Obrázky na stránke
PDF
ePub

salutemque æternam adipisci neminem posse, nimis insipienter atque infeliciter repugnare judicemur. Neque enim alio sensu dictum est ad Romanos, Per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; atque ita in omnes homines pertransiit: quam illo quo dictum est ad Corinthios, Per hominem mors, el per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Nemo quippe ambigit, hoc ibi de corporis morte dictum, quoniam de resurrectione corporis magna Apostoli intentione quæstio versabatur; et idco videtur ibi de peccato tacuisse, quia non erat quæstio de justitia. Hic autem ad Romanos utrumque posuit', et utrumque diutissime commendavit, peccatum in Adam, justitiam in Chrislo; et mortem in Adam, et vitam in Christo : quæ omnia verba sermonis apostolici, quantum potui satisque visum est, in primo, ut jam dixi, duorum illorum libro perscrutatus aperui.

20. Quanquam etiam ibi ad Corinthios locum ipsum de resurrectione diu tractatum sic in fine concluserit, ut nos dubitare non sineret, mortem quoque corporis merito accidisse peccati. Cum enim dixisset, Oportet corruptibile ho induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc indutum fuerit incorruptionem, el mortale koc immortalitatem; tunc fiet, inquit, sermo qui scriplus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mcrs, victoria tua?? ubi est, mors, aculeus tuus? deinde subjecit, Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex (1 Cor. xv, 21, 22, 53-56). Quia ergo, sicut Apostoli apertissima verba declarant, eo absorbebitur mors in victoriam, quo corruptibile et mortale hoc induet incorruptionem et immortalitatem; id est, quo vivificabit Deus et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem Spiritum ejus in nobis : manifestum est et hujus mortis corporis, quæ resurrectioni corporis contraria est, aculeum fuisse peccatum aculeum autem quo mors facta est, non quem mors fecit: peccato enim morimur, non morte peccamus. Sic itaque dictum est, aculeus mortis, quomodo lignum vitæ, non quod hominis vita faceret, sed quo vita hominis fieret : et quomodo lignum scientiæ, per quod scientia fieret hominis, non quod per suam scientiam fecerit homo. Sic ergo et aculeus mortis, quo mors facta est, non quem mors fecit. Sic enim dicimus et poculum mortis, quo aliquis mortuus sit, vel mori possit, non quod moriens mortnusve confecerit. Aculeus itaque mortis peccatum est, peccati punctu* mortificatum est genus humanum. Quid adhuc quærimus cujus mortis, utrum animæ, an corporis? utrum primæ qua nunc omnes morimur, an secundæ qua tunc impii morientur? Nulla causa est exagitandi quæstionem, nullus ter

3

* Hic Mss. quidam addunt, et utrumque exposuit. Manuscripti hoc loco et infra post, Tunc ei dicetur; habent, bi est, mors, contentio tua? Sed tamen secundo loco cun editis, Ubi est, mors, victoria tua ? Nonnulli Mss., faceret.

Aliquot Mss., peccalo punctum.

giversandi locus; Apostoli verba quibus id agebat. interrogala respondent: Cum mortale hoc, inquit, induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex. De resurrectione corporis agebat, qua absorbebitur mors in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Tunc ipsi morti insultabitur, quæ in victoriam resurrectione corporis absorbebitur. Tunc ci dicetur, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Morti ergo corporis hoc dicetur. Hanc enim absorbebit victoriosa immortalitas, cum mortale hoc immortalitatem inductur. Morti, inquam, corporis hoc dicetur: Ubi est victoria tua, qua omnes sic viceras, ut etiam Dei Filius tecum confligeret, teque non vitando, sed suscipiendo superaret? Vicisti n morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: victoria nostra, qua in corporibus absorpta es resurgentium, æterna constabit. Ubi est aculeus tuus? hoc est, peccatum, quo puncti et venenati sumus, ut te etiam in nostris corporibus figeres, et ea tanı longo tempore possideres? Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex. Peccavimus in uno omnes; ut moreremur in uno onines: accepimus legem, non ut emendatione finiremus peccatum, sed ut transgressione augeremus. Lex enim subintravit ut abundaret peccatum, et conclusit Scriptura omnia sub peccato. Sed Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. xv, 57), ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. v, 20) atque ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. m, 22), et vinceremus mortem per immortalem resurrectionem, et aculeum ejus peccatum per gratuitanı justificationem.

CAPUT XII.-21. Præceptum de menstruata mulicre non attingenda, non est figurate accipiendum. Sacra. mentorum necessitas. Nemo itaque de hac re fallatur et fallat. Omnes adimit atque aufert iste sanctæ Scripturæ sensus manifestus ambages. Quemadmodum ab origine trahitur mors in corpore mortis hujus, sic ab origine tractum est peccatum in hac carne peccati; propter quod sanandum, et propagine attractum, et voluntate auctum, atque ad ipsam carnem resuscitandam, medicus venit in similitudiné carnis peccati ; qui non est opus sanis, sed ægrotantibus; nec venit vocare justos, sed peccatores (Marc. 11, 17). Proinde quod ait Apostolus, cum fideles monere i 36 ab infidelibus conjugibus non disjungerent, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctifunta est mulier infidelis in fratre: alioquin fiái vestri immundi esseni; nunc aulem sancti sunt (I Cor. vi, 14): aut sic est accipiendum, quemadmodum et nos alibi (De Sermone Domini in monte, lib. 1, n. 45), et Pelagius cum cam)

1 Sic Mss. Editi vero, resurrectionis.

• Editi, Morti, inquam, corporis tunc dicetur : 1 bi est, mors, victoria tua, qua hic omnes sic viceras?

Editi, ut etiam in nostris corporibus fieres Corriguntur subsidio veterum Mss.

dem ad Corinthios Epistolam tractaret exposuit (a), quod exempla jam præcesserant, et virorum quos uxores, et feminarum quas mariti lucrifecerant Christo, et parvulorum ad quos faciendos christianos voluntas christiana etiam unius parentis evicerat: aut si, quod magis verba Apostoli videntur sonare et quodam modo cogere, aliqua illic intelligenda est sanctificatio, qua sanctificabantur vir et mulier infidelis in conjuge fideli, et qua sancti nascebantur filii fidelium, sive quia in menstruo cruore mulieris, a concubitu continebat, quicumque vir vel femina id in lege didicerat, nam hoc Ezechiel inter illa præcepta ponit, quæ non figurate accipienda sunt (Ezech. xvin, 6): sive propter aliam quamlibet, quæ ibi aperte posita non est, ex ipsa necessitudine conjugiorum atque filiorum sanctitatis asperginem: illud tamen sine dubitatione tenendum est, quæcumque illa sanctificatio sit, non valere ad christianos faciendos, atque ad dimittenda peccata, nisi christiana et ecclesiastica institutione Sacramentis efficiantur fideles. Nam nec conjuges infideles, quamlibet sanctis et justis conjugibus hæreant, ab iniquitate mundantur, quæ a regno Dei separatos in damnationem venire compellit; nec parvuli de quibuslibet sanctis justisque procreati, originalis peccati reatu absolvuntur, nisi in Christo fuerint baptizati; pro quibus tanto impensius loqui debemus, quanto pro se psi minus possunt.

CAPUT XI.-22. Epilogus. Sollicitos esse oporlet at baptizentur infantes. Id enim agit illa disputatio, contra cujus novitatem antiqua veritate nitendum est, ut infantes omnino superfluo baptizari videantur. Sed aperte hoc non dicitur, ne tam firmata" salubriter Ecclesiæ consuetudo violatores suos ferre non possit. Sed si pupillis opem ferre præcipimur, quanto magis pro istis laborare debemus, qui destitutiores et miseriores pupillis etiam sub parentibus remanebunt, si eis Christi gratia denegabitur, quam per se ipsi flagitare non possunt?

23. Illud autem quod dicunt, sine ullo peccato aliEditi, et sacramentis. Copulativam particulam hoc loco non habent manuscripti.

[blocks in formation]

quos homines jam ratione utentes, in hoe særcuio vixisse vel vivere: optandum est ut fiat, conandum est ut fiat, supplicandum est ut fiat; non tamer quasi factum fuerit confidendum. Hoc enim optantibus et conantibus et digna supplicatione deprecantibus, quidquid remanserit peccatorum, per hoc quotidie solvitur, quod veraciter in oratione dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicul et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Quam orationem quisquis cuilibet homini saucto et Den voluntatem scienti atque facienti, præter unum Sanctum sanctorum, dicit in hac vita necessariam non fuisse, multum errat, nec potest omnino il!i ipsi placere quem laudat si autem se ipsum talem putat, ipse se decipit, et veritas in eo non est (1 Joan. 1, 8); non ob aliud, nisi quia falsum putat. Novit ergo ile medicus, qui non est opus sanis, sed ægrotantibus, quemadmodum nos curando perficiat in æternam salutem qui et ipsam mortem, quamvis peccati merito inflicta sit, non aufert in hoc sæculo eis quibus peccata dimittit, ut etiam cum ejus timore superando 3 suscipiant pro fidei sinceritate certamen et in quibusdam etiam justos suos, quoniam adhuc extolli possunt, non adjuvat ad perficiendam justitiam, ut dum non justificatur in conspectu ejus omnis vivens (Psal. CXLII, 2), actionem gratiarum semper indulgentiæ ipsius debeamus; et sic ab illa prima causa omnium vitiorum, hoc est, a tumore superbiæ sancta humilitate sanemur. Hanc epistolam dum dispositio mea brevem parturit, liber prolixus est natus, utinam tam perfectus, quam tandem aliquando finitus.

tomo 8, qui vel ad Pelagium vel ad aliquem ex ipsins discipulis pertinent.

Hic in excusis additur, propriæ voluntatis. Sed non est in manuscriptis.

Lov., confitendum.

Editi, in illa oratione dicimus.Abest, illa, a manuscriptis. Editi, cuilibet etiam homini. Hic rursum Mss. omittunt eliam.

5 Nonnulli Mss., ut etiam ejus timorem superando : recte tametsi alteram lectionem præferri velint Lovanienses. Vide supra, lib. 2, n. 54.

6 Post verbum, sanemur, antiquiores codices interponunt, Deo gratias, et prosequuntur, Hanc epistolam, etc. 7 Editi, disputatio magna. Gallicani omnes Mss., disputatio mea. Consentiunt MSS. Vaticanii, uno tantum excepto, in quo legitur, dispositio mea ; quod aptius videtur.

In librum de Spiritu et Littera, vide lib. 2, cap. 37, Retractationum, t. 1, col. 645, a verbis, Ad quem (a) scripseram, usque ad col. 646, verbis, Fili charissime Marcelline. M. (a) Marcellinum tribunum, cui acceptæ referendæ sunt tam multæ aliæ Augustini lucubrationes,subsequenti etiam operi occasionem præbuisse docet, mota quæstione ex libris de Peccatorum Meritis et Remissione, quos videlicet libros supra diximus editos anno Christi 412. Hisce autem libris in Retractationibus subjicitur opus de Spiritu et Littera, non proxiino quidem, sed quarto post loco, scriptum haud dubie circa finem ejusdem anni 412, seu aliquanto ante cædem Marcellui, quæ anno 413, mense septembri accidit. Citatur hoc idem opus in libro de Fide et Operibus, n. 21; et in libro 3 de Doctrina christiana, n. 46.

S. AURELII AUGUSTINI

DE SPIRITU ET LITTERA

LIBER UNUS (a).

Marcellino scribente se permotum co, quod in superiori opere legisset, fieri posse ut sit homo in hac vita sine peccato, si velit, adjutus a Deo; nec ullum tamen usquam in hominibus tam perfectæ justitiæ exemplum exstare : hanc Augustinus (a) Scriptus sub finem anni 412.

occasionem arripit disputandi contra Pelagianos de adjutorio gratiæ Dei, ostenditque non in eo nos divi itus adjuvarı ad operandam justitiam, quod legem Deus dedit plenam bonis sanctisque præceptis; sed quod ipsa voluntas nostra, sine qua operari bonum non possumus, adjuvetur et erigatur impertito spiritu gratiæ, sine quo adjutorio doctrina legis littera est occidens, quia reos potius prævaricationis tenet, quam justificat impios. Inde ad propositam quæstionem, quam solvere incipit in principio libri, rediens iterum in fine, demonstrat multa esse nemine diffitente possibilia cum Dei auxilio, quorun nullum usquam exstet exemplum : atque ita sine exemplo esse in hominibus perfectam iustitiam, et tamen impossibilem non esse concludit.

CAPUT PRIMUM. 1. Occasio scribendi hujus libri. Aliquid posse fieri, tametsi factum sit nunquam, Lectis opusculis, quæ ad te nuper elaboravi, fili charissime Marcelline, de Baptismo parvulorum, et de perfectione justitiæ hominis, quod eam nemo in hac vita vel assecutus, vel assecuturus videatur, excepto uno Mediatore, qui humana perpessus est in similitudine carnis peccati, sine ullo omnino peccato : rcscripsisti te moveri eo, quod in posteriore duorum libro fieri posse dixi, ut sit homo sine peccato, si voluntas ejus non desit ope adjuvante divina, et lanien præter unum in quo omnes vivificabuntur 3 (1 Cor. xv, 22), neminem fuisse vel fore in quo hic vivente esset ista perfectio. Absurdum enim tibi videtur dici, aliquid fieri posse cujus desit exemplum, cum, sicut credo, non dubites, nunquam esse faclum ut per foramen acus camelus transiret, el lamen ille hoc quoque dixit Deo esse possibile (Matth. XIX, 24, 26): legas etiam duodccim millia legiones Angelorum pro Christo, ne pateretur, pugnare potuisse (ld. XXVI, 53), nec tamen factum : legas fieri potuisse ut semel gentes exterminarentur a terra quæ dabatur filiis Israel (Deut. xxx1, 3), Deum tamen paulatim fieri voluisse (Judic. 11, 5): et alia sexcenta possunt occurrere, que fieri, vel potuisse, vel posse fateamur, et eorum tamen exempla quod facta sint proferre nequeamus. Unde non ideo negare debemus, fieri posse ut homo sine peccato sit, quia nullus est hominum, præter illum qui non tantum homo, sed etiam natura Deus est, in quo id esse perfectum demonstrare possimus.

CAPUT II. — 2. Error eorum qui dicunt vivere hic hominem sine peccato, minus perniciosus. Error negontium gratiam necessariam gravior et acerrime confutandus. Hic fortasse respondeas, ista quæ commemoravi facta non esse et fieri potuisse, opera esse divina ; ut autem sit homo sine peccato, ad opus ipsius hominis pertinere, idque opus esse optimum, quo fiat plena et perfecta et ex omni prorsus parte absoluta justitia et ideo non esse credendum, neminem vel

fuisse, vel esse, vel fore in hac vita qui hoc opus impleverit, si ab homine impleri potest. Sed cogitare debes, quamvis ad hominem id agere pertineat, hoc quoque munus esse divinum, atque ideo non dubitare opus esse divinum. Deus est enim qui operatur in vobis, ait Apostolus, et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. 11, 15).

3. Proinde non multum molesti sunt, et instandum est eis, ut si possunt, ostendant ita esse, qui dicunt vivere hic hominem, sive vixisse sine ullo omnino peccato. Nam si testimonia Scripturarum, quibus existimo definitum, nullum hominem hic viventem, quamvis utatur libero arbitrio, inveniri sine peccato, sicuti est, Ne intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. cxLn, 2), et cætera talia quisquam docere potuerit aliter accipienda quam sonant, et demonstraverit aliquem vel aliquos sine ullo hic vixisse peccato; qui non ei, non solum minime adversatus, verum etiam plurimum gratulatus fuerit, non mediocribus invidentiæ stimulis agitatur. Quin etiam si nemo est, aut fuit, aut erit, quod magis credo, tali puritate perfectus, et tamen esse, aut fuisse, aut fore defenditur et putatur, quantum ego judicare possum, non multum erratur, nec perniciose, cum quadam quisque benevolentia fallitur si tamen qui hoc putat, : ipsum talem esse non putet, nisi revera ac liquido talem se esse perspexerit.

se

4. Sed illis acerrime ac vehementissime resistendum est, qui putant sine adjutorio Dei per se ipsam vim voluntatis humanæ vel justitiam posse perficere, vel ad eam tenendo proficere: et cum urgeri cœperint, quomodo id præsumant asserere fieri sine ope divina, reprimunt se, nec hanc vocem audent emittere, quoniam vident quam sit impia, et non ferenda. Sed aiunt, ideo ista sine ope divina non fieri, quia et bominem Deus creavit cum libero voluntatis arbitrio, et dando præcepta ipse docet quemadmodum homini sit vivendum; et in co utique adjuvat, quod docendo aufert ignorantiam, ut sciat homo in operi

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Ad castigandum librum de Spiritu et Littera subsidio fuerunt Vaticani codices manuscripti quinque, et undecim Gallicani, scilicet codex illustrissimi domini de S. Georges, archiepiscopi Turonensis a rege designati, codex Sorbonicus, Codex Augustinensium majoris conventus Parisiensis, codex Dominicanorum item Parisiensium via Jacobaa, codex Laudunensis Ecclesiæ, codex Abbatiæ Remensis S. Remigii, item abbatiæ S. Cygiranni, abbatiæ Corbeiensis, abbatiæ S. Michaelis de Monte in periculo maris, abbatiæ Beccensis demum, el Pratellensis. Necnon variantes lectiones Lovaniensium erutæ ex Belgicis tribus exemplaribus; et antiquæ operis hujus editiones Am. Er.

et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M.

1 Aliquot manuscripti, duorum librorum.

Lov., si voluntas ei non desit.

Tres Vaticanis Mss., in quo omnes vivificantur

• Georgianus Ms. præterit, millia: nec est in Evangelio; quod tamen sic iterum citat Augustinus in'ra, n. 62. [Nec auter hunc locum legunt Hilarius Pictaviensis, in Psal.

PATROL. XLIV.

53, n. 1; in Psal. 54, n. 6; lib. 6 de Trinitate, n. 42; necnon Leo papa, serm. 3 de Passione Domini, cap. 4.]— Uncis hæc inclasa habet sola editio GG.

1 Editi, sic. At MSS., hic.

Sic Mss. At editi, sed cum.

(Sept.)

bus suis quid evitare, et quid appetere debeat; quo
per liberum arbitrium naturaliter insitum, viam de-
monstratam ingrediens, continenter et juste et pie
vivendo ad beatam eamdemque æternam vitam per-
venire mereatur.
CAPUT III. 5. Gratia vera donum Spiritus san-
cti, quo fit in animo delectatio et dilectio boni. Nos au-
tem dicimus humanam voluntatem sic divinitus adju-
vari ad faciendam justitiam, ut præter quod creatus
est homo cum libero arbitrio voluntatis, præterque
doctrinam qua ei præcipitur quemadmodum vivere
debeat, accipiat Spiritum sanctum, quo fiat in animo
ejus delectatio dilectioque summi illius atque incom-
mutabilis boni quod Deus est, etiam nunc cum adhuc
per fidem ambulatur, nondum per speciem (II Cor. v,
7): ut hac sibi velut arrha data gratuiti muneris
inardescat inhærere Creatori, atque inflammetur ac-
cedere ad participationem illius veri luminis; ut ex
illo ei bene sit, a quo habet ut sit. Nam neque libe-
rum arbitrium quidquam nisi ad peccandum valet, si
lateat veritatis via et cum id quod agendum et quo
nitendum est cœperit non latere, nisi etiam delectet
et ametur, non agitur, non suscipitur, non bene vivi-
tur. Ut autem diligatur, charitas Dei diffunditur in
cordibus nostris, non per arbitrium liberum quod
surgit ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus
est nobis (Rom. v, 5).

CAPUT IV.-6. Doctrina legis sine vivificante spi-
ritu, littera est occidens. Doctrina quippe illa, qua
mandatum accipimus continenter recteque vivendi,
littera est occidens, nisi adsit vivificans spiritus. Ne-
que enim solo illo modo intelligendam est quod le-
gimus, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor.
, 6); ut aliquid figurate scriptum, cujus est absurda
proprietas, non accipiamus sicut littera sonat, sed
aliud quod significat intuentes, interiorem hominem
spirituali intelligentia nutriamus: quoniam sapere se-
cundum carnem mors est, sapere autem secundum spi-
ritum vita et pax (Rom. vii, 6). Velut si quisquam
multa quæ scripta sunt in Cantico canticorum carna-
liter accipiat, non ad luminosa charitatis fructum,
sed ad libidinosæ cupiditatis affectum. Non ergo solo
illo modo intelligendum est quod ait Apostolus, Lit-
tera occidit, spiritus autem vivificat: sed etiam illo,
eoque vel maxime, quo apertissime alio loco dicit,
Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non con-
cupisces. Et paulo post ait: Occasione accepta pec-
catum per mandatum fefellit me, et per illud occidit (Id.
vil, 7, 11). Ecce quid est, Littera occidit. Et utique
non figurate aliquid dicitur, quod accipiendum non
sit secundum litteræ sonum, cum dicitur, Non concu-
pisces sed apertissimum saluberrimumque præce-
ptum est, quod si quis impleverit, nullum habebit
omnino peccatum. Nam hoc ideo elegit Apostolus ge-
nerale quiddam, quo cuncta complexus est, tanquam
hæc esset vox legis ab omni peccato prohibentis,

1

[blocks in formation]

quod ait, Non concupisces; neque enim uilum peccatum nisi concupiscendo committitur : proinde quæ hoc præcipit, bona et laudabilis lex est. Sed ubi sanctus non adjuvat Spiritus, inspirans pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam, hoc est, charitatem diffundens in cordibus nostris; profecto illa lex, quamvis bona, auget prohibendo desiderium malum: sicut aquæ impetus, si in eam partem non cesset influere, vehementior fit obice opposito, cujus molem cum evicerit, majore cuinulo præcipitatus violentius per prona provolvitur. Nescio quo enim modo, hoc ipsum quod concupiscitur, fit jucundius dum vetatur. Et hoc est quod fallit peccatum per mandatum, et per illud occidit, cum accedit etiam prævaricatio, quæ nulla est ubi lex non est (Rom. iv, 15).

1

CAPUTV.-7. Quid hic tractandum. Sed totum ipsum apostolicæ epistolæ locum, si placet, consideremus, et sicut Dominus adjuverit pertractemus. Volo enim, si potuero, demonstrare illud quod ait Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivifical, non de figuratis locutionibus dictum, quamvis et illinc congruenter accipiatur; sed potius de lege aperte quod malum est prohibente. Quod cum ostendero, profecto manifestius apparebit, bene vivere donum esse divinum : non tantum quia homini Deus dedit liberum arbitrium, sine quo nec male nec bene vivitur; nec tantum quia præceptum dedit, quo doceat quemadmodum sit vivendum sed quia per Spiritum sanctum diffundit charitatem in cordibus eorum quos præscivit ut prædestinaret, prædestinavit ut vocaret, vocavit ut justificaret, justificavit ut glorificaret (Id. vin, 29, 30). Hoc autem cum apparuerit, videbis, ut existimo, frustra dici illa tantum esse possibilia sine exemplo, quæ Dei opera sunt; sicut de cameli transitu per foramen acus commemoravimus, et quæcumque alia sunt apud nos impossibilia, apud Deum autem facilia: et ideo non inter hæc humanam deputandam esse justitiam, quod non ad Dei, sed ad hominis opus pertinere debeat; cujus perfectio,si est in hac vita possibilis, nullam esse causam cur sine exemplo esse credatur.Hoc ergo frustra dici,satis clucebit,cum et ipsam humanam justitiam operationi Dei tribuendam esse claruerit, quamvis non fiat sine hominis voluntate : et ideo ejus perfectionem etiam in hac vita esse possibilem, negare non possumus ; quia omnia possibilia sunt Deo (Marc. x, 27), sive quæ facit sola sua voluntate, sive quæ cooperantibus creaturæ suæ voluntatibus a se fieri posse constituit. Ac per hoc quidquid eorum non facit, sine exemplo est quidem in operibus factis; sed apud Deum et in ejus virtute habet causam qua fieri possit, et in ejus sapientia quare non factum sit: quæ causa etiamsi lateat hominem, non se obliviscatur esse hominem, nec propterea Deo det insipientiam, quia non plene capit cjus sapientiam.

8. Attende igitur Apostolum ad Romanos explicantem, satisque monstrantem quod scripsit ad Corin

Editi, et illic. Cygirannensis Ms., et sic. Alii quatuor Mss., et illud.

thios, Littera occidit, spiritus autem vivifcat, sic magis accipiendum, quemadmodum supra diximus; quoniam legis littera quæ docet non esse peccandum, si spiritus vivificans desit, occidit : sciri enim facit peccatum potius quam caveri, et ideo magis augeri quam minui, quia malæ concupiscentiæ etiam prævaricatio legis accedit.

CAPUT VI. —9. Abundantia delicti per legem. Volens ergo Apostolus commendare gratiam, quæ per Jesum Christum omnibus gentibus venit, ne Judæi adversus cæteras gentes de accepta lege se extollerent; posteaquam dixit peccatum et mortem per unum honinem intrasse in genus humanum, et per unum hominem justitiam et vitam æternam, illum Adam, hunc Christum apertissime insinuans, ait: Lex autem subintravit ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia : ut quemadmodum regravit peccatum in mortem1, sic et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Doninum nostrum. Deinde opponens sibi ipse quæstionem, Quid ergo dicemus, inquit? Permanebimus in peccato, ul gratia abundet? Absit. Vidit enim a pervers is per· verse posse accipi quod dixerat, Lex subintravit ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia * : tanquam dixerit, propter abundantiam gratia prodesse peccatum. Hoc diluens, respondit, Absit: atque subjecit, Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Hoc est, cum id præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud faciemus, si vivemus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati? Neque enim qui laudat beneficium medicina, prodesse morbos dicit et vulnera, a quibus illa hominem sanat: sed quanto majoribus medicina laudibus prædicatur, tanto inagis vituperantur et horrentur vulnera et morbi, a quibus liberat que ita laudatur. Sic laus et prædicatio gratiæ vituperatio et damnatio est delictorum. Demonstranda enim fuerat homini fœditas languoris ejus, cui contra iniquitatem sua:n nec præceptum sanctum et bonum profuit, quo magis aucta est iniquitas quam minuta; quandoquidem lex subintravit, ut abundaret delictum; ut eo modo convictus atque confusus, videret non tantum doctorem sibi esse necessarium, verum etiam adjutorem Deum, a quo ejus itinera dirigantur, ne dominetur ei omnis iniquitas (Psal. cxvm, 133), et confugiendo ad opem divinæ misericordiæ sanetur: atque ita ubi abundavit delictum, superabundet gratia, non peccantis merito, sed subvenientis auxilio.

10. Consequenter eamdem medicinam in passione et resurrectione Christi mystice demonstratam ostendit Apostolus, dicens: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis

1 Gallicani omnes manuscripti omittunt, in mortem. 1 Lov., superabundaret gratia.

ejus, sed et resurrectionis erimus: hoc scientes, quin vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, jus'ificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum illo; scientes quia Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 3. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem v.vit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. v, 20VI, 11). Nempe satis elucet mysterio Dominicæ mortis et resurrectionis figuratum vitae nostræ veteris occasum, et exortum novæ, demonstratamque iniquitatis abolitionem renovationemque justitie. Unde igitur hoc tantum beneficium homini per litteram legis *, nisi per fidem Jesu Christi?

CAPUT VII. — 11. Bona opera ex quo fonie manent. Hæc cogitatio sancta servat filios hominum, in protectione alarum Dei sperantes, ut inebrientur ab ubertate domus ejus, et torrente voluptatis ejus potentur: quoniam apud ipsum est fons vitæ, et in lumine ejus videbimus lumen; qui prætendit miscricordiam suam scientibus cum, et justitiam suam iis qui recto sunt corde. Neque enim quia sciunt, sed etiam ut sciant eum, prætendit misericordiam suam: nec quia recti sunt corde, sed etiam ut recti sint corde, prætendit justitiam suam, qua justificat impium (1d. iv, 5). Haec cogitatio non effert in superbiam; quod vitium oritur, cum sibi quisque præfidit, seque sibi ad vivendum caput facit. Quo motu receditur ab illo fonte vitæ, cujus solius haustu justitia bibitur, bona scilicet vita; et ab illo incommutabili lumine, cujus participatione anima rationalis quodam modo accenditur ut sit etiam ipsa factum creatumque lumen: sicut erat Joannes lucerna ardens et lucens (Joan. v, 35); qui tamen unde luceret agnoscens, Nos, inquit, de plenitudine ejus accepimus : cujus, nisi illius utique in cujus comparatione Joannes non crat lumen? Illud enim erat verum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. 1, 16, 9). Proinde cum dixisset in codem psalmo, Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde: Non veniat, inquit, mihi pes superbiæ, el manus peccatorum non moveat7 me : ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expuisi sunt, nec potuerunt stare (Psal. xxxv, 8-13). Ilac quippe impietate, qua tribuit sibi quisque quod Dei est, pellitur in tenebras suas, quæ sunt opera iniquitatis. Hæc enim plane ipse facit, et ad hæc implenda sibi est

8

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »