Obrázky na stránke
PDF
ePub

hoc adjutorium postulamus, dicentes, Ne nos inferas in tentationem: quod adjutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus. Potest peccatuum caveri, sed opitulante illo, qui non potest falli. Nam et hoc ipsum ad cavendum peccatum pertinet, si veraciter dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 13, 12). Duobus enim modis etiam in corpore cavetur morbi malum; et ut non accidat, et ut si acciderit, cito sanetur ut non accidat, caveamus dicendo, Ne nos inferas in tentationem; ut cito sanetur, caveamus dicendo, Dimitte nobis debita nostra. Sive ergo immineat, sive insit,caveri potest ( a ).

81. Sed ut non tantum illi, verum etiam iis qui eosdem libros meos, quos iste legit, de Libero Arbitrio non legerunt, atque illis non lectis, hunc forsitan legunt, de hac re sententia mea satis appareat, ex ipsis libris commemorare me oportet, quod iste si sentiret atque in suis litteris poneret, nulla inter nos de hac re controversia remaneret. Continuo quippe post verba mea quæ iste commemoravit, quod occur rere poterat ipse subjeci, et quantum potui pertractavi, dicens: Et tamen etiam per ignorantiam facta quædam improbantur, et corrigenda judicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus. Atque hinc adhibitis exemplis, etiam de infirmitate locutus sum, dicens : Sunt etiam necessitate facta improbànda, ubi vult homo recte facere, et non potest. Nam unde sunt illæ voces, «Non enim quod volo facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago? › Atque aliis in hanc sententiam commemoratis testimoniis divinorum eloquiorum: Sed hac, inquam, omnia hominum sunt voces ex illa mortis damnatione venientium. Nam si non est ista pœna hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. > Deinde paulo post Relinquitur ergo, inquam, ut hæc pœna justa de damnatione hominis veniat. Nec mirandum est quod vel ignorando non habet liberum arbitrium voluntatis ad cligendum quid recte faciat : vel resistente carnali consuetudine, quæ violentia mortalis successionis quodam modo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere. Illa est enim peccati ◄ pœna justissima, ut amittat quisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet : id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere cum posset noluit, amittat posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animæ duo ista pœnalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa ◄ pro veris, ut erret invitus, et resistente atque tor◄ quente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed pœna damnati. Cum autem de libera ♦ voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in • qua homo factus est, loquimur. Hine jam hominibus de ipsius ignorantice difficultatisque in prolem Lov., atque aliis isthic. Abest, isthic, a nestris manuSemplis. (4) Vide Retract. lib. 1, cap. 9, nu. 3, 6.

primi hominis trajectis vitiis atque transfusis, velut justam querelam deponentibus ita responsum est. Quibus breviter, inquam, respondetur, ut quie scant, et adversus Deum murmurare desistant. Recte enim fortasse quererentur, si erroris et libidinis nullus hominum victor existeret: cum vero cubi que sit præsens, qui multis modis per creaturam sibi Domino servientem, aversum vocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat deprecantem; ‹ non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras; sed quod negligis quærere quod ignoras; neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis. Ita et exhortatus sum, quantum potui, ad recte vivendum; et grauam Dei non evacuavi, sine qua natura humana jam contenebrata atque vitiata illuminari non potest et sanari: de qua re cum istis tota vertitur quæstio, ne gratiam Dei que est in Christo Jesu Domino nostro, perversa naturæ defensione frustremus. De qua natura item paulo post dixi (De Libero Arbitrio, lib. 5, n. 50-54) Etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur, naturam hominis in qua primum in suo genere inculpabilis factus est aliter istam, in qua ex illius damnati pœna et ignari et carni subditi nascimur; juxta quem modum dicit Apostolus, Fuimus enim el nos naturaliter filii iræ, sicut et cæteri (Ephes. 11, 3).

CAPUT LXVIII. 82. Quomodo adhortandi ad fidem, ad pœnitentiam, ad profectum. Si ergo volumus animos ad recte vivendum frigidos et pigros christianis exhortationibus excitare et accendere; primiLus exhortemur ad fidem, qua christiani fiant, et ejus nomini subjiciantur, sine quo salvi esse non possunt. Si autem jam christiani sunt, et recte vivere negligunt; verberentur terroribus, et præmiorum laudibus erigantur: ita sane, ut non solum ad bonas actiones, verum etiam ad pias orationes eos exhortari meminerimus, atque hac instruere sanitate doctrinæ, ut et illine gratias agant, cum instituerint bene vivere, quod aliquid sine difficultate fecerint; et ubi difficultatem aliquam sentiunt, fidelissimis et perseverantissimis precibus et misericordiæ promptis operibus facilitatem a Domino impetrare persistant. Sic autem proficientes, ubi et quando plenissima justitia perficiantur, non nimis curo ubicumque autem et quandocumque perfecti fuerint, nonnisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum perfici posse confirmo. Sano quando liquido cognoverint nullum peccatum se habere, non se dicant habere peccatum, ne veritas in cis non sit sicut in eis veritas non est, qui cum ha beant, non habere se dicunt.

CAPUT LXIX. — 85. Nihil impossibile Deus præ. cipit, quia omnia facilia charitati. Valde autem bona sunt præcepta, si legitime his utamur (1 Tim. 1, 8). Eo quippe ipso quo firmissime creditur, Deum justum

Hic præterit, et mortales; quod ipse locus habet in libro tertio de Libero Arbitrio, n. 34.

* Am. Er. et recentiores quædam Polemicorum editiones, non habere peccatum : unaffesto e core.

et bonum impossibilia non potuisse præcipere; hinc admonemur, et in facilibus quid agamus, et in difficilibus quid petamus. Omnia quippe fiunt facilia charitati cui uni Christi sarcina levis est (Matth. xi, 30), aut ea una est sarcina ipsa quae levis est. Secundum hoc dictum est, Et præcepta ejus gravia non sunt (I Joan. v, 5, ut cui gravia sunt, consideret non poluisse divinitus dici, gravia non sunt, nisi quia potest esse cordis affectus cui gravia non sunt, et petat quo destituitur, ut impleat quod jubetur. Et quod dicitur. ad Israel in Deuteronomio, si pie, si sancte, si spiritualiter intelligatur, hoc idem significat: quia utique cum hoc testimonium commemorasset Apostolus, Prope te est verbum in ore tuo, et in corde tuo (quod Lic habet, in maribus tuis [a]; in corde enim sunt spiituales manus); hoc est, inquit, verbum fidei quod prædicamus (Deut. xxx, 14; Rom. x, 8). Conversus ergo quisque, sicut ibi præcipitur, ad Dominum Deum sum ex toto corde suo, et ex tota anima sua, mandatum Dei non habebit grave. Quomodo est enim grave, cum sit dilectionis mandatum? Aut enim quisque

on diligit, et ideo grave est: aut diligit, et grave esse on potest. Diligit autem, si quod illic admonetur Israel, conversus fuerit ad Dominum Deum suum ex

[blocks in formation]

toto corde suo, et ex tota anima sua. Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. xm, 34): et, Qui diligit proximum, legem implevit : et, Plenitudo legis, charitas (Rom. x, 8 et 10). Secundum hoc et illud dictum est, Si ambularent semitas bonas, invenissent utique semitas justitiæ leves (Prov. 11, 20, sec.LXX). Quomodo ergo dicitur, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. xvi, 4); nisi quia utrum. que verum est? Dure sunt timori, leves amori.

CAPUT LXX. -84. Charitatis gradus faciunt et justitiæ gradus. Charitas ergo inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magaa justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est: sed charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta; quæ tunc maxima est in hac vita, quando pro illa ipsa contemnitur vita: sed miror si non habet quo crescat, cum de mortali excesserit vita. Ubicumque autem et quandocumque ita plena sit, ut ei non sit quod adjiciatur; non tamen diffunditur in cordibus nostris, vel naturæ, vel voluntatis opibus quæ sant in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis, qui et infirmitati nostræ opitulatur, et sanitati cooperatur. Ipsa est enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est cum Patre et Spiritu sancto æternitas, bonitas, in sæcula sæculorum. Amen.

2

1 Apud Lov., plena fit,

Ain. Er. et quinque Mss., operibus. Vide supra, n.. 29.

ADMONITIO

IN LIBRUM SUBSEQUENTEM.

Hoc opusculum Augustinus in librorum suorum retractatione silentio prætcriit, co nimirum quod pertineret ad seriem Epistolarum, de quibus seorsim retractandis cogitabat. Nam exordium ejus in omnibus codicibus ducitur ab ista epistolari salutatione, Sanctis fratribus et coepiscopis Eutropio et Paulo, Augustinus: tametsi eum hæc epistola locum apud omnes obtinuit, ut liber semper, non modo in iis voluminibus quæ exemplar illius continent, sed in veterum etiam qui illam citant scriptis, appelletur. Inter hos illustriores magisque in Augustini lectione versati, Possidius in Indiculo, cap. 4, et Fulgentius in libro 1 ad Monimum, cap. 3, hoc opus vocant Librum de Perfectione justitiæ hominis. Consentiunt omnia fere exemplaria calamo scripta: sed ex iis Audoenense, Pratellense, et quædam alia eidem titulo addunt hæc verba, Adversus eos qui asserunt hominem posse fieri justum solis suis viribus. In Remensis Ecclesiæ codice inscriptio hæc legitur: Liber de Definitionibus quæ dicuntur Cœlestii. Prosper in libro adversus Collatorem, cap. 43, hortatur ad legendum, inter alios Augustini libros, eum quem scriptum dicit ad Paulum et Eutropium sacerdotes contra Pelagii et Cœlestii quæstiones.

Ex hoc autem loco Prosperi, ubi quædam ex opusculis Augustini contra Pelagianos, parum habita ordinis ratione recensuit, nemo recte probaverit, librum de Perfectione justitiæ hominis, aut libris de Nuptiis et Concupiscentia, aut sex primis contra Julianum libris, quia ibidem prius nominantur, tempore posteriorem esse. Enimvero in fine libri nondum cos reprehendere audet, qui justos sine ullo prorsus peccato existere in hac vita vel exstitisse aliquos affirmarent, quorum opinioni, quemadmodum in libro de Spiritu et Littera, n. 3, et in libro de Natura et Gratia, nn. 49, 70, ita hic Augustinus adhuc existimat non nimis reluctandum. Nihil ergo super ea re definitum hactenus erat, neque conditi adversus illam opinionem tres Carthaginensis concilii, quod anno 418 habitum est, notissimi canones, sextus, septimus et octavus, quorum auctoritate illam urinceps ut perniciosum errorem caveri jubet, sicuti videre licet passim in libris contra duas Epistolas Pelagianorum, præsertim libro 4, n. 27, ubi ait: Illud jam tertium videamus, quod non minus in istis omne Christi membrum et totum ejus corpus exhorret, quia contendunt esse in hac vita vel fuisse justos nullum habentes omnino peccatum. Certe anno Christi 414, cum epistolam 157 scriberet liilario, respondens ad quæstiones que in Sicilia movebantur, eodem plane modo ac iisdem fere verbis de apreia loquitur, quibus in libri hujus

conclusioné. Sed isti, inquit in ipsa epistola, n. 4, utcumque tolerandi sunt, quando dicunt vel esse, vel fuisse hic aliquem, præler unum Sanctum sanctorum qui nullum haberet omnino peccatum : illud vero quod dicunt, sufficere homini liberum arbitrium ad dominica præcepta implenda, etiamsi Dei gratia et Spiritus sancti dono ad opera bona non adjuvetur, omnino anathematizandum est et omnibus exsecrationibus detestandum. His ad extrema verba subsequentis libri comparatis, nihil verisimilius apparebit, quam ipsum librum, quo definitiones Coelestii ex Sicilia pariter allata refelluntur, non longo post epistolam tempore conscriptum esse. Illum Possidius in Indice proxime post librum de Natura et Gratia collocat, præmittitque libro de Gestis Pelagii. Augustinus vero in epistola 169, quæ sub anni 415 finem ad Evodium data est, hujus quidem operis non meminit; verum ibi significat se ad Orosii Commonitorium respondisse, in quo ille Commonitorio dicebat, .Eutropium et Paulum episcopos, quoddam etiam commonitorium eidem Augustino jam dedisse de aliquantis hæresibus. Sunt qui hoc non aliud, quam litteras ab iis cum Coelestii definitionibus datas intelligant. Utut est, haud temere creditur eos, non multo post appulsum Orosii in Africam, scilicet ante medium annum 415, dedisse easdem definitiones, atque adversus illas Augustinum responsione Orosio prius reddita, mox Eutropio et Paulo rescripsisse.

Coelestius porro, cujus nomen definitiones illa præferebant, antequam Pelagianum dogma incurreret, scripsit ad parentes suos de monasterio, ut Gennadius in libro de Scriptoribus ecclesiasticis testatur, Epistolas in modum libellorum tres, omnibus Deum desiderantibus necessarias. Cœlestio postea Pelagianam hæresim professo editus ab ipso est libellus, quo inter alia, per Baptismum Christi, etiam parvulorum fieri redemptionem confessus est in Carthaginensi Ecclesia, episcopali judicio ibidem sub initium anni 412 habito, ut discimus ex epistola ad Innocentium papam, inter Augustinianas 175, nn. 1 et 6; ex citata item epistola 157, n. 22; ex libro 1 de Peccatorum Meritis, n. 62, et libro 2, n. 58; ex libro de Peccato originali, n. 21, ct ex libro 3 contra Julianum, n. 8. Alius præterea, nomine quidem auctoris sui carens, sed qui perhibebatur esse Cœlestii liber, in capitula distributus, memoratur in proxime secuturo libro de Gestis Pelagii, nn. 29, 30, 63. Exstabant denique anno 417 opuscula Coelestii plura sive libelli, quos in libro de Gratia Christi, nu. 31, 36, dicitur ipse Romæ gestis ecclesiasticis apud Zosimum allegasse. Quod autem Augustinus hic in exordio libri de Perfectione justitiæ hominis testatur a se visum opus Cœlestii indubitatum, ex quo intelligebat illas definitiones seu ratiocinationes ab ejus ingenio non abhorrere, idem illud forsitan erat, quod Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem anno 413 aut 414 scripta citat in hæc verba: Unus discipulorum ejus, Pelagii nimirum, imo jam magister et totius ductor exercitus et contra Apostolum vas perditionis, per solæcismorum, et non, ut sui jactitant, syllogismorum spineta decurrens, sic philosophatur et disputat: Si nihil ago absque Dei auxilio, et per singula opera ejus est omne quod gessero; ergo non ego qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium ; frustraque dedit urbitrii potestatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper adjuverit. Destruitur enim voluntas, que alterius ope indiget. Sed liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter non erit liberum, nisi fecero quod voluero. Ac per koc, aut utor semel potestate quæ mihi data est, ut liberum servetur arbitrium; aut si alterius ope indiyeo, libertas in me arbitrii destruilar.`

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

Ad episcopos Eutropium et Paulum

EPISTOLA, SIVE LIBER (a)

DE PERFECTIONE

JUSTITIE HOMINIS.

Data sibi chartula definitionum, quæ cœlesti esse dicebantur, Augustinus ratiocinationes primum singulas, quibus ille, vel si quis alius erroris socius, perperam definiebat posse hominem hic sine peccato esse, dissolvit brevibus responsis, docens perfectionem plenitudinemque justitiæ illam, qua homo sine ullo prorsus peccato sit, nec siae gratia possibilem per vires naturæ, præsertim vitiatæ, nec unquam esse præsentis hujus vitæ. Pergit inde ad auétoritates, quas eadem chartula de Scripturis corrogatas continebat, alias quibus homini præcipitur ut sit immaculatus et perfectus, alias quibus commeoratur non esse gravia Dei mandata, alias tandem quasi his, quæ a Catholicis contra Pelagianos pro.orri solerent, auctoritatibus contrarias.

[blocks in formation]

Ad emen landum hunc librum adhibuimus manuscriptos codices ex Vaticana bibliotheca quatuor, et tredecim ex Gal licanis, scilicet Colbertin, Sorbonicum, Remensen majoris Ecclesie, Carnotensom abbatiæ S. Petri, An legaveus. { (a) Scriptus arciter finem anni 415.

chartula quam dedistis, Definitiones, ut dicitur, Cœsed lestii: quæ prænotatio credo, quod non illius, eorum sit qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Cœlestius non esse perhibetur, sed multitalia garrientes, et, sicut ait Apostolus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes (1 Tim. 11, 13). Ex illius tamen hæc esse doctrina, vel etiam quorumdam sociorum ejus, et nos possumus arbitrari. Nam neque ista breves definitiones, vel potius ratiocinationes, ab illius abhorrent ingenio; quod in opere alio ejus inspexi, cujus eum esse constat auctorem : et non frustra istos fratres qui hæc attulerunt, in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit ista vel scripserit. Vellem autem, si possem, ita obtemperare vestræ fraterna benevolentiæ, etiam ego tam breviter responderem. Sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis poterit quemadnodum responderim judicare? Conabor tamen, quantuin valuero, adjuvantibus me apud Domini misericordiam etiam orationibus vestris, ut non ultra quam necesse est meus sermo procurrat.

ut

CAPUT II. — Ratiocinatio prima. Ante omnia, inquit, mterrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum, quod vitari potest, an quod vitari non potest. Si quod vitari non potest, peccatum non est : si quod vitari potest, potest homo sine peccato esse, quod vitari potest. Nulla enim ratio vel justitia patitur saltem dici peccatum, quod vitari nullo modo potest. Respondemus vitari posse peccatum, si natura vitiata sanetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. In tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est, ant cæcitate non videt, aut infirmitate non implet; dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem ; ut non ea quæ vult homo faciat (Galat. v, 17).

Ratiocinatio 2. Iterum quærendum est, inquit, peccatam voluntatis, an necessitatis est. Si necessitatis est, peccatum non est si voluntatis est, vitari potest. Respondemus quod supra : et ut sanemur, invocamus eum, cui dicitur in Psalmo, De necessitatibus meis educ me (Psal. xxiv, 17).

Ratiocinatio 5. Iterum, inquit, quærendum est, quid est peccatum, naturale, an accidens. Si naturale, peccatum non est : si autem accidens est, et recedere potest; et quod recedere potest, vitari potest ; et quod vitari potest, potest homo sine eo esse quod vitari potest. Responde

Lov., Sunt enim multi: mendose ac reluctantibus editionibus antiquioribus et omnibus manuscriptis. In epistola 157, ad Hilarium, Iaulo ante hoc opus data, n. 22, ubi cœlestium ac errorum ipsius a Carthaginensi concilio condemnationem mémorat, verités ne torte in Sicilia ipse esset, qui catholicorum fidem perturbare conaretur: «sed sive • ipse sil,» ail, « sive alii consortes ejus erroris ; plures « enim sum quam sperare possumus, et ubi non redarguun« tur, etiam alios ad suam sectam seducunt, et sic crebreseunt, ut nesciam quo sînt érupturi, » etc.

* sic ones manuscripti. At editi, sectatorum ejus. Non toleranter, quando cœlestius evaserat « jam magister et totius ductor exercitus, » ut loquitur Hieronymus ia e, istola ad Cesi, hontem anno 413 aut 411 scripta.

tur, naturale non esse peccatum: sed naturæ, præsertim vitiatæ, unde facti sumus natura filii iræe (Ephes. 11, 3), parum esse ad non peccandum voluntatis arbitrium, nisi adjuta sanetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

Ratiocinatio 4. Iterum, ait, quærendum est, quid est peccatum; actus, an res. Si res est, auctorem habeat ne cesse est; el si auctorem habere dicitur, jam alter præter Deum rei alicujus auctor induci videbitur: at si hoc dici impium est, confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. Si igitur actus est, imo quia vere actus est, vitari potest. Respondemus, peccatum quidem actum dici et esse, non rem. Sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res : quoniam res, pcs ipse vel corpus vel homo est, qui pède vitiato claudicat; nec tamen vitare potest homo claudicationem, nisi habeat sanatum pedem. Quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ipsum sane vitium quo claudicat homo, nec pes est, nec corpus, nec homo, nec ipsa claudicatio; quæ utique non est quando non, ambulat, cum tamen insit vitium quo fit claudicatio quando ambulat. Quarat ergo quod eidem vitio nomen imponat, utrum rem velit dicere, an actum, an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus existit. Sic et in homine interiore animus res est, pina actus est, avaritia vitium est; id est, qualitas secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit unde avaritiæ suæ serviat, etiam quando audit, Non concupisces (Exod. xx, 17), seque viturperat, et tamen avarus manet: sed per fidem renovatur, id est sanatar, de die in diem (I Cor. iv, 16), nec tamen nisi gratia Dei per Jesum Christum Domi

num nostrum.

ra

CAPUT III. Ratiocinatio 5. Iterum, inquit, quærendum est,utrumne debeat homo sine peccato esse. Procut dubio debet. Si debet, potest: si non potest, ergo nec debet. Et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo cum peccato esse; el jam peccatum non erit, si illud deberi constiterit. Aut si hoc etiam dici absurdum est, confiteri necesse est, debere hominem sine peccato esse, et constat cum non aliud debere quam potest. Respondetur eadem similitudine, qua superius jam respondinus. Cum enim videmus claudum, qui sanari potest, recta utique dicimus, Debet homo iste esse sine claudicatione; et si debet, potest. Nec tamen cum vult, continuo potest; sed cum fuerit adhibita curatione sanatus, et medicina adjuverit voluntatem. Hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tanquam ejus clau

[blocks in formation]

5. Albini, Rotomagensem S. Audoeni, Gemmeticensem, Pratellensem, Beccensem, Michaelimum, Cisterciensis abbatiæ duos, et Corbeiensem. Contulimus etiam variantes lectiones Belgicorum quatuor manuscriptorum; antiquas vero editiones tres, Am. Er. et Eóv.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum, tom. 1, memoratas. M.

[ocr errors]

ulrumne

dicationem, per ejus gratiam qui venit non vocare justos, sed peccatores; quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. (Matth. ix, 13, 12). Ratiocinatio 6. Iterum, ait, quærendum est, præceptum sit homini sine peccato esse. Aut enim non potest, et præceptum non est : aut quia præceptum est, potest. Nam quid præciperetur, quod fieri omnino non posset? Respondetur, consultissime homini præcipi ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit, medicinam requirat, quæ interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem, gratia Dei est per Jesum Christum Dominum nostrum.

et

Ratiocinatio 7. Iterum, ait, quærendum est, an velit Deus hominem sine peccato esse. Procul dubio vult, procul dubio potest. Quis enim tam demens est, ut vel dubilet fieri posse, quod Deum velle non dubitat? Respondetur: Si nollet Deus hominem sine peccato esse, non mitteret Filium suum sine peccato, qui sanaret homines a peccatis. Hoc fit in credentibus et proficientibus renovatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta justitia tanquam sanitas plena.

Ratiocinatio 8. Iterum, ait, quærendum est, quomodo vult Deus hominem esse, cum peccato, an sine peccato. Procul dubio non vult esse cum peccato. Quanta hæc impietatis blasphemia sit, cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod Deus non vull; et negetur posse esse sine peccato, quod Deus vult; quasi aliquem ad hoc Deus creaverit, ut posset esse quod nolit, et non possel esse quod velit, et ut contra suam magis quam ut secundum suam existeret voluntatem. Jam superius responsum est: sed addendum video, quod spe salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes : quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. vi, 24, 25). Tune ergo erit plena justitia, quando plena sanitas: tunc plena sanitas, quando plena charitas; plenitudo enim legis charitas (Id. xIII, 10): tunc autem plena charitas, quando videbimus cum sicuti est (1Joan. 1, 2). Neque enim erit quod addatur ad dilectionem,cum fides pervenerit ad visionem.

CAPUT IV.- Ratiocinatio 9. Iterum quærendum est, inquit, per quid efficitur homo cum peccato, per naturæ necessitatem, an per arbitrii libertatem. Si per naturæ necessitatem, culpa caret: si per arbitrii libertatem, quærendum est a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit; procul dubio a Deo. Deus autem quod dedit, certe bonum est, negari enim non potest. Qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? Magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato, et non potest esse sine peccato. Respondetur, per trii libertaten factum ut esset homo cum peccato; sed jam pœnalis vitiositas subsecuta, ex libertate fecil necessitatem. Unde ad Deum fides clamat, De necessitatibus meis educ me (Psal. xxiv, 17). Sub quibus positi, vel non possumus quod volumus intellige

arbi

1 Editi, tanquam ad ejus claudicationem. Non est, ad, in manuscriptis,

Ain, Er. et manuscripti Vaticani et Gallicani, neque enim non erit.

re, vel quod intellexerimus, volumus. nee vale-
mus implere. Nam et ipsa libertas credentibus a li-
beratore promittitur. Si vos, inquit, Filius liberaverit,
tunc vere liberi eritis (Joan. ví, 36). Victa enim vitio
in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura. Ilinc
alia Scriptura dicit, A quo enim quis devictus est, huic et
servus addictus est (II Petr. 11, 19). Sicut ergo non est
opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. 18,
12): ita non est opus liberis liberator, sed servis ; ut
ei dicat gratulatio libertatis, Salvam fecisti de neces-
sitatibus animam meam (Psal. xxx, 8). Ipsa enim sa-
nitas est vera libertas, quæ non perisset, si bona
permansisset voluntas. Quia vero peccavit voluntas,
secuta est peccantem peccatum habendi dura neces-
sitas, donec tota sanetur infirmitas, et accipiatur
tanta libertas, in qua sicut necesse est permaneat
beate vivendi voluntas, ita ut sit etiam bene vivendi
et nunquam peccandi voluntaria felixque necessitas.
Ratiocinatio 10. ‹ Proinde, inquit, Deus bonum
hominem fecit, et præterquam illum bonum fecit,
bonum ei insuper ut faceret imperavit. Quam impium,
ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus
est, nec ei præceptum est; et negemus eum bonum
posse esse, quod factus est, et quod ei ut faceret im
peratum est! Respondemus : Quia ergo non se ipse
homo, sed Deus bonum hominem fecit; Deus eum,
non se ipse, ut sit bonus reficit, dum volentem, cre-
dentem, invocantein liberat a malo, quod sibi ipse
fecit. Hoc autem fit, dum gratia Dei per Jesum Chri-
stum Dominum nostrum renovatur homo interior de
die in diem, ut ad sempiternam, non pœnam, scd
vitam resurgat homo exterior innovissimo die.

[ocr errors]

3

CAPUT V. Ratiocinatio 11. Iterum, ait, <quærendum est, quot modis constet omne peccatum : duobus, ni fallor; si aut illa fiant quæ prohibentur, aut illa non fiant quæ jubentur. Tam certe omnia illa quæ prohibita sunt, vitari possunt quam quæ præcepta suit perfici. Nam frustra aut prohiberetur aut juberetur, quod vel caveri vel impleri non posset. Et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, ciun confiteri necesse sit, eum tam omnia illa quæ velantur posse cavere, quam quæ imperatur cflicere? › Respondetur multa esse in Scripturis sanctis divina præcepta, quæ omnia commemorare nimis operosum est: sed Dominus qui verbum consummans et bevians fecit super terram (Rom 1x, 28), in duobus præceptis dixit Legem Prophetasque pendere; ut intelligeremus, quidquid aliud divinitus præceptum est in his duobus haberc finem, et ad hæc duo esse referendum Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, el ea tola anima tua, et ex tota mente tua; et Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his, inquit, duobus præceptis tota Lex pendet et Prophetæ (Matth. xxu, 40, 37). Quidquid ergo Dei lege prohibemur, et quidquid jubemur facere, ad hoc prohibe

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »