Obrázky na stránke
PDF
ePub

12

ex eadem urbe, in qua teste Augustino diutissime visit (Infra, de Peccato Originali, n. 24), non ante annum fere quadringentesimum decimum secessit: nam et ad id temporis spatium revocanda est illa epistola, quam se Pelagius Paulino episcopo ante duodecim fere annos scripsisse, in litteris ad Innocentium papam jam defunctum directis memorabat (Infra, de Gratia Christi, n. 38).

Romæ longissimum temporis spatium cum esset versatus, in multorum cognitionem insi.. nuaverat sese: ac primum existimationem in ea urbe sibi pepererat minime vulgarem. Hinc ipse quoque noscere illum cœpit Augustinus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46): ita ut, cum probaretur plurimis illius vita, eum in primis suis adversus ipsius errores opusculis nunquam fere sine honore ac laude nominaverit. Sic illum quodam loco, bonum ac prædicandum virum, ab iis qui eum nossent, vocitari testatur; alio autem, virum esse, ut auditione quidem acce-perat, sanctum, et non parvo provectu christianum (Infra, de Peccatorum Meritis, lib. 3, nn. 3, 1). Alibi gratiæ adversarios generaliter ita prædicat: Cum sint, ait, casta vita moribusqué laudabiles, nec dubitent facere quod illi divili pro consequenda vita æterna consilium requirenti, cum se respondisset jam omnia legis implevisse mandata, præcepit Dominus, si vellet esse perfectus, venderet omnia que habebat, et daret pauperibus, thesaurumque transferret in cœTum (Ibid. lib., 2, n. 25). De quibus rursum Honorato scribit: Nec tales sunt, quos facile contemnas; sed continenter viventes, atque in bonis operibus laudabiles (Epist. 140, n. 83). Pelagium certe charum admodum habebat Paulinus episcopus Nolensis, utpote quem insignem Dei servum existimabat. Illius adhortatione duo juvenes, Timasius et Jacobus, repudiatis quæ sæculum eis promittebat, se spemque suam omnem Deo voverant. Quapropter multorum episcoporum litteras postmodum in medium eo consilio protulit, ut eximiis laudibus quibus cum illi decorabant, imputatæ sibi hæreseos notam elueret : Quasi eum, inquit Augustinus, hec perversa sentire, omnes qui vehementes et quodam modo ardentes ad bonam vitam exhortationes ejus audiebant, facile scire potuerint (Infra, de Gestis Pelagii, n. 50). Idem gloriabatur se in amicis viros sanctos complures numerare (Ibid., n. 53.)

Sed postquam semel germanam fidem deseruit, quidquid illi pietatis inesse videbatur, in dies defecit, aut omnino evanuit. Ab Orosio ad annum quadringentesimum decimum quintum, aut quadringentesimum decimum sextum conscribente Apologiam, Novus magister ministerque mensarum appellatur. Tum ab eodem dicitur « Avapres» qui venire sibi posse perfectionem vitæ immaculate manducanti, bibenti, dormientique confirmet. Infra quoque perstringitur quasi ob temulentiam hisce verbis: Post multam crapulam novissime expergefaclus. Et cum eum schemate gigantis descripsisset idem Orosius in hunc modum, Stat immanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia per se posse confidens, caput, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus: ut hominis, quem etiam de facie noverat, speciem ac formam suis omnibus coloribus effingeret, huic rudiori tabellæ subinde novas lincas adjecit, et quodam loco, Sed tibi, inquit, specialis inde portandi oneris fortasse fiducia est, quod balneis epulisque nutritus latos humeros gestas, robustamque cerricem, præferens etiam in fronte pinguedinem. Verum haud scimus an ipsum eunuchum simul et luscum fuisse designet, cum ait: Noster hic mutilus, lævis in fronte, « pozivas. Denique qua ratione Pelagius vitam suam instituat, asserit ignotum esse nemini. Neque a fide alienum putaverimus, eumdem illum ab Hieronymo nominari, Albinum canem, grandem et corpulentum, et qui calcibus magis possit sævire quam dentibus (Infra, Append. parte 2). Isidori Pelusiotæ, viri peccatorem in desideriis animæ suæ laudare ac palpare nescit, exstat ad Pelagium monachum epistola in hanc formam: Cani effusi sunt in Ephraim, et ipse ignoravit, vitiosis nimirum affectionibus juvenescens. Eo modo tibi quoque ingens annorum turba canitiem invexit, et tamen rigidum atque inflexum animum habes, ex alio monasterio in aliud subinde migrans, atque omnium mensas perscrutans atque explorans. Quamobrem si tibi carnium nidor atque obsoniorum condimentum curæ est, iis qui magistratus gerunt potius blandire, atque urbium caminos vestiga. Neque enim homines eremita facultates eas habent, ut te, quemadmodum tibi gratum est, excipere valeant (Lib. 1, Epist. 314). Hoc autem epistolium si Pelagio hæresiarchæ missum est, oportet illud ante vulgatam ejus hæresim scriptum; atque adeo non multo postquam ex Africa anno, ut postea dicturi sumus, quadringentesimo decimo primo profectus est. Et certe quam morum depravationem animadvertebat in Pelagio Isidorus, ea non leve argumentum subministrat, quo persuasum habeamus, id antequam Romæ moraretur, ubi in magna apud probos quosque existimatione vixit, neutiquam contigisse.

II. Prima Pelagii scripta veneno hæreseos jam imbuta.

Testatum reliquit Gennadius, Pelagium priusquam in hæresis notam incurrisset, scriptio nes aliquot bonas edidisse, tres videlicet libros de Trinitate, studiosis qui Ecclesiæ super ea re dogmata discere cuperent, perutiles; ac librum unum Eulogiarum, ad componendos hominis christiani mores imprimis accommodatum (Infra, Append. parte 2). Ibi varia Scripturarum testimonia sub diversis titulis distributa proponebat, nimirum Cypriani more ac instituto, cujus iste opus ad Quirinum suo isto ad Romanum libro imitari, imo explere se velle prædicabat (Ibid.): beatum tamen illum martyrem cum debito semper honore commemorans (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 4, n. 21). Erat hicce liber, sicut et alia Pelagii opera, latine scriptus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 4). At illum Augustinus, non Eulogiarum, sed Capitulorum (Ibid., nn. 7, 54), necnon alio loco Testimoniorum librum appellat (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 4, n. 21): qua posteriore titula

PR.EFATIO.

[ocr errors]

tione fuisse ab auctore prænotatum asserit Orosius (Apolog.). Dubium non est, Pelagium,
cum hunc librum confecit, nondum in suspicionem erroris incidisse; id enim diserte tradit
Gennadius: sed hæreticus certe jam tum erat; quandoquidem varios ex eodem libro locos
ei præsules in Diospolitana synodo objecere (Infra, de Gestis Pelagii, nn. 2, 5, etc.). Idem
quoque facit Hieronymus ; atque illi imprimis crimini dat, quod eo in libro, quo se imitato-
rem, imo expletorem operis beati martyris Cypriani esse profitetur, doctrinæ sancti illius.
antistitis contraria placità proponat, maxime vero in eo quod Posse hominem sine peccato
esse, et Dei mandata facile custodire si velit, titulo centesimo asseveret; cum e contra,
tulo tertii libri sui quinquagesimo quarto Cyprianus ponat, Neminem sine sorde et sine pec-
cato esse (Infra, Append. parte 2).

ti

In fidei professione, quam Innocentio papæ anno quadringentesimo decimo septimo inscripsit, ut sese probet catholicum, prolixam epistolam ante duodecim fere annos, sicque circiter annum quadringentesimum quintum, ad Paulinum Nolanum antistitem, sui tum temporis amantissimum a se datam citat (Infra, de Gratia Christi, n. 38): contenditque nihil prope aliud quam Dei gratiam et auxilium hac in epistola commendari; necnon illic declarari, nos nihil omnino boni facere posse sine Deo. Qui vero illam perlegerat Augustinus, ab eo naturæ vires ac possibilitatem ubique prædicari, et pene ibi tantum Dei gratiam constituere, affirmat; vixque ullam christianæ gratiæ mentionem illic ab eo fieri nisi perfunctorie, ac ne illam omnino prætermisisse videatur; quin imo non apparere prorsus, an aliud quid per cam gratiam intelligi velit, quam remissionem peccatorum et Christi doctrinam. Nuntiat ipsi Paulino Augustinus, exstare Pelagii litteras ad eumdem Paulinum scriptas, ubi dicit, Se non debere existimari sine gratia Dei defendere liberum arbitrium, cum possibilitatem volendi atque operandi, sine qua nihil boni velle atque agere valeremus, a Creatore nobis insitam diceret (Epist. 186, n. 1): ut videlicet hæc intelligatur doctore ipso gratia Dei, quæ Paganis et Christianis, impiis et piis, fidelibus atque infidelibus comt. inis est. Has porro litteras diversas a superioribus non esse, haud illibenter assentiemur.

Ad hæc Pelagius purgandi sui causa epistolam quamdam ad Constantium episcopum proferebat (Infra, de Gratia Christi, n. 39.), in qua tametsi breviter, sed plane tamen, ut aiebat, Dei gratia auxiliumque ab se fuerat eum libero hominis arbitrio conjunctum. Hanc epistolam reperire nequiverat Augustinus: sed si cæteris auctoris sui scriptionibus absimilis non erat, non habebat etiam ipsa christianæ gratiæ, quam ab eo Catholici postulabant, veram confessionem.

Præterea factum se a sanctis quibusdam viris anno quadringentesimo decimo sexto certiorem asserit Augustinus, apud se esse libros exhortatorios vel consolatorios ad quamdam viduam, cujus nomen ibi desiderabatur, conscriptos, quos illi ante quatuor ferme annos se tanquam Pelagii libros habere cœpisse affirmabant, nec unquam utrum ejus essent, ab aliquo se audisse dubitari (Infra, de Gestis Pelagii, n. 19). Eorumdem Hieronymus meminit; ex quibus et geminam sententiam, alteram quidem superbiæ Pharisaicæ, alteram vero pudendæ assentationis profert (Infra, Append. parte 2). Utraque inter articulos, quos Pelagio in Palæstina synodo præsules objecerunt, relata est (Infra, de Gestis Pelagii, n. 16): quam eorum objectionem, negando reperiri locos in scriptis suis, ac eosdem tanquam ineptias devovendo, elusit declinavitque. Hos porro duos locos abdicare el inter discipulos suos consueveral (Infra, Append. parte 2); neque illum super ea re urgere Augustino visum est: attamen Pelagii revera illos esse, idque ex stilo manifeste deprehendi, contendit Hieronymus (Ibid.). Ad hoc ipsum opus pertinere eum suspicamur Pelagii libellum, quem Marius Mercator habere se in manibus, et ad Livaniam viduam sermonem continere exhortatorium, testabatur (Ibid.).

Variis insuper operum suorum locis Augustinus incertam quamdam in Paulinas epistolas Pelagii commentationem citat (Infra, de Peccatorum Meritis, nn. 1, 5; de Gestis Pelagii, n. 39). Hanc ille Romæ, ante Urbis ab Alarico Gothorum rege anno quadringentesimo decimo vastationem composuerat, inque eorum ediderat gratiam, de quorum amicitia præsumebat (Infra, Append. parte 2.). Multas illuc adversus peccatum originale congesserat argumentationes: quas tamen, ne lam aperta perduellione contra Ecclesiæ fidem insurgere videretur, non ex sua ipsius persona, sed ex aliena, tanquam adversantis objectiones proponebat (Infra, de Peccatorum Meritis, n. 5; de Peccato Originali, nn. 19, 24). Commentarium illum Pelagii non injuria putant eumdem ipsum esse, qui etiam nunc exstat inter opera Hicrony-mi, erroribus reipsa Pelagianis refertus. Nam quod ad locum præcipuum, ab Augustino quidem relatum, sed nostra ætate in eo commentario desideratum, aut ipse postea Pelagius expunxit, aut id potius factum a Cassiodoro, qui expositionem quamdam Epistolarum sanct Pauli, illa una dempta quæ est ad Hebræos, sub Annotationum nomine commemorans, cas tanto in pretio habitas dicit, ut Gelasio papæ tribuerentur: quæ tamen ut peracutæ erant ac brevitate sua gratissimæ, ita Pelagiani erroris insperso veneno inficiebantur: se autem, pro sua virili purgandæ epistolæ ad Romanos operam dedisse; quo ad idem quoque in aliis præstandum exemplo esset (De Institut. divinarum Litterarum, cap. 8). Attamen multis adhuc locis dogmata Pelagiana exhibet, quæ Cassiodoro prætermissa fuisse mirum videatur: enim vero annotationem illic ad Rom. ix, 16, legere est eamdem illam, quam alicubi citat Augustinus (Infra, de Gestis Pelagii, n 39). Primasium ex hoc commentario non pauca desunpsisse, fonte interim unde illa duceret non indicato, ab eruditis observatum est.

11. Origo hæresis Pelagianæ. Hanc Pelagius Roma proferre incipit, quæ brevi longe lateque diffunditur.

Pelagiana hæresis originem ex Oriente primam traxit, ab Origene Adamantio, ut volunt, præcipue autem a Theodoro Mopsuestiæ episcopo proseminata (Infra, Append. parte 2). Hanc Rufinus quidam natione Syrus Anastasio Romano pontifice, id est, circiter annum Christi quadringentesimum, Romam primus invexit : et, Ut erat argutus, ait Mercator, se quidem ab ejus invidia muniens, per se proferre non ausus, Pelagium gente Britannum monachum tunc decepit, eumque ad prædictam apprime imbuit atque instituit-impiam vanitatem (Ibid.) Huc facit, quod in Carthaginensi concilio affirmabat Cœlestius, sanctum Rufinum presbyterum Romæ qui mansit cum sancto Pammachio, peccatum originale præsente se atque audiente negavisse (Infra, de Peccato Originali, n. 3). Sunt qui Rufini hujus nomine Aquileiensem illum toto christiano orbe celebrem intelligant: attamen Romæ nunquam in convictu Pammachii fuisse Rufinum Aquileiensem, neque eum tempore Anastasii papæ in Urbe commoratum esse, asseverare licet. Hinc alii contendunt, debere intelligi Rufinum alium ex Hieronymo cognitum (Hieron. Epist. 66), qui anno circiter trecentesimo nonagesimo nono in Occidentem venit, missus ab eo Mediolanum ad Venerium. Nihilominus tamen Hieronymus iis quos primos hæresis Pelagianæ auctores nominat, satis aperte Rufinum Aquileiensem annumerat; nec ambigue illam hæresim in discipulo Origenis Grunnio, quo nomine quandoque in eumdem Rufinum ludit (Infra, Append. parte 2), jam jugulatam fuisse pronuntiat. Plerique etiam putant Pelagium esse, cujus præcursorem, saltem in carpendis suis ipsius scriptis, Grunnium fuisse dicit; et in quem alio quoque loco tanquam in hæredem Rufiniani adversum semet odii insurgit (Ibid.). Verum ad ea non est difficilis responsio; quia eos omnes qui Origeni non cum ipso palam adversarentur, Pelagiani erroris magistros compellare non dubitabat Hieronymus. Porro ejusdem Rufini Aquileiensis Ecclesiasticam Historiam post ortum Pelagianæ hæresis Augustinus citavit, neque illam ulla unquam approbationis improbationisvé nota affecit.

Verum ne a proposito longius divertamur: jam ex ipsis Pelagii scriptionibus observatum nobis est, illum jam inde ab anno quadringentesimo quinto pravos gessisse animo sensus, ejusque omnino mentem jam tum corruptam fuisse, cum in Urbe morabatur. Testatur quoque Augustinus, cumdem ibi sermonibus et contentionibus adversus gratiam, in quibus versari solebat, notissimum evasisse (Infra, de Peccato Originali, n. 24); ita ut Romanos, inter quos tam diu vixerat, illius sensus et dogmata, quanquam ca timide ac secreto traderet, non laterent (Ibid., n. 9): qui præterea Colestium, cujus erat exploratior impietas, ejus esse discipulum sic noverant, ut fidelissimum ac firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. Per id vero temporis hæc inter alias se dedit occasio, ut hæresim suam Romæ detegeret in colloquio quodam, ubi cum episcopus qui tum aderat, retulisset ex Augustini Confessionibus verba illa, Da quod jubes, et jube quod vis (Confessionum, lib. 10, capp. 19, 31, 37): Pelagius ferre, inquit Augustinus, non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat litigavit (Infra, de Dono Perseverantiæ, 11. 53). Nimirum Deo volente certis quibusdam casibus se ipse prodebat. Nam alioqui mirus erat dissimulandi artifex, et qua ratione errores suos catholicis verbis involveret, oppido guarus. Discipulos suos, qui apertius loquerentur submittebat; ut quemadmodum corum dicta exciperentur explorans, illa deinde vel approbaret, vel improbaret, prout id sibi magis conducere videretur (Infra, Append. parte 2).

Ejus error brevi tempore tam longe lateque fluxit, ut Augustinus in quodam e primis illis scriptis, quibus eidem studuit occurrere, sectatores illius plures jam esse asserat, quam credere ipse potuisset; ab iisque etiam alios, ubi non redarguuntur, in suam sectam abduci; ac demum hæresim in dies tantum incrementi capere, ut non facile quis pervidcat, quo res postmodum sit eruptura (Epist. 157, ad Hilar., n. 22).

Erat adhuc Romæ Pelagius, cum illum Augustinus adversus Dei gratiam disputare, certior factus est. Id enim a viris fide longe dignissimis cognovit : et quidem permoleste tulit sanctus Doctor; ne quid tamen Pelagio imposuisse diceretur, scribere in illum prius noluit, quam vel ipsum coram esset allocutus, vel saltem ejusmodi erroris in quopiam e scritis ejus testimonia deprehendisset. Venit ille reipsa in Africam, atque ad oram ipsammet Hipponensem appulit at contigit hoc temporis illinc abesse Augustinum (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Adventus iste Pelagii in Africam circiter annum quadringentesimum decimum, quo Roma capta est, collocatur: quo revera tempore longiorem paulo fuisse suam ab Hipponensi urbe absentiam, eamque hominum in se querimonias excitasse, non tacet Augustinus (Epist. 124, n. 2). Neque est vero dissimile, Pelagium una cum Coelestio, cujus ex Urbe egressum Mercator in annum circiter quadringentesimum nonum refert, Roma exiisse: cumque eodem suo discipulo in Siciliam, quæ eorum hæresis germina quædam sub annum quadringentesimum decimum tertium palam emisit (Epistt. 156, 157), se primum recepisse: tum inde postea in Africam simul transfretasse (Infra, Append. parte 2). Cæterum Pelagius hæresim suam Hippone-regio nequaquam aperuit: quia et citius quam putabatur, inde profectus est. Is Carthaginem postea se contulit, qua in urbe eum semel aut iterum anno Christi quadringentesimo undecimo vidit Augustinus, sed in iis quæ ad collationem cum Donatistis habendam attinebant, tum occupatissimus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Ad hoc idem tempus respicere illa credimus Augustini verba: Ante parvum, ait, tempus a quibusdem transtitorie colloquentibus, cursim mihi aures perstricte sunt, cum illic apud Carthaginem es

semus, non ideo parvulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, sed ut sanctificentur in Christo. Qua novitate permotus, et quia opportunum non fuit ut contra aliquid dicerem, el non tales homines erant, de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque abolitis habui: et ecce jam studio flammante defenditur, ecce scriberdo etiam memoriæ commendatur; ecce res in hoc discriminis adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur; ecce contra disputare atque scribere cogimur (Infra, de Peccatorum Meritis, lib. 3, n. 12). Carthagine abiens Pelagius mare trajicere properavit (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46); idque forsitan animo proficiscendi in Egyptum; si modo quam epistolam ad eum scripsit Isidorus Pelusiotes, huic tempori attribuenda videatur. Sed in Palæstinam post paulo transisse creditur, ubi perdiu moratus offensionem Hieronymi sibi concitavit. Hinc forte est, quod Hieronymus præfatione libri in Ezechielem sexti, anno, ut opinamur, quadringentesimo duodecimo compositi, vexari se ab Rufiniani erroris atque odii successoribus queritatur.

IV. Cœlestius Pelagii discipulus accusatur a Paulino, idemque a Carthaginensi concilio anno quadringentesimo duodecimo condemnatur.

Doctrina illa pestifera, quam Romæ Pelagius tradere cœperat, in Africam perlata, tamet i hanc provinciam non tam late occupavit alteque pervasit (Infra, de Peccato Originali, n. 24), sectatores ibi quosdam statim reperit, qui ubicumque poterant, hæc sui erroris nova semina spargerent (Epist. 157, n. 22). Illic per ora eorum qui Pelagii discipuli ferebantur, dogmata ista fervebant: ita ut unus ex eis Celestius Carthagine ad ecclesiasticum judicium perduceretur, et reportaret dignam sua perversitate sententiam (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Fuit hic discipulorum Pelagii, cum temporis ordine, tum nominis celebritate facile princeps, qui magistri sui vestigiis tam diligenter institit, ut eorum hæresis sectatores ex æquo Pelagiani vel Celestiani dicerentur (De Haresibus, cap. 88). Imo Cœlestius videtur ipso Pelagio notiorem famam ac latius propagatam in Oriente consecutus. Quæ patria cjus esset, non reperitur: siquidem vero propius existimamus, Pelagium ipsum esse, quem, ut supra diximus, Albinum canem Hieronymus appellabat. E Campania oriundum conjectat vir eruditus (Garnerius, in Mercatorem), ex illo versu Prosperi, quem non de Juliano, sed de Cœlestio interpretatur : Aut huic Campano gramine corda tument. (Infra, Append. part. 3.)

Natu nobilis fuit, sed naturæ vitio eunuchus utero matris editus (Ibid.); quo forsitan fit, ut Prodigiosus a Vincentio Lirinensi dicatur (Commonit. cap. 34). Idem aliquandiu in foro versatus est, eam ob causam, nisi fallimur, dictus a Mercatore Auditorialis scholasticus ( Infra, Append. parte 2). Post vero meruit in monasterio, et inde, teste Gennadio, antequain se Pelagio adjunxisset, atque adhuc adolescens, ad parentes suos epistolas in libellorum formam tres conscripsit, omnibus divinæ studentibus charitati utiles; utpote quæ tantum ad virtutem accenderent, nec pravæ illius doctrinæ, quam postea palam professus est, quidquam saperent (Ibid.).

Hieronymus adversarios suos verbis deprimere solitus, Coelestii sicut et magistri ejus Pelagii stilum ac ingenium admodum elevat. Et de Cœlestio quidem hunc in modum loquitur: Unus discipulorum ejus, imo jam magister et totius ductor exercitus, et contra Apostolum vas perditionis, per solæcismorum, et non, ut sui jactitant, syllogismorum, spineta decurrens (Ibid.). Quæ paucula tamen restant ex hujus scriptis (Infra, de Perfectione Justitiæ hominis, nn. 1, 2 seqq.), ea subtili eum fuisse ingenio, necnon in philosophicis cavillis ac tricis exercitato declarant. Vocat illum Augustinus hominem acerrimi ingenii, qui profecto si corrigeretur, plurimis profuisset (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 2, n. 5). Pelagius quoque ab eodem sancto antistite dicitur esse acutissimus (Infra, de Natura et Gratia, n. 41). Et quid de ingeniis illorum senserit, hæc inter cætera clare demonstrant: Hanc absurditatem, inquit, talia ingenia non videre, quis credat (Infra, de Peccatorum Meritis, n. 41)? Item alio loco : Ne amicis nostris, quorum fortissima et celerrima ingenia, non in perversum, sed in directum currere volumus, facere existimemur injuriam (Infra, de Natura et Gratia, n. 6). Alibi rursus: Illa ingenia, quamvis nefando errors perversa, non tamen contemptibilia (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 5). Præterea de præceptore ac discipulo ita pronuntiat : Quid inter istum Pelagium et Cœlestium in hac questione distabit, nisi quod ille, nempe Cœlestius, apertior, iste occultior fuit; ille pertinacior, iste mendacior; vel certe ille liberior, hic astutior (Infra, de Peccato Originali, n. 13) ? Cœlestius ergo cum et animo ad audendum parato esset, et prompto argutoque ingenio, contra traducem peccati primus, ut fertur, scripsit, anno forte quadringentesimo secundo: et multos, inquit Mercator, incredibili loquacitate amentiæ suæ participes et complices fecit, ausus palam publice que Pelagii errores passim disseminare per populos (Infra, Append. parte 2). Is anno Christi quadringentesimo duodecimo agebat Carthagine, qua etiam in urbe jam ad presbyterii honorem subrepere cœperat: verum cum hæresim non dissimulanter prædicaret, deprehen-us fuit, et apud Aurelium episcopum accusatus (Epist. 57, n. 22). Mox ergo in concilium Carthagine habitum, cui Aurelius quidem cum aliis cpiscopis bene multis interfuit, abfuit vero Augustinus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 23), arcessito Cœlestio, libelli judicibus accusationis ipsi intentatæ capita continentes, oblati sunt duo, quorum alter libellus minor dicitur. Stabat contra Colestium ex adversa parte Paulinus quidam, ille haud dubie, qui Ambrosii vitam scripsit Augustini rogatu; quam ipse in Africa, Joanne præfecto prætorio (hanc vero dignitatem Joannes annis 412, 413 et 422 gessit), scriptam ab se testatur. Hic

in libro quodam de Hæresibus vocatur diaconus, defensor, ac procurator Ecclesiæ Mediolanensis et Mercator prodit disertis verbis, quod Celestius per libellum a quodam Paulino diacono sanctæ memoriæ Ainbrosii Mediolanensis episcopi sit accusatus, tanquam hæretica capitula quædam non solum ipse doceret, sed et per provincias conspirantes sibi diversos, qui hæc per populos disseminarent, misisset (Infra, Append. parte 2).

Capitula ex Cœlestii doctrina hæc in libello afferebantur : I. Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus fuisset. II. Quod peccatum Adæ ipsum solum læsit, et non genus humanum. III. Quod parvuli qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante prævaricationem. IV. Quod neque per mortem vel prævaricationem Adæ omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. V. Quod lex sic mittit ad regnum cœlorum, quomodo et Evangelium. VI. Quod et ante adventum Domini fuerunt homines impeccabiles, id est, sine peccato (Ibid.). Prompsit hæc Mercator de concilii gestis, quorum exemplaria in manibus habebat: ubi tamen ab ipsius Mercatoris exscriptoribus omissum suspicamur septimum, quod alio loco exhibet, capitu~ um Coelestii, quo is docuit, Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam æternam (Ibid., init.). Nam Cœlestio capitula numero septem objecta fuisse à Paulino, significat idem auctor, cum ait, de supra scriptis capitulis septem paribus synodi patres restitisse Cœlestio; id est, de septem capitulis Cœlestii alia fuisse contra ipsum pari numero confecta. Isthic etiam illud desideratur capituli sexti corollarium, quod cum in Celestio Africana synodus, teste Orosio, detestata jam fuisset, non desinebat Pelagius in Jerosolymitano conventu idem adhuc præfracte dicere, scilicet, Hominem posse esse sine peccato. et facile Dei mandata servare, si velit (Infra, append. parte 2). Porro ad capitulum secundum et ad tertium Cœlestius in synodo Carthaginensi respondens, errores istos neque confiteri ausus est, neque rursus voluit inficiari, sed ejusmodi quæstiones in utramque partem disputari posse dixit; cum plurimos, ut aiebat, ex ordine presbyterorum, atque in his maxime Rufinum sancti Pammachii convictorem nosset, qui originis peccatum negarent. Addidit tamen, se semper dixisse, infantes egere Baptismo, ac debere baptizari (Infra, de Peccato Originali, n. 3). Quin etiam libello brevissimo, redemptione ipsis etiam parvulis opus esse, eamque ob causam necessarium iis Baptismum concessit (Infra, de Peccatorum Meritis, nn. 62, 58; de Peccato Originali, n. 21; contra Julianum, lib. 3, n. 9; et in tomo 2, Epist. 157, n. 22), catholicum videlicet hocce dogma negare coram Christianis veritus: sed tamen ex Adamo in parvulos transisse peccatum, aut remissionem alicujus in eis peccati apertius exprimere noluit. De hoc haud dubie loquitur libello Zosimus, cum priorem quemdam libellum in Africa datum a Coelestio, fidei ejus documentum præbere scribit, quod ab eo damnando prohibere judices debuisset. Tum vero Zosimus nondum perspectas habebat horum hæreticorum fraudes: neque profecto ipsa viderat synodi acta; quandoquidem etiam dicit, nihil ibi liquido judicatum (Infra, Append. parte 2). Etenim ex iisdem actis patebat, auditum illum frequenter, confessum, et convictum, tandem cum in hæreticis illis dogmatibus, quorum insimulatus fuerat, obstinata mente perstaret, merito damnatum esse, et ecclesiastica communione privatum (Ibid. ; tomo 2, Epist. 157, n. 22; tomo 1, Retract. lib. 2, cap. 33). Cœlestius a synodi sententia provocavit ad apostolicam Sedem: cujus quidem provocationis, præter Zosimum in litteris ad Africanos episcopos, ubi de illius appellatione pristina commemorat, testes sunt Paulinus, Mercator et Facundus (Infra, Append. parte 2; Facundus, lib. 7, cap. 3). Addit Mercator, eumdem ipsum mox, appellatione neglecta, Ephesum, Asiæ urbem, contendisse, ibique ausum esse per obreptionem locum presbyterii petere.

Errores Cœlestii qui apud Carthaginem sectabantur, ejus condemnatione deterriti sunt, quominus Ecclesiæ fidem, quam fundatissimam cernebant, impugnare auderent, nisi tantum sermonibus, aut querelis potius, quas in vulgus dissimulanter et mussitando spargebant (Epist. 157, n. 22). Quare non injuria Patres concilii Carthagine anno quadringentesimo decimo sexto habiti affirmant, episcopali judicio excisum fuisse hoc tantum ab Ecclesia vulnus, nimirum Pelagianam hæresim; idque judicium ante ferme quinquennium super Cœlestii nomine Carthagine agitatum, atque adeo circiter initium anni quadringentesimi duodecimi (Infra, Append. parte 2). Illud Augustinus quoque collocat post habitam cum Donatistis collationem; aut saltem non ante factum quam illa iniretur, satis aperte significat (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Ad idem etiam concilium forte respicicbat, quæ Photio visa est, hæresis Pelagianæ historia, dum hosce hæreticos Theophili Alexandrini atque Innocentii Romani pontificis tempore ejectos Ecclesia tradit (Infra, Append. parte 2): nisi forte loco Theophili, legendum sit Theodori Antiocheni. Quippe diem obiit Theophilus anno Christi quadringentesimo duodecimo, aliis conciliis, in quibus condemnati illi fuere, nondum habitis. V. Pelagianos sacris concionibus primum, tum postea scriptis libris impugnat Augustinus. Scribit in eosdem ad Marcellinum opuscula duo, aliud de Baptismo parvulorum, aliud de Spiritu et Littera; necnon inter id temporis epistolam ad ¡Honoratum de gratia Novi Testamenti.

Concilio contra Colestium coacto, uti supra vidimus, Augustinus minime aderat : verum cum postea Carthaginem venisset, ejusdem gesta recensuit. Neque tamen in id argumenti confestim scribere est aggressus sed tum ipse, tum alii catholici antistites, et publicis concionibus, et familiaribus colloquiis, pro sua quisque parte Pelagianos errores convellere moliebantur (Retract. lib. 2, cap. 33). Huc omnino spectant Augustini sermones, 170, 174, 175, aliique vel hoc tempore vel aliquanto post habiti (Infra, in fine tomi, vide Indicul. Opuscu

« PredošláPokračovať »