Obrázky na stránke
PDF
ePub

gebatur, quamdiu homo ejus interior de die in diem enovabatur (II Cor. iv, 46), perficienda sine dubio ubi jam non posset inflari. Tunc autem mens ejus adhuc erat ubi inflaretur magnitudine revelationis, donec impleretur solido ædificio charitatis : nondum enim perveniendo apprehenderat, quo proficiendo

currebat.

CAPUT XII. 13. Ideoque nolenti perpeti molestiam, qua ejus cohiberetur elatio, antequam esset in eo charitatis ultima et summa perfectio, rectissime dicitur, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur : in infirmitate scilicet, non ut ille putat, carnis tantum; sed et carnis et animi: quia et animus erat in comparatione suminæ illius perfectionis infirmus, cui, ne extolleretur, proinde Stimulus carnis, angelus satanæ intelligebatur datus : quamvis esset in carnalium vel animalium, nondum percipientium quæ sunt Spiritus Dei (I Cor. 1, 14), comparatione, firmissimus. Quocirca si virtus in infirmitate perficitur, quisquis se non fatetur infirmum, non perficitur. Hæc autem gratia qua virtus in infirmitate perficitur, prædestinatos et secundum propositum vocatos (Rom. vin, 28) ad summam perfectionem glorificationemque perducit. Qua gratia agitur, non solum ut facienda noverimus, verum etiam ut cognita faciamus; nec solum ut diligenda credamus, verum etiam ut credita diligamus.

CAPUT XIII. 14. llæc gratia si doctrina dicenda est, certe sic dicatur, ut altius et interius cam Deus cum ineffabili suavitate credatur infundere, non solum per eos qui plantant et rigant extrinsecus, sed etiam per se ipsum qui incrementum suum ministrat (a) occultus (I Cor. ш, 7), ita ut non ostendat tantummodo veritatem, verum etiam impertiat charitatem. Sic enim docet Deus cos qui secundum propositum vocati sunt, simul donans et quid agant scire, et quod sciunt agere. Unde ad Thessalonicenses sic Apostolus loquitur: De charitate autem fraternitatis non opus habetis vobis scribi; nam ipsi vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. Atque ut probaret eos a Deo didicisse, subjunxit: Etenim facitis illud in omnes fratres, in universa Macedonia (1 Thess. iv, 9, 10). Tanquam hoc sit certissimum indicium quod a Deo didiceris, si id quod didiceris feceris. Isto modo sunt omnes secundum propositum vocati, sicut scriptum est in Prophetis, docibiles Dei (Isai. LIV, 13; Joan. vi, 45). Qui autem novit quidem quod fieri debeat, et non facit, nondum a Deo didicit secundum gratiam, sed secundum legem; non secundum spiritum, sed secundum litteram. Quamvis multi, quod imperat lex, facere videantur timore pœnæ, non amore justitiæ: quam dicit Apostolus justitiam suam quæ ex lege est; tanquam sit imperata, non data. Si autem data est, non dicitur justitia nostra, sed Dei: quia sic fit nostra, ut sit nobis ex Deo. Dicit enim : Ut inveniar in 1 Am. Er. Lov., quando extolleretur, Mss., quin extolle retur; pro, cui ne extolleretur.

2

2 Apud Lov., quid est quod.

(a) Morel legendum censet, qui incrementum subministrat. Vide Element. Critic., pag. 148.

illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed eam quæ ex fide est Jesu, justitiam ex Deo (Philipp. I, 9). Tantum igitur inter legem distat et gratiam, ut cum lex esse non dubitetur ex Deo, justitia tamen quæ ex lege est, non sit ex Deo; sed justitia quæ per gratiam consummatur, ex Deo. Quia ex lege justitia dicitur, quæ fit propter legis maledictum : justitia ex Deo dicitur, quæ datur per gratiæ beneficium; ut non sit terribile, sed suave mandatum, sicut oratur in Psalmo, Suavis es, Domine, et in tua suavitate doce me justitiam tuam (Psal. cxviii, 68): id est, ut non formidine pœnæ serviliter cogar esse sub lege, sed libera charitate delecter esse cum lege. Præceptum quippe liber facit, qui libens facit. Et hoc modo quisquis discit, agit omnino quidquid agendum didicerit.

CAPUT XIV. 15. De isto docendi modo etiam Dominus ait, Omnis qui audivit a Patre meo et didicit, venit ad me (Joan. v1, 45). Qui ergo non venerit, non de illo recte dicitur, Audivit quidem et didicit sibi esse veniendum, sed facere non vult quod didicit. Prorsus non recte dicitur de isto docendi modo, quo per gratiam docet Deus. Si enim, sicut Veritas loquitur, Omnis qui didicit, venit; quisquis non venit, profecto nec didicit. Quis autem non videat et venire quemquam et non venire arbitrio voluntatis ? Sed hoc arbitrium potest esse solum, si non venit: non autem potest nisi adjutum esse, si venit; et sic adjutum, ut non solum quid faciendum sit sciat, sed quod scierit etiam faciat. Ac per hoc, quando Deus docet, non per legis litteram, sed per Spiritus gratiam; ita docet, ut quod quisque didicerit, non tantum cognoscendo videat, sed etiam volendo appetat, agendoque perficiat. Et isto divino docendi modo etiam ipsa voluntas et ipsa operatio, non sola volendi et operandi naturalis possibilitas adjuvatur. Si enim solum posse nostrum hac gratia juvaretur, ita diceret Dominus: Omnis qui audivit a Patre et didicit, potest venire ad me. Non autem ita dixit: sed, Omnis qui audivit, inquit, a Patre et didicit, venit ad me. Vcnirc posse in natura ponit Pelagius, vel etiam, ut modo dicere cœpit, in gratia, qualemlibet cam sentiat, qua ipsa, ut dicit, possibilitas adjuvatur: › venire autem jam in voluntate et opere est. Non est autem consequens ut qui potest venire, etiam veniat, nisi id voluerit atque fecerit. Sed omnis qui didicit a Patre, non solum potest venire, sed venit: ubi jam et possibilitatis profectus, et voluntatis affectus, el actionis effectus est.

CAPUT XV. 16. Quid sibi ergo volunt exempla, nisi quia revera nobis ejus sensum fecerunt, sicut pollicitus est, clariorem; non ut ea sentire debeamus, sed ut id quod ipse sensit, manifestius apertiusque noscamus? Quod possumus, inquit, ‹ videre oculis, nostrum non est: quod vero bene ant male videmus, hoc nostrum est. › Respondeat illi

1 In editis, legis mandatum. Aptius ad antithesim in Mss., Cygirannensi el Casalino, legis maledictum : quo scilicet prævaricatori malum denuntiatur, ita ut sit terribile mandatum.

ne vi

Psalmus, ubi Deo dicitur, Averte oculos meos, deant vanitatem (Psal. cxvi, 37). Quod et si de oculis mentis dictum est, inde utique procedit in hos oculos carnis, vel bene videre, vel male non quemadmodum dicuntur bene videre sanis oculis intuentes, et male, lippientes; sed bene videre ad subveniendum, male videre ad concupiscendum. Quamvis enim per hos exteriores oculos videatur et pauper cui subvenitur, et mulicr que concupiscitur; tamen ex interioribus ad male vel bene videndum misericordia vel libido procedit. Cur ergo dicitur Deo, Averte oculos meos, ne videant vanitatem? Cur petitur quod ad nostram pertinct potestatem, si Deus non adjuvat voluntatem?

[ocr errors]

CAPUT XVI. inquit, Dei est mur, nostrum est. bene. Non enim vos estis, inquit, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 20). Et ut generaliter, inquit, ‹ universa complectar; quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat. Ecce etiam hic superiorem repetit sensum, quod illorum trium, id est, possibilitatis, voluntatis, actionis, nonnisi possibilitas adjuvatur. Denique adjungens, ut impleat quod intendit: Quod vero bene, inquit, vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est. Oblitus est quod superius quasi correxerat, ubi cum dixisset, ‹ Ergo in volunlate et opere bono laus hominis est; › adjunxit atque ait, ‹ imo et hominis, et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit. Cur etiam in his exemplis hoc non recordatus est, ut saltem in eorum fine diceret, Quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat; quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, et nostrum est, et illius? Non hoc dixit: sed, nisi fallor, videor mihi videre quid timuit.

17. Quod loqui possumus, › quod vero bene vel male loquiNon hoc docet ille, qui loquitur

[ocr errors]

CAPUT XVII. 18. Cum enim vellet ostendere quare nostrum sit: Quia hæc, inquit, omnia vertere etiam in malum possumus. Illud ergo ti muit, ut non diceret, et nostrum est et Dei, ne sibi responderetur, Si quod bene agimus, loquimur, cogitamus, ideo est et nostrum et Dei, quia ille nobis hoc posse donavit; ergo et quod malum agimus, foquimur, cogitamus, et nostrum est et Dei, quia illud posse ad utrumque donavit, atque ita, quod absit, quemadmodum cum Deo laudamur in operibus bonis, sic cum illo culpamur in malis. Possibilitas quippe illa, quam dedit, tam nos facit bona posse quam mala.

CAPUT XVIII.-19. De qua possibilitate Pelagius in libro primo pro Libero Arbitrio ita loquitur: «Habemus autem, inquit, possibilitatem utriusque partis a Deo insitam, velut quamdam, ut ita dicam, radicem fructiferam atque fecundam, quae ex volun

1 Cygirannensis Ms., qui locuturis bene, Non enim vos catis, inquit,

tate hominis diversa gignat et pariat, et quæ possit ad proprii cultoris arbitrium, vel nitere flore virtutum, vel sentibus horrere vitiorum. Ubi non intueus quid loquatur, unam eamdemque radicem constituit bonorum et malorum, contra evangelicam veritatem doctrinamque apostolicam. Nam et Dominus nec arborem bonam dicit posse facere fructus malos, nec malam bonos (Matth. vii, 18): et apostolus Paulus cum dicit radicem malorum omnium esse cupiditatem (I Tim. vi, 10), admonet utique intelligi radicem bonorum omnium charitatem. Unde si due arbores, bona et mala, duo sunt homines, bonus et malus, quid est bonus homo, nisi voluntatis bone, hoc est, arbor radicis bone? et quid est homo malus, nisi voluntatis malæ, hoc est, arbor radicis make? Fructus aulem harum radicum atque arborum, facta sunt, dicta sunt, cogitata sunt, quæ bona de bona voluntate procedunt, et mala de mala.

[ocr errors]

CAPUT XIX. 20. Facit autem homo arborem bonam, quando Dei accipit gratiam. Non enim se cx malo bonum per se ipsum facit; sed ex illo et per illum et in illo qui semper est bonus: nec tantum ut arbor sit bona, sed etiam ut faciat fructus bonos, cadem gratia necessarium est ut adjuvetur, sine qua boni aliquid facere non potest. Ipse quippe in bonis arboribus cooperatur fructum, qui et forinsecus rigat atque excolit per quemlibet ministrum, et per se dat intrinsecus incrementum (I Cor. 11, 7). Malam vero arborem homo facit, quando se ipsum malum facit, quando a bono incommutabili deficit : ab eo quippe defectus est origo voluntatis make. Qui defectus non aliam naturam malam initiat1, sed cam quæ bona condita est vitiat. Sanato autem vitio nullum malum remanet; quia vitium naturæ quidem inerat, sed vitium natura non erat. CAPUT XX. 21. Illa ergo possibilitas, non ut iste opinatur, una eademque radix est bonorum et malorum. Aliud est enim charitas radix bonorum, aliud cupiditas radix malorum; tantumque inter se differunt, quantum virtus et vitium. Sed plane illa possibilitas utriusque radicis est capax ; quia non solum potest homo habere charitatem, qua sit arbor bona, sed potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. Sed cupiditas hominis quæ vitium est, hominem habet auctorem, vel hominis deceptorem, non hominis creatorem. Ipsa est enim concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi, quæ non est ex Patre, sed ex mundo est (I Joan. 11, 16). Quis autem nesciat, mundi nomine solere appellare Scripturam, a quibus habitatur hic mundus?

[ocr errors]

CAPUT XXI. — 22. Charitas autem quæ virtus est, ex Deo nobis est, non ex nobis, Scriptura teste, quæ dicit, Charitas ex Deo est ; et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognovit Deum, quia Deus charitas es: (ld. iv, 7, 8). Secundum istam charitatem, melius intelligitur dictum : Qui natus est ex Deo, non pecial; 1 Vaticanus Ms., nuntiat.

et, quia non potest peccare (I Joan. 1, 9).Quia charitas secundum quam natus ex Deo est, non agit perperam, nec cogitat malum (I Cor. x1, 4 et 5). Cum ergo peccat homo, non secundum charitatem, sed secundum cupiditatem peccat, secundum quam non est natus ex Deo: quoniam illa possibilitas, ut dictum est, utriusque radicis est capax. Cuin ergo dicat Scriptura, Charitas ex Deo est; vel, quod est amplius, Deus cha ritas est; cum apertissime clamet Joannes apostolus, Ecce qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii De vocemur et simus (I Joan. 1, 1): iste audiens, Deus charitas est, quare adhuc usque contendit, quod ex illis tribus tantummodo possibilitatem habeamus ex Deo, bonam vero voluntatem bonamque actionem habeamus ex nobis ? Quasi vero aliud sit bona voluntas quam charitas, quam Scriptura nobis esse clamat ex Deo, el a Patre datam ut filii ejus essemus.

1

CAPUT XXII. 23. Sed forte, ut daretur nobis, præcedentia merita nostra fecerunt: sicut iste de gratia Dei sentit in eo libro, quem ad sacram virginem scripsit (a), cujus etiam commemorationem fecit in litteris quas Romam misit. Ibi enim interposito Jacobi apostoli testimonio, quo ait, Subditi estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a vobis (Jacobi iv, 7); subjungit et dicit, Ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique subditi simus Deo, ejusque faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, et facilius nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio resistamus (Cap. 25). Ecce quam veraci corde damnavit in ecclesiastico judicio Palæstino eos, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari ! An adhuc cum id sentire et apertissime prædicare dubitamus? Quomodo ergo verax fuit in episcopali examine illa confessio? An forte jam istum scripserat librum, ubi apertissime dicit gratiam secundum merita nostra dari, quod in orientali synodo sine ulla recusatione damnavit? Confiteretur ergo sic se aliquando tenuisse, sed jam non tenere, ut de correctione ejus apertissime gauderemus. Nunc vero cum illi inter cætera et hoc fuisset objectum, respondit: Hæc utrum Cœlestii sint, ipsi viderint qui dicunt ea Colestii esse ego vero nunquam sic tenui, sed anathematizo qui sic tenent (b). Quomodo nunquam sic tenuit, si hunc ante condiderat librum? Aut quomodo anathematizat eos qui sic tenent, si hunc librum postea condidit?

24. Sed ne forte respondeat, ita se hic dixisse, Dei faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, sicut fidelibus et pie viventibus additur gratia, qua resistant fortiter tentatori, cum tamen gratiam etiam primitus accepissent, ut Dei facerent voluntatem ne forte ergo ita respondeat, alia de hac re verba ejus accipite. Qui currit, inquit, ‹ad Dominum, et ab eo se regi cupit, id est, voluntatem suam ex ejus voluntate suspendit; qui ei adhærendo jugiter, unus, secundum Apostolum, cum eo fit spi Forte, ut facilius.

(a) Epistola est ad Demetriadem, quæ exstat in Appendice tomi 2. (b) Lib. de Gestis Pelagii, n. 30.

ritus (I Cor. vi, 17), non hoc nisi de arbitrii efficit libertate. Videte quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate; ac per hoc sine adjutorio Dei nos Deo existimat adhærere; hoc est enim, nonnisi de arbitrii libertate: ut cum adhuserimus eo non adjuvante, tunc jam quoniam adhæsimus, etiam adjuvari mereamur. CAPUT XXIII. qui bene utitur, utitur,ita se,

Sequitur enim et dicit, Qua id est, arbitrii libertate qui bene inquit, ‹ totum tradit Deo omnemque suam mortificat voluntatem, ut cum Apostolo possit dicere, Vivo autem jam non ego, vivit autem in ne Christus (Galat. 11, 20): ponitque cor suum in manu Dei, ut illud quo voluerit, ipse declinet › (Prov. xx1, 1). Magnum profecto adjutorium divinæ gratie, ut cor nostrum quo voluerit Deus, ipse decline!. Sed hoc tam magnum adjutorium, sicut iste desipit, tunc meremur, cum sine ullo adjutorio nonnisi de arbitrii libertate ad Dominum currimus, ab eo nos regi cupimus, voluntatem nostram ex ejus voluntate suspendimus, eique adhærendo jugiter, unus cum illo efficimur spiritus. Hæc scilicet tam ingentia bona, nonnisi de arbitrii, secundum istum, efficimus libertate, ut his præcedentibus meritis sic ejus gratiam consequamur, ut cor nostrum quo voluerit ipse declinet. Quomodo est ergo gratia, si non gratis datur? quomodo est gratia, si ex debito redditur ? Quomodo verum dicit Apostolus, Non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. 11, 8, 9): et iterum, Si autem gratia, inquit, jam non ex operibus; alioquin gratiu jam non est gratia (Rom. x1, 6)? Quomodo, inquam, hoc verum est, si opera tanta præcedunt, quae nobis adipiscendæ gratiæ meritum faciant, quo nobis non donetur gratuito, sed reddatur ex debito? Ergone ut perveniatur ad adjutorium Dei, ad Deum curritur sine adjutorio Dei; et ut Deo adhærentes adjuvemuṛ a Deo, a Deo non adjuti adhæremus Deo? Quid homini majus, quidve tale poterit gratia ipsa præstare, si jam sine illa unus cum Domino spiritus effici potuit, nonnisi de arbitrii libertate?

CAPUT XXIV.-25. Sed vellem ut iste diceret, utrum rex ille Assyrius cujus Esther sancta mulier exsecrabatur cubile, quando considebat in throno regni sui, et omni stola illustrationis suæ indutus erat, totus auro variatus lapidibusque pretiosis, et crat formidolosus valde, et elevata facie sua inflammata in claritate intuitus est eam, tanquam taurus in 3 impetu indignationis suæ; et timuit regina, et conversus est color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatæ suæ, quæ præcedebat eam, vellem ergo diceret iste nobis, utrum rex ille ad Dominum jam cucurrerat, et ab eo se regi cupiverat, suamque voluntatem ex ejus voluntate suspendera!, et ei jugiter inhærendo unus cum illo spiritus factus erat, nonnisi de arbitrii libertate; utrum se totum

Apud Lov. hic additum est, Deus.

in Colbertino Ms., Assuerus.
Hic particula, in, restituitur ex Mss.

[ocr errors]

Deo tradiderat, omnemque suam mortificaverat voluntatem, et cor suum in manu Dei posuerat. Puto non desipere, sed insanire hominem, quisquis de illo rege, qualis tunc erat, hæc senserit: et tamen convertit Deus et transtulit indignationem ejus in lenitatem (Esther v, sec. LXX). Quis autem non videat, multo majus esse, indignationem a contrario in lenitatem convertere atque transferre, quam cor neutra affectione præoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? Legant ergo et intelligant, intueantur atque fateantur, non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum, non solum veras revelationes, sed bonas etiam voluntates.

CAPUT XXV. 26. Desinat itaque jam Pelagius, et se ipsum et alios fallere, contra Dei gratiam disputando. Non propter illorum trium unum, id est, propter possibilitatem bonæ voluntatis atque operis, sed etiam propter voluntatem et operationem bonam erga nos gratia Dei prædicanda est. Nam illam possibilitatem ad utrumque valere definit et tamen non ideo tribuenda sunt Deo etiam nostra peccata, sicut et propter eamdem possibilitatem vult tribuere bona opera nostra. Non ideo tantum adjutorium divinæ gratie commendetur, quia possibilitatem adjuvat naturalem. Desinat dicere, Quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat: quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est. › Desinat, inquam, ista dicere. Non solum enim Deus posse nostrum donavit atque adjuvat, sed etiam velle et operari operatur in nobis (Philipp. 11, 13). Non quia nos non volumus, aut nos non agimus: sed quia sine ipsius adjutorio nec volumus aliquid boni, nec agimus. Quomodo enim dicitur, Quod possumus bene agere, Dei est; quod autem agimus, nostrum est;

cum dicat Apostolus, orare se ad Deum pro eis, ad quos scribebat, né quid mali faciant, et ut quod bonum est faciant? Non enim ait, Oramus ut possitis nihil mali facere; sed, ne quid faciatis mali : nec, Ut possitis bonum facere; sed, ut bonum faciatis (II Cor. xi, 7). Quoniam de quibus scriptum est, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom-vil, 14); profecto ut agant quod bonum est, ab illo aguntur qui bonus est. Quomodo dicit Pelagius, Quod bene loqui possumus, Dei est: quod bene loquimur, nostrum est; cum dicat Dominus, Spiritus Patris vestri est qui loquitur in vobis? Neque enim ait, Non vos estis qui dedistis vobis bene posse loqui sed ait, Non vos estis qui loquimini (Matth. x, 20). Nec ait, Spiritus Patris vestri est qui vobis dat, vel dedit posse bene loqui; sed ait, qui loquitur in robis non significans possibilitatis profectum', sed exprimens cooperationis effectum. Quomodo dicit liberi arbitrii elatus assertor, Quod possumus bene cogitare, Dei est; quod autem bene cogitamus no

In Mss., provectum.

strum est? Cui respondet humilis gratie prædicator: Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobismelipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. 1, 5). Non enim ait, Posse cogitare; sed, cogitare.

CAPUT XXVI.-27. Istam Dei gratiam in divinis cloquiis manifestam etiam Pelagius manifeste fatcatur, seque tamdiu contra sensisse non operiat impudentissimo pudore, sed dolore saluberrimo aperiat; ut sancta Ecclesia non turbetur pervicaci ejus obstinatione, sed veraci correctione lætetur. Cognitionem et dilectionem', sicut sunt discernenda, discernat. Quia scientia inflat, charitas ædificat (I Cor. vi, 1), Et tunc scientia non inflat, quando charitas ædificat. Et cum sit utrumque donum Dei, sed unum minus, alterum majus, non sic justitiam nostram super laudem justificatoris nostri extollat, ut horum duorum quod minus est, divino tribuat adjutorio, quod autem majus est, humano usurpet arbitrio. Et si consenscrit, nos gratia Dei accipere charitatem; non sic sentiat, tanquam ulla merita bona nostra præcesserint. Nam que merita bona tunc habere poteramus, quando Deum non diligebamus? Ut enim acciperemus dilectionem qua diligeremus, dilecti sumus, cum eam nondum haberemus. Hoc Joannes apostolus apertissime dicit: Non quod nos dilexcrimus Deum, sed quia ipse dilexit nos. Et alibi: Nos diligamus, inquit, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. iv, 10, 19). Optime omnino atque verissime. Non enim haberemus unde illum diligeremus, nisi hoc ab illo, cum prior nos diligeret, sumeremus. Quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? Aut quomodo bonum non facimus, si diligamus? Etsi enim Dei mandatum videtur aliquando non a diligentibus, sed a timentibus fieri; tamen ubi non est dilectio, nullum bonum opus imputatur, nec recte bonum opus vocatur : quia omne quod non ex fide est, peccatum est (Rom. XIV, 23); et fides per dilectionem operatur (Galat. v, 6). Ac per hoc gratiam Dei, qua charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5), sic confiteatur qui vult veraciter confiteri, ut omnino nihil boni sine illa, quod ad pietatem pertinet veramque justitiam, fieri posse non'dubitet. Non quomodo iste, qui cum dicit, propterea

dari gratiam, ut quod a Deo præcipitur, facilius impleatur, quid de illa sentiat satis ostendit, scilicet, quod etiam sine illa, etsi minus facile, ieri tamen quod divinitus præcipitur, potest.

CAPUT XXVII. - 28. In libro quippe ad virgi nem sacram, quod et supra commemoravi, cum dicit, ‹ Divinam mereamur gratiam, et facilius nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio, resistamus; significat profecto quid sapiat. Utquid enim hoc verbum interposuit, id est, facilius? An vero non erat in

1 Editi, Cogitationem et electionem. Castigantur auctoritate manuscriptorum.

2 Editi, hic. Melius Vaticanus Ms., sic.

3 Bic in editis additur, prior: sed a manuscriptis et ab eo loco Joannis abest.

* Cygirannensis s., a non diligentibus.

teger sensus ut nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio, resistamus? Sed quantum detrimentum hoc additamento fecerit, quis non intelligat? Volens utique credi, tantas esse naturæ vires, quas extollendo præcipitat, ut etiam sine auxilio Spiritus sancti, etsi minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui resi

statur.

CAPUT XXVIII. -29. Item in primo libro pro Libero Arbitrio: Cum autem tam forte, inquit, ‹ tam firmum ad non peccandum liberum in nobis habeamus arbitrium, quod generaliter naturæ humanæ Creator inseruit, rursus pro inestimabili ejus benignitate, quotidiano ipsius munimur auxilio. › Quid opus est hoc auxilio, si tam forte, tam firmum est ad non peccandum liberum arbitrium? Sed etiam hic vult intelligi, ad hoc esse auxilium, ut facilius fiat per gratiam, quod etsi minus facile, tamen putat fieri præter gratiam.

-

CAPUT XXIX. 30. Item in eodem libro alio loco: Ut quod per liberum, inquit, ‹ homines facere jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Tolle facilius, et non solum plenus, verum etiam sanus est sensus, si ita dicatur, ‹ Ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, possint implere per gratiam. Cum autem facilius > additur, adimpletio boni operis etiam sine Dei gratia possc fieri, tacita significatione suggeritur. Quem sensum redarguit qui dicit, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5).

CAPUT XXX.-31. Emendet hæc omnia, ne si in rerum magnarum profunditate humana erravit infirmitas, etiam diabolica huic accedat errori, vel fallacia, vel animositas, sive negando quod sensit, sive defendendo quod perperam sensit, cum id se non debuisse sentire commemorata perspicua veritate cognoverit. Istam quippe gratiam qua justificamur, id est, qua charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, in Pelagii et Cœlestii scriptis, quæcumque legere potui, nusquam eos inveni, quemadmodum confitenda est, cor fiteri. Prorsus nusquam eos adverti, sicut agnoscendi sunt, agnoscere filios promissionis, de quibus dicit Apostolus, Non ii qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. ix, 8). Quod enim promittit Deus, non facimus nos per arbitrium seu naturam, sed facit ipse per gratiam.

32. Nam ut de Cœlestii opusculis interim taceam, vel libellis ejus, quos judiciis ecclesiasticis allegavit (a), que vobis omnia, cum aliis quas necessarias existmavimus litteris, mittenda curavimus, quibus omnibus diligenter inspectis, possitis advertere, non eum ponere Dei gratiam, qua juvamur, vel ad declinandum a malo, vel ad faciendum bonum, præter naturale ar

(a) Libellum Romæ gestis ecclesiasticis a Cœlestio allegatim dicit rursum infra, n. 36, et in libro de Peccato originali, nn. 2, 5, etc. Gesta illa Cœlestio, ut in libro 2 conira duas Epistolas Pelagianorum, n. 5, testatur, præsente et respondente confecta sunt sub Zosimo anno Christi 117. de Zosimi litteras infra, Append. parte 2.

[ocr errors]

bitrium voluntatis, nisi in lege atque doctrina; ita ut ipsas quoque orationes ad hoc asserat necessarias, ut ostendatur homini quid concupiscat et diligat: ut ergo hæc interim omittam, nempe ipse Pelagius et litteras nuper et libellum Romam fidei suæ misit, scribens ad beate memoriæ papam Innocentium, quem defunctum esse nesciebat. In his ergo litteris dicit, Esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis Baptismi sacramen. tum, et absque redemptione Christi aliquibus cœlorum regna promittat; aliud, quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiæ repudiet adjutorium. Sed de Baptismo parvulorum, quamvis eis dandum esse concedat, quam perverse contra fidem christianam et catholicam sentiat veri tatem, non hic locus est ut diligentius disseramus : nunc enim de adjutorio gratiæ quod instituimus peragendum est. Unde ad id quod proposuit, quid etiam hine respondeat videamus. Ut enim omittamus cjus invidiosas de suis inimicis querelas, ubi ad rem ventum est, ita locutus est. CAPUT XXXI. 33. Ecce, inquit, apud Beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino adjuvatur semper auxilio. Cernitis itaque, pro intellectu quem vobis Dominus dedit, hæc ejus verba solvendæ non sufficere quæsticai. Quærimus enim adhuc, quo auxilio liberum adjuvari dicat arbitrium, ne forte, sicut solet, velit intelligi legem atque doctrinam. Si enim quæras cur dixerit, semper; poterit respondere, Quia dictum est, Et in lege ejus meditabitur die ac nocie (Psal. 1, 2). Deinde cum de hominis conditione, et ad peccandum atque non peccandum naturali ejus possibilitate quædam interposuisset, adjunxit dicens : ‹ Quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, Judæis, atque Gentilibus. In omnibus est liberum arbitrium æqualiter per naturam, sed in solis Christianis juvatur a gratia. ▸ Iterum quærimus qua gratia? Et adhuc poterit respondere, Legè atque doctrina christiana.

--

34. Deinde quamlibet sentiat gratiam, ipsis Christianis secundum merita dari dicit: cum eos qui hoc dicunt, jam in Palæstina, sicut supra commemoravi (Cap. 22, n. 23), sua illa præclara purgatione daminaverit. Nam verba ejus ista sunt : ‹ In illis,» inquit,

nudum et inerme est conditionis bonum : › in eis dicit, qui christiani non sunt. Deinde cætera contexens In his vero, inquit, qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. Videtis adhuc incertum esse quo auxilio, secundum ea quæ supra diximus. Sed adhuc sequitur de his qui christiani non sunt, et dicit: Ili ideo judicandi atque damnan di sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa. Hi vero remunerandi

« PredošláPokračovať »