Obrázky na stránke
PDF
ePub

In librum de Natura et Gratia, vide lib. 2, cap. 42, Retractationum, col. 647, a verbis, Venit etiam, usque ad verba, Librum quem misistis, cum nota (c). M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE

NATURA ET GRATIA

AD TIMASIUM ET JACOBUM

CONTRA PELAGIUM

LIBER UNUS (@).

Principio ponitur quid de natura et gratia exploratum sit: Naturam scilicet ex Adæ prævaricatoris carne propagatam, quia jam non qualem Deus primitus condiderat, inculi abilem et sanam, gratie auxilio, quo et ab ira Dei redimatur, et ad justitiam perficiendam regatur, indigere. Nature penale vitium ad vindictam justissimam pertinere: ipsam autem gratiam non meritis reddi, sed gratis dari; et qui non per eam liberantur, juste damaari. Mox Pelagii eidem naturæ contra gratiam patrocinantis liber, responsis ad singulos apices redditis confutatur; inter alia præcipue quod posse esse hominem sine peccato, suadere cupiens, naturam per peccatum debilitatam et mutatam non esse contendat; alioquin materiam peccati (quod absurdum putat) vindictam fore, si ad hoc peccator infirmatus est, ut plura peccaret. Præterea quod commemoratis justis cum Veteris tum Novi Testamenti, quos peccato caruisse sentit, dicat possibilitatem non peccandi homini a natura inesse; eamque ideo gratiæ Dei tribuendam, quia illius nature Deus auctor est, cui ea non peccandi possibilitas insețarabiliter insita sit. Veterum denique, quas pro ́se Pelagius adducit, ac nominatim Hilarii, Ambrosii, ipsius quoque Augustim, sententiæ expenduntur.

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM. - 1. Occasio edendi hujus opusculi. Justitia Dei quæ. Librum quem misistis, charissimi filii, Timasi et Jacobe, intermissis paululum quæ in manibus erant, cursim quidem, sed non mediocri intentione perlegi: et vidi hominem zelo ardentissimo accensum adversus cos, qui cum in suis peccatis humanam voluntatem debeant accusare, naturam potius accusantes hominum, per illam se excusare conantur. Nimis exarsit adversus hanc pestilentiam, quam etiam litterarum sæcularium auctores graviter arguerunt, exclamantes: Falso queritur de natura sua genus humanum » (Sallust. in Prologo Belli Jugurthini). Hanc prorsus etiam iste sententiam quantis potuit ingenii viribus aggeravit. Verumtamen timeo ne illis potius suffragetur, qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam : ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Quæ sit autem justitia Dei de qua hic loquifur, consequenter aperit adjungens, Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. x, 2-4)? Hane itaque justitiam Dei, non in præcepto legis, quo

timor incutitur, sed in adjutorio gratie Christi, ad quam solam utiliter legis velut pædagogi timor ducit (Galat. m, 24), constitutam esse qui intelligit, ipse intelligit quare sit christianus. Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Id. п, 2!). Si autem non gratis mortuus est, in illo solo justificatur impius, cui credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam (Rom. iv, 5). Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; justificati gratis per sanguinem ipsius (Id. m, 23, 24). Quicumque autem non putantur pertinere ad hos omnes, qui peccaverunt et egent gloria Dei, profecto nullam necessitatem habent ut christiani fiant; quia non est opus sanis medicus, sed ægrotantibus: unde non venit ille vocare justos, sed peccatores (Matth. 1x, 12, 13).

[ocr errors][merged small]

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber de Natura et Graua recensitus per nos fuit ad Gallicana exemplaria manuscripta sexdecim variis ex bibliothecis, ex Sorbonica videlicet, ex Colbertina, ex bibliotheca Parisiensis abbatiae S. Genovefe, item ex bibliotheca Remensis Ecclesite, abbate Meteasis S. Arnulj hi, abbatiæ Andegavensis S. Albini, abbatiæ S. Cygiraani, abbatice Carnotensis S. Petri, abbatile casalis Benedicti, abbatiæ S. Michaelis de Monte in periculo maris, abbatiæ Rotomagensis §. Audoeni, item abbatic Pratellensis, Beccensis, Gemmeticensis, duo tandem abbatike Cisterciensis; ad Romana etiam bibliothecæ Vaticanæ quinque; necnon ad variantes lectiones Belgicorum duorum Mss. per Lovanienses Theologos excerptas; ac postremo ad antiquas et præcipuas editiones Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., tom. 1, memoratas. M. (4) Scriptus anno Christi 415.

219

etiamsi in aliqua gente aut aliquo superiore tempore fides eam latuit sanguinis Christi. Non enim injustus Deus, qui justos fraudet mercede justitie, și eis non est annuntiatum sacramentum divinitatis et humani. tatis Christi, quod manife-tatum est in carne (1 Tim. m, 16). Quomodo enim crederent quod non audierunt? aut quomodo audirent sine prædicante? Fides enim ex auditu, sicut scriptum est; auditus autem per verbum Christi (Rʊm. x, 14, 17). Sed dico, inquit, Numquid non audierunt ? In omnem terram exivit sonus corum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. xv, 5) Sed antequam hoc inciperet fieri, anteqram denique usque ad fines totius orbis terræ prædicatio ipsa perveniat; quoniam non desunt adhuc ultimæ gentes, licet ut perhibetur paucissimæ, quibus hoc nondum fuerit prædicatum; quid faciet humana natura, vel quid fecit, quæ vel ante non audierat hoc futurum, vel adhuc non comperit factum, nisi credendo in Deum, qui fecit cœlum et terram, a quo et se factam naturaliter sentit, et recte vivendo ejus impleat voluntatem, nulla fide passionis Christi et resurrectionis imbuta? Quod si fieri potuit aut potest, hoc et ego dico, quod de lege dixit Apostolus: Ergo Christus gratis mortuus est. Si enim hoc ille dixit de lege quam accepit gens una Judæorum; quanto justius dicitur de lege naturæ, quam accepit universum genus humanum, Si per naturam justitia, ergo Christus gratis mortuus est? Si autem non gratis Chris's mortuus est, ergo omais humana natura justificari et redimi ab ira Dei justissima, hoc est, a vindidicta, nullo modo potest, nisi per fidem et sacramentam sanguinis Christi.

CAPUT III. 3. Natura sana condita, peccato est postea corrupta. Natura quippe hominis primitus inculpata et sine ullo vitio creata est: natura vero ista hominis, qua unusquisque ex Adam nascitur, j.m medico indiget, quia sana non est. Omnia quidem bona, que habet in formatione, vita, sensibas, mente, a summo Deo habet creatore et artifice su. Vitium vero, quod ista naturalia bona contenebrat et infirmat, ut illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est; sed ex originali peccato, quod commissum est libero arbitrio. Ac per hoc natura pœnalis ad vindietam justissimam pertinet. Si («) enim jam sumus ba Christo nova creatura (1 Cor. v, 17), tamen eramus natura filii iræ, sicut et cæteri: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui delictis, convivificavil nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti (Ephes. 1, 3-5).

CAPUT IV.-4. Gratia gratuita. Hæc autem Christi gratia1, sine qua nec infantes, nec ætate grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur; propter quod et grata nominatur. Justificati, inquit, gratis per sanguinem ipsius. Unde ii qui non

1 Am. Er. et Gallicani Mas. necnon Vaticani, hæc igitur gratia. (4) Forte, etsi.

per illam liberantur, sive quia audire nondum potucrunt, sive quia obedire noluerunt, sive etiam cum per ætatem audire non possent, lavacrum regenerationis quod accipere possent, per quod salvi fierent, non acceperunt, juste utique damnantur : quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Omnes enim peccaverunt, sive in Adam, sive in se ipsis, et egent gloria Dei.

CAPUT V. 5. Justitie erat damnari omnes. Universa igitur massa penes debet et si omnibus debitu.n damnationis supplicium redderetur, non injuste procul dubio redderetur. Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sej vasa misericordiæ nominantur (Rom. 1x, 25). Cujus misericordiæ, nisi illius qui Christum Jesum misit in hunc mundum peccatores salvos facere (1 Tim. 1, 45), quos præscivit, et prædestinavit, et vocavit, et justificavit, et glorificavit (Rom. vu, 29, 50)? Quis igitur usque adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae quos voluit liberantis, qui recte mullo modo posset culpare justitiam universos omnino damnantis ?

CAPUT VI. 6. Pelagianorum ingenia fortissima et celerrima. Hoc si secundum Ser pturas sapiamus; non cogimur contra christianam gratiam disputare, et ea dicere quibus demonstrare cone mur, naturam humanam neque in parvulis mcdico indigere quia sana est, et in majoribus sibi ipsam ad justitiam, si velit, posse sufficere. Acute quippe videntur hæc dici, sed in sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi (1 Cor. 1, 17). Non est ista desursum sapientia descendens (Jacobi 1, 15). Nolo quod sequitur dicere, ne amicis nostris quorum fortissima et celerrima ingenia non in perversum, sed in directum currere volumus, facere existimemur injuriam.

CAPUT VII. — 7. Aggreditur libri Pelagii refutationem. Inter esse et posse distinctio Pelagii. Quanto igitur zelo accensus est libri hujus, quem misistis, conditor, adversus eos qui peccatis suis patrocinium de naturæ humanæ infirmitate perquirunt; tanto et multo ardentiore zelo nos oportet accendi, ne evacuetur crux Christi. Evacuatur autem, si aliquo modo præter illius Sacramentum ad justitiam vitamque æternam perveniri posse dicatur: quod in libro isto agitur, nolo dicere ab sciente, ne illum qui eum scripsit, ne christianum quidem habendum judicem; sed quod magis credo, a nesciente: magnis sane viribus; sed cas sanas volo, non quales phrenetici habere consuerunt.

8. Nam prius distinguit, aliud esse quærere, an possit aliquid esse, quod ad solam possibilitatem pertine:: ali 1, utrumne sit. Hanc distinctionem veram esse nemo ambigit : consequens enim est ut quod est, esse potuerit; non est autem consequens ut quod esse potest, etiam sit. Quia enim Dominus Lazarum suscitavit (Joan. x1, 43, 44), sine dubio potuit: quia vero Judam non suscitavit (a), numquid dicendum

(a) Petrus Lombardus in 1 Sent. dist. 45, cap. ult., ut ostendat Deum multa posse facere qua na vult, jostea.

est, Non potuit? Potuit ergo, sed noluit. Nam si voluisset, eadem etiam hoc potestate fecisset; quia et Filius quos vult vivificat (Joan. v, 21). Sed hac distinctione vera atque manifesta quo tendat, el quid efficere conetur, advertite: Nos, inquit, de sola possibilitate tractamus; de qua nisi quid certum constiterit, transgredi ad aliud, gravissimum esse atque extra ordinem ducimus. Hoc versat multis modis et sermone diuturno, ne quis cum aliud, quam de non peccandi possibilitate querere existimet. Unde inter multa quibus id agit, etiam hoc dicit: Idem iterum repeto, Ego dico posse esse hominem sine peccate. Tu quid dicis? Non posse esse hominem sine peccato? Neque ego dico, inquit, hominem esse sine peccato, neque tu dicis non esse hominem sine peccato: de posse et non posse, non de esse et non esse contendimus. Deinde nonnulla eorum quae adversus eos de Scripturis proferri solent, ad istam quæstionem non pertinere, in qua quæritur, possitne an non possit homo esse sine peccato, ita commemorat: Nam ‹ nullus, inquit,

[ocr errors]

mundus est a sorde (Job xiv, 4, sec. LXX). Et, Non est homo qui non peccet › (III Reg. vm, 46); el, Non est justus in terra (Eccle. vn, 21); et, Non est « qui faciat bonum › (Psal. xm, 3); et cætera his similia, inquit, ad non esse, non ad non posse proficiunt. Hujusmodi enim exemplis ostenditur, quales homines quidam tempore aliquo fuerint; non quod aliud esse non potuerint: unde et jure inveniuntur esse culpabiles. Nam si idcirco tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, culpa curent.

[ocr errors]

CAPUT VIII.-9. Damnantur et ii qui justificari non potuerunt. Videte quid dixerit. Ego autem dico, parvulum natum in eo loco ubi ei non potuit per Christi Baptismum subveniri, morte præventum, idcirco talem fuisse, id est, sine lavacro regenerationis exisse, quia esse aliud non potuit Absolvat ergo cum, et aperiat ei contra sententiam Domini regnum cœlorum (Joan. , 5). Sed non eum absolvit Apostelus, qui ait : Per anum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Recte crgo ca damnatione, quæ per universam massam currit, non admittitur in regnum cœlorum, quamvis christianus non solum non fuerit, sed nec esse potuerit. CAPUT IX. 10. Justificari non potuit qui Christi nomen non audivit. Crucem Christi evacuare. Sed, Non damnatur, inquiunt: quia in Adam peccasse omnes, non propter peccatum nascendi origine attractum, sed propter imitationem, dictum est. Si ergo ideo diciaur Adam auctor omnium, qui subsecuti sunt, peccatorum, quia primus peccator in bominibus fuit; cur non potius Abel, quam Christus, ponitur caput omnium justorum, quia primus in hominibus justus fuit? Sed de infante non loquor: juvenis vel senex quam illud ex Enchiridio, n. 24, de Tyriis et Sidoniis dictum retulit, «Nec utique injuste Deus noluit salves fieri, cum possent salvi esse si vellet;» subjunxit continenter hunc ipsum locum præsentis libri, de Juda secundum animum suscitatione sic interpretatum: «Idem in libro, inquit, « de Natura et Gratia : Domiaus Lazarum suscitavit in cor* pore, numquid dicendum est, Non potuit Judam suscitare la mente? Potuit quidem, sed noluit.»

in ea regione defunctus est, ubi non potuit Christi nomen audire; potuit fieri justus per naturam et liberum arbitrium, an non potuit? Si potuisse dicunt; ecce quod est, crucem Christi evacuare, sine illa quemquam per naturalem legem et voluntatis arbitrium justificari posse contendere. Dicamus et hic, Ergo Christus gratis mortuus est: hoc enim omnes possent, etiamsi mortuus ille non esset; et si injusti essent, quia vellent, essent, non quia justi esse non possent. Si autem sine Christi gratia justificari omniso non potuit, etiam istum si audet absolvat secundum verba sua : quia si idcirco talis fuit, quod aliud esse omnino non potuit, culpa caruit.

CAPUT X. 11. Versute gratiam confitetur Pelagius. Sed objicit sibi quasi ab alio dictum, et ait : Potest quidem esse, sed per gratiam Dei, inquies. Deinde velut respondendo subjungit : Ago Humanitati tuæ gratias, quod assertionem meam, quam dudum oppu guabas, non modo non oppugnare, aut confiteri solum contentus non es1, verum etiam non refugis comprobare. Nam dicere, Potest quidem, sed per illud aut illud quid aliud est, quam non solum consentire quod possit esse, verum etiam quomodo vel qualiter possit, ostendere? Nullus itaque magis alicujus rei possibilitatem probat, quam qui ejus etiam qualitatem fatetur ; quia neque absque re esse qualitas potest. His dictis iterum sibi objicit: Sed tu, inquies, hoc in loco Dei gratiam, quandoquidem eam non commemoras, videris abnuere. Deinde respondet: Egone abnuo, qui rem confitendo, confitear necesse est et per quod res ffici potest; an tu, qui rem negando, et quidquid illud est per quod res efficitur procul dubio negas? Oblitus est, jam se illi respondere, qui rem non negat, cujus objectionem paulo ante proposuerat dicentis, Potest quidem esse, sed per gratiam Dei. Quomodo ergo illam, pro qua iste multum laborat, possibilitatem negat, qui ei jam dicit, Potest esse, sed per Dei gratiam? Verumtamien quia isto dimisso qui rem jam confitetur, agit adhuc adversus eos qui negant esse possibile hominem esse sine peccato, quid ad nos? Contra quos vult agat, dum tamen hoc confiteatur, quod impietate sceleratissima negatur, sine gratia Dei hominem sine peccato esse non posse. Dicit ergo: Sive per gratiam, sive per adjutorium, sive per misericordiam, et quidquid illud est per quod esse homo absque peccato peccat, confite ur, quisquis rem ipsam fatetur.

[blocks in formation]

peccati. Jam illud quomodo accipiendum sit, Omnis

effici possunt commemoravero, id est, linguam, alas, pedes; num ego officiorum qualitates negavi, qui of---qui natus est ex Deo, non peccat, et non potest peccare, ficia ipsa confessus sum? Videtur certe, hæc eum commemorasse, quæ natura valent: creata sunt enim hæc membra hujusmodi naturis, lingua, ale, pedes : non tale aliquid posuit, quale de gratia intelligi volumus, sine qua homo non justificatur; ubi de sanandis, non de instituendis naturis agitur. Hinc jam ergo sollicitus cœpi legere cætera, et me non falso comperi suspicatum.

CAPUT XII.-13.Scopus minarum legis. Perfecti viatores. Quo priusquam veniam, videte quid dixerit. Cum tractaret quæstionem de differentia peccatorum, et objiceret sibi, quod quidam dicunt, «levia quædam peccata ipsa multitudine, quod sæpe irruant, non posse cuncta vitari; › negavit debere argui ne levi quidem correptione, si vitari omnino non possunt : › scripturas utique non advertens Novi Testamenti, ubi dicinus (a) hanc esse intentionem legis arguentis, ut propter illa quæ perperam fiunt, confugiatur ad gratiam Domni miserantis; velut pædagogo concludente in cadem fide, que postea revelata est; ubi et remittantur quæ male fiunt, et cadem gratia juvante non fiant. Proficientium est enim via : quamvis bene proficientes dicantur perfecti viatores. Illa est autem sunima perfectio cui mihi addatur, cum id quo tenditur, coperit possideri.

CAPUT XIII. 14. Sequitur Pelagii refutatio. Jam vero illud quod ei dicitur2, Ipse tu sine peccato es? revera non pertinet ad eam rem de qua vertitur questio. Sed quod dicit, negligentiæ suæ potius imputari, quod non est sine peccato : bene quidem dicit; sed dignetur inde et orare Deum, ne illi hec iniqua negligentia dominetur: quem rogabat quidam, quando dicebat, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. cxvm, 135) : ne dum suæ diligentiæ quasi propriis viribus fidit, neque hic ad veram justitiam, neque illic, ubi sine dubio perfecta desideranda est et speranda, perveniat.

CAPUT XIV.

15. Non omnia scripta sunt. Et illud quod ei a quibusdam dicitur, ‹ nusquam esse scriptum his omnino verbis, posse esse hominem sine peccato, facile refellit, quia non est ibi quæstio, quibus verbis dicatur quæcumque sententia. › Non tamen fortasse sine causa, cum aliquoties in Scripturis inveniatur homines dictos esse sine querela, non invenitur qui sit dictus sine peccato, nisi unus solus de quo aperte dictum est, Eum qui non noverat peccatun (11 Cor. v, 21). Et co loco ubi de sacerdotibus 3 agebatur, Etenim expertus est omnia, secundum similitudinem absque peccato (Hebr. iv, 15): in illa scilice! carne, quæ habebat similitudinem carnis peccati, quamvis non esset caro peccati; quam tamen similitudinem non haberet, nisi cætera omnis esset caro

! Cygirannensis Ms., in eam fidem.

Am. Er. et plerique manuscripti hic et paulo infra, n. 14, quod eis dicitur. Sic etiam n. 50.

* omnes fere Mss., ubi de sacerdotibus sanctis. (1) Forte, discimus.

8);

quia semen ejus in ipso manet (I Joan. nl, 9); cum ipse apostolus Joannes, quasi non sit natus ex Deo, aut e s loqueretur qui nondum nati essent ex Deo, aperte po suerit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (Id. 1, in libris quos de hac re ad Marcellinum scripsi, sicut potui, explicare curavi (De Peccatorum Meritis, lib. 2, n. 8-10). Et illud quod dictum est, non potest peccare, pro co dictum esse, ac si diceretur, Non debet peccare; non improbanda mihi videtur hujus assertio. Quis enim insanus dicat debere peccari; cum ideo sit peccatum, quia non debet fieri?

[ocr errors]

CAPUT XV. 16. Corrumpit Pelagius Jacobi apostoli locum addita interrogationis nota. Sane quod apostolus Jacobus ait, Linguam autem nullus hominum domare potest; non mihi videtur ita intelligendum, ut exponere voluit, quasi per exprobrationem dictum, tanquam diceretur, Ergone linguam nullus hominuin domare potest? tanquam objurgans et dicens, Domare feras potestis, linguam non potestis? quasi facilius sit linguam domare, quam feras. Non puto quod iste sit sensus hoc loco. Si enim hoc sentiri vellet de facilitate domande linguæ, cætera sequerentur in bestiarun comparatione: nunc vero sequitur, Inquietum malum, plena veneno mortifero (Jacobi I, 8); utique nocentiore, quam bestiarum est atque serpentum: nam illud carnem interficit, hoc vero animam. Os enim quod mentitur, occidit animam (Sap. 1, 11). Non ergo quasi id es et facilius, quam mansuefactio bestiarum, sanctus Jacobus illam sententiam pronuntiavit, aut ea voce voluit pronuntiari: sed potius ostendens quantum sit in homine lingue malum, ut a nullo homine domari possit, cum ab hominibus domentur et bestiæ. Neque hoc ideo dixit, ut hujus in nos mali dominationem per negligentiam permanere patiamur: sed ut ad domandam linguam divine gratiæ poscamus auxilium. Non enim ait, Linguam nullus domare potest: sed, nullus hominum; ut cum domatur, Dei misericordia, Dei adjutorio, Dei gratia fieri fateamur. Conetur ergo anima domare linguam, et dum conatur, poscat auxilium: et oret lingua, ut dometur lingua, domante illo 1 qui dixit ad suos, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 20). Itaque præcepto facere commonemur, quod conantes et nostris viribus non valentes, adjutorium divinum precemur.

CAPUT XVI. 17. Evolvitur idem Jacobi locus. Proinde et ipse cum exaggerasset linguæ malum, inter have dicens, Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri ↑ continuo monuit, consummatis his que hinc dicebat, quo adjutorio ista non fierent, quæ dixit fieri non oportere. Quis enim sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Quod si zelum amarum h betis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et men

plures Mss., donante eg,

daces esse adversus veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum. Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inæstimabilis, sine simulatione (Jacobi m, 10, 15-17). Ilave est sapientia qua lagu im damat, desursum descendens, non ab humano corde prosiliens. An et istam quisquam abrogare andet gratiæ Dei, et eam superbissima vanitate po.it in hominis potestate? Cur ergo oratur ut accipiatur, si ab homine est ut habeatur? Au et huic orationi contradicitur, ne fiat injuria libero arbitrio, quod sibi sufficit possibilitate natur.e ad implenda omnia præcepta justitiæ ? Contradicatur ergo eidem ipsi apostolo Jacobo admonenti et dicenti, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei : postulet autem in fide nihil hæsitans (Id. 1, 5). Hæc est fides, ad quam præcepta compellunt, ut lex imperet, et fides impetret. Per linguam enim, quam nullus hominum domare potest, sed sapientia desursum descendens, in multis offendimus omnes (Id. m, 2). Non enim et hoc iste apostolus alio modo pronuntiavit, sicut illud quod ait, Linguam nullus hominum don are polest.

CAPUT XVII. 18. In carne esse qui dicantur. Ignorantiæ peccata. Quibus petentibus detur a Deo sapientia. Nec illud quisquam istis pro impossibilitate non peccandi similiter objecerit, quod dictum est: Sapientia carnis inimica est in Deum : legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. vii, 7, 8). Sapientiam quippe carnis dixit, non sapientiam desursum descendentem : et in carne esse, non cos qui nondum de corpore exierunt, sed eos qui secundum carnem vivunt, significatos esse manifestum est. Non autem ibi est quaestio quæ versatur. Illud est quod exspecto ab isto audire si possim, eos qui secundum spiritum vivunt, et ob hoc etiam hic adhuc viventes jam quodam modo in carne non sunt, utrum gratia Dei vivant secundum spiritum; an sibi sufficiant, jam data cum creantur possibilitate naturæ, et sua propria voluntate : cum plenitudo legis non sit nisi charitas (Id. xm, 10), et charitas Dei diffusa sit in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (id. v, 5).

19. Tractat etiam iste de peccatis ignorantiæ, et dicit, hominem prævigilare debere ne ignoret ; ideoque esse culpandam ignorantiam, quia id homo neseit negligentia sua, quod adhibita diligentia sci<re debuisset: › dum tamen omnia potius disputet, quam ut oret et dicat, Da mihi intellectum ut discam mandata tua (Psal. c、vin, 75). Aliud est enim, non curasse scire, quæ negligentiæ peccata etiam per sacrificia quædam legis videbantur expiari: aliud, intelligere velle, nec posse, et facere contra legem, non intelligendo quid fieri velit. Unde admonemur a Deo petere sapientiam, qui dat omnibus affluenter, utique

his omnibus qui sic petunt et tantum petunt, quomodo el quantum res tanta petenda est.

CAPUT XVIII.-20. Quam orationem Pelagius nocessariam admiserit. Divinitus tamen esse expianda peccata commissa, et pro cis Dominum exoran‹ dum fatetur, propter veniam scilicet promerendam; e quia id quod factum est, facere infectum, › multum ab isto laudata potentia illa naturæ et voluntas hommis, etiam ipso fatente, non potest: quare hac necessitate restat ut oret ignosci. Ut autem adjuvetur ne peccet, nusquam dixit, non hic legi, mirum de hac re omnino silentium: cum oratio dominica utrumque petendam esse commoneat, et ut dimittantur nobis debita nostra, et ut non inferamur in tentationem; illud, ut præterita expientur; hoc, ut futura vitentur. Quod licet non fiat, nisi voluntas adsit; tamen ut fiat, voluntas sola non sufficit: ideo pro hac re nec superflua nec impudens Domino immolatur oratio. Nam quid stultius, quam orare ut facias quod in postestate habeas?

[ocr errors]

CAPUT XIX. 21. Negat Pelagius naturam humanam peccato depravatam aut corruptam. Jam nunc videte, quod ad rem maxime pertinet, quomodo humanam naturam tanquam omnino sine ullo vitio sit, conetur ostendere, et contra apertissimas Scripturas Dei luetetur sapientia verbi, qua evacuetur crux Christi (1 Cor. 1, 47). Sed plane illa non evacuabitur, ista potius sapientia subvertetur. Nam cum hoc ostenderimus, aderit fortasse misericordia Dei, ut et ipsum hæc dixisse poeniteat. Primo, inquit, de eo disputandum est, quod per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. Unde ante omnia quærendum puto, inquit, quid sit peccatum: substantia aliqua, an omnino substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur. Deinde adjungit: Credo, ita est. Et si ita est, inquit, quomodo potuit humanam debilitare vel mutare naturam, quod substantia caret? Videte, quæso, quomodo nesciens nitatur evertere medicinalium eloquiorum voces saluberrimas. Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi ( Psal. XL, 5) Quid samatur, si nihil est vulneratum, nihil sauciatum, nihil debilitatum atque vitiatum ? Porro si est quod sanetur, unde vitiatum est ? Audis confitentem: quid desideras disputantem? Sana, inquit, animam meam. Ab illo quare, unde vitiatum sit, quod sanari rogit et audi quod sequitur, Quoniam peccavi tibi. Hunc iste interroget, ab isto querat quod querendum putat, et dicat: 0 tu qui clamas, Sana animam meam, quoniam peccavi tibi, quid est peccatum ? substantia aliqua, an omnino substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, scd tantum perperam facti actus exprimitur ? › Respondet ille Ita est ut dicis ; non est peccatum aliqua substantia, sed tantum hoc nomine perperam facti ac

1 Omnes fere Mss., inducamur Plerique Mss, omni.

« PredošláPokračovať »