Obrázky na stránke
PDF
ePub

aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti, non tam diligenter, quam impudenter impingere. Si quid ergo tale nunc feci propter eas quas commemoravi causas, dignanter ignosce, et benevofum animum ad ea que sequatur intende.

[ocr errors]

CAPUT III. 3. Pudicitia conjugalis donum Dei. De infidelium pudicitia difficultas. Pudicus verus nonnisi fidelis. Donum Dei esse etiam pudicitiam conjugalem, beati-simus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius quidem sic1, alius vero sic (I Cor. vn, 7). Ecce et hoc donum esse dixit a Deo; etsi inferius quam illa continentia, in qua omnes volebat esse sicut se ipsum, tamen, domum a Deo. Unde intelligimus, cum hæc præcipiuntur, ut fiant, nihil aliud ostendi, quam inesse nobis oportere ad hæc accipienda et habenda etiam propriam voluntatem. Cum vero Dei dona esse monstrantur, a quo petenda sint, discitur, si non habentur; et cui sint agenda gratie, si habentur ; nostrasque voluntates ad hæc expetenda, sumenda, retinenda parum valere, nisi divinitus adjuventur.

4. Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis invenitur pudicitia conjugalis? utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono Dei male utantur, non id referentes ad cultum ejus a quo acceperunt ? an forte nec dona Dei putanda sunt ista 2, quando hæc infideles agunt, secundum Apostoli sententiam dicentis, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23 )? Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima enim, et corpus, et quæcumque bona animæ et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus do a Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt. De his autem que faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est. Cum igitur faciunt hæc homines sine fide, que videntur ad conjugalem pudicitiam pertinere, sive hominibus placere quærentes, vel sibi vel aliis, sive in his rebus quas vitiose concupiscunt, humanas molestias devitantes, sive damonibus servientes; non peccata coercentur, sed aliis peccatis alia peccata vincuntur. Absit ergo pudicum veraciter dici, qui non propter Deum verum' fidem connubii servat uxori.

non

CAPUT IV. — 5. Nuptiarum bonum naturale. Omnis societes naturaliter fraudulentum socium refugit. Conjugalis pudicitia quæ vera. Virginitas et pudicitia non vera, nisi quæ veræ fidei mancipatur. C pulatio itaque maris et femina generandi causa, bonum est naturale nuptiarum sed isto bono male uti ur, qui bestialiter utitur, ut sit ejus intentio in voluptate libidiais, in voluntate propaginis. Quanquam in nonnullis animalibus rationis expertibus, sicut in plerisque alitibus, et conjugiorum quedam quasi confoederatio custoditur, et socialis nidificandi solertia, vicissimque ovorum dispertita tempora fovendorum, et nutriendorum opera alterna pullorum, magis eas videri faciunt agere, cum count, negotium substituendi

[blocks in formation]

generis, quam explenda libidinis. Quoram duorum illud est in pecore simile hominis, hoc in homine simile pecoris. Verum quod dixi ad naturam pertinere nuptiarum, ut mas et femina generandi socictate jungantur, et ita invicem non fraudent, sicut omnis societas fraudulentum socium naturaliter non vult; hoc tam evidens bonum cum infideles habent, quia jafideliter utuntur, in malum peccatumque convertunt. Eo modo ergo et illam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum (Galat. v, 17), in usum justitiae convertunt fidelium nuptiæ. Habent quippe intentionem generandi regenerandos, ut qui ex eis strculi filii nascuntur, in Dei filios renascatur. Quapropter qui non hac intentione, hac voluntate, hoc fine generant filios, ut cos ex membris hominis primi in membra transferant Christi, sed infideles parentes de infideli prole glorientur; etiamsi tanta sit observantia 2, ut secundum matrimoniales tabulas nonnisi liberorum procreandorum causa concumbaat, non est in eis vera pudicitia conjugalis. Cum enim virtus sit pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quæ per corpus operautur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum corpus asseritur, quando a vero Deo ipse animus fornicatur? Quam fornicationem, sanctus ille psalmus accusat, ubi dicit : Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt ; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. (Psal. LXXII, 27). Vera igitur pudicitia, sive conjugalis, sive vidualis, sive virginalis dicenda non est, nisi quæ veræ fidei mancipatur. Cum enim recto judicio præferatur nuptiis sacrata virginitas; quis non sobria mente christianus etiam non univiras3 christianas catholicas nuptas, non solum vestalibus, sed etiam hereticis virginibus anteponat? Tantum valet fides, de qua dicit Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. xiv, 25): et de qua item scriptum est ad Hebræos, Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. x1, 6).

CAPUT V.- 6. Libidinis vituperatio non est damnatio nuptiarum. Pudor in corpore humano unde.Adam et Eva non sunt cæci creati. Apertio oculorum in primis parentibus quid. Que cum ita sint, profecto errant, qui cum vituperatur libido carnalis, damnari nuptias opinantur, quasi morbus iste de connubio sit, non de peccato. Nonne illi conjuges primi, quorum nuptias benedixit Deus dicens, Crescite, et multipli camini (Gen. 1, 28), nudi erant, et non confundebantur? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptie non haberent? An forte, sicut quidam existimant, quia id quod legunt parum diligenter advertunt, crci creati erant prius homines, sicut canes et quod est absurdius, non sicut canes crescendo, sed peccando adepti sunt visum? Absit hoc credere. Sed unde moventur qui hoc putant, illud est quod legitur, Sa

14m. et Er., fraudelenti an socɩ run. Nonnulli e Vaticanis Mss., tantæ sint observantuæ. 3 Tres Vatican VSS., etiam inicios; oauisso, non.

1

[ocr errors]

mens de fructu ejus, edit, et d.dit viro suo secum, et ederunt; et aperti sunt oculi amborum, et agnoverunt quia nudi erant. (Gen. m, 6 et 7). Hine est quod parum intelligentes, opinantur antea fuisse illis oculos clausos, quod eos tune apertos divina Scriptura testatur. Sed numquid et Agar ancilla Sara, quando sitiente et plorante filio aperuit oculos suos, et vidit puteum (Id. xxi, 19), clausos prius oculos habuit? Ant illi duo discipuli post resurrectionem Domini in via cum illo clausis oculis ambulabant, de quibus Evangelium loquitur, quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum, et agnoverunt eum (Luc. xxiv, 31, 55)? Quod ergo scriptum est de hominibus primis, Aperti sunt oculi amborum; intelligere debemus, attentos factos ad intuendum et agnoscendum, quod novum in eorum corpore acciderat: quod utique corpus patentibus corum oculis et nudum quotidie subjacebat, et notum 2. Alioquia quomodo ad se adductis animalibus terrestribus et volatilibus omnibus, Adam clausis oculis nomina posset imponere, quod nisi discernendo non faceret, discernere autem nisi videndo non posset? Quomodo denique ipsa mulier ei demonstrata est, quando ait, Iloc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea ( Gen. ii, 23)? Postremo si usque adeo quisquam fuerit contentiosus, ut hæc eum dicat non cernendo, sed palpando potuisse 3; quid dicturus est, quod ibi legitur mulier lignum, de quo fuerat cibum sumptura prohibitum, vidisse quam esset speciosum oculis ad videndum. ( Id. i, 6 ) ? Erant itaque nudi, et non confundebantur ( Id. 11, 25); non quia non videbant, sed quia nihil unde confunderentur in membris senserant, quae videbant. Non enim dictum est, Erant ambo nudi, et ignorabant ; sed, non confundebantur. Quia enim nihil præcesserat quod non liceret, nihil secutum fuerat quod puderet.

CAPUT VI.7. Carnis suæ inobedientia homini juste retributa. Erubescentia de inobedientibus membris. Ibi homo primitus Dei lege transgressa, aliam legem repugnantem sua menti habere cœpit in membris, et inobedientiæ suæ malum sensit, quando sibi dignissime retributam inobedientiam sue carnis invenit. Talem quippe etiam serpens oculorum apertionem seducendo promiserat, ad aliquid videlicet sciendum, quod melius nesciretur. Tune in se quippe sensit homo quid fecit: tunc a bono malum, non carendo, sed perpesiendo discrevit. Injustum enim erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperarat Domino suo. Nam quid est, quod oculi, labia, lingua, manus, pedes, inflexiones dorsi, cervicis et laterum, ut ad opera sibi congrua moveantur, positum in potestate est, quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum; ubi autem ventum fuerit ut filii seminentur, ad voluntatis nutum membra in hoc opus creata non serviunt, sed exspectatur ut ea velut sui juris libido commo

Sonnulli MsS., hoc.

Aliquot MSS., subjacebat ad mutum.

31 in editis additur, cogno.cere; qui abest a Mss.

veat, et aliquando non facit anino volente, cum aliquando faciat et nolente? Hincne non erubesceret humana libertas arbitrii, quod contemnendo imperantem Deum etiam in membra propria proprium perdidisset imperium? Ubi autem convenientius monstraretur inobedientiae merito depravatam es e humanam naturam, quam in his inol edientibus locis, unde per successionem substitit ipsa natura? Nam ideo proprie ista corporis partes naure nomie muncupantur. Hunc itaque motum ideo indecentem qu'a inobedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis cadem membra texerunt (Gen. 11, 7) : ut saltem arbitrio verecundantium velaretur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat.

CAPUT VII.-S. Libidinis malum non tollit nuptiarum bonum. Quia ergo nec isto adjuncto malo pcrire potuit nuptiarum bonum, putant imprudentes hoc non esse malum, sed pertinere ad illud bonum. Discernitur autem non solum ratione subtili, verum etiam vulgatissimo judicio naturali, quod et in illis apparuit hominibus primis, hodieque tenetur ab hominibus conjugatis. Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum : quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiæ malum, quod vitat ubique conspectum, et quærit pudendo secretum. Proinde nup ́iæ quia etiam de ilo malo aliquid boni faciunt, gloriantur: quia sine illo fieri non potest, erubescunt. Tanquam si quispiam pede vitiato, ad aliqod bonum etiam claudicando perveniat, nec propter claudicationis malum mala est illa perventio, nec propter illias erventionis bonum bona est claudicatio: ita nec propter libidinis malun nuptias condemnare, nec propter nuptiarum bonum libidinem laudare debemus.

CAPUT VIII.-9. Morbus concupiscentiæ in nuptiis, non sit voluntatis, sed necessitatis. Quæ fidelium in usu matrimoni debeat esse voluntas. Concupiscentiæ malo quis uti, et non vinci existimundus. Sancti Patres quomodo olim conjugibus usi. Iste quippe est morbus, de quo Apostolus etiam conjugatis fidelibus loquens ait: Ilæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et Gentes quæ ignorant Deum (1 Thess. iv, 3-5). Non solum igitur conjugatus fidelis vase non utatur alieno, quod faciunt a quibus uxores alienæ appetuntur: sed nec ipsum proprium in concupiscentiae carnalis morbo possidendum sciat. Quod non sic accipiendum est, tanquam prohibuerit Apostolus conjugalem, hoc est, licitum honestumque concubitum sed ut iste concubitus 2, qui mhil morbide libidinis haberet adjunctum, si non præcedente peccato in eo perisset libertatis arbitrium, quod nunc id habet

:

Lov. et aliquot vss., hinccine.

Posteriores quedan editiones, sed ut iste sit concu bits. Ac paul : post, quod nunc ideo habet adjonetom : ul Ron il volautatis : male as reluctantibus Mss.

adjunctum, non sit voluntatis, sed necessitatis, sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perveniri non potest ipsius voluntatis. Quæ voluntas in connubiis fidelium non eo fine determinatur, ut transituri 1 filii nascantur in sæculo isto, sed ut permansuri renascantur in Christo. Quod si provenerit, merces erit de conjugio plenæ felicitatis: si autem non provenerit, pax erit conjugibus bonæ voluntatis. Hac intentione cordis qui suum vas possidet, id est, conjugem suam; procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gentes quæ ignorant Deum; sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum. Hiò quippe concupiscenti malo utitur homo, non vincitur, quando cam inordinatis atque indecoris motibus æstuantem frænat et cohibet; neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritualiter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida servitute subjiciat. Sic patres sanctos ex Abraham et ante Abraham, quibus Deus quod ei placuerint perhibet testimonium, usos fuisse conjugibus neminem oportet dubitare christianum; quando quibusdam etiam singulis plures habere concessum est, ubi ratio fuit prolis multiplicandæ, non varianda appetitio voluptatis.

[ocr errors]

CAPUT IX. 10. Cur viro plures aliquando uxores, nunquam autem feminæ plures viros habere permissum. Natura principiorum singularitatem amat. Nam si Deo patrum nostroruin, qui etiam noster est, illa numerositas conjugum propterea non displicuisset, ut copiosius se libido jactaret, ita etiam sancte feminæ servissent pluribus singulæ : quod si aliqua faceret, quid eam nisi concupiscentiæ turpitudo compelleret, ut plures viros haberet, quando ista licentia plures filios non haberet? Veru..tamen magis pertinere ad nuptiarum bonum, non unum et multas, sed unum et unam, satis indicat ipsa prima divinitus facta conjugum copula, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius attenderetur exemplum. Progrediente autem genere humano, junctæ sunt qui busdam bonis viris bonæ feminæ, singulis plures. Unde apparet et illud dignitatis magis appetisse modestiam, et hoc fecunditatis permisisse naturam. Nam et principatus magis naturaliter unius in multos, quam in unum potest esse multorum. Nec dubitari potest naturali ordine viros potius feminis, quam viris feminas principari. Quod servans Apostolus ait, Caput mulieris vir (1 Cor. x1, 3); et, Mulieres, subditæ estote viris vestris (Coloss. 1, 18): et apostolus Petrus, Quomodo Sara, inquit, obsequebatur Abrahæ, dominum illum vocans (1 Petr. ш, 6). Quod licet ita sese habeat, ut natura principiorum amet singularitatem, facilius autem pluralitatem videamus in subditis: tamen plures feminæ uni viro nunquam licite jungerentur, nisi ex hoc plures filii nascerentur. Unde si una concumbat cum pluribus, quia non est ei hinc multiplicatio prolis, sed frequentatio libidinis, conjux non potest esse, sed meretrix. CAPUT X.

11. Sucramentum nuptiarum. Matri

1 Mss., transưorii.

Aliquot Mss., sie patres nostros.

monium indissolubile. Lex sæculi quoad divortium alia a lege Evangelii. Quoniam sane non tantum fecunditas, cujus fructus in prole est; nec tantum pudicitia, cujus vinculum est fides; verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis, unde dicit Apostolus, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. v, 25): hujus procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati quamdiu vivunt inseparabiliter perseverent, nec liceat, excepta causa fornicationis, a conjuge conjugem dirimi (Matth. v, 32). lloc enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut vivens cum vivente in æternum nullo divortio separetur. Cujus saeramenti tanta observatio est in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Psal. XLVII, 2), hoc est, in Ecclesia Christi, quibusque fidelibus conjugatis, qui sine dubio membra sunt Christi, ut, cum filiorum procreandorum causa vel nubant feminæ, vel ducantur uxores, nec sterilem conjugem fas sit relinquere, ut alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non lege hujus sæculi, ubi interveniente repudio sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia ; quod etiam sanctum Moysen Dominus, propter duritiam cordis illorum, Israelitis permisisse testatur: sed lege Evangelii reus est adulterii; sicut etiam illa si alteri nupserit ( Matth. xix, 8, 9). Usque adeo manent inter viventes semel inita jura nuptiarum, ul potius sint inter se conjuges qui ab alterutro separati sunt, quam cum his quibus aliis adhæserunt. Cum al:is quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum conjuges permanerent. Denique mortuo viro cum quo verum connubium fuit, fieri verum connubium potest cum quo prius adulterium fuit. Ita manet inter viven tes quiddam conjugale, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre. Manet autem ad noxanı criminis, non ad vinculum fœderis: sicut apostatæ anima velut de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita Sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Redderetur enim procul dubio redeunti,si amisisset abscedens. Habet autem hoc qui re cesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum præmii.

3

1

CAPUT XI. - 12. Mutuum continentiæ votum conjugium non dirimit. Verum conjugium inter Mariam et Joseph. Joseph quomodo pater Christi. In matrimonio Mariæ et Joseph omnia fuere conjugii bona. Quibus vero placuerit ex consensu, ab usu carnalis concupiscentize in perpetuum continere, absit ut inter illos vinculum conjugale rumpatur : imo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quæ charius concordiusque servanda sunt, non voluptariis nexibus corporum, sed voluntariis affectibus animorum. Neque enim fallaciter ab angelo dictum est ad Joseph, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Matth. 1, 20). Conjux vocatur ex prima fide desponsationis, quam concubitu nec cognoverat, nec fueral cogniturus: nec perierat, nec mendax manse

Am. Er. et aliquot Mss., et usque adco.

Sic Mss. Editi vero: Ita manet quoddam vinculum conjugale. Hures 155., apostato anima.

rat conjugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat carnis ulla commixtio. Erat quippe illa virgo ideo et sanctius et mirabilius jucunda suo viro, quia etiam fecunda sine viro, prole dispar, fide compar. Propter quod fidele conjugium parentes Christi vocari ambo meruerunt, et non solum illa mater, verum etiam ille pater ejus, sicut conjux matris ejus, utrumque mente, non carne. Sive tamen ille pater sola mente, sive illa mater et carne, parentes tamen ambo humilitatis ejus, non sublimitatis; infirmitatis, non divinitatis. Neque enim mentitur Evangelium, ubi legitur: Et erant pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. Et alio loco: Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem. Item paulo post : Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. At ille ut ostenderet habere se præter illos patrem, qui eum genuit præter matrem, respondit eis: Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? Et rursum, ne hoc dicto parentes illos negasse putaretur, Evangelista secutus adjunxit: Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis (Luc. 11, 33, 41, 48-51). Quilus subditus, nisi parentibus? Quis autem subditus, nisi Jesus Christus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo? Cur ergo illis subditus, qui longe infra formam Dei erant, nisi quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. 11, 6, 7), cujus formæ parentes erant? Sed cum illo non seminante illa peperisset, profecto nec ipsius formæ servi parentes ambo essent, nisi inter se etiam sine carnis commixtione conjuges essent. Unde el sevies generationum, cum parentes Christi connexione successionis commemorantur, usque ad Joseph potius sicut factum est, fuerat perducenda (Matth. 1, 16, et Luc. 1, 23); ne in illo conjugio, virili sexui utique potiori fieret injuria, cum veritati nihil periret quia ex semine David, ex quo venturus prædictus est Christus, et Joseph erat et Maria.

13. Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Jesum: fidem, quia nullum adulterium: sacramentum, quia nullum

divortium.

caro

CAPUT XII-Omnis quæ de concubitu nascitur, c peccati est. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine illa carnis pudenda concupiscentia, quæ accidit ex peccato, sine qua concipi voluit, qui futurus erat sine peceato, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. vir, 3): ut hinc etiam doceret, omnem quæ de concubitu nascitur, carnem esse peccati; quandoquidem sola quæ non inde nata est, non fait caro peccati. Quamvis conjugalis concubitus qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum : quia bona voluntas animi, sequentem ducit, non ducentem sequitur corporis voluptatem; nec humanum arbitrium trahitur subjugante peccato, cum juste redigitur

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1

in usum generandi plaga peccat. Hujus plage quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum et quorumlibet stuprorum atque immunditiarum fœditatibus regnat; in connubiorum vero necessitudini bus servit. Ibi de domino tali turpitudo damnatur, hic de pedissequo tali honestas verecundatur. Non est igitur hæc libido nuptiarum bonum, sed obscækitas peccantium, necessitas generantium, lasciviarum ardor, nuptiarum pudor. Cur ergo non conjuges maneant, qui ex consensu concumbere desinunt; si manserunt conjuges Joseph et Maria, qui concumbere nec cœperunt?

CAPUT XIII.-14. Ante Christum tempus nubendi, post Christum continendi tempus est. Hæc enim propagatio filiorum, quæ in sanctis patribus propter generandum et conservandum populum Dei, in quo prophetiam Christi præcedere oportuit, officiosissima fuit, nunc jam non habet illam necessitatem. Patet quippe jam ex omnibus gentibus spiritualiter gignendorum, undecunque carnaliter nati fuerint, copia filiorum. Et quod scriptum est, Tempus amplectendi, et tempus continendi ab amplexu (Eccle. m, 5); per illud atque hoc tempus agnoscitur distributum. Illud quippe fuit amplectendi, hoc autem continendi ab amplexu.

15. Haque et Apostolus cum hinc loqueretur, ait: Hoc auter: dico, fratres: tempus breve est; reliquum est et ut qui habent uxores tanquam non habentes sint ; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes3; el qui utuntur hoc mundo, tanquam non utuntur: præteri¿ emm figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Hæc omnia, ut exponendo aliquid hinc breviter dicam, sie existimo intelligenda. Hoc, inquit, dico, fratres : tempas breve est: non adhuc populus Dei propagandus est generatione carnaliter, sed jam regeneratione spiritualiter colligendus. Reliquum est ergo, ut et qui kabent uxores, non carnali concupiscentiæ subjugentur; et qui flent tristitia præsentis mali, gaudeant se futuri boni; et qui gaudent propter temporale aliquod commodum, timeant æternum judicium; et qui emunt, sic habendo possideant, ut amando non hæreant; et qui utuntur hoc mundo, transire se cogitent, non manere. Præterit enim figura hujus mundi. Volo vos, inquit, sine sollicitudine esse: hoc est, volo sursum cor in his que non prætereunt, vos habere. Deinde subjungit et dicit: Qui sine uxore est, cogitat ea quæ sunt Domini, quomodo placeat Domino : qui autem matrimonio junctus est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori (1 Cor. vii, 29 53). Atque ita quodam modo exponit quod supra dixerat, Qui habent uxorcs, "tanquam non habentes sint. Qui enim sic habent uxores, ut cogitent ea quæ sunt Domiai, quomodo placeant Domino, nec in his quæ sunt mundi, cogitent placere uxoribus, tanquam non habentes sunt. Quod facilius fit*,

1 Aliquot Mss., necessitatibus.

• Quidam e Vaticanis Mss., per utrumque hoc tempus.

3 Omnes Mss., tanquam non ementes.

Am. Er. et sex Miss, quod ea felicitate fit. Duo M'ss., quod ea facilitate fit. Unus e Vaticanis Mss. a secunda manu quod facile fit.

quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, quia divites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne amabiles: sed quia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia viri boni sunt.

CAPUT XIV.-16. In..emperantia quædam in conjugibus toleranda. Usus matrimonii ob solum libidinis voluptatem non car culpa, sed propter nuptias veniali. Verum in conjugatis, ut hæc optanda atque laudanda, sic alia toleranda sunt, ne in damnabilia flagitia, id est, in formicationes vel adulteria corruatur. Propter quod vitandum malum, etiam illi concubitus conjugum, qui non fiunt causa generandi, sed victrici concupiscentiæ serviunt, in quibus jubentur non fraudare invicem, ne tentet eos satanas propter intemperantiam suam; non quidem secundum imperium præcipiuntur, tamen secundum veniam conceduntur. Sic enim scriptum est: Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite invicem fraudare, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote: ne tentet vos satanas propter intemperantiam vestram. Hoc autem dico secundum venium, non secundum imperium (1 Cor. vn, 5-6). Ubi ergo venia danda est, aliquid esse cuipa nulla ratione negabitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentiene concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est; quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod conjuges, dum se non continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt, non voluntate propaginis, sed libidinis voluptate? Que tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Quocirca etiam hine sunt laudabites nuptiæ, quia et illud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Neque enim etiam iste co..cubitus quo servitur concupiscentiæ, sic agitur, ul impediatur fetus, quem postulant nuptiæ.

CAPUT XV. —17. In usu conjugis quid sine culpa, quid cum veniali culpa, quid cum mortali. Sed tamen aliud est, non concumbere nisi sola voluntate generaudi, quod non habet culpam; aliud, carnis concumbendo appetere voluptatem, sed non præter conjugem, quod venialem habet culpam. Quia etsi non causa propagande prolis concumbitur, non tamen bujus libidinis causa propagationi prelis obsistitur, sive voto malo, sive opere malo. Nam qui hoc faciunt quamvis vocentur conjuges, non sunt, nec ullam nuptiarum retinent veritatem, sed honestum nomen velande turpitudini obtendunt. Produntur autem quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios, qui nascuntur invitis 2. Oderunt enim nutrire vel habere, quos gignere metuebant. Itaque cum in suos sævit, quos nolens genuit tenebrosa iniquitas, clara iquitate in lucem promitur, et occulta turpitudo manifesta crudelitate convincitur. Aliquando eo usque pervenit hæc libidinosa crudelitas, vel libido crudelis,

Plerique Mss. cum Am., velandæ turpitudinis obtendunt. 3 tres e Vaticanis Mss., in vicis.

ut etiam sterilitatis venena procuret; et si nihil valuerit, conceptos fetus aliquo modo intra viscera exstinguat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam vivere; aut si in utero jam vivebat, occidi antequam nasci. Prorsus si ambo tales sunt, conjuges non sunt et si ab initio ta'es fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si autem non ambo sunt tales, andeo dicere, aut illa est quodammodo meretrix mariti, aut ille adulter uxoris. CAPUT XVI. - 18. Infirmitas incontinentiæ, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. Quia igitur nuptiæ tales esse non ps unt, quales primorum hominum, si peccatum non præcessisset, esse potuerunt; sint tales quales sanctorum patrum fuerunt, ut pudenda carnis concupiscentia, que in paradiso nec ante peccatum fuit, nec post peccatum esse permissa est; quia necesse est in corpore mortis hujus ut sit, non ei serviatur, sed ipsa potius nonnisi ad propagandam prolem servire cogitur. Aut quia hoc tempus, quod jam esse diximus continendi ab amplexu, non habet hujus officii necessitatem, adjacente undique in omnibus gentibus tanta fertilitate gignendorum spiritualiter filiorum; illud potius excellentis continentie bonum, qui potest capere, capiat. Qui vero id capere non potest, et si acceperit uxorem, non peccat : et femina si se non continet, nubat. Bonum est enim homini mulierem non tangere. Verum quia non omnes cupiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. xix, 12, 11); restat ut propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat, unaquæque virum suum habeat (I Cor. vi, 28, 1, 2): ac sic infirmitas incontinentia, ne cadat in ruin..m flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. Quod enim ait Apostolus de feminis, Volo igitur janiores nubere; hoe et de maribus dici potest, Volo juniores uxores ducere: ut ad utrumque sexum pertineat, filios procreare, patres et matresfamilias esse, nullam occasionem dure adversario maledicti gratia (1 Tim. v, 14).

et

CAPUT XVII.-19. Nuptialia bona. In nuptiis tamen bona nuptialia diligantur, proles, fides, sacramentum. Sed proles, non ut nascatur tantum, verum etiam ut renascatur: nascitur namque ad pœnam, nisi renascatur ad vitam. Fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem. Quis enim vir, quamlibet impius, vult adulteram uxorem? aut que mulier, quamlibet impia, vult adu'terum virum? Hoc in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen. Sed membrum Christi conjugis adulterium conjugi debet timere, non sibi; et a Christo sperare fidei promium, quam exhibet conjugi. Sacramentum vero, quod ncc separati nec adulterati amittunt, conjuges Concorditer casteque custodiant. Solum est enin

3

1 Aliquot Mss., valuerint: non male, referendo al,

venena.

Edit, fornicationem. At Mss., fornicationes; justa græcum.

3 thus e Vaticanis Mss., sed mens chissimi conjugis. Lov., nec separari, nec adulterari admittunt conjuges, qui conco diter casteque custodiunt. Editi alii, Am. et Er, wee separati nec adul erati amittant conjuges, qui concor

« PredošláPokračovať »