Obrázky na stránke
PDF
ePub

257

(Rom. vii, 8), a quo petenda est continentia, nisi ab illo qui novit bona data dare filiis suis? An forte nenisi scit insipiens, quod nemo esse possit continens, Dens det (Sap. v, 21)? Hoc ergo ut sciat, ipsa indiget sapientia. Cur itaque non audit Patris sui spiritum dicentem per apostolum Christi, vel ipsum Curi • stum qui dicit in Evangelio suo, Petite, et accipietis (Matth. vu, 7)? loquentem etiam in apostolo suo, et dicentem, Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur illi; postulet autem in fide, nihil hæsitans (Jacobi 1, 5, 6)? Hæc est fides, ex qua justus vivit (Rom. 1, 17): hæc est fides, qua creditur in eum qui justificat impium (Id. Iv, 5): hæc est fides, per quam excluditur gloriatio (Id. m, 27); sive ut abscedat qua in nobis inflamur, sive ut emineat qua in Domino gloriamur hæc est fides, qua impetratur largitas spiritus, de quo dicitur, Nos enim spiritu ex fide spem justitiæ exspectamus (Galat. v, 5). Ubi quidem qurri adhuc potest, utrum spem justitiæ dixerit, qua sperat justitia, an qua speratur ipsa justitia : quoniam justus ex fide vivens, sperat utique vitam æternam ; itemque fides esuriens sitiensque justitiam renovatione de die in diem interioris hominis (I Cor. iv, 16) proficit in ea, et sperat in ca satiari in vita æterna, ubi fiet id quod in Psalmo de Deo dicitur, Qui satiat in bonis desiderium tuum (Psal. cn, 5). Hæc est fides, qua salvi fiunt, quibus dicitur : Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis,sed Dei donum est : non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavil Deus ut in illis ambulemus (Ephes. 11, 8-10). Postremo hæc est fides, que per dilectionem operatur (Galat. v, 6), non per timorem; non formidando pœnam, sed amando justitiam. Unde ergo ista dilectio, id est, charitas per quam tides operatur, nisi unde illam fides ipsa impetravit? Neque enim esset in nobis, quantacumque sit in nobis, nisi diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. v, 5). Charitas quippe Dei dicta est diffundi in cordibus nostris, non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores suos: sicut justitia Dei, qua justi ejus munere efficimur (ld. m, 24); et Domini salus, qua nos salvos facit (Psal. 1, 9); el fides Jesu Christi, qua nos fideles facit (Galat. 11, 16). Hæc est justitia Dei, quam non solum docet per legis præceptum, verum etiam dat per spiritus do

[blocks in formation]

mus, Ecce habemus voluntatem credendi, quam noa accepimus ecce ubi gloriamur, quod non acceperimus. Si autem dixerimus, etiam hujusmodi voluntatem non esse nisi donum Dei, rursus metuendum est, ne infideles atque impii non immerito se veluti 1 juste excusare videantur, ideo non credidisse, quod dare illis Deus istam noluit voluntatem. Nam illud quod dictum est, Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. n, 13): jam gratie est 2 , quam fides impetrat, ut possint esse hominis opera bona, qua operatur fides per dilectionem, quæ diffunditur in corde per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Si credimus ut impetremus hanc gratiam, et utique voluntate credimus, de hac quæritur unde sit nobis. Si natura, quare non omnibus, cum sit idem Deus omnium creator ? Si dono Dei, etiam hoc quare non omnibus, cum omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (1 Tim. 11, 4)?

58. Liberum arbitrium media vis. Prius igitur illud dicamus, et videamus utrum huic satisfaciat quæstioni, quod liberum arbitrium naturaliter attributum a Creatore animæ rationali, illa media vis est, quae vel intendi ad fidem, vel inclinari að infidelitatem potest: et ideo nec istam voluntatem qua credit Deo, dici potest homo habere quam non acceperit; quandoquidem vocante Deo surgit de libero arbitrio, quod naturaliter cum crearetur accepit. Vult autem Deus omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; non sic tamen, ut eis adimat liberum arbitrium, quo vel bene vel male utentes justissime judicentur. Quod cum fit, infideles quidem contra voluntatem Dei faciunt, cum ejus Evangelio non credunt: nec ideo tamen cam vincunt, verum se ipsos frandant magno et summo bono, malisque pœnalibus implicant, experturi in suppliciis potestatem ejus, cujus in donis misericordiam contempserunt. Ita voluntas Dei semper invicta est: vinceretur au tem, si non inveniret quid de contemptoribus faceret, aut ullo modo possent evadere quod de talibus ille constituit. Quid enim dicit, verbi gratia, Volo ut hi omnes servi mei operentur in vinea, ct post laborem requiescentes epulentur, ita ut quisquis eorum hoc noluerit, in pistrino semper molat: videtur quidem quicumque contempserit, contra voluntatem Domini sui facere; sed tunc eam vincet, si et pistrinum contemnens effugerit: quod nullo modo fieri potest sub Dei potestate. Unde scriptum est, Semel locutus est Deus, hoc est, incommutabiliter : quanquam et de unico Verbo possit intelligi. Deinde subjungens quid incommutabiliter sit locuins: Duo hæc, inquit, audivi, quoniam potestas Dei esi, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera sua (Psal. LXI, 12, 15). Ille igitur reus erit ad

[blocks in formation]

damnationem sub potestate ejus, qui contempserit ad credendum misericordiam ejus. Quisquis autem crediderit, eique se a peccatis omnibus absolvendum, et ab omnibus vitiis sanandum, et calore ac lumine ejus "ccendendum illuminandumque commiserit; habeit ex ejus gratia opera bona, ex quibus etiam secunJum corpus a mortis corruptione redimatur, coronetur, bonisque satietur, non temporalibus, sed æternis, supra quam petimus et intelligimus (Ephes. m, 20).

59. Hunc ordinem tenuit Psalmus, ubi dicitur: Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit 3 de corruptione vitam tuam, qui coronat te in miseratione et misericordia, qui satiat in bonis desiderium tuum. Et ne forte hæc tanta bona hujus vetustatis, hoc est, mortalitatis deformitas desperaret: Renovabitur, inquit, sicut aquila juventus tua. Tanquam diceret : Hæc quæ audisti, ad novum hominem et ad Novum 'pertinent Testamentum. Recole mecum eadem ipsa paululum, obsecro te, et inspice delectabiliter laudem misericordiæ, hoc est, gratiæ Dei. Benedic, inquit, anima mea, Dominum, el noli oblivisci omnes retributiones ejus: non ait, Tributiones, *, sed, retributiones ejus; quia retribuit bona pro malis. Qui Tropitius fit omnibus iniquitatibus tuis: hoc agitur in Baptismatis sacramento. Qui sanat omnes languores tuos hoc agitur in hac vita fidelis hominis, dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non quæ volumus faciamus (Galat. v, 17); dum alia lex in membris repugnat legi mentis; dum velle adjacet, perficere autem bonum non (Rom. v, 23, 18): qui languores vetustatis, si perseverante intentione proficimus, de die in diem crescente novitate sanar.tur, ex fide que per dilectionem operatur. Qui redimit de corruptione vitam tuam : hoc fit in ultima resurrectione mortuorum. Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. cn, 2-4): hoc fit in judicio, ubi cum rex justus sederit in throno reddituTus unicuique secundum opera ejus, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. xx, 8, 9, et Matth. xvi, 27) ? 1deo illic necessarium fuit commemorare miserationem et misericordiam Domini, ubi jam exigi debita et reddi merita sic possent videri, ut nullus esset misericordiæ locus. Coronat ergo in miseratione et misericordia, sed etiam sic secundum opera. Segregabitur enim ad dexteram, cui dicatur, Esurivi, et dedisti

[blocks in formation]

mihi manducare (Matth. xxv, 35): quoniam judicium sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam (Jacobi 11, 13): Beati autem misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. v, 7). Jam vero cum sinistri icrint in ambustionem æternam, justi autem in vitam æternam (Id. xxv, 46): quia hæc est, inquit, vita æterna, ul cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvì, 5); illa cognitione, illa visione, illa contemplatione satrabitur in bonis animæ desiderium ( Psal. cn, 5). Hoc enim solum ei sat est, ultra non habet quod appetat, quod inhiet, quod requirat. Nam desiderio hujus satietatis ardebat, qui Domino Christo ait: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cui responsum est : Qui me vidit, vidit et Patrem 1 (Joan. xiv, 8, 9). Quia ipsa est vita æterna, ul cognoscant unum verum Deum te, et quem misisti Jesum Christum. Sed si ille qui vidit Filium, vidit et Patrem; profecto qui videt (4) Patrem et Filium, videt et Spiritum sanctum Patris et Filii. Ita nec arbitrium liberum tollimus, et benedicit anina nostra Dominum, non obliviscens omnes retributiones ejus: nec ignorans Dei justitiam, suam vult constituere (Rom. x, 3); sed credit in eum qui justificat impium, et vivit ex fide, donec ad speciem perducatur; fide scilicet quæ per dilectionem operatur. Que dilectio diffunditur in cordibus nostris, nec per sufficientiam propriæ voluntatis, nec per litteram legis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis.

CAPUT XXXIV.—60. Voluntas credendi a Deo. Hæc disputatio, si quæstioni illi solvendæ sufficit, sufficiat. Si autem respondetur, cavendum esse ne quisquam Deo tribuendum putet peccatum, quod admittitur per liberum arbitrium, si in eo quod dicitur, Quid habes quod non accepisti? propterea etiam voluntas qua credimus, dono Dei tribuitur, quia de libero existit arbitrio, quod cum crearemur accepimus: attendat, et videat, non ideo tantum istam voluntatem divino muneri tribuendam, quia ex libero arbitrio est, quod nobis naturaliter concreatum est; verum etiam quod visorum suasionibus agit Deus, ut velimus, et ut credamus, sive extrinsecus per evangelicas exhortationes, ubi et mandata legis aliquid agunt, si ad hoc admonent hominem infirmitatis suæ, ut ad gratiam justificantem credendo confugiat; sive intrinsecus, ubi nemo habet in potestate quid ei veniat in mentem, sed consentire vel dissentire propriæ voluntatis est. His ergo modis quando Deus agit cum anima rationali, ut ei credat ; neque enim credere potest quodlibet libero arbitrio, si nulla sit suasio vel vocatio cui credat; profecto et ipsum velle credere Deus operatur in homine, et in omnibus misericordia ejus prævenit nos: consentire autem vocationi Dei, vel ab ea dissentire, sicut dixi, propriæ voluntatis est. Quæ res non solum non infir

Editi: Qui me videt, videt et Patrem. At Mss. constanter, vilit; juxta græcшn.

Plures MSS., volens.

Er. et Lov., quolibet libero arbitrio. at Am. et plerique manuscripti, quodlibet libero arbitrio. Unus e va ticanis Mss., quodlibet liberum arbitrium.

(a) Forte hic et in ra, vidit.

mat quod dictum est, Quid enim habes quòd non accepisti? verum etiam confirmat. Accipere quippe et habere anima non potest dona, de quibus hoc audit, nisi consentiendo: ac per hoc quid habeat, et quid accipiat, Dei est accipere autem et habere utique accipientis et habentis est. Jam si ad illam profunditatem scrutandam quisquam nos coarctet, cur illi ita suadeatur ut persuadeatur, illi autem non ita; duo sola occurrunt interim quæ respondere mihi placeat: O altitudo divitiarum (Rom. x1, 55) ! et, Numquid iniquitas apud Deum (Id. ix, 14)? Cui responsio ista displicet quærat doctiores, sed caveat ne inveniat pra sumptores '.

3

CAPUT XXXV. 61. Conclusio operis. Concludamus igitur librum aliquando, cujus tanta prolixitate utrum aliquid egerimus, nescio non apud te, cujus fidem scio; sed apud animos eorum propter quos me scribere voluisti: qui non contra nostram, sed (ut mitius loquar, et non dicam illius qui in suis Apostolis est locutus) certe contra tanti apostoli Pauli, non unam sententiam, sed tam vehementem tam intentam vigilemque conflictationem malunt suam defensitare sententiam, quam cum audire obsecrantem per miserationem Dei, et dicentem, per gratiam Dei qua data est illi, non plus sapere præter quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei (Id. x1, 1, 3). 62. Tu autem quid mihi proposueris, et quid tam longo disputationis hujus opere effecerimus adverte. Movit te certe quemadmodum dictum fuerit, fieri posse ut sit homo sine peccato, si voluntas ejus non desit, ope adjuvante divina; quamvis nemo tam perfecta justitia in hac vita fuerit, vel sit, vel futurus sit. Sic enim hoc ipsum in illis prius ad te conscriptis libris proposui: Si a me quæratur, inquam

:

utrum homo sine peccato possit esse in hac vita; confitebor posse per Dei gratiam et liberum ejus arbitrium ipsum quoque liberum arbitrium ad Dei gratiam, hoc est, ad Dei dona pertinere non ambigens, nec tantum ut sit, verum etiam ut bonum sit, id est, ad facienda mandata Domini convertatur ; atque ita Dei gratia, non solum ostendat quid faciendum sit, sed adjuvet etiam, ut fieri possit quod os. tenderit (De Peccatorum Meritis, lib. 2, n. 7). Tibi autem absurdum visum est, sine exemplo esse rem quæ fieri potest. Hinc exorta est hujus libri quæstio, ac per hoc ad nos pertinebat ostendere, fieri posse aliquid quamvis desit exemplum. Hinc ex Evangelio et ex Lege quædam posuimus in sermonis hujus exordio, sicut de cameli transitu per foramen acus (Matth. XIX, 24), et de duodecim millibus legionum Angelorum, qui potuerunt, si vellet, pugnare pro Christo (Id. xxvi, 53), et de illis gentibus quas Deus dicit poluisse se a facie populi sui semel exterminare (Deut. 1xx1, 3, et Judicum 11, 3): quæ omnia facta non

plures Mss., ita suadeat; omisso, ut persuadeatur. Et quidam, ita suadeal ut p rsnadeal.

* Duo Miss., præsumptiores.

Thures manuscripti, contra apostoli Pauli, omisso, tanti. LMSS., suam (defensare; vel, defendere) sententiam.

1

sunt. flis addi possunt etiam illa quæ leguntur in libro Sapientiæ, quam multa posset nova tormenta Deus exercere in impios ad nutum sibi serviente creatura (Sap. xvi, 24), quæ tamen non exercuit. Potest et de monte illo quem fides in mare transferret (Marc. XI, 23): quod tanien nusquam factum, vel legimus, vel audivimus (a). Quisquis enim horum aliquid Deo dixerit esse impossibile, vides quam desipiat, quamque adversus fidem Scripturæ ejus loquatur. Multa alia hujusmodi possunt occurrere vel legenti vel co. gitanti, quæ possibilia Deo negare non possumus, quamvis eorum desit exemplum.

63. Sed quia dici potest, illa opera esse divina, juste autem vivere ad nostra opera pertinere; suscepi ostendere etiam hoc opus esse divinum, et hoc egi libro isto loquacius fortasse quam sat est : sed contra inimicos gratiæ Dei etiam parum mihi dixisse videor; nihilque me tam multum dicere delectat, quam ubi mihi et Scriptura ejus plurimum suffragatur; et id agitur, ut qui gloriatur in Domino glorietur (11 Cor. x, 17), et in omnibus gratias agamus Domino Deo nostro sursum cor habentes, unde a Patre luminum omne datum optimum et omne donum perfectum est (Jacobi 1, 17). Nam si propterea non est opus Dei, quia per nos agitur, vel quia illo donante nos agimus, nec illud est opus Dei, ut mons transferatur in mare ; quia per fidem hominum fieri posse Dominus dixit, et hoc ipsorum operi attribuit, dicens, Si habueritis in vobis fidem tanquam granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere et mittere in mare, et fiet, et nihil impossibile erit vobis (Marc. XI, 23, 24, el Luc. xvii, 6). Certe vobis dixit; non, Mihi aut Patri et tamen hoc nullo modo facit homo, nisi illo donante et operante. Ecce quemadmodum sine exemplo est in hominibus perfecta justitia, et tamen impossibilis non est. Fieret enim, si tanta voluntas adhiberetur, quanta sufficit tantæ rei. Esset autem tanta, si et nihil eorum qua pertinent ad justitiam nos lateret, et ea sic delectarent animum, ut quidquid aliud voluptatis dolorisve impedit, delectatio illa superaret: quod ut non sit, non ad impossibilitatem, sed ad judicium Dei pertinet. Quis enim nescial, non esse in hominis potestate quid sciat, nec esse consequens ut quod appetendum cognitum fuerit appetatur, nisi tantum delectet, quantum diligendum est* ? Hoc autem sanitatis est animæ.

CAPUT XXXVI.-64. Præceptum dilectionis quando perfecte implebitur. Ignorantiæ peccata. Justitia hujus vitæ sine peccato qualis poni possit. Perfecta justitia etsi hic non inveniatur, non tamen impossibilis. Sed fortass quispiam putaverit, nihil nobis deesse ad cognitionen justitiæ, quod Dominus verbum consummans et bre

[blocks in formation]

vians super terram (Isai. x, 23; Rom. ix, 28), dixit in duobus præceptis totam Legem Prophetasque pendere; nec ea tacuit, sed verbis apertissimis prompsit, Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, el ex lola anima tua, el ex lolà mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. xx, 37-40). Quid verius, his impletis impleri omnino justitiam? Verumtamen qui hoc attendit, etiam illud attendat, quam in multis offendamus omnes (Jacobi u, 2), dum putamus Deo, quem diligimus, placere, vel non displicere quod facimus; et postea per Scripturam ejus, sive certa et perspicua ratione commoniti, cum didicerimus quod ei non placeat, pœnitendo precamur ut ignoscat. Plena humana vita est documentis talibus. Unde autem minus novimus quid ei placeat, nisi quia et ipse minus notus est nobis? Videmus enim nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem. Quis vero existimare audeat, cum co ventum fuerit, quod ait, Ut cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. xi, 12), tantam Dei dilectionem fore contemplatoribus ejus, quanta fidelibus nunc est: aut ullo modo hame illi tanquam de proximo comparandam? Porro si quanto major notitia, tanto erit major dilectio; profecto nunc quantum deest dilectioni, tantum perficiendæ justitiæ deesse credendum est. Sciri enim aliquid vel credi, et tamen non diligi potest: diligi autem quod neque scitur neque creditur, non potest. At si credendo ad tantam dilectionem sancti pervenire potuerunt, qua certe majorem in hac vita esse non posse Dominus ipse testatus est, ut animam suam pro fide vel pro fratribus ponerent (Joan. xv, 15): cum ab hac peregrinatione in qua per fidem nunc ambulatur (II Cor. v, 7), perventum erit ad speciem, quam nondum visam speramus, et per patientiam exspectamus (Rom. viii, 25), procul dubio et ipsa dilectio non solum supra quam hic habemus, sed longe supra quam petimus et intelligimus erit (Ephes. m, 20); nec ideo tamen plus esse poterit, quam ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente. Neque enim restat in nobis aliquid quod addi possit ad totum; quia si restabit aliquid, illud non erit totum. Proinde hoc primum præceptum justitia, quo jubemur diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, cui est de proximo diligendo alterum consequens, in illa vita implebimus, cum videbimus facie ad faciem. Sed ideo nobis hoc etiam nunc præceptum est, ut admoneremur, quid tide exposcere, quo spem præmittere, et obliviscendo quæ retro sunt, in quæ anteriora nos extendere debeamus (Philipp. 1). Ac per hoc, quantum mihi videtur, in ea quæ perficienda est justitia multum in hac vita ille profecit, qui quam longe sit a perfectione justitie, proficiendo cognovit.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

65. Sed si dici potest quædam justitia minor hufc vitæ competens, qua justus ex fide vivit (Rom. 1, 17), quamvis peregrinus a Domino, et ideo per fidein ambulans, nondum per speciem : non absurde dicitur etiam ad istam pertinere ne peccet. Neque enim, id esse nondum potest tanta dilectio Dei, quanta illi cognitioni plenæ perfectæque debetur, jam culpe deputandum est. Aliud est enim totam nondum assequi charitatem, aliud nullam sequi cupiditatem. Quamobrem debet homo, quamvis longe minus amet Deum, quam eum potest amare conspectum, nihil tamen appetere illicitum sicut etiam in his quæ adjacent sensibus corporis, potest oculus nullis tenebris delectari, quamvis non possit in fulgentissima luce defigi. Verum ecce jam talem constituamus animam humanam in hoc corruptibili corpore, quæ etsi nondum illa supereminentissima perfectione charitatis Dei omnes motus terrena libidinis absorbuerit atque consumpserit, attamen in ista minore justitia ad illicitum aliquid operandum eidem libidini nulla inclinatione consentiat: ut ad illam vitam jam immortalem pertineat, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ct ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. vi, 5); ad hanc autem, Non regnet pecca. tum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. vi, 12): ad illam, Non concupisces (Exod. xx, 17); ad istam, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. xv, 50): ad illam, nihil amplius quærere, quam in ca perfectione persistere; ad istam, hoc quod agit in opere habere, et illius perfectionem pro mercede sperare: ut per illam justus sine fine vivat in specie, quam in ista desideravit; per hanc autem justus vivat ex fide, in qua illam certo fine desiderat. (His constitutis peccatum erit hominis ex fide viventis, aliquando alicui delectationi illicita consentire: non tantum in illis horrendis facinoribus et flagitiis perpetrandis, verum etiam in levioribus; ut vel aurem alicui voci que audienda non esset, vel linguam alieni que dicenda non esset, accommodet; vel in ipso corde aliquid ita cogitet, ut mallet licitum quod male delectat, et per præceptum scitur illicitum : etiam ista quippe consensio est ad peccatum, quæ utique fieret, nisi pœna terreret *.) Tales justi ex fide viventes, B non opus habent dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12)? falsumque esse convincunt, quod scriptum est, Non justificabitur in conspectu tuo omnis

2

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

rirens (Psal. CXLn, 2)? et illud, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8)? et illud, Quia non est komo qui non peccabit (III Reg. v, 46)? et illud, Non est justus in terra qui faciet bonum et non peccabit (Eccli. vn, 21)? (utrumque enim hoc testimonium non de præterito dicit, id est, Peccavit; sed de fu turo, id est, peccubit) et si qua alia in hanc sententiam sareta Scriptura commemorat? Sed quoniam hæc false esse non possunt, illud esse consequens video, ut qualemlibet vel quantamlibet in hac vita potuerimus definire justitiam, nullus in ea sit hominum qui nullum habeat omnino peccatum; omnique homini sit necessarium dare ut detur illi, dimittere ut dimittatur illı (Luc. vi, 38, 37); et si quid habet justitiæ, non de suo sibi esse præsumere, sed de gratia justificantis Dei, et adhuc tamen ab illo esurire et sitire justitiam (Matth. v, 6), qui est panis vivus (Joan. vI, 51), et apud quem est fons vitæ (Psal. xxxv, 10) : qui sic operatur justificationem in sanctis suis in hujus vitæ tentatione laborantibus, ut tamen sit et quod petentibus largiter adjiciat, et quod confitentibus clementer ignoscat.

66. Sed inveniant isti, si possunt, aliquem sub onere corruptionis hujus viventem, cui jam non habeat Deus quod ignoscat: nisi tamen eum fateantur non doctrina legis datæ 1, sed etiam infuso spiritu gratiae, ut talis esset, adjutum; non cujuscemodi peccati crimen sed ipsius impietatis incurrent. Sane quanquam talem, si testimonia illa divina competenter accipiant, prorsus invenire non possunt: uullo Quidam Mss., datum. Plerique alii, dala.

modo tamen dicendum, Deo deesse possibilitatem,
qua voluntas sic adjuvetur humana, ut non solum
justitia ista quæ ex fide est (Rom. x, 6), omni ex parte
modo perficiatur in homine,verum etiam illa secundum -
quam postea in æternum in ipsa ejus contemplatione
vivendum est. Quandoquidem si nunc velit in quoquain
etiam hoc corruptibile induere incorruptionem (I Cor.
xv, 53), atque hic inter homines morituros eum jubere
vivere minime moriturum, ut tota penitus vetustate
consumpta nulla lex in membris ejus repugnet legi.
mentis (Rom. VII, 23), Deumque ubique præsentem
ita cognoscat, sicut sancti postea cognituri sunt, quis
demens audeat affirmare, non posse? Sed quare non
faciat, quærunt homines: nec qui quærunt, se atten-
dunt esse homines. Scio quod sicut impossibilitas,
ita et iniquitas non est apud Deum (Id. ix, 14). Et
scio quod superbis resistit, humilibus autem dat gra-
tiam (Jacobi iv, 6). Et scio quod illi, cui ne extolle-
retur datus erat stimulus carnis, Angelus satanæ,
qui eum colaphizaret, semel et iterum et tertio de-
precanti dictum est, Sufficit tibi gratia mea ; nam vir-
tus in infirmitate perficitur (II Cor. x11, 7-9). Aliquid
ergo est in abdito et profundo judiciorum Dei, ut
etiam justorum omne os obstruatur in laude sua, et
non aperiatur nisi in laudem Dei. Hoc autem aliquid
quis possit scrutari, quis investigare, quis nosse ?
tam sunt inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viæ
ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis
consiliarius illi fuit? Aut quis prior dedit illi, et retri-
buetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia; ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen
(Rom. x1, 33-36).

ADMONITIO

IN SUBSEQUENS OPUSCULUM.

Libro de Natura et Gratia locum inter aliquot anni 415 scriptiones postremum assignavit Augustinus in epistola 169, ad Evodium, vertente eodem anno 415 data : Scripsi etiam, ait, grandem quemdam librum adversus Pelagii hæresim, cogentibus nonnullis fratribus, quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosissimam ille. persuaserat. Jam erat coeptus idem liber, sed nondum perfectus, cum Orosius ex Africa navigavit in Palæsti nam, ipso videlicet anno 415, verna tempestate : hic enim paulo postquam illuc pervenit, in Jerosolymitano Conventu, cui præsens Pelagius adfuit, disertis verbis affirinavit, contra librum Pelagii beatum Augustinum, discipulis ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus, plenissime respondere. Atque hoc ipso tempore de lucubratione quadam Augustini loquebatur Hieronymus, que nondum sibi visa erat, qua ille Pelagium nominatim impugnare ferebatur: Alios quoque, inquiens in dialogo tertio contra Pelagii hæresim, libros specialiter tuo nomini cudere dicitur. Quanquani Augustinus huic operi suo nomen Pelagii, cujus librum refellebat, non inseruit, ne offensus insanabilior redderetur adversarius. Nam ei se profuturum existimabat, si servata amicitia adhuc ejus verecundiæ parceret, cujus litteris jam parcere non deberet. Sic nimirum in libro de Gestis Pelagii, n. 47, mentem suam expromit. Quo posteriore loco proxime subjungit epistolam sibi a Timasio et Jacobo grati animi significatione rescriptam, ob acceptum volumen de Natura et Gratia, quo Pelagianæ dispu tationi ad singulos apices responsa reddita stupere se testati sunt.

Id opus sequenti anno, ipsumque una Pelagii librum Joanni Jerosolymorum episcopo, ut novi hæresiarcha mentem Joannes tandem iutelligeret, transmisit Augustinus, scripta ípsi hanc in rem epistola 179. Eosdem libros, illum Pelagii, et hunc suum, anno itidem. 416 ad Innocentium papam perferendos dedit, cum epistola 177, ad ipsum nomine quinque episcoporum directa; quibus Innocentius epistola 183 respondit. Huc pertinet in ipsa epistola 183 locus n. 5; at in epistola 177 locus n. 6, ubi cum laude nominantur Timasius et Jacobus, religiosi et honesti adolescentes, servi Dei, qui spem quam habebant in sæculo reliquerant, et continentes Deo serviebant. lidem in epistola 179, n. 2, adolescentes honestissime nati, et institutis liberalibus eruditi ; in libro de Gestis Pelagii, n. 17, servi Dei, boni et honesti viri dicuntur. Julianus in opere ad Florum, scilicet Imperfecti Operis libro 4, n. 112, citat librum ad Timasium, et contra liberum arbitrium esse, calumniose pronuntiat.

« PredošláPokračovať »