Obrázky na stránke
PDF
ePub

PRÆFATIO.

$2

lorum Augustini contra Pelagianos): siquidem in iis placita Pelagianorum, quamvis nomi natim illos non appellet, funditus evertit. In sermone 176 adversus eosdem disputans: Nemo, ait, vobis susurret doctrinas alienas. Hoc Ecclesia semper habuit, semper tenuit; hoc a majorum fide percepit, hoc usque in finem perseveranter custodit.... Quisque ergo quod potest, fratres, loquatur pro eo qui loqui pro se non potest. Pro magno commendantur episcopis patrimonia pupillorum, quanto magis gratia parvulorum ? Pupillum! tuetur episcopus, ne mortuis parentibus ab extraneis opprimatur : clamet plus pro parvulo, cui timet ne a parentibus occidatur (Serm. 176, n. 2).

Postea vero quam Pelagianam hæresim aliquandiu viva voce esset aggressus, stilo quoque adversus illam decertare compulsus est. Nam idem ille Marcellinus, qui collationi Carthaginensi ab Honorio imperatore datus fuerat moderator, cum homines ex illa hæresi quotidie disputatores molestissimos pateretur, sancto Doctori per litteras quæstiones eorum ac difficultates proponens, ut sibi solutionem earum significaret, obsecrabat (Infra, de Gestis Pelagii, n. 25). Hæ porro quæstiones potissimum spectabant ad infantium Baptismum circa • quem et novam quorumdam ex illis absurditatem nuntiabat, qua faterentur, etiam in parvulis per Baptismum remissionem fieri peccatorum; non tamen eos originaliter, sed in vita jam propria, posteaquam nati sunt, peccatum habere cœpisse, dicerent (Infra, de Peccatorum meritis, n. 62). Admonebat quoque, novum prorsus atque inauditum sensum illos affingere hisce Apostoli verbis, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. Et urgebat, ut eos redargueret, qui prædicabant, Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum; nec ex ejus peccato quidquam ad ejus posteros propagando transisse; et, quod in hac vita sint, fuerint, futurique sint filii hominum nullum habentes omnino peccatum (Ibid., nn. 8,9, sqq.). Cum ergo hujusmodi quæstionibus jam usquequaque ferventibus animos multorum infirmos perturbari cerneret Augustinus, non modo amicissimi viri rogatu, sed etiam sollicitudine suæ erga Ecclesiam charitatis adductus, libros de Peccatorum Meritis et Remissione conscripsit. Sic enim eos in Retractationibus nuncupat (Retract. lib. 2, cap. 33): alibi autem, de Baptismo Parvulorum; quo etiam titulo eosdem laudat Hieronymus (Infra, Append. parte 2). Et quidem e quæstionibus a Marcellino propositis præcipua hæc erat; neque argumentum aliunde validius ullum quam ex parvulorum Baptismo peti poterat, ad ostendendum, quod adversus Pelagianos tuebatur, originale peccatum. Id operis eidem Marcellino dicavit: unde fit ut quandoque suos ad Marcellinum libros vocet, aliam inscriptionem nullam adjiciens.

Libro primo probat mortem hominis non necessitate naturæ consecutam esse, sed merito peccati: tum etiam peccato Adæ totam ejus stirpem obligatam; atque ob ib baptizari parvu los, ut originalis peccati remissionem accipiant. Legerat unius cujusdam ex Pelagianis librum, ea continentem quæ ab hujus operis exordio usque ad caput trigesimum quartum libri primi refellit (Infra, de Peccatorum Meritis, n. 63). In libro secundo docet primum, hominem in hac vita sine peccato esse posse per Dei gratiam et liberum ipsius hominis arbitrium. Postea monstrat, non esse tamen quemquam in hac vita sine ullo prorsus peccato. Tertio, ideo non esse, quia nemo est qui tantum velit, quantum res exigit, dum vel latet quod justum est, vel non delectat facere. Quarto demum loco, nullum prorsus, excepto uno Mediadore Christo, esse, vel fuisse, vel futurum esse hominem ab omni peccato immunem. Paucis post diebus quam superiores duos libros absolvisset, expositiones Pelagii in Paulum nactus, in iis argumentationem quamdam novam adversus originale peccatum reperit, quam ipsi in mentem non venerat posse excogitari a quoquam : quæ quidem a Pelagio non ex sua persona, sed tanquam ex aliena ponebatur. Quia vero priores duo libri ad modum erant legitimum perducti, et jam certo fine conclusi, idcirco nihil illis addendum ratus, epistolam de hac re propriam ad eumdem Marcellinum scribere satius putavit, quam tertii libri instar duobus primis annexuit.

Libellum a Cœlestio synodo Carthaginensi oblatum haud obscure indicat in libro secundo. Verum clarius profitetur alio loco (Retract. lib. 2, cap. 33), se post illud episcopale judicium, quo Coelestius excommunicationem meruerat, scripsisse hoc opus, anno videlicet Christi quadringentesimo duodecimo, Non tamen aut Pelagium, aut Coelestium, aut alium ex adversariis quempiam nominat in primis libris, spe nimirum ductus eos ad sanam fidem hac moderatione revocandi. Quin etiam in tertio libro, cum illa redarguit quæ Pelagius in suis commentariis contra peccatum originale protulerat, cum non dubitat honorificentius appellare.

Laudat Hieronymus Augustini ad Marcellinum, eum qui postea, ut ait, sub invidia tyrannidis Heraclianæ ab hæreticis (Donatistis scilicet), anno quadringentesimo decimo tertio, innocens casus est, duos libros de Infantibus baptizandis; et tertium ad eumdem, contra eos qui dicunt, Posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia (Infra. Append. parte 2). Dicta ex primo libro quædam retorquere in Augustinum ipsum nitebatur Julianus (Infra, contra Julianum, lib. 5, n. 54; lib. 6, n. 68; et Operis imperfecti contra eumdem, lib. 1, cap. 68).

Porro dum epistolam illam ad Marcellinum duobus libris de Baptismo Parvulorum adjungendam scriberet sanctus Doctor (Epist. 139, n. 3), simul etiam tunc in manibus habebat librum, seu epistolam ad Honoratum (Epist. 140), de quæstionibus ab eo propositis quinque; quibus sextam ipse, ut novos hæreticos gratiæ Dei inimicos impugnaret, quæstionem

injecit, de Gratia Testamenti Novi. Hanc illic præcipua cura et diligentia discussit, atque ad eam reliquas omnes revocavit.

Huic epistolæ aliud opus contra Pelagianos itidem Marcellino nuncupatum subjungit Augustinus (Retract. lib. 2, cap. 37). Nam quia in libro de Peccatorum meritis et remissione secundo dixerat, fieri posse ut sit homo sine peccato, si voluntas ejus non desit, ope adjuvante divina; nec tamen jure inde colligi, hominem ullum, excepto Christo, tam perfecta justitiæ in hac vita vel fuisse, vel esse, vel futurum esse: rescripsit Marcellinus, id sibi mirum videri, nec satis capere se, quonam modo ea res, cujus nullum exstet exemplum, fieri tamen posse prædicetur. Hoc ergo Augustinum impulit, ut novum opus, de Spiritu et Littera, ut vocavit, ad illum dirigeret. Principio quidem innumera, quæ neque exstitere, neque exstabunt unquam, tamen maxime esse possibilia, illic demonstrat. Verum cum reponere posset Marcellinus, exempla illa in miraculorum ac operum divinorum numero censenda esse, justitia vero perfectionem in homine ad opus ipsius hominis pertinere : hoc Augustinus quidem agnoscit, sed simul eam perfectionem opus esse divinum contendit. Hinc occasione accepta de adjutorio gratiæ Dei disputare pergit: atque illa exponens Apostoli verba, Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. m, 6); ostendit non solas figuratas dictiones, neque legis cerimonias, quæ Christi adventu fuerunt antiquatæ, per occidentem litteram intelligere beatum Paulum; sed sanctissima quæque præcepta, et quæ pie inviolateque serventur dignissima, si tantum corum ex lege cognitionem, non autem ad ea exsequenda vim illam et charitatem habeamus, quæ nobis per Dei Spiritum et gratiam infunduntur. Et hæc causa fuit cur libro de Spiritu et Littera titulum fecerit; quo in libro contra inimicos gratiæ divinæ qua impius justificatur, se acriter disputasse dicebat (Ibid.). VI. Augustinus anno quadringentesimo decimo tertio Carthagine contra Pelagianos concionatur. Rescribit Pelagio. Doctrinam de gratia Dei contra ejus hæresim confirmat litteris suis ad Anastasium et Paulinum.

Posteaquam suos ad Marcellinum contra novam hæresim libros ediderat Augustinus, Carthaginem aliquando profectus, ea in urbe ipsum diem natalem Joannis Baptistæ celebravit : ac proinde non anno quadringentesimo duodecimo, quo quidem apud Cirtam, urbem Carthagine centum plus minus leucas distantem, in concilio ibidem habito decimo octavo calendas julias aderat (Epist. 141). Igitur beati Præcursoris festo Carthagine habuit sermonem ad populum (Serm. 293): atque inter cætera, inquit, quæ dicenda videbantur, ad Baptismum parvulorum sermó deductus est; et quia jam prolixus erat et de illo terminando cogitabatur, non tanta dicta sunt de tanta quæstione, quanta in periculo tanto a sollicitis dici debuerunt (Serm. 294, n. 1). Etenim qui sibi persuaderi errores Pelagii circa peccatum originale passi fuerant, ii latius in dies eadem dogmata proseminare, ac sibi adjungere quam plurimos omni ope moliebantur (Infra, de Gestis Pelagii, n. 25); ita ut de orientalibus comminarentur Ecclesiis, quod nisi hæc tenerent, earum possent judicio condemnari. Parum crat quia dissererent et disputarent impias quasdam novitates; et catholicos doctores conabantur arguere, quod aliquid novum dicerent: neque antiquæ fidei defensoribus tantummodo temere obsistere, sed eos insuper appellare hæreticos, minime dubitabant (Serm. 294, nn. 18, 19).

Itaque sanctus Doctor, ut errores e pectoribus eorum qui sese illis seducendos præbuerant, penitus evelleret, auctore Aurelio episcopo Carthaginensi, ea de re statuit denuo concionari quinto calendas julias. Contigit autem celebrari eo die martyris Guddentis memoriam: sed erudiendis fidelibus, quam laudando martyri vacare, satius existimavit. Quare perlecto Christi Domini ad Nicodemum sermone, in basilica Majorum, sive, ut alii legunt, Majore, vel Majorini, quæstionem de Baptismo parvulorum tractandam suscepit, ac primum redarguit Pelagianorum commentum illud, quò dicebant, Parvulos, etsi non baptizentur. merito innocentiæ, eo quod nullum habeant omnino, nec proprium, nec originale peccatum, habituros salutem et vitam æternam; sed propterea baptizandos esse, ut intrent etiam in regnum Dei. Tum impetivit eorumdem effugium, qui dum urgerentur apostolica sententia, Per unum hominem peccatum intravit in mundum (Rom. v, 12); hanc ideo dictam respondebant, quia primus peccavit Adam, et qui postea peccaverunt, illum imitando peccaverunt. Postea ad eorum refellendas cavillationes perrexit, quarum aliam sic proponebant: Si de pec · catore peccatores nati sunt; quare non de baptizato jam fideli, cui remissa sunt universa pec-cata, justi nascuntur? Aliam autem: Si Adam, inquiebant, nocet his qui non peccaverunt; ergo et Christus prodesse debet etiam his qui non crediderunt. Ad extremum pro perpetuo Ecclesiæ in ea quæstione consensu, Cypriani martyris, quem antiquum episcopum sedis hujus nominat, insigne testimonium ex ipsius ad Fidum epistola, sumpto in manus codice recitavit. Sermonem postmodum clausit, patientiam erga novos hæreticos primis illis temporibus ab Ecclesia exhibitam commendans in hæc verba: Impetremus ergo, si possumus, a fratribus nostris, ne nos insuper appellent hæreticos; quod eos talia disputantes nos appellare possimus forsitan, si velimus, nec tamen appellamus. Sustineat eos mater piis visceribus sanandos, portet docendos, ne plangat mortuos. Nimium est quo progrediuntur; multum est, vix ferendum est, magnæ patientiæ adhuc ferri: non abutantur hac patientia Ecclesiæ, corrigantar, bonum est. Ut amici exhortamur, non ut inimici litigamus. Detrahunt nobis, ferimus: canoni non detrahant, veritati non detrahant; Ecclesiæ sanctæ pro remissione peccati originalis parvulorum quotidie laboranti non contradicant. Fundata ista res est. Ferendus est dispata

tor errans in aliis quæstionibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiæ auctoritate firmatis; ibi ferendus est error: non tantum progredi debet, ut etiam fundamentum ipsum Ecclesiæ quatere moliatur. Non expedit, adhuc forte nostra non est reprehendenda patientia: sed debemus timere ne culpetur etiam negligentia. Sufficiat Charitati vestræ, habete ad illos qui nostis illos, habete cum illis amice, fraterne, placide, amanter, dolenter : quidquid potest faciat pietas; quia postea diligenda non erit impietus (Serm. 294, n. 20).

Huic eidem tempori, quo sic Pelagianorum animos amice ac fraterne tractandos judicabat pius Episcopus, haud injuria tribuas quamdam Pelagii ad Augustinum ipsum èpistolam, cui hæc data responsio legitur: Gratias ago plurimum, quod me litteris tuis exhilarare dignatus es, et certum facere de salute vestra. Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo æterno vivas in æternum, domine dilectissime et desideratissime frater (Epist. 146), etc. Magno tum desiderio tenebatur cum præsente Pelagio colloquendi : quippe quem data qualibet_occasione, contra gratiam qua justi efficimur, aperta contentione conari jam audierat. Et quanquam suis eum Pelagius litteris exquisite dilaudasset: ipse tamen, quanta par erat urbanitate rescribens, sic ab ejus laudatione temperavit, ut etiam illum, quoad sine ipsius offensione aut quæstionis ullius commotione licuit, de Dei gratia recte sapere admonuerit (Infra, de Gestis Pelagii, n. 31). Hoc rescriptum ipse nobis conservavit Augustinus, cuidam alii opusculo suo insertum, ubi verba rescripti ejusdem singula exponens, nihil causæ fuisse monstrat, cur id pro se Pelagius in Diospolitana synodo reci

taret.

Mirum vero est, cur illic Pelagium, ne tantisper læsisse eum videretur, de quæstione ad Dei gratiam pertinente commemorare noluerit sanctus Doctor: hanc enim tunc temporis etiam non rogatus contra nascentem hæresim perlibenter tractabat in litteris ad amicos directis. Sic Anastasio cuidam scribens, sedulo egit, ut persuaderet, justitiam non per legem, sed per gratiam, neque per servilem timorem, sed per liberam charitatem impleri. Qua de re cum eo se delectatum loqui significat, propter quosdam, ait, qui nimium arrogant humana voluntati, quam lege data putant ad eam implendam sibi posse sufficere, nulla super doctrinam legis gratia sanctæ inspirationis adjutam (Epist. 145, n. 8). Ubi Pelagianorum adhuc nomini, ut in primis suis contra eos scriptis solebat, parcendum existimavit.

In epistola quoque Paulino episcopo Nolano sub illud tempus reddita, ubi ad illius quæstiones ex Apostolo propositas venit, hanc ipse causam arripuit ad explicandum dogma prædestinationis (Epist. 149, n. 18 sq.): de quo mox tam perspicue tamque graviter statuit, ut eam ipsam epistolam esse, in quam postea Semipelagiani tumultuali sunt, haud ægre tibi ipse persuaderes, nisi hos Augustinus, non cuivis ad Paulinum epistolæ, sed ei nominatim, quæ contra Pelagianos edita fuerat, contradixisse memoraret (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 55); id est, haud dubie, epistolæ ad eundem anno Christi quadringentesimo decimo septimo scriptæ (Epist. 186).

VII. Pelagius anno quadringentesimo decimo tertio aut quadringentesimo decimo quarto Demetriadi virgini venenum suæ hæresis propinat. Hieronymum calumniis appetit, permoleste ferens errores ab eo suos confutari. Pelagianos Siculos refellit Augustinus. Quam Demetrias velatione sua universis adinirationem attulerat, că virorum omnium qui tum in Ecclesia præcellebant, linguam et calamum provocavit. His siquidem non injuria persuasum erat, quidquid sibi facultatis divinitus fuerat concessum, utilius collocari nequaquam posse, quam si præceptis illam informarent, necnon in tam generoso proposito confirmareni. Quales autem aliorum, quæ perierunt, epistole fuerint, ex ea quæ adhuc exstat Hieronymi ad eamdem virginem data (Hieron. Epist. 8), judicare licet. Scripsit eam ille anno quadringentesimo decimo tertio aut quadringentesimo decimo quarto, intermissa tantisper Commentatione in Ezechielem, ad cujus caput quadragesimum tertium jam tum pervenerat. In his porro quæ Hieronymus Demetriadi multa præscribit, id ei magnopere inculcat, Innocentii pontificis adhærescere fidei, ac eorum casses declinare, qui Anastasii papæ auctoritate jam profligati, surgere denuo, et clanculum doctrinæ suæ virus per Orientem spargere moliebantur. Haud pauca sunt, quæ inducant, ut signari ab eo Pelagianos fateamur: tametsi non aliam ibi, quam quæ Origenistarum fuit, de exstantia animarum ante corpora hæresim attingat. Eadem occasione Augustinus Probæ aviæ, et Juliane matri Dem triadis litteris suis gratulatus est (August. Epist. 150).

Insignium horumce virorum vocibus suam quoque Pelagius adjungere, ac sibi tam nobilis argumenti tractatione gloriam comparare decrevit neque tamen lucubrationi suæ proprium adscripsit nomen; aut saltem ab exemplo, quod aliquanto post perlatum est ad Augustinum, a quo et libri titulo censetur, illud aberat ( Epist. 188, nn. 4, 14). Agnoscit anno quadringentesimo decimo septimo ipsemet Pelagius ab se ad virginem Demetriadem conscriptas in Oriente litteras ( Infra, de Gratia Christi, n. 38). De quibus et anno quadringentesimo decimo quinto agens Orosius, eas jam Pelagio attribuit (Orosius, in Apologetico): unde etiam verba aliquot refert, quæ legere est in epistola cujus exordium est, Si summo ingenio, etc. Exstat hæc in Appendice post Augustinianas: ubi similiter quidquid ex ipsius Pelagii ad Demetriadem epistola citat Augustinus, reperire licet. Ea quidem cum ornale eleganterque scripta est, tum egregias pietatis regulas complectitur; verum superbia ista infectas, qua fuit propria Pelagii, quæque certissimum pietati parit interitum. Eamdem magno in pretio fuisse apud Pelagianos, Orosius satis aperte significat illis verbis: In epistola tua illa lucubratissima (Ibid.). Et Augustinus, cum de hac ipsa expostularct, Pe

lagianorum scripta propter acrimoniam atque facundiam legi a plurimis testabatur (Epist. 198, n. 13). Addit Orosius Pelagium in ea conscribenda stilo ac sermone usum fuisse aliorum, Juliani forsitan seu Aniani pseudodiaconi Celedensis, qui idcirco a sociis erroris copiosissime pascebatur, teste Hieronymo, ut alienæ blasphemiæ verba frivola subministraret (Epist. 202, n. 2, inter Augustinianas). Hine forte data occasio, ut epistola Juliano adscriberetur a Beda. Epistola hæc Augustino non ante annum quadringentesimum decimum sextum visa est. Quippe cum ipse, an ante concilium Diospolitanum, quod sub anni quadringentesimi decimi quinti finem celebratum est, an vero postea scripta fuerit, ambigere se significet (Infra, de Gratia Christi, n. 23).

Quo auimum referret Pelagius in hoc edendo opere, facile quidem ex illis præfationis ejus verbis intelligitur: Quoties mihi de institutione morum et sanctæ vitæ conversatione dicendum est, soleo primo humanæ naturæ vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possit ostendere, ac jam inde audientis animum ad species incitare virtutum, etc. Idem tamen ut ostenderet, quemadmodum dicebat ipse, quam a neganda Christi gratia longe abesset, suæ ad Demetriadem epistolæ testimonium adhibebat. Certe quidem fatetur Augustinus, sibi ejus lectione pene persuasum fuisse, veram ab illo Dei gratiam agnosci : tametsi auctorem in multis ibi locis sibi ipsum contradicere appareret. Verum lectis postea aiiis scriptionibus Pelagii, in quibus clarius mentem aperiebat, non difficili negotio deprehendit, gratiæ ab illo vocabulum elevande tantummodo invidiae causa usurpari, neque aliud quidquam in illius ore sonare hanc vocem, nisi vel institutam a Deo naturam, vel doctrinam, vel ad summum remissionem peccatorum, aut exemplum Christi (Ibid., n. 40). Hoc igitur comperio, Augustinus et Alypius, qui Demetriadem sua exhortatione ad sanctimoniam virginalem profitendam adduxerant (Epist. 183, nn. 1, 2), ad se imprimis spectare judicarunt, eam quoque, ut contraria gratiæ Dei degmata devitaret, admonere. Id autem præstiterunt epistola ad Julianam ejus matrem circiter exeuntem annum quadringentesimum decimum septimum data; ubi cum e Pelagiana scriptione protulissent hunc præcipue locum christianæ humilitati et gratia plane contrarium, Nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse, non tua; spirituales vero divitias nullus tibi præter te conferre poterit. In his ergo jure laudanda, in his merito cæteris præferenda es, que nisi ex te et in te esse non possunt (Ibid., n. 4) : Et nos quidem, inquiunt illi, de sanctæ virginis disciplina et humilitate christiana, in qua nutrita et educata est, hoc existimamus, quod illa verba cum legeret, si tamen legit, ingemuit, et pectus humiliter tutudit, ac fortassis et flevit. Dominumque, cui dicata est, a quo sanctificata est, fidenter oravit, ut quomodo illa non sunt verba ipsius, sed alterius, ita non sit talis et fides ejus. De hoc ergo ejus affectu utrum non fallamur, inde nos fac potius rescribendo certiores (Ibid., n. 9).

Pelagianæ ejusdem epistolæ locis variis reconditum virus commonstrat etiam Beda. Nempe quod ibi legere est, Multos philosophorum castos fuisse, patientes, modestos, etc., atque ho→ minibus alienis a Deo, ista que Deo placent animi bona non aliunde adfuisse, nisi de naturæ bono. Tum etiam illos exemplo suo sibi invicem ostendere, cum omnium natura una sit, omnia ista virtutum ornamenta in omnibus esse posse, quæ vel omnia in omnibus, vel singula inveniuntur in singulis. Deinde quod si etiam sine Deo homines ostendunt, quales a Deo facti sunt; inde intelligere liceat, quid Christiani possint, quorum in melius per Christum instaurata natura est, et qui divinæ quoque gratiæ juvantur auxilio. Præterea quod Job aperiens occuiias naturæ divitias, et in medium proferens ex se quid omnes possimus ostendit. Et quod hac injuria vindicanda natura est, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate faciamus, nec malum, et quibus liberum est unum semper ex duobus agere, cum semper utrumque possimus. Quod ideo alii judicaturi sint, alii judicandi, quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus. Quod non a justo Deo, aut ille puniri meruisset, aut hic eligi, nisi uterque utrumque potuisset : hocque etiam de Esau et Jacob geminis intelligendum sit; ac sciendum solam voluntatis esse causam, cum in eadem natura merita diversa sunt. Quod neque alia nobis causa difficultatem bene vivendi facit, quam longa vitiorum consuetudo. Tandem quia nec impossibile aliquid potuit imperare, qui justus est; nec damnaturus est hominem pro eo quod vitare non potuit, qui pius est. Hæc ad excutiendum decerpsit aliquot post sæculis Beda (Beda, lib. 1 in Canticum canticorum).

Porro quo tempore Pelagius virulentum illud poculum Demetriadi miscebat, codem etiam dabat operam, ut errores suos in Palæstina propagaret. Illuc eum vertente anno quadringentesimo undecimo, quando, ut dictum est supra, ex Africa navigavit, devectum putant. Ac primo, cum cuperet cum claris ac sanctis quibusque viris videri amicitia conjunctus, familiaritatem forte cum Hieronymo aliquam iniverat. Id sane sancti Viri verba ista indicant: Ne veterem lædere videamur necessitudinem (Infra, Append. parte 2). Verum cum Hieronymus, quo jam latius serpentem cohiberet illius hæresim, nihil omitteret; conati sunt Pelagiani ipsius ulcisci generositatem iis calumniis, quibus se ab illis petitum, sæpe conqueritur. Nam quandoquidem indubitatum est anno quadringentesimo decimo quinto Pelagium egisse in Palæstina, absurdum nemini videatur, eum cum alio quodam ab Hieronymo designatum fuisse, cum circiter annum quadringentesimum decimum sextum loquebatur in hæc verba : Hic tacet, alibi criminatur : mittit in universum orbem epistolas biblinas, prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de Christi humilitate venientem malæ conscientiæ signum interpretatur, ipseque mutus latrat per Albinum canem, grandem et corpulentum: et qui calcibus igis possit sævire, quam dentibus; habet enim progeniem Scotice gentis de Britannorum

vicinia (Infra, Append. parte 2). Quæ non male quadrant in Pelagiura, utpote Britannum, et quem alio loco videtur Hieronymus Scotum vocare voluisse (ibid.): tametsi quem sibi superiorem habuerit Pelagius, ut ejus canis nuncuparetur, videmus neminem; nisi si quis velit verba illa, Hic tacet, etc., referri oportere ad Joannem episcopum Jerosolymitanum, qui reipsa tam male de Hieronymo meruerat, ut jure cum eo sic ille expostularet. Neque Hieronymus his semper se limitibus continuit, ut errores qui secreto illic a Pelagio discipulis tradebantur, viva tantum voce argueret : sed permotus catholicorum quorumdam precibus, primo suam ad Ctesiphontem epistolam, in qua disputationem de hac re pollicebatur uberiorem, scripsit anno forte quadringentesimo decimo quarto: nam eam nuper ab illo editam Orosius in Jerosolymitano conventu testabatur (Ibid.). Neque multum distulit, ut pollicitationi suæ satisfaceret: quippe tribus contra Pelagianos libris, quos dialogorum forma composuit, jam manus in extremo julio anni quadringentesimi deci:ni quinti admoverat. Et ipsa quidem epistola ad Ctesiphontem, renovatas opiniones superiorum hæreticorum ac philosophorum, quod ad et pei, exprobrat Pelagio, ejusque has potissimum sententias impugnat, quibus ille pronuntiabat, Posse hominem sine peccato esse, si velit: quamvis ad decipiendos homines huic sententiæ adderet, non absque Dei gratia: cum ita Dei gratiam poneret, ut eam ad liberum arbitrium et ad præcepta legis referret. Porro, Eos qui absque legis scientia sint, peccata vitare non posse, dicebat. Deinde, Liberum arbitrium destrui, si alterius ope indiget, ac semper ei auxilium Dei est necessarium: proinde, Unumquemque suo arbitrio regi. Postremo, Facilia Dei esse mandata. Hortatur autem Hieronymus, ut publice prædicet, quod secreto discipulis loquitur; Nam Ecclesiæ, ait, victoria est, vos aperte dicers quod sentilis (Ibid.).

Ipso, ut videtur, anno quadringentesimo deciso quarto tepistolam contra Pelagianos Siculos scripsit Augustinus. Anno siquidem quadringentesimo decimo quinto Hieronymus tres libros ad Marcellinum ab eo jahidudut editos fuisse, nuper vero confectum librum ad Hilarium, affirmabat: nec secus hac de re Orosius eodem anno loquebatur (Ibid.). Ibi Augustinus varia jam se scripsisse de gratia tradit. Huic epistolæ causam dedere, qua in Sicilia movebantur a Pelagianis quæstiones. Certe quidem testabatur anno circiter quadringentesimo decimo sexto Hieronymus, non in Occidente solum, verum etiam in Oriente, præcipue vero in Sicilia et Rhodo insulis gliscere Pelagianam fuem, eam corrumpere plerosque, atque eo latius in dies crescere, quod cum ab auctoribus ejurarentur publice ejus doginata, clanculum tamen ea traderentur (Ibid.). De Rhodo quidem, quid ibi gestum fuerit, ignoratur de Sicilia autem id ex Augustino compertum, multos in ea insula fuisse qui errarent, quique alios in errorem mitterent; atque inventum ibidem ipsius, ut dicebatur; Colestii quenidem librum, quem sibi refellendum sumpsit sanctus Antistes (Infra, de Perfeetione justitiæ hominis, n. 1). Infestabat hoc virus potissimum Syracusas, quà in urbe, eadem quæ Carthagine in Coelestió damnata fuerant, docebantur. Sed et his alia quædam Syracu-sani adjiciebant, quæ tame!si videri possint a Pelagianorum erroribus aliena, tamen ab codem oriebantur superbiæ fonte, unde illis commentitia sanctitatis affectatio manabat. Etenim isti statuebant, Divitem manentem in divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit: nec debere quemquam jurare omnino (Epistt. 156, 157).

:

Ergo Hilarius Hipponensium quorumdam, qui Syracusis ad sua revertébantur, opportunitate usus, illis ad Augustinum epistolium dedit, in quo, quæ doctrinæ capita tumultum cierent, perscripserat; simulque rogabat, ut sibi per litteras, quid esset de his credendum, significaret, Hunc Augustinus in responso suo filium salutat; sibique, quod fuerit de valetudine ejus factus certior, gratum testatur accidisse: quo nimirum indicat non obscure, illum jam antea sibi fuisse cognitum. Unde haudquaquam temere fecisse videbimur, si hunc esse dixerimus eumdem illum Hilarium, qui postea sancto episcopo epistolam contra Semipelagianos misit, ubi se ipsius præsentiæ deliciis potitum aliquando, et salubribus uberibus nutritum fuisse profitetur. Difficultatibus ab illo propositis, quantum res quæque postulabat, articulatim respondit Augustinus prolixiori epistola, quæ et ab eo nonnunquam libri nomine donatur (Infra, de Gestis Pelagii, n. 23). Illic testatur, eorum qui Pelagianos errores sectarentur, opinione majorem esse numerum, neque scire se, an non ad eos ex Ecclesiæ corpore, in quo spe correctionis usque tum fuerant tolerati, resecandos tandem coactura esset ipsa necessitas. Cœlestium quoque ibidem nominat, et de cjus a synodo Carthaginensi condemnatione commemorat; quia sicilicet verebatur sanctus Doctor ne forte ab ipso in Sicilia hujusmodi turbæ moverentur (Epist. 157, n. 22). Tamen earum illum auctorem non fuisse, videtur postmodum edoctus : quandoquidem próximo post anno ipsum in Sicilia non. agere, ex opinione communi tradit. Hanc Augustini epistolam cum secum in Palæstinam tulisset Orosius, exhibuit in Jerosolymitano conventu, el Joanne, qui præsidebat, annuente perlegit (Infra, Append. parte 2). Eadem rursus apud Diospolitanam synodum laudata fuit infra, de Gestis Pelagii, n. 23).

VIII. Augustinus anno quadringentesimo decimo quinto Timasium et Jacobum revocat ab erroribus Pelagii, cujus et librum ab iis sibi traditum refellit opere de Natura et Gratia. Aliud opus contra Pelagianas definitiones Celestio tribulas scribit, dictum de Perfectione justitiæ hominis.

Inter Pelagii discipulos non minimum addicti eidem fuere Timasius et Jacobus, adolescentes honestissimo loco nati, et liberalibus disciplinis instituti, qui ipsius hortatu, omni spe sæculari abjecta sese totos divino servitio mancipaverunt (Epist. 179, n. 2). li prava

« PredošláPokračovať »