Obrázky na stránke
PDF
ePub

clesiæ traditionem isto nefario crimine aspergat, qua exorcizantur, ut dixi, et exsufflantur parvuli, ut in regnum Christi a potestate tenebrarum, hoc est diaboli et angelorum ejus, eruti transferantur. Nos autem paratiores sumus cum istis viris, et cum Ecclesia Christi in hujus fidei antiquitate firmata, quælibet maledicta et contumelias perpeti, quam cum Pelagianis cujuslibet eloquii prædicatione laudari.

1

CAPUT XXX. 52. Ais iterum, inquit, ‹ et dicis Nulla esset concupiscentia, nisi homo ante peccasset; nuptiæ vero essent, etiamsi nemo peccasset. Non dixi, Nulla esset concupiscentia; › quia est et glorianda concupiscentia spiritualis, qua concupiscitur sapientia (Sap. vi, 21): sed dixi, Nulla esset pudenda concupiscentia › (Supra, lib. 1, n. 1). Relegantur verba mea, quæ etiam ipse posuit, ut quanta ab illo fraude commemorentur appareat. Sed quo voluerit cam nomine appellet. Illa dixi quod non esset, nisi homo ante peccasset, de qua erubuerunt in paradiso, qui pudenda texerunt, quam nemo negat, quoniam peccatum inobedientiae præcesserat, ideo subsecutam. Qui autem vult intelligere quid senserint, debet considerare quid texerint. Succinctoria quippe sibi de foliis ficulneis, non vestimenta fecerunt (Gen. m, 7); quæ succinctoria græce nepiμτα nuncupantur. Quid autem cooperiant perizomata, omnibus notum est: quæ nonnulli Latini campestria sunt interpretati. Quis autem ignorat qui campestrantur, quas partes corporis contegant? llas enim tegebant Romani juvenes, quando nudi exercebantur in campo, unde hoc genus tegminis tale nomen accepit (a).

rum,

CAPUT XXXI. - 55. Illæ ergo nuptiæ, › inquit, quæ sine concupiscentia, sine motu corposine necessitate sexuum, ut dicis, esse potueruut, a te pronuntiantur laudabiles : ista vero conjugia quæ nunc aguntur, a diabolo inventa definis. Illa itaque, inquit, quæ institui potuisse somnias, boua deliberas: ista vero de quibus dicit Scriptura divina, Relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ ; et erunt duo in carne una (Gen. 11, 24); profiteris mala diabolica, morbum postremo debere, non conjugium nuncupari. Non est mirum si Pelagiani dicta nostra in sensus quos volunt detorquere conantur; quando et de Scripturis sanctis, non ubi obscure aliquid dictum est, sed ubi clara et aperta sunt testimonia, id facere consueverunt, more quidem hæreticorum etiam cæterorum. Quis enim diceret, sine motu corporum, sine necessitate sexuum nuptias esse potuisse? › Deus enim fecit sexus, quia masculum et feminam fecit eos (ld. 1, 27), sicut scriptum est. Unde autem fieri posset ut qui fuerant conjungendi, et ipsa conjunctione generaturi, sua corpora non moverent; quandoquidem nullus fit hominis ad hominem corporalis accessus, si desit corporis motus? Non ergo hic quæstio est de motu corporum, sine quo non possent omnino misceri; sed

[blocks in formation]

de pudendo motu genitalium, qui profecto non esset, et tamen seminatrix commixtio non deesset, si genitalia non libidini, sed voluntati sicut cætera membra servirent. Annon etiam nunc in corpore mortis hujus imperatur pedi, brachio, digito, labro, linguæ, et ad nutum nostrum continuo porriguntur? Humori denique, quod est mirabilius, in vesica intus posito, cum libet, et quando 1 ejus copia non urgemur, imperatur ut profluat, et obtemperat : imo ipsis abditis visceribus et nervis, quibus idem hunor continetur, imperatur ut cum propellant, exprimant, ejiciant, et si sanitas adest, sine difficultate serviunt voluntati. Quanto ergo facilius atque tranquillius, obedientibus genitalibus corporis partibus, et ipsum membrum porrigeretur, et homo seminaretur, nisi hominibus illis inobedientibus membrorum istorum inobedientia justo supplicio redderetur? Quod supplicium casti sentiunt, qui procul dubio mallent, si possent, jubente voluntate quam pruriente voluptate filios seminare. Immundi autem qui propter istum morbum, non solum meretrices, verum etiam conjuges amant, de hoc supplicio carnis graviore supplicio mentis exsultant.

[ocr errors]

CAPUT XXXII. 54. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere iste confingit, ista conjugia quæ nune aguntur, a diabolo inventa. Prorsus ipsæ sunt nuptiæ, quas ab initio Deus instituit. Hoc enim bonum suum ad hominum generationem institutum etiam damnatis hominibus non detraxit, quibus non detraxit etiam sensus carnis et membra, procul dubio munera sua, quamvis jam debita damnatione moritura. Ista, inquam, sunt nuptiæ, de quibus dictum est (excepto, quod hic figuratum est, magno illo Christi et Ecclesix sacramento), Propterea relinquet homo patrem el matrem, et adhærebit uxori suæ ; et erunt duo in carne una. lloc enim ante peccatum dictum est: et si nemo peccasset, sine pudeuda libidine posset fieri 3. Et nunc quamvis sine illa non fiat in corpore mortis hu¬ jus, ipsum est tamen quod non cessat fieri, ut adhærreat homo uxori suæ, et sint duo in carne una. Quaniobrem etsi dicitur, nunc alias esse nuptias, alias vero si nemo peccasset esse potuisse, non secundum earum naturam, sed secundum quamdam in deterius mutatam dicitur qualitatem. Sicut alius dicitur, quamvis idem ipse sit homo, qui mutaverit vitam sive in melius, sive in deterius: aliud est enim justus, aliud peccator; quamvis idem ipse sit homo. Sic ali nuptiæ sine pudenda libidine, alia cum pudenda libidine : cum tamen secundum constitutionem suam, qua legitime conjungitur mulier viro, et fides carnalis debiti ab adulteriorum peccato servatur immunis, et hoc more legitimo filii seminantur, eædem ipsæ sunt nuptiæ, quas Deus instituit, quamvis diabolus non

[ocr errors]

Editi, intus posito qui et quando. Vel expungendum, qui; abest enim a tribus Vaticanis manuscriptis; vel ejus locó legendum, cum libet, ut emendatum est antiqua manu in Benigniano libro.

Quidam Mss., hinc.

3 Hic, post, fieri, duo manuscripti et nonnullæ editiones addunt, in corpore vitæ illius.

Am. et Er., ab adulterorum peccate Rewensis Ms., peccatis.

ipsas, sed homines ex quibus nuptiæ fiunt, antiqual peccati persuasione sauciaverit, inobedientiæ persuadendo peccatum, cui per divinum judicium inobedientia membrorum reciproca redderetur ; in qua conjugati, quamvis erubuerint nuditatem suam, nuptiarum tamen a Deo institutam non omnimodo potuerunt amittere bonitatem.

:

CAPUT XXXIII. 55. Hline iste pergit ab eis qui conjunguntur, ad eos qui gignuntur, propter quos in bac quæstione tantis adversus novos hæreticos disputationibus laboramus: et occulto Dei compulsus instinctu dicit aliquid, ubi totum istum nodum sua confessione dissolvit. Volens enim nobis majorem invidiam commovere, quia dicimus etiam de legitimis nuptiis sub peccato parvulos nasci: Illos ergo, inquit, e qui nunquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis istos vero qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos, et ab exordio reos definis. Probavi itaque, › inquit, nihil te aliud agere, quam ut Deum neges horum, qui sunt, hominum conditorem. Ego quidem conditorem hominum omnium, quamvis omnes sub peccato nascantur, et pereant nisi renascantur, non dico nisi Deum. Vitium quippe inseminatum est persuasione diaboli, per quod sub peccato nati sunt, non natura condita qua homines sunt. Libido autem pudenda non moveat membra, nisi quando volumus, et non est morbus. Non de illa erubescat etiam licitus et honestus conjugatorum concubitus, vitando conspectum et appetendo secretum, et non est morbus. Non prohibeat Apostelus in hoc morbo possideri uxores, et non est morbus Quod enim græcus habet, ¿o málei ¿miðvμías, alii latine interpretati sunt, in morbo desiderii, vel concupiscentiæ; alii vero, in passione concupiscentiæ (1 Thess. iv, 5), vel si quo alio modo in aliis atque aliis codicibus invenitur: sed passio in lingua latina, maxime usu loquendi ecclesiastico, non nisi ad vituperationem consuevit intelligi.

:

56. Quodlibet autem de pudenda concupiscentia carnis iste sentiat, de parvulis, pro quibus laboramius, ut salvatore indigere credantur, ne sine salute moriantur, attende quid dixerit verba ejus repeto. Illos ergo, inquit, qui nunquam nati sunt, bonos poluisse esse dicis : istos vero qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab exordio reos definis. O si nodum solvat etiam contentionis, quomodo nodum solvit istius quæstionis! Numquid enim se modo, de majoribus ista locutum esse dicturus est? De parvulis agitur, de nascentibus agitur, de his nobis, quia rei ab exordio definiuntur a nobis, ab illo invidia commovetur, quia eos dicimus reos, pro quibus Christus mortuus est. Cur ergo pro illis Christus mortuus est, si non sunt rei? Inde prorsus, inde obtinebimus causam, unde excitandam putavit invidiam. Ipse di

Am. et omnes manuscripti, non ad vituperationem, omisso, nisi; quod Lovanienses ab Erasmo adjectum putant. Plures MSS., O sic nodum solrat.

Am. Er. et nonnulli Mss., novis.

cit, Quomodo rei sunt parvuli, pro quibus Christus mortuus est? Nos respondemus: Imo parvuli quemodo rei non sunt, pro quibus Christus mortuus est? Ista controversia judicem quærit'. Judicet erg) Christus, et cui rei mors ejus profecerit, ipse dica. Hic est, inquit, sanguis meus, qui pro multis effunde tur in remissionem peccatorum (Matth. xxvi, 28). Judicet cum illo et Apostolus, quia et in Apostolo ipse loquitur Christus. Clamat et dicit de Deo Patre, Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. vin, 32). Puto quod ita dicat Christum traditum pro omnibus nobis, ut in hac causa parvuli non separentur a nobis. Sed quid opus est hinc satagere, unde jam nec iste contendit: quandoquidem non solum confitetur mortuum fuisse etiam pro parvulis Christum, verum etiam inde nos arguit, quod eosdem parvulos reos dicimus, pro quibus mortuus est Christus? Jam itaque Apostolus qui dixit, pro nobis omnibus traditum Christum, dicat etiam quare sit pro nobis traditus Christus. Traditus est, inquit, propter delicta nostra, el resurrexit propter justificationem nostram (Id. iv, 25). Si igitur, sicut iste et confitetur, et profitetur, et dicit, et objicit, in eis sunt et parvuli pro quibus traditus est Christus, et propter delicta nostra traditus est Christus; habent profecto et parvuli delicta originalia, pro quibus traditus est Christus : habet quod in eis sanet, qui, sicut ipse ait, non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. ix, 12): habet cur eos salvos faciat, qui venit in mundum, sicut dicit apostolus Paulus, peccatores salvos facere (1 Tim, 1, 15) : habet quod in eis remittat, qui sanguinem se fudisse testatur in remissionem peccatorum: habet propter quod eos quxrat, qui venit, ut dicit, quærere et salvum facere quod perierat (Luc. xix, 10): habet quod in eis solvat Filius Dei, qui propterea venit, sicut dicit apostolus Joannes, ut solvat opera diaboli (I Joan. 1, 8). Huic ergo parvulorum saluti inimicus est, qui eorum sic asserit innocentiam, ut sauciatis et vulneratis neget necessariam medicinam.

CAPUT XXXIV. 57. Jam quod sequitur et adjungit, attende. Si ante3 peccatum, inquit, per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur, adscribetur sine dubio sanctitas nascentibus et culpa generantibus. Quod quia manifestissime nuptias damnat, amʊvelo hunc sensum, precor, de Ecclesiarum medio, et vere credita quia per Jesum Christum facta surt omnia, et sine ipso faclum est nihil (Joan. 1, 3). Ita học dicit, quasi nos dicamus, per diabolum aliquid substantiæ creatum in hominibus. Persuasit malum diabolus tanqua peccatum, non creavit tanquam naturam. Sed plane naturæ persuasit, quia homo natura est, et ideo eam persuadendo vitiavit. Qui enim vulnerat, non creat membra, sed vexat3. Sed vulnera quæ corporibus in

1 Omnes Mss., quærat.

Benign. Ms. præterit, et profitetur. a Am. Er. et plures Mss., si autent, Piures Mss., naturam.

8 Quidam Ms., sed vitia

fliguntur, membra faciunt claudicare, vel ægre moveri, non cam virtutem qua justus est homo: vulnus autem, quod peccatum vocatur, ipsam vitam vulnerat, qua recte vivebatur. Hoc autem valde tune majus atque altius diabolus inflixit, quam sunt ista hominibus nota peccata. Unde illo magno primi Lominis peccato, natura ibi nostra in deterius commutata, non solum facta est peccatrix, verum etiam generat peccatores; et tamen ipse languor quo bene vivendi virtus periit, non est utique natura, sed vi tium: sicut certe mala in corpore valetudo, non est ulla substantia vel natura, sed vitium; et licet non semper, tamen plerumque malæ valetudines parentum ingenerantur quodammodo, et apparent in corDoribus filiorum.

58. Hoc autem peccatum, quod ipsum hominem in paradiso in pejus mutavit, quia multo est grandius quam judicare nos possumus, ab omni nascente trahitur, nec nisi in renascente remittitur; ita ut etiam de parentibus jam renatis, in quibus remissum atque tectum est, trahatur in reatum nascentium filiorum, nisi et ipsos, quos prima carnalis nativitas obligavit, secunda spiritualis absolvat. Cujus rei mirabilis, mirabile Creator in oliva et oleastro produxit exemplum, ubi non solum ex oleastri, verum etiam ex oliva semine nonnisi oleaster exoritur. Quapropter quamvis et in hominibus natura generatis, gratia regeneratis, sit ista carnalis concupiscentia repugnans legi mentis: tamen quia remi-sa est in remissione peccatorum, non jam illis in peccatum reputatur, nec nocet aliquid, nisi ejus motibus ad illicita consentiatur. Proles vero eorum, quia non per spiritualem, sed per carnalem concupiscentiam seminatur, velut ex illa oliva quidam nostri generis oleaster, sic inde reatum nascendo trahit, ut nisi renascendo liberari ab illa peste non possit. Quomodo ergo affirmat iste nos adscribere sanctitatem nascentibus, et culpam generantibus; cum potius veritas. monstret, etsi fuerit sanctitas in generantibus, originalem culpam inesse nascentibus, quæ non aboleatur nisi in renascentibus?

CAPUT XXXV.-59. Quæ cum ita sint, de ista carnis concupiscentia et de libidine imperiosa impudicis, domanda pudicis, pudenda tamen et pudicis et impudicis, sentiat iste quod libet ; quia ei, sicut video, multum placet non eam laudare cunctetur, quam nominare confunditur; appellet eam, sicut appellavit, membrorum vigorem, nec castarum aurium revereatur horrorem; appellet membrorum potentiam, nec caveat impudentiam. Dicat, si non erubescit, in paradiso si nemo peccasset, hunc ibi vigorem velut florem virere potuisse; nec opus fuisse ut tegere1 Nonnulli Mss., infiguntur : et paulo post, altius diabolus infixit. Habetur, infixit, in libro etiam sexto Operis Imper fecti, cap. 7.

[blocks in formation]

tur, quod ita moveretur, ut inde nemo confunderetur; sed parata conjuge semper exerceretur, nunquam reprimeretur, ne aliquando voluptas tauta tante felicitati negaretur. Absit enim ut illa beatitudo posset aut in loco illo non habere quod vellet, aut in suo corpore vel animo sentire quod nollet: ac per hoc si motus libidinis voluntatem hominum præveniret, voluntas continno sequeretur; uxor, quæ propter hoc nunquam absens esse debebat, sive conceptura, sive jam gravida, illico admoveretur; et aut proles seminaretur, aut voluptas naturalis et laudabilis expleretur; et periret semen hominis, ne appetitus tam bonæ concupiscentiae fraudaretur : tantum non se converterent conjuges in eum usum, qui est contra naturam, sed quoties delectaret, membris ad hoc creatis et genitalibus uterentur. Verumtamen quid si et ille usus contra naturam forsitan delectaret, quid si et in hanc voluptatem laudabilis illa libido adhinuiret? utrum sequerentur eam, quoniam suavis esset; an repugnarent, quoniam turpis esset? Si sequerentur, ubi est cogitatio qualiscumque bonestatis? Si repugnarent, ubi est pax tante felicitatis? llic si forte erubuerit, et dixerit tantam pacem felicitatis illius, tantumque ordinem in his rebus esse potuisse, ut nunquam carnis concupiscentia voluntatem illorum hominum præveniret; sed cum ipsi vellent, tunc illa consurgeret: tunc autem vellent, quando ad seminandos filios opus esset; ita ut nullus seminis esset irritus jactus, nullus fieret concubitus quem non sequeretur conceptus et partus, ad nutum serviente carne, ad nutum serviente libidine : hoc si dicit, saltem consideret nunc in hominibus non esse quod dicit. Et si non vult concedere vitium esse libidinem dicat saltem per illorum hominum inobedientiam etiam ipsam vitiatam esse carnis concupiscentiam; ut illa quæ obedienter et ordinate moveretur, nunc inobedienter inordinateque moveatur : ita ut ipsis quoque pudicis ad nutum non obtemperet conjugatis, sed et quando non est necessaria moveatur, et quando necessaria est, aliquando citius, aliquando tardius, non eorum sequatur nutus, sed suos exserat motus. Ilanc ergo ejus inobedientiam inobedientes illi tunc homines receperunt, et in nos propagine transfuderunt. Neque enim ad corum nutum, sed utique inordinate movebatur, quando membra prius glorianda, tune jam pudenda

texerunt.

60. Sed, ut dixi, sentiat de ista libidine iste quod libet, prædicet ut libet, laudet quantum libet (sicul enim multis locis significat, multum libet), ut ejus si non usibus, saltem laudibus Pelagiani oblectentur, quicumque eorum proposito continentia carnali conjugio non fruuntur*: tantum parvulis parcat, ut non eos laudet inutiliter, defendatque crudeliter; salvos esse non dicat, non ad laudatorem Pelagium,

1 Sic aliquot Mss. At editi, voluntas.

Editi, uxorque propter hoc nunquam absens esse debebat, sed sive conceptura. Castigantur ad manuscriptos. omnes prope manuscripti hic omittunt, non. In Mss., carne conjugum non fruuntar.

sed ad salvatorem Christum venire permittat. Nam ut jam liber iste claudatur, quoniam ita sermo illius terminatus est, qui in chartula quam misisti, scriptus est, ut diceret, Vere credito quia per Jesum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihil; concedat Jesum etiam parvulis esse Jesum: et ut per eum facta omnia fatetur per id quod est Verbum Deus; ita etiam parvulos ab eo salvos fieri fateatur per id quod est Jesus, si vult catholicus esse Christianus. Sic enim

scriptum est in Evangelio, Et vocabunt nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. 1, 21). Ideo ergo Jesain, quoniam Jesus latine Salvator est. Ipse enim salvum faci populum suum, in quo populo sunt utique et parvuli. Salvum autem faciet a peccatis eorum: sunt ergo et in parvulis peccata originalia, propter quæ Jesus, id est, Salvator, possit esse et ipsorum.

ADMONITIO

IN SUBSEQUENTES LIBROS DE ANIMA ET EJUS ORIGINE.

His quatuor libris materiam subministravit Vincentius Victor, juvenis in Mauritania Carsareensi natus, et ex Rogatistarum factione (quæ Donatistarum scissura erat, partem quamdam Mauritaniæ circa urbem Cartennam occupans) ad catholicam Ecclesiam conversus : quem Victorem ferebant, Vincentii illius, qui post Rogatum factioni eidem præfuerat, magnam existimationem hactenus animo tenere, ut eam ob causam ipsius nomen, suum voluerit esse cognomen (a). Hic igitur Victor cum in quamdam Augustini scriptionem incidisset, qua ille se quidem ignorare fatebatur, an omnes animæ ex una Adami anima propagentur, an singulis quibusque hominibus singule a Deo, sicut ipsi Adamo, sine propagatione dentur; sed tamen scire dicebat, animam natura spiritum esse, non corpus: utrumque displicuit ex æquo Victori, et quod Augustinus vir taptus de animæ origine quid tenendum sit non sine cunctatione doceret, præsertim propagationem animarwa verisimilem esse ducens, et quod animæ naturam asseveranter pronuntiaret incorpoream. Ergo adversus Augustinum hac de re conscriptos duos libros Petro Hispano presbytero nuncupavit, placita hæreticorum Pelagianoṛum nonnulla, et alia iis pejora continentes.

Renatus monachus, qui Cæsareæ tunc erat, idem ille, ut videtur, qui Augustino in eadem urbe autumno auni 418 existenti, Optati episcopi de animæ origine consulentis epistolam exhibuerat (b): hic itaque ex ordine quidem laicorum, sed fide admodum orthodoxa, descriptos diligenter eosdem libros Victoris Caesarea Hipponem transmisit æstiva tempestate: quos tamen excunte tantum autumno accepit Augustinus, anno ut putant 419. Mox ut illos legit sanctus Doctor, primum ex quatuor subsequentibus libris sine ulla dilatione conscripsit ad Renatum monachum: secundum deinde, epistola forma, ad Petrum presbyterum: duos vero postremos ad ipsum Victorem, sed aliquanto post tempore, ut ex illis intelligitur verbis libri 2, n. 7, Si autem Dominus voluerit, ut ad illum ipsum juvenem scribam, sicut desidero. In Retractationibus hæc Augustini lucubratio proxine sub opusculis anni 419 recensetur, quinto videlicet loco post Gesta cum Emerito, quæ apud Cæsaream anno 418, mense septembri confecta sunt : pertinet itaque ad finem anni 419, seu ad initium 420, scripta post Pelagianos conciliorum catholicorum et Sedis Apostolicæ auctoritate jam quidem damnatos, sed nuperrime (c) : quod anno Christi 418 feliciter contigerat.

In primo libro ad Renatum scripto, demonstrat suam de animæ natura sententiam, et de ejusdem origine cunctationem injuria reprehendi a Victore. Juvenilem coercet hominis arrogantiam, quem in errores graves ac inauditos, dum quæstionem solvendam suas vires excedentem suscipere audet, prolapsum ostendit; atque ipsum, ut statuat animas non ex propagine fieri, sed novas singulis nascentibus a Deo insufflari, Scripturarum testimonia conferre ambigua, nec ad eam rem satis idonea.

In secundo, Petrum admonet, ne committat, ut libros de animæ origine a Victore ad ipsum scriptos laudando approbasse, aut quæ temere juvenis ille pronuntiavit fidei christianæ contraria, pro dogmatibus catholicis habere existimetur. Errores Victoris varios, eosque gravissimos notat, et verbis confutat paucis. Petro demuni ipsi suadet, ut Victorem ad eos corrigendos adducat.

In tertio, ad ipsum Victorem scripto, monstrat quænam in suis Victor libris emendare debeat, si velit haberi catholicus eaque ipsius placita et paradoxa, in superioribus ad Renatum et ad Petrum libris jam confutata, hoc tertio libro perstringit breviter, et ad undecim errorum capita revocat.

In quarto ad eumdem Victorem libro, primum cunctationem suam de animarum origine immerito culpari, seque ab ipso, quia nihil hinc definire ausus sit, injuria pecoribus comparari demonstrat. Deinde vero quod incunctanter asseveravit, animam spiritum esse, non corpus, hoc temere etiam improbari a Victore, ut animam corpoream natura sua, et spiritum ab ipsa anima in homine distinctum esse, inani conatu propugnet.

In libros quatuor de Anima et ejus Origine, vide lib. 2, cap. 56, Retractationum, tom. 1, col. 653, a verbis, Eodem tempore, usque ad verba, Scribendum putavi. M.

(a) vide infra, lib. 3, n. 2.

(b) Vide Augustini epistolam 190, n, 1.

(c) Vile Infra, lib. 2, n. 17, et lib. 1, n. 34.

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE ANIMA ET EJUS ORIGINE

LIBRI QUATUOR (a).

LIBER PRIMUS.

AD RENATUM MONACHIUM.

Acceptis a Renato duobus libris Vincentii Victoris, qui Augustini sententiam de animæ natura, et ejusdem de iĮ sius origine cunctationem improbabat, ostendit Augustinus, juvenem arroganter de se ipso sentientem, ut de re tam abdita decideret, in errores intolerandes incurrisse. Tum deinde Scripturarum testimonia, quibus probare se victor existimabat, animas a Deo, non ex propagine fieri, sed novas singulis nascentibus insufflari, deinonstrat ambigua esse, atque ad hanc ipsius opinionem confirmandam minime idonea.

CAPUT PRIMUM. 1. Sinceritatem tuam erga nos, Renate frater charissime, et fraternam benevolentiam, ac mutua dilectionis affectum probatum quidem et antea tenebamus: verum nunc probatiorem nobis amica diligentia demonstrasti, quod mihi duos libros, ejus quidem hominis quem penitus ignorabam, nec tamen ideo contemnendi, Vincentii Victoris (sic enim prænotatum ibi nomen ejus inveni), proxime præterita æstate misisti; quamvis mihi, eo quod absens fuissem, in autumni fine sint redditi. Quomodo enim tu charissimus meus posses vel deberes in meam non perferre notitiam, cum in manus tuas venissent cujuslibet hominis qualescumque litteræ, licet ad alium scribentis, ubi tamen nomen commemoraretur et legeretur meum, ita ut contradiceretur verbis meis, quæ in quibusdam opusculis edidissem? Hoc itaque fecisti, quod sincerissimus et dilectissimus amicus meus facere debuisti.

CAPUT II. 2. Sed hinc angor paululum, quod adhuc tuæ Sanctitati minus quam vellem cognitus sum: quandoquidem putasti me sic accepturum, quasi tu mihi injuriam feceris, notum faciendo quod alius fecit. Quantum autem hoc absit ab animo meo, vide, ut ne ab illo quidem me passum injuriam conquerar. Cum enim aliter quadam quam ego saperet, numquidnam debuit reticere? Unde mihi gratum esse debet, quod ita non tacuit, ut id etiam legere possimus. Deberet quidem tantum scribere potius ad me, quam ad alterum de me: sed quod mihi esset ignotus, non est ausus se mihi ingerere in meorum refutatione dictorum. Nec consulendum me putavit, ubi sibi videtur minime dubitandum, sed plane cognitam et certam tenere sententiam. Obtemperavit autem amico suo, a quo se, ut scriberet, dicit esse compulsum. Et si quid inter disputandum, quod in meam contumeliam re

dundaret, expressit; non eum conviciantis voluntate crediderim, sed diversa sentientis necessitate fecisse. Ubi enim mihi animus erga me hominis ignotus est et incertus, melius arbitror meliora sentire, quam inexplorata culpare. Fortassis enim amore mei fecit, sciens ad me pervenire posse quod scripsit; dum in eis rebus errare me non vult, in quibus se potius errare non putat. Et ideo debeo etiam ejus habere gratam benevolentiam, cujus me necesse est improbare sententiam ac per hoc in eis quæ non recte sapit, adhuc leniter corrigendus mihi videtur, non aspere detestandus; præsertim quia, sicut audio, nuper catholicus factus est, quod ei gratulandum est. Caruit enim Donatistarum vel potius Rogatistarum divisione et errore, quo antea tenebatur: si tamen catholicam veritatem sicut oportet intelligat, ut vere de illius conversione gaudeamus.

CAPUT III.—3. Habet enim eloquium, quo possit explicare quæ sentit. Unde cum illo agendum est, eique optandum ut recta sentiat, ne faciat esse delectabilia quæ sunt inutilia, et quæ diserta dixerit, vera dixisse videatur. Quamvis et in ipso eloquio habeat multa emendanda, et a nimia exundantia reprimenda. Quod in illo tibi quoque, ut viro gravi, sicut tua indicant scripta, displicuit. Sed hoc vel facile corrigitur, vel sine detrimento fidei a levibus mentibus amatur, toleratur a gravibus. Habemus enim jam quosdam spumeos in sermone, sed in fide sanos. Non itaque desperandum est, etiam hoc in isto (quamvis sit tolerabile, si permanserit), posse tamen expurgari et tem perari, atque ad integrum et solidum vel perduci, vel revocari modum præsertim quia juvenis esse perhibetur, ut quod minus habet peritia, suppleat diligentia; et quod cruditas loquacitatis eructat, ætatis maturitas decoquat. Illud est molestum et periculosum

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

:

Ad emendandos libros quatuor de Anima et ejus Origine, præter Vaticanum codicem unum, usi sumus undecim Gal'ı canis manuscriptis quos nobis variæ suppeditarunt abbatie, scilicet Remensis S. Remigii duos, Parisiensis S. Germani a Pratis unum, alium abbatia Cenomanensis de Cultura, alium Sagiensis S. Martini, alios tandem Pratellensis, Michaelina. Casalensis, Corbeiensis, Cygirannensis, Cisterciensis : consuluimus etiam variantes lectiones Belgicorum quinque manuseriptorum apud Lovanienses; et contulimus editiones Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea cas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. rlerique Mss., deberes quidem.

(a) Scripti sub finem anar Christi 119.

« PredošláPokračovať »