cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adjutorio gratiæ Dei ad ejus mandata facienda, correptioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio præponeret; sed infideli calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quæ facere per liberum jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique, Ut facilius possint; voluit credi, etiamsi difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere jussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis præcedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum ipso adjuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quæ facere, et quæ sperare debeamus, non autem ad hoc ut per donum Spiritus sui, quæ didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur; charitatem autem dari negant qua pie vivitur: ut scilicet cum sit Dei donum scientia quæ sine charitate inflat, non sit Dei donum ipsa charitas, quæ ut scientia non inflet, ædificat (I Cor. VIII, 1). Destruunt etiam orationes, quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinæ Dei resistentibus, ut convertantur ad Deum; sive pro fidelibus, ut augeatur in eis fides, et perseverent in ea. Hæc quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Quod quidem Pelagius in episcopali judicio Palæstino damnari metuens, damnare compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere. In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam justorum in hoc sæculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga (Ephes. v, 27); quasi non sit Christi Ecclesia, quæ toto terrarum orbe clamat ad Deum, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vi, 12). Parvulos etiam negant, secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquæ prima nativitate contrahere. Sic enim eos sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda nativitate dimitti: sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen æternam et beatam quamdam vitam suam. Ipsum quoque Adam dicunt, etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpæ, sed conditione naturæ. Objiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa vel cuncta, vel pene cuneta pendere.

In Libros de Peccatorum Meritis et Remissione, vide lib. 2, cap. 33, Retractationum, f. 1, col. 643, a verbis, Venit etiam necessitas, usque ad verba, Magnis curarum æstibus.

M.

HIPPONENSIS EPISCOPI,

DE PECCATORUM MERITIS ET REMISSIONE,

ET DE BAPTISMO PARVULORUM,
Ad Marcellinum libri tres().

LIBER PRIMUS.

Refellit eos qui dicunt, Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum; nec ex ejus peccato quidquam ad ejus posteros propagatione transisse. Mortem hominis probat consecutam non necessitate naturæ, sed merito peccati: tum etiam peccato Adæ totam ejus stirpem obligatam esse docet, ostendens parvulos ob id baptizari, ut originalis peccati remissio nem accipiant.

CAPUT PRIMUM. - 1. Præfatio. Quamvis in mediis et magnis curarum æstibus atque tædiorum, quæ nos detinent a peccatoribus derelinquentibus legem Dei (b), licet ea quoque ipsa nostrorum etiam peccatorum meritis imputemus: studio tamen tuo, Marcelline charissime, quo nobis es gratior atque jucundior, diutius esse debitor nolui, atque, ut verum dicam, non potui. Sic enim me compulit, vel ipsa charitas qua in uno incommutabili unum sumus in inelius commutandi, vel timor ne in te offenderem Deum, qui tibi desiderium tale donavit, cui serviendo illi serviam qui donavit : sic, inquam, me compulit, sic duxit et traxit ad dissolvendas pro tantillis viribus quæstiones quas mihi scribendo indixisti, nt ea causa in animo meo paulisper vinceret alias, donec aliquid efficerem, quo mé bonæ tuæ voluntati et eorum quibus hæc curæ sunt, etsi non sufficienter, tamen obedienter deservisse constaret.

17) ;

CAPUT II. — 2. Adam, si non peccasset, non fuisse moriturum. Qui dicunt Adam sic creatum, ut etiam sine peccati merito noreretur, non pœna culpæ, sed necessitate naturæ ; profecto illud quod in Lege dictum est, Qua die ederitis, morte moriemini (Gen. u, non ad mortem corporis, sed ad mortem animæ quæ in peccato fit 1, referre conantur. Qua morte mortuos significavit Dominus infideles, de quibus ait, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. vi, 22). Quid ergo respondcbnnt, cum legitur hoc Deum primo ho

:

mini etiam post peccatum increpando et damnando dixisse Terra es, et in terram ibis (Gen. m, 19)? Neque enim secundum animam, sed, quod manifestum est, secundum corpus terra erat, et morte ejusdem corporis erat iturus in terram. Quamvis enim secundum corpus terra esset, et corpus in quo creatus est animale gestaret ; tamen si non peccasset, in corpus fuerat spirituale mutandus, et in illam incorruptionem quæ fidelibus et sanctis promittitur, sine, mortis periculo transiturus. Cujus rei desiderium nos habere non solum ipsi sentimus in nobis, verum etiam admonente Apostolo cognoscimus, ubi ait: Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de cœlo est, superindui cupientes; si tamen induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervėstiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. v, 2-4). Proinde si non peccasset Adam, non erat exspoliandus corpore, sed supervestiendus immortalitate, et incorruptione, ut absorberetur mortale a vita, id est, ab animali in spirituale transiret.

[blocks in formation]

ADMONITIO PP, BENEDICTINORUM.

De Peccatorum Meritis et Remissione libri tres recogniti hac nova editione fuerunt ad veteres codices Romanos bibliothecæ Vaticane tres, et ad Gallicanos decem, unum scilicet e bibliotheca illustrissini de s. Georges, archiepiscopi Jyronensis a Rege designati, unum Ecclesiæ Laudunensis, anum Dominicanorum majoris conventus Parisiensis via Jacoba, Sorbonici collegii unum, et codices ex abbatia Corbeiensi, ex Remigiana, ex Pratellensi, ex Beccensi, ex casaléusí, et ex Cygirannensi. Etiam ad variantes lectiones ex Belgicis quatuor manuscriptis Lovaniensium cura collectas: necnon-ad præcipuas editiones Am. Er. et Lov., id est, Joannis Amerbachii, Desiderii "Erasmi, et Lovaniensuum theologorum, Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., l. 1, memoratas. M. (a) scripti anno Christi 412.

"

(b) Forte a Donatistis in Catholicos tum temporis grassantibus. Vide Augustini epistt. 155 et 157. Am. editio et Er., quæ in peccato sit. Casalinus codex vis, que peccato fit; omissa particula, in.

1 Manuscripti Belgici duo et mins vaticanus, sine mortis supplicio transíurus.

Lov. ex tribus Belgiris ss., ne forte dintrus hic vi

vendo

[ocr errors]

dienti homini ejusdem potentia præstaretur, ut animale ac moriale habens corpus 1, haberet in eo quemdam statum, quo sine defectu esset annosus, tempore quo Deus vellet, a mortalitate ad inmortalitatein', sine media morte venturus? Sicut enim hæc ipsa caro quam nunc habemus, non ideo non est vulnerabilis, quia non est necesse ut vulneretur: sic illa non ideo non fuit mortalis, quia non erat necesse ut moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali, etiam illis qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt. Nee tamen credo cos jam in illam spiritualem qualitatem corporis commutatos, qualis in resurrectione promittitur, quæ in Domino prima præcessit nisi quia isti fortasse nec his cibis egent, qui sui consumptione reficiunt; sed ex quo translati sunt, ita vivunt, ut similem habeant satietatem illis quadraginta diebus, quibus Elias ex calice aque et ex collyride panis sine cibo vixit (IV Reg. xix, 6): aut si et his sustentaculis opus est, ita in paradiso fortasse pascuntur, sicut Adam priusquam propter peccatum exinde exire meruisset. Habebat enim, quantum existimo, et de lignorum fructibus refectionem contra defectionem, et de ligno vitæ stabilitatem contra vetustatem.

CAPUT IV. 4. Mors etiam corporis ex peccato. Præter hoc autem quod puniens Deus dixit, Terra es, et in terram ibis, quod nisi de morte corporis quomodo intelligi possit ignoro; sunt et alia testimonia quibus evidentissime apparcat, non tantum spiritus, sed etiam corporis mortein propter peccatum meruisse genus humanum. Ad Romanos Apostolus dicit: Si autem Christus in vobis est, corpus quidem morluum est propter peccatum, spiritus autem vita est propler justitiam. Si ergo spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificubit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. vш, 10, 11). Puto quod non expositore, sed tantum lectore opus habet tam clara et aperta sententia. Corpus, inquit, mortuum est, non propter fragilitatem terrenam, quia de terre pulvere factum est, sed propter peccatum; quid amplius quærimus? Et vigilantissime non ait, Mortale; sed, mortuum.

CAPUT V. 5. Mortale, mortuum ac moriturum. Namque antequam immutaretur in illam incorruptionem, quæ in sanctorum resurrectione promittitur, poterat esse mortale, quamvis non moriturum : sicut loc nostrum potest, ut ita dicam, esse ægrotabile, quamvis non agrotaturum. Cajus enim caro est, quæ non ægrotare possit, etiamsi aliquo casu priusquam grotet occumbat? Sic et illud corpus jam èṛat mortale; quam mortalitatem fuerat absumptura mutatio

Callicani quatuor manuscripti optimæ notæ et dno Belgici, ut animale hoc mortale habens corpus. Nonnulli alií, male hoc est mortale, etc.

* tu ante edi'is, annosum. At in manuscriptis prope ommbus legitur, annorum. In tribus aliis, annosus,

[ocr errors]

Mss., collyrida.

Casaliaus Ms.,

relatore.

in æternam incorruptionen, si in homine justitia, id est obedientia, permanerét : sed ipsum mortale non est factum mortuum nisi propter peccatum. Quia vero illa in resurrectione futura mutatio, non solum nullam mortem, quæ facta est propter peccatuin, sed nec mortalitatem habitura est, quam corpus animale habuit ante peccatum, non ait, Qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortua corpora ves'ra; cum supra dixisset, corpus mortuum : sed, vivificabit, inquit, et mortalia corpora vestra: ut seilicet jam non solum non sint mortua, sed nec mortalia, cum animale resurget in spirituale, et mortale hoc induet immortalitatem, et absorbebitur mortale a vita (1 Cor. xv, 44, 53, 54).

CAPUT VI. — 6. Quomodo corpus mortuum ob peccatum. Mirum si aliquid quæritur hae manifestatione liquidius. Nisi forte audiendum est, quod huic perspicuitati contradicitur, ut mortnum corpus secundum illum modum hic intelligamus, quo dictum est, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram (Coloss. 1, 5). Sed hoc modo corpus propter justitiam mortificatur, non propter peccatum : ut enim operemur justitiam, mortificamus membra nostra quæ sun. super terram. Aut si putant ideo additum, propter peccatum, ut non intelligamus quia peceatum factum est, sed ut peccatum non fiat; tairquam dicerct, Coré pus quidem mortuum est, propter non faciendum peccatum quid sibi ergo vult, quod cum adjunxisset, Spiritus autem vita est; addidit, propter justitiam ? Suffecerat enim si adjungeret, Vitam spiritus; ut etiam hic subaudiretur, Propter non faciendum peccatum ut sic utrumque propter unam rem intelligeremus et mortuum esse corpus, et vitam esse spiri tum, propter non faciendum peccatum. Ita quippe, etiamsi tantummodo vellet dicere, propter justitiam, hoc est, propter faciendam justitiam, utrumque ad hoc posset referri 3, et mortuum esse corpus, et vitam esse spiritum, propter faciendam justitiam.-Nune vero et mortuum dixit esse corpus propter peccatum, et spiritum esse vitam propter justitiam ; diversa me rita diversis rebus attribuens : morti quidem corporis, meritum peccati; vitæ autem spiritus, meritum justitiæ. Quocirca si, ut dubitari non potest, spiritus vita est propter justitiam, hoc est, merito justitiæ; profecto corpus mortuum propter peccatum, quid aliud quam merito peccati intelligere debemus aut possumus, si apertissimum Seripturæ sensum non pro arbitrio pervertere ac detorquere conamur? Huc etiam verborum consequentium lumen accedit. Cum enim præsentis temporis gratiam determinans diceret, mortuum quidem esse corpus propter peccatum, quia in eo nondum per resurrectionem renovato, peccati meritum manet, hoc est necessitas mortis; spiritum aœtem vitam esse propter justitiam, quia licet adhue corpore mortis hujus oneremur, jam secundum inteManuscripti, quia vero illa resurrectione, omissa parti

[ocr errors]

cula, in.

Am et Er.: Sufficeret enim si adjungeret. Lov., sis udjungere.

3 Am. Er., ad utrumque posset hoe referri. rlerique Mss., huic.

riorem hominem cœpta renovatione in fidei justitiam (a) respiramus ; tamen ne humana ignorantia de resurrectione corporis nihil speraret, etiam ipsum quod propter meritum peccati in præsenti sæculo dixerat mortuum, in futuro propter meritum justitiæ dicit vivificandum ; nec sic ut tantum ex mortuo vivum fiát, verum etiam ex mortali immortale.

CAPUT VII. - 7. Vita corporis speranda, præcedente jam vita spiritus. Quanquam itaque verear ne res manifesta exponendo potius obscuretur, apostolicæ tamen sententiæ lumen attende. Si autem Christus, inquit, in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Hoc dictum est, ne ideo putarent homines vel Bullum, vel parvum se habere beneficium de gratia Christi, quia necessario morituri sunt corpore. Attendere quippe debent, corpus quidem adhuc peccati meritum gerere, quod conditioni mortis obstrictum est; sed jam spiritum coepisse vivere propter justitiam fidei, qui et ipse in homine fuerat quadam morte infidelitatis exstinctus. Non igitur, inquit, parum vobis muneris putetis esse collatum, per id quod Christus in vobis est, quod in corpore propter peccatum mortuo, jam propter justitiam vester spiritus vivit; nec ideo de vita quoque ipsius corporis desperetis. Si enim spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum ejus in vobis. Quid, adhuc tanta luci fumus contentionis offunditur? Clamat Apostolus: Corpus quidem mortuum est in vobis propter peccatum, sed vivificabuntur etiam mortalia corpora vestra propter justitiam, propter quam nunc jam spiritus vita est, quod totum perficietur per gratiam Christi, hoc est, per inhabitantem spiritum ejus in vobis; et adhuc reclamatur! Dicit etiam quemadmodum fiat ut vita in se mortem mortificando convertat 1. Ergo, fratres, inquit, debitores sumus non carni, ut secundum carnem viramus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu fucta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. vi, 10-13). Quid est aliud, quam hoc: Si secundum mortem vixeritis, totum morietur; si autem secundum vitam vivendo mortem mortificaveritis totum vivet?

[ocr errors]

CAPUT VIH. 8. Verba Pauli quo sensu intelfigenda. Item quod ait, Per hominem mors el per hominem resurrectio mortuorum : quid aliud quam de morte corporis intelligi potest, quando ut hoc diceret, de resurrectione corporis loquebatur, eamque instantissima et acerrima intentione suadebat? Quid est ergo quod hic ait ad Corinthios, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (1 Cor. xv, 21, 22): nisi quod ait etiam ad Ro

• Editi, ut vilan in se mortem mortificando convertal. Aptius Vaticani Mss., ut vita, id est, spiritus mortificando corpus, reddat spirituale ac vivum. In Cygirannensi codice legitur, vita in se mortem vivificando mortificando convertat. * Callicani quatuor et quidam Belgici Mss., mortem vivificarerilis.

(a) Forte, justitia.

manos, Per unum kominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Rom. v, 12)? Ilanc illi mortem, non córporis, sed animæ intelligi volunt ; quasi aliud dictum sit ad Corinthios, Per hominem mors, ubi omnino animæ mortem accipere non sinuntur, quia de resurrectione corporis agebatur, qu:: morti corporis est contraria. Ideo etiam sola mors ibi per hominem facta commemorata est, non etiam peccatum; quia non agebatur de justitia, quæ contraria est peccato, sed de corporis resurrectione, quæ contraria est corporis morti.

CAPUT IX. 9. Peccatum propagatione, non imitatione tantum transisse in omnes. Hoc autem apostolicum testimonium in quo ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, conari eos quidem in aliam novam detorquere opinionem, tuis litteris intimasti; sed quiduam illud sit, quod in his verbis opinentur, tacuisti. Quantum autem ex aliis comperi, hoc ibi sentiunt, quod et mors ista que illic commemorata est, non sit corporis, quam nolunt Adam peccando meruisse, sed anima quæ in ipso peccato fit : et ipsum peccatum non propagatione in alios homines ex primo homine, sed imitatione transisse. Hinc enim etiam in parvulis nolunt credere per Baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omninò contendunt. Sed si Apostolus peccatum illud commemorare voluisset, quod in hunc mundum, non propagatione, sed imitatione intraverit ; ejus principem, non Adam, sed diabolum diceret, de quo scriptum est, Ab initio diabolus peccat (I Joan. u, 8). De quo etiam legitur in libro Sapientiæ, Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Nam quoniam ista mors sic a diabolo venit in homines, non quod ab illo fuerint propagati, sed quod eum fuerint imitati, continuo subjunxit, Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius. (Sap. 1, 24, 25). Proinde Apostolus cum illud pecca tum ac mortem commemoraret, que ab uno in omnes propagatione transisset, eum principem posuit, a quo propagatio generis humani sumpsit exordium.

10. Imitantur quidem Adam, quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei: sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. Nam et Christum imitantur sancti ejus ad sequendam justitiam. Unde et idem apostolus dicit, Imitatores me estole, sicut et ego Christi (I Cor. xi, 1). Sed præter hane imitationem, gratia ejus illuminationem justificationemque nostram etiam intrinsecus operatur, illo opere de quo idem prædicator ejus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (1d. m, 7). Hac enim gratia 3 baptizatos quoque parvulos suo inserit corpori, qui certe imitari aliquem nondum valent. Sicut ergo ile in quo omnes vivificantur, præter quod se ad just1 Editi, sit. At Mss., fu. Ex his codex Cygirannensis, qu ipso peccato fit. Vide supra, n. 2.

Aliquot Miss., intravit.

3

Am. Er. et MSS.: Hæc enim gratia : minus recte Sic habent Mss. At editi, in quo omnes vivificabuntur, præterquam quod.

tiam exemplum imitantibus præbuit, dat etiam sui spiritus occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit et parvulis: sic et ille in quo omnes moriuntur, præter quod eis qui præceptum Domini voluntate transgrediuntur, imitationis exemplum est, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiæ suæ tabificavit in se omnes de sua stirpe venientes '. Ilinc omno, nec aliunde, Apostolus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors ; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Hoc și ego dicerem, resisterent isti, meque non recte dicere, non recte sentire clamarent. Nullam quippe in his verbis intelligerent sententiam cujuslibet hominis, nisi istam quam in Apostolo intelligere nolunt, Sed quia ejus verba sunt, cujus auetoritati doctrinæque succumbunt, nobis objiciunt intelligendi tarditatem, cum ea que tam perspicue dicta sunt, in nescio quid aliud detorquere conantur. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, el per peccatum mors. Hoc propagationis est, non imitationis: nam si imitationis, Per diabolum diceret. Quod autem nemo ambigit, istum primum hominem dicit, qui est appellatus Adam. Et ita, inquit, in omnes homines pertransiit.

CAPUT X.-11. Actualis et originalis peccati distinlio. Deinde quod sequitur, In quo omnes peccaverunt, quam circumspecte, quam proprie, quam sine ambiguitate dictum est. Si enim peccatum intellexeris, quod per unum hominem intravit in mundum, in quo (a) omnes peccaverunt certe manifestum est alia esse propria cuique peccata, in quibus hi tantum peccant, quorum peccata sunt; aliud hoc unum, in quo omnes peccaverunt; quando omnes ille unus homo fuerunt. Si autem non peccatum, sed ille unus homo intelligitur, in quo uno homine omnes peccaverunt, quid etiam ista est manifestatione manifestius? Nempe legimus justificari in Christo qui credunt in eum, propter occultam communicationem et inspirationem gratiæ spiritualis, qua quisquis hæret Domino anus spiritus est, quamvis eum et imitentur sancti ejus legatur mihi tale aliquid de iis, qui sanctos ejus imitati sunt, utrum quisquam dictus sit justificatus in Paulo aut in Petro, aut in quolibet horum, quorum in populo Dei magna excellit auctoritas; nisi quod in. Abraham dicimur benedici, sicut ei dictum est: Benedicentur in te omnes gentes (Gen. x11, 3; Galat. 111, 8): propter Christum qui semen ejus est secundum carnem. Quod manifestius dicitur, cum hoc idem ita dicitur: Benedicentur in semine tuo omnes gentes (Gen. XXI, 18). Dictum autem quemquam divinis eloquiis, peccasse vel peccare in diabolo, cum eum iniqui et

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

impii omnes imitentur, nescio utrum quisquam reperiat: quod tamen cum Apostolus de primo homine dixerit, In quo omnes peccaverunt, adhuc de peccati propagine disceptatur, et nescio quæ nebula imitationis opponitur 1.

12. Attende etiam quae sequuntur. Cum enim dixisset, In quo omnes peccaverunt ; secutus adjunxit, Usque ad legem enim peccatum in mundo fuit : hoc est, quia nec lex potuit auferre peccatum, quæ subintravit ut magis abundaret peccatum; sive naturalis lex, in qua quisque jam ratione utens, incipit peccato originali addere et propria; sive ipsa quae scripta per Moysen populo data est. Si enim data esset lex, quæ possel vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus ( Galat. 11, 21 et 22 ). Peccatum autem non deputabatur, cum lex non essel. Quid est, non deputabatur; nisi, Ignorabatur, et peccatum esse non putabatur? Neque enim ab ipso Domino Deo tanquam non esset habebatur, cum scriptum sit, Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. 11, 12).

[ocr errors]

CAPUT XI. 13. Regnum mortis quid apud Apostolum. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen: id est, a primo homine usque ad ipsam etiam legem quæ divinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. Regnum enim mortis vult intelligi, quando ita dominatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad vitam æternam, quæ vera vita est, venire non sinat, sed ad secundam etiam, quæ pœnaliter æterna est, mortem trahat. Hoc regnam mortis sola in quolibet homine gratia destruit Salvatoris, quæ operata est etiam in antiquis sanctis, quicumque antequam in carne Christus veniret, ad ejus tamen adjuvantem gratiam, non ad legis litteram, quæ jubere, tantum, non adjuvare poterat, pertinebant. Hoc namque occultabatur in vetere Testamento pro temporum dispensatione justissima quod nunc revelatur in novo. Ergo in omnibus regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, qui Christi gratia non adjuti sunt, ut in eis regnum mortis destrueretur : etiam in eis qui non peccaverunt in similitudinem 3 prævaricationis Adæ ; id est, qui nondum sua et propria voluntate sicut ille peccaverunt, sed ab illo peccatum originale traxerunt: qui est forma futuri ; quia in illo constituta est forma condemnationis futuris posteris, qui ejus propagine crearentur, ut ex uno omnes in condemnationem nascerentur, ex qua non liberat nisi gratia Salvatoris. Scio quidem plerosque latinos codices sic habere (a): Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccaverunt in`similitudinem prævaricationis Adæ, quod etiam ipsum, qui ita legunt, ad eumdem referunt intellectum; ut in similitudinem prævaricationis Ade peccasse accipiant, qui in illo

[ocr errors]

1 Probæ notæ Mss., adhuc cum de peccati propagine disceptatur, nescio quæ nebula imitationis opponitur." Ita codex Cygirannensis. Alii vero Mss., ergo in ets. Editi, ergo et in eis.

Manuscripti nonnulli, ir similitudine. (a) Confer epist. 157, n. 19.

« PredošláPokračovať »