Obrázky na stránke
PDF
ePub

nis, quam cum hereticis Donatistis habituri eramus, occupatissimus fui: ille vero etiam ad transmarina properavit. Interea per ora eorum qui ejus discipuli ferebantur, dogmata ista fervebant: ita ut Coelestius ad ecclesiasticum judicium perveniret, et reportaret dignam sua perversitate sententiam. Salubrius sane adversus eos agi putabamus, si hominum nominibus tacitis, ipsi refutarentur et redarguerentur errores, atque ita metu potius ecclesiastici judicii corrigerentur homines, quam ipso judicio punirentur. Nec libris igitur adversus mala illa disserere, nec popularibus tractatibus cessabamus.

[ocr errors]

CAPUT XXII. 47. Cum vero mihi etiam liber ille datus esset a servis Dei, bonis et honestis viris Timasio et Jacobo, ubi apertissime Pelagius objectam sibi a se ipso tanquam ab adversario, unde jam grandi invidia laborabat, de Dei gratia quæstionem uon aliter sibi solvere visus est, nisi ut naturam cum libero arbitrio conditam, Dei diceret gratiam; aliquando, idque tenuiter, nec aperte, ei conjungens vel legis adjutorium, vel remissionem etiam peccatorum: tum vero sine ulla dubitatione mihi claruit, quam esset christianæ saluti venenum illius perversitatis inimicum. Nec sic tamen operi meo, quo eumdem librum refelli, Pelagii nomen inserui: facilius me existimans profaturum, si servata amicitia, adhuc ejus verecundie parcerem, cujus litteris jam parcere non deberem. line est, quod nunc moleste fero, in hoc judicio dixisse illum quedam loco, Anathematizo illos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt. Suffecerat dicere, qui sic tenent; ut eum crederemus esse cor rectum cum vero addidit, aut aliquando tenuerunt; primum, quam injuste damnare immeritos ausus est, qui illo, quem sive aliis, sive ipso doctore didicerant, errore caruerunt? Deinde, quis eorum qui cum ista non solum aliquando tenuisse, verum etiam docuisse noverunt, non merito suspicetur, simulate anathematizasse qui hæc tenent, cum eodem modo anathematizare non dubitavit qui hæc aliquando tenuerunt, in quibus eum ipsum recordabuntur magistrum? Ecce, ut alios taceam, Timasium et Jacobum, quibus oculis, qua fronte conspiciet, suos et dilectores, et aliquando discipulos, ad quos librum scripsi, ubi libro ejus respondi (a)? qui certe quemadmodum mili rescripserint, tacendum et prætereu dum non putavi; sed exemplum litterarum subter annexui.

CAPUT XXIV. 48. Domino vere beatissimo, et merito venerabili patri episcopo Augustino, Timasius et Jacobus, in Domino salutem. Ita nos refecit et recreavit gratia Dei ministrata per verbum tuum, ut prorsus germané dicamus, Misit verbum suum, et sanavit eos (Psal. cvs, 20), domine beatissime, et merito venerabilis pater. Sane ea diligentia ventilasse Sanctitatem tuam textum ejusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa reddita stupeamus, sive in kis quæ refutare, detestari, ac fugere deceat christia

Suar., quando circa collationem.

* Editi, id quod tenuit.

(a) Lib, de Satu a et Gratia

num; sive in illis, in quibus non satis invenitur errasse; quamvis, nescio qua calliditate, in ipsis quoque gratiam Dei credidit supprimendam. Sed unum est quod nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tan præclarum gratie Dei munus effulsit. Siquidem contigit absentes fieri quosdam, quorum cæcitati ista Lam perspicuæ veritatis illustratio deberetur; ad quos. etsi tardius, non diffidimus propitio Deo eamder gratiam pervenire, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (1 Tim. 11, 4). Nos vero, etsi olim spiritu charitatis 2, qui in te est, docti, subjectionem ejus abjecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias agimus, quod hæc quæ ante credidimus, nunc aliis aperire didicimus, viam facili tatis uberiore Sanctitatis tuæ sermone pandente. Et alia manu: Incolumem Beatitudinem tuam, nostrique memorem, misericordia Dei nostri glorificet in æternum (Epist. 168, inter Augustinianas).

3

[ocr errors]

CAPUT XXV. —49. Si ergo et iste confiteretur, ita in hoc errore se fuisse aliquando, ut hominem præoccupatum, sed nunc anathematizare qui hæc tenent; quisquis ei non gratularetur, tenente jam illo viam veritatis, ipse amitteret viscera charitatis. Nunc vero parum est quod se non confessus est ab ea peste liberatum, sed anathemati zavit insuper liberatos, qui eum sic diligunt, ut etiam ipsum cupiant liberari : in quibus et isti sunt qui benevolentiam suam erga illum significaverunt, his ad me datis litteris suis; nam et ipsum præcipue cogitabant, cum dicerent, hoc se affici, quod tarde illum librum scripserim? Siquidem contigit, inquiunt,absentes fieri quosdam, quorum cæcitati ista tam perspicuæ veritatis illustratio deberetur; ad quos etsi tardius, › inquiunt, ‹ non diffidimus propitio Deo eamdem gratiam pervenire. > Nomen quippe vel nomina ipsi quoque adhuc tacenda putaverunt, ut vivente amicitia, error potius moreretur amicorum. 50. At nunc si Pelagius Deum cogitat, si non est ingratus ejus misericordiæ, qui eum ad episcoporum judicium propterea perduxit, ut hæc anathemata defendere postea non auderet, jamque detestanda et abjicienda cognosceret, gratius accipiet litteras nostras, quando expresso nomine ulcus sanandum potius aperimus, quam illas (a), ubi cum dolorem facere timeremus, tumorem, quod nos pœnitet, augebamus. Si autem mihi fuerit iratus, quam inique irascaturattendat, et ut vincat iram, tandem aliquando Dei postulet gratiam, quam in hoc judicio confessus est singulis nostris actibus necessariam; ut verani consequatur, illo adjuvante, victoriam. Quid enim ei prosunt tantæ ejus laudes in epistolis episcoporum, quas pro se commemorandas, vel etiam legendas atque allegandas putavit; quasi eum hæc perversa sentire, omnes qui vehementes et quodam modo ardentes ad bonani

[blocks in formation]

vitam exhortationes cjus audiebant, facile scire potuerint?

[ocr errors]

liberum arbitrium demonstrarem, nec tamen Dei gratiæ derogarem ita quia optavi, Dei quidem commendavi gratiam, non tamen arbitrium vo luntatis exstinxi. Utquid ergo in hoc judicio protulit hanc epistolam? secundum quam si ab initio sapuisset, nullo modo fortassis, licet a bonis fratribus, sed tamen perversitate disputationum ejus offensis, ad episcopale judicium vocaretur. Porro autem, sicut ego rationem de hac mea epistola reddidi; ita de suis, si esset necesse, redderent quorum allegavit, dicentes vel quid putaverint, vel quid ignoraverint, vel qua ratione scripserint. Proinde Pelagius de quorumlibet sanctorum amicitia se jactaverit, quorumlibet de suis laudibus litteras legerit, quælibet purgationis sux gesta protulerit, nisi ea quæ contra Dei gratiam, qua vocamur et justificamur, posuisse in libris suis idoneorum testium fide probatur, confessus anathematizaverit, ac deinde contra hæc ipsa scripserit et disputaverit, nequaquam his quibus plenius notus est, videbitur esse correctus.

CAPUT XXVI. 51. Et ego quidem in epistola mea, quam protulit, non solum ab ejus laudibus temperavi; sed etiam quantum potui, sine ejus commotione quæstiouis, de Dei gratia recte sapere admonui. Dixi eum quippe in salutatione, Dominum : quod epistolari more etiam non christianis quibusdam scribere solemus; neque id mendaciter, quoniam omnibus ad salutem, quæ in Christo est, consequendam, debemus quodam modo liberam servitutem. Dixi dilectissimum : quod et nunc dico, etsi iratus fuerit, adhuc dicam ; quoniam nisi erga eum dilectionem tenuero, illo irascente, ipse mihi magis nocebo. Dixi Desideratissimum; quoniam valde cupiebam cum præsente aliquid colloqui: jam enim audieram contra gratiam, qua justificamur, quando hinc aliqua commemoratio fieret, aperta eum contentione conari. Denique litteraruin ipsarum brevis textus hoc indicat: nam cum egissem gratias, quod me scriptis suis exhilarasset, certum faciendo de sua salute ac suorum, quos utique si correctos volumus, etiam corporali salute salvos velle debemus ; mox ei bona optavi a Domino retribui, non ad salutem corporis pertinentia, sed ea pot'us, quæ putabat esse, vel forte adhuc putat, in solo arbitrio voluntatis et propria potestate posita, simul optans et propter hoc vitam æternam. Deinde quia litteris suis, quibus respondebam, talia quædam in me bona multum benigneque laudaverat; etiam ibi petivi ab eo, ut pro me oraret, quo potius a Domino talis fierem, qualem me esse jam crederet: ut eum sic admonerem, contra quod ille sapiebat, ipsam quoque justitiam, quam in me laudandam putaverat, non esse volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. ix, 16). Hoc est totum, quod brevis illa epistola mea continet, eaque intentione dictata est: nam ita se habet :

CAPUT XXVII et XXVIII. 52. Domino dilcclissimo, et desideratissino fratri Pelagio, Augustinus, in Domino salutem. Gratias ago plurimum, quod me litteris tuis exhilarare dignatus es, et certum facere de salute vestra. Retribuat tibi Dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo æterno vivas in a ternum, domine dilectissime, et desideratissime frater. Ego autem, etsi in me non agnosco præconia de me tua, quæ tuæ Benignitatis epistola continet; benevolo tamen animo erga exiguitatem meam, ingratus esse non possum : simul admonens, ut potius ores pro me, quo talis a Domino fiain, qualem me jam esse arbitraris. Et alia manu: Memor nostri, incoJumis Domino placeas, domine dilectissime, et desideratissime frater › (Epist. 146).

CAPUT XXIX. 55. In ipsa quoque subscriptione quod posui, ut Domino placeat, magis hoc esse significavi in ejus gratia, quam in sola hominis voluntate, quando id nec hortatus sum, nec præcepi, nec docui, sed optavi. Quemadmodum vero si hortarer, aut præciperem, vel docerem, pertinere hoc et ad

• Boianus Ms., ullius. Colbertinus, illius commemora tione. Alius quidam codex, commonitione.

Quatuor

CAPUT XXX.. 54. Jam enim, quæ post hoc judicium consecuta sint, quæ hanc suspicionem magis augeant, non lacebo. Pervenit in manus nostras nonnulla epistola, quæ ipsius Pelagii diceretur, scribentis ad amicum suum quemdam presbyterum, qui eum litteris, sicut eadem epistola continetur, benigne admonuerat, ne per ejus occasionem se aliquis a corpore Ecclesiæ separaret. Ibi inter cætera, qua inserere longum est, nec opus est, ait Pelagius: decim episcoporum sententia definitio nostra com❤ probata est, qua diximus, posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit. Quæ sententia, inquit, contradictionis os confusione perfudit, et omnem in malum conspirantem societatem ab invicem separavit. › Sive ergo istam epistolam Pelagius vere scripserit, sive sub ejus nomine a quocumque conficta sit, quis non videat, quemadmodum hic error et de judicio ubi convictus atque damnatus est, tanquam de victoria glorietur? Sic enim posuit hæc verba, quemadmodum leguntur in libro ejus, qui Capitulorum vocatur, non quemad modum objecta sunt in judicio, vel ejus etiam responsione repetita. Nam et illi qui objecerunt, nescio qua incuria, minus posuerunt verbum, de quo non parva est controversia. Posuerunt enim eum dixisse,

Posse hominem, si velit, esse sine peccato, et Dei mandata custodire, si velit : » de facilitate nihil est dictum. Deinde ipse respondens ait, Posse quidem hominem esse sine peccato, et Dei mandata custodire. si velit, diximus ; › neque ipse dixit, facile custodire; sed tantummodo, custodire. Ita alio loco inter illa de quibus me Hilarius consuluit, atque rescripsi, sic objectum est: Posse hominem esse sine peccato, si velit. › Ad quod ipse ita respondit : « Posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est superius. Neque hic ergo, vel ab eis qui objecerunt,

1 Suar. et Colbertinus Ms., litteris. Romanus Ms., ac demum.

* Colbertious Ms, contradictiones opunes.

1

vel ab ipso qui respondit, additum est, facile. Saperius etiam in narratione sancti Joannis episcopi ita commemoratum est: Illis, inquit,instantibus et dicentibus, Quia hæreticus est; dicit enim quoniam potest homo, si voluerit, esse sine peccato : et de hoc interrogantibus nobis eum, respondit, Non dixi quoniam recepit natura hominis ut impeccabilis sit; sed dixi quoniam qui voluerit pro propria salute laborare et agonizare, ut non peccet et ambulet in præceptis Dei, habere eum hanc possibilitatem a Deo. Tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod sine Dei gratia diceret Pelagius posse hominem perfici : Culpans, inquit, super hoc etiam intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, sed non secundum suam virtutem, sed secundum gratiam Dei, dixit, Amplius omnibus illis laboravi, non ego autem, scd gratia Dei mecum (1 Cor. xv, 10.): et cætera que jam commemoravi (Supra, n. 37).

53. Quid sibi ergo vult, quod in hac epistola ita gloriari ausi sunt, ut non solum possibilitatem nou peccandi, sed etiam facilitatem, sicut in libro Capitulorum ejusdem Pelagii positum est, judicantibus quatuordecim episcopis se persuasisse jactarent, cum toties eadem objecta gestis atque repetita nusquam hoc habere inveniantur? Quomodo enim etiam ipsi defensioni et responsioni Pelagii non est hoc verbum contrarium, cum et episcopus Joannes sic eum apud se respondisse dixerit, ut eum vellet intelligi posse non peccare, qui voluerit pro salute sua laborare et agonizare; et ipse jam gestis agens (a) seque defendens, ♦ proprio labore et Dei gratia, › dixerit, ‹ hominem posse esse sine peccato? › Quomodo ergo facile fit, si laboratur ut fiat? Puto enim omnem sensum hominum nobiscum agnoscere quod ubi labor est, facilitas non est. Et tamen epistola carnalis ventositatis et clationis volat, et gestorum tarditate procurata, celeritate præcedens, in manus hominum prævolat, ut quatuordecim episcopis orientalibus placuisse dicatur, non solum posse esse hominem sine peccato, et Dei mandata custodire, sed et facile custodire; nec nominato Deo juvante, sed tantum, ‹ si velit : › ut videlicet tacita, pro qua vehementissime pugnabatur, divina gratia, restet, ut sola in epistola legatur infelix, et se ipsam decipiens velut victrix, humana superbia. Quasi non hoc se dixerit culpasse Joannes episcopus, et velut giganteos montes adversus supereminentiam gratiæ cœlestis structos tribus divinorum testimoniorum tanquam fulminum ictibus dejecisse: aut vero cum illo etiam cæteri episcopi judices, vel mente, vel ipsis auribus ferrent Pelagium dicenem, Posse quidem hominem sine peccato esse, et Dei mandata custodire, si velit, diximus; nisi continuo sequeretur, Hanc enim possibilitatem Deus illi dedit (quod nesciebant illi, eum dicere de natura, non de illa, quam in apostolica prædicatione nove

[ocr errors]

Ex Suar., recepit. At in aliis editionibus, recipit. (a) Scilicet apud e¡ iscopos synodi Diospolitanæ, qui prius apud Joannem, non confectis gestis, ad sibi objecta responderant. Vide sm; ra, n. 39.

rant, gratia); ac deinde conjungeret, Non autem diximus, quod inveniatur aliquis, ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus, proprio Labore et Dei gratia possit esse sine peccato. › Quod etiam 1 sua sententia declararunt, dicentes, eum recte respondisse, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse sine peccato: quid aliud metuentes, nisi ne hoc negando non possibilitati hominis, sed ipsi Dei gratiæ facer viderentur injuriam? Nec tamen definitum est, quando fiat homo sine peccato, quod fieri posse adjuvanto Dei gratia, judicatum est: non est, inquam, definitum, utrum in hac carne concupiscente adversus spiritum, fuerit, vel sit, vel futurus sit aliquis, jam ratione utens et voluntatis arbitrio, sive in ista frequentia hominum, sive in solitudine monachorum, cui non sit jam necessarium, non propter alios, sed etiarn propter se ipsum dicere in oratione, Dimitte nobis debita nostra ( Matth. vi, 12): an vero tunc perficiatur hoc donum, quando similes ei erimus, quando videbimus eum, sicuti est (I Joan. 1, 2); quando dicetur, non a pugnantibus, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ (Rom. vii, 23); sed a triumphantibus, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (1 Cor. xv, 55)? Quod non inter Catholicos et hæreticos, sed inter ipsos Catholicos fortasse pacifice requirendum est (a).

CAPUT XXXI. — 56. Quomodo igitur credi potest, Pelagium (si tamen hæc epistola ejus est) et Dei gratiam, quæ neque natura est cum libero arbitrio, neque legis scientia, neque tantum remissio peccato · rum, sed ea quæ in singulis nostris est actibus necessaria, veraciter fuisse confessum, el veraciter anathematizasse quisquis contra ista sentiret; quando in epistola sua et facilitatem posuit non peccandi, de qua nulla in hoc judicio quæstio fuit, quasi judicibus etiam de hoc verbo placuerit, et gratiam Dei non posuit, quam confitendo et addendo, pœnam ecclesiastice damnationis evasit?

3

CAPUT XXXII. — 57. Est et aliud quod silere non debeo. In chartula defensionis suæ, quam mihi per quemdam Charum nostrum Hipponensem civem, orientalem autem diaconum, misit, fecit aliquid, quod aliter se habeat, quam gestis episcopalibus continetur. Quod autem habent gesta, longe melius est ac firmius, et omnino enodatius pro catholica veritate contra illius hæresis pestem. Nam, cum camden chartulam legerem, priusquam ad nos gesta venissent, nesciebam ea ipsa verba posuisse, quibus, cum sibi adesset, usus est in judicio : pauca enim, et non multum aliter se habent, de quibus non nimis curo. CAPUT XXXIII. Moleste autem ferebam, quod aliquarum sententiarum Cœlestii, quas cum gestis anathematizasse perspicuum est, servasse sibi defensio

[blocks in formation]

nem, potest videri. Nam earum quasdam suas negavit esse, dicens tantummodo, pro eis non se debere satisfactionem : anathematizare autem in eadem chartula noluit, quæ istæ sunt: Adam mortalem esse factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, esset moriturus. Quod peccatum Adæ solum ipsum nocuerit et non genus humanum. Quod lex sic mittat ad regnum coelorum, quemadmodum et Evangelium. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo fuit Adam ante prævaricationem. Quod neque per mortem vel prævaricationem Adæ omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam æternam. Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntiaverint, si quid boni videntur facere, non illis reputari, neque habituros illos regnum cœlorum (a). Ad ista quippe in chartula illa ita respondit: Hæc omnia secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, nec pro eis debeo satisfactionem. In gestis autem ad eadem ipsa ita locutus est: Secundum ipsorum testimonium a me dieta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctæ Synodi anathematizo eos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt. › Cur ergo non ita et in illa chartula scriptum est? Non multum, ut opinor, atramenti, nec litterarum, nec moræ, nec ipsius chartulæ, si ita fieret, impenderetur. Sed quis non credat id fuisse procuratum, ut tanquam pro gestorum illorum breviatione, ista charta usquequaque discurreret 1? ubi putaretur, non esse ablatam quamlibet earum sententiarum defendendi licentiam, quod ei tantummodo objectæ, nec ejus probatæ fuissent, non tamen anathematizate atque damnatæ.

[ocr errors]

58. Poştea etiam de libro Cœlestii capitula sibi objecta in eadem chartula multa congessit ; neque his intervallis quæ continent gesta, duas responsiones, quibus eadem capitula anathematizavit, sed unam simul omnibus subdidit. Quod studio brevitatis factum putarem, nisi plurimum ad id quod nos movet, interesse perspicerem. Ita enim clausit: Iterum dico, quoniam ista et secundum eorum testimonium non sunt mea, pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo; que autem mea esse confessus sum, hæc reete me dicere affirmo: quæ autem dixi mea non esse, secundum judicium sancte Ecclesiæ reprobo, anathema dicens omni contravenienti sanctæ et catholicæ Ecclesiæ doctrinis; similiter et his qui falsa fingenles, nobis calumniam commoverunt. Hunc ultimum versum non habent gesta, sed nihil ad rem de qua solliciti esse debemus. Sit enim prorsus anathema et bi qui falsa fingentes, eis calumuiam commoverunt. Sed cum primum legi, ‹ Quæ autem dixi mea non esse, secundum judicium sanctæ Ecclesiæ reprobo: factum illud esse judicium Ecclesie nesciens, quoniam hic tacitum est, et gesta non legeram, nihil aliud existimavi, quam eum fuisse pollicitum hoc se

1 Colbertinus Ms., curreret.

(a) Heresis Pelagianæ præcipua dogmata repetit Augustius inira n. 65,

de his sensurum esse capitulis, quod Ecclesia jam non judicasset, sed quandoque judicaret, et ea se reprobaturum, quæ illa jam non reprobasset, sed quandoque reprobaret; ut ad hoc pertineret etiam quod adjunxit, anathema dicens omni contravenienti vel contradicenti sanctæ catholicæ Ecclesiæ doctrinis. › Verum autem, ut gesta testantur, jam de his eccle siasticum judicium ab episcopis quatuordecim factum erat, secundum quod judicium se dixit ista omnia reprobare, et anathema dicere his qui talia sentiendo, contra judicium veniunt, quod jam factum fuisse gesta indicant. Jam enim dixerant judices, Quid ad hæc, quæ lecta sunt capitula, dicit præsens Pelagius monachus? Hæc enim reprobat sancta Synodus, et sancta Dei catholica Ecclesia. Sed hoc qui nesciunt, et istam chartam legunt, putant aliquid illorum licite posse defendi, tanquam non fuerit judicatum catholicæ contrarium esse doctrinæ, paratumque se Pelagius dixerit, id de his rebus sapere, quod Ecclesia non judicavit, sed judicaverit. Non itaque sic scripsit in ca, de qua nunc agimus chartula, ut agnosceretur quod habet gestorum fides, omnia scilicet illa dogmata, quibus eadem hæresis proserpebat, et contentiosa convalescebat audacia, ecclesiastico judicio præsidentibus quatuordecim episcopis esse damnata. Quam rem, si ut est, innotescere timuit, se potius corrigat, quam nostræ licet seræ vigilantiæ qualicumque succenseat. Si autem hoc eum timuisse falsum est, et sicut homines suspicamur, ignoscat, dum tamen ea quæ gestis, quibus auditus est, anathematizata et reprobata sunt, de cætero oppugnet; ne parcendo illis, non solum hæc antea credidisse, sed credere videatur.

CAPUT XXXIV. 59. Proinde istum librum, in tam gravi et grandi causa nou frustra fortasse prolixum, ob boc ad tuam Venerationem scribere volui, ut si tuis sensibus non displicuerit, auctoritate potius tua, quæ longe major est quam nostræ exiguitatis industria, quibus necessarium existimaverit, innotescat, ad eorum vanitates contentionesque opprimendas, qui putant absoluto Pelagio, judicibus episcopis orientalibus illa dogmata placuisse, quæ adversum christianam fidem, et Dei gratiam qua vocamur et justificamur, perniciosissime pullulentia, christiana semper veritas damnat, et istorum etiam quatuordecim episcoporum auctoritate damnavit, quæ simul et Pelagium, nisi ab illo essent anathematizata, damnasset, Nune jam, quoniam reddidimus homini curam fraternæ charitatis, et de illo ae pro illo nostram sollicitudi nem fideliter prompsimus, videamus quomodo breviter possit adverti, etiam illo, quod clarum, apud hơmines absoluto, hæresim tamen ipsam divino judicio semper damnabilem, etiam judicio quatuordecim episcoporum orientalium esse damnatam.

CAPUT XXXV. - 60. Hæc est illius judicii postrema sententia. Synodus dixit: Nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus præsentis Pelagit monachi, qui quidem piis doctrinis consentit, contraria vero Ecclesiæ fidei reprobat et anathematizat

communionis ecclesiastica eum esse et catholice confitemur. Duo quædam satis perspicua de Pelagio monacho sancti episcopi judices suæ sententiæ brevitate complexi sunt: unum quidem piis eum consentire doctrinis; alterum autem, Ecclesiæ fidei reprobare et anathematizare contraria. Pelagius propter hæc duo communionis ecclesiastica et catholicae pronuntiatus est. Quibus ergo verbis ejus interim, quantum homines in præsentia de manifestis judicare potuerunt, utrumque claruerit, omnia breviter recapitulando videamus. In his enim sibi objectis, quæ sua non esse respondit, dictus est reprobare et anathematizare contraria. Breviter ergo totam istam causam ita, si possumus, colligamus.

61. Quoniam necesse erat impleri quod prædixit apostolus Paulus, Oportet et hæreses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. x1, 19): post veteres hæreses, invecta etiam modo hæresis est, non ab episcopis, seu presbyteris, vel quibuscumque clericis; sed a quibusdam veluti monachis, que contra Dei gratiam, quæ nobis est per Jesum Christum Dominum nostrum, tanquam defendendo liberum arbitrium, disputaret, et conaretur christianæ fidei firmamentum evertere 1, de quo scriptum est, Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (ld. xv, 21, 22): et in actibus nostris Dei adjutorium denegaret, dicendo, ut non peccemus, impleamusque justitiam, posse sufficere naturam humanam, quæ condita est cum libero arbitrio; camque esse Dei gratiam, quia sic conditi sumus, ut hoc voluntate possimus, et quod adjutorium legis mandatorumque suorum dedit, et quod ad se conversis peccata præterita ignoscit; › in his solis esse Dei gratiam deputandam, non in adjutorio nostrorum actuum singulorum. Posse enim hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit. ›

62. Ista hæresis cum plurimos decepisset, et fratres, quos non deceperat, conturbaret; Cœlestius quidam talia sentiens, ad judicium Carthaginensis Ecclesiae perductus, episcoporum sententia condemnatus est (a). Deinde post aliquot annos Pelagio, qui magister ejus perhiberetur, cum ista heresis fuisset objecta, ad episcopale judicium etiam ipse pervenit (b): recitatisque omnibus quæ in libello contra eum dato Heros et Lazarus episcopi Galli posuerant; illis quidem absentibus, et de ægritudine unius eorum excusantibus, Pelagium ad omnia respondentem, quatuordecim episcopi provincie Palæstina secundum responsiones ejus alienum a perversitate hujus hæresis pronuntia runt; eam tamen hæresim sine ulla dubitatione damnantes. Approbaverunt enim secundum quod ille ad za quæ objecta sunt, respondebat, ‹ adjuvari hominem per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum

Editio Suar., fundamentum evertere. Confer, infra, librum de Peccato originali, n. 26.

(a) Judicium istud Aurelio Carthaginensi episcopo habitum est sub initium ənni 412, ut intelligitur ex Epistola ad Innocentium, quæ apud August. est 175, nn. 1 et 6.

(b) Anno 415, Pelagius hæresis accusatus in judicium veph, celebratum apud Diospolin mense decembri.

:

est. Legem in adjutorium dedit illis» (Isai. v❗n!, 20, sec. LXX). Non tamen ex hoc eamdem legis scientiam illam Dei gratiam esse approbaverunt ', de qua scriptum est, Quis me liberabil de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vir, 24, 25). Nec ideo dixisse Pelagium, Omnes voluntate sua regi, ut non eos regeret Deus respondit enim, Hoc se dixisse propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est cligenti bona ; hominem vero peccantem ipsum esse in culpa, quasi liberi arbitrii.› Approbarunt etiam, iniquis et peccatoribus in die judicii non esse parcendum, sed æternis eos ignibus puniendos. Quoniam hoc se › ille secundum Evangelium dixisse, respondit, ubi scriptum est, Isti ibunt in supplicium æternum; justi autem, in vitam æternam › (Matth. xxv, 46). Non autem dixerat, cmnes peccatores ad æternum pertinere supplicium, ut merito contra Apostolum dixisse videretur, qui quosdam salvos ait futuros, sic lamen quasi per ignem (I Cor. m, 15). ‹ Regnum cœloruin › ideo approbaverunt ‹ etiam in Vetere Testamento esse promissum. quoniam testimonium dedit de propheta Daniele, ubi dictum est, Et accipient sancti regnum Altissimi (Dan. vi, 18). Hoc loco Vetus Testamertum intelligentes ab illo appellatum, non illud solum quod factum est in monte Sina; sed Scripturas omnes canonicas ante adventum Domini ministratas. Posse autem hominem esse sine peccato, si velit, sic approbatum est, quomodo ab illo in libro suo positum videbatur, tanquam hoc in sola potestate esset hominis per liberum arbitrium; hoc quippe arguebatur sensisse dicendo, ‹ si velit : › sed quomodo nunc ipse respondit; imo quomodo id brevius et apertius judices episcopi sua interlocutione commemoraverunt, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse sine peccato. Nec tamen definitum est, quando istam perfectionem sancti assecuturi sunt, utrum in corpore mortis hujus, an quando absorbebitur mors in victoriam.

non

63. Ex iis etiam, quæ Coelestium dixisse vel scripsisse, tanquam dogmata discipuli ejus, sunt objecta Pelagio; sua quædam et ipse cognovit, sed aliter se, quam objiciebantur, sensisse respondit. Hinc est illud, Quod ante adventum Christi vixerunt quidam sancte ac juste Cœlestius autem dixisse perhibebatur, quod sine peccato fuerint. Item objectum est, dixisse Celestium, Ecclesiam esse sine macula et ruga. Pelagius autem dixit, dictum a se quidem, sed ita, quoniam lavacro ab omni macula et ruga purgatur Ecclesia, quam velit Dominus ita permanere. › Item illud dictum a Coelestio, Quoniam plus faciamus, quam in Lege et Evangelio jussum est. Pelagius autem de virginitate se dixisse respondit.

de qua Paulus dicit, Præceptum Domini non habeo›(1 Cor. vii, 25). Item objectum est, affirmare Cœlestium, Unumquemque hominem posse habere omnes

Suar. et Colbertinus Ms., judicaverunt.

• Editi, administratas. At Colbertinus Ms., ministra tax.

« PredošláPokračovať »