Obrázky na stránke
PDF
ePub

477

[ocr errors]

478

trahitur, sed a Deo nova insufflatur; hanc ergo tam molestam et tam profundam nitens enodare quæstionem: ‹Merito, › inquit, ‹ per carnem, priscam repacrat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisi-se per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam ◄ meruerat inquinari. › Cernis nempe hominem au sum suscipere quod vires ejus excedit, in tam immane præcipitium decidisse, ut diceret inquinari auimam meruisse per carnem; cum dicere nullo modo possit, unde hoc meritum traxerit ante carnem Si enim a carne incipit meritum habere peccati, dicat si potest, unde ante peccatum suum carne meruerit inquinari. Nam hoc meritum quo in carnem peccatricem missa est, ut inquinaretur ex illa, profecto aut ex semetipsa habuit, aut, quod vero multo amplius abhorret, ex Deo. Ex carne quippe meritum non potuit habere ante carnem, quo merito inquinanda mitteretur in carnem. Si ergo a semetipsa hoc meritum habuit; quomodo habuit, quæ ante carnem nihil mali fecit? Si autem hoc meritum ex Deo dicitur habuisse; quis hoc audiat? quis ferat? quis dici impune permittat? Non enim hoc loco quæritur, quid meruerit, ut judicaretur damınanda post carnem : sed quid meruerit ante carnem ita damnari, ut inquinanda mitteretur in carnem. Explicet hoc si potest, qui est ausus dicere, inquinari animam meruisse per carnem.

DE ANIMA ET EJUS ORIGINE, S. AUGUSTINI LIBER PRIMUS. vet perniciosum, si cum laudatur eloquentia, persuadeatur insipientia, et in pretioso poculo bibatur pestifera potio. CAPUT IV. 4. Ut enim jam incipiam demonstrare, quæ præcipue sint in ejus disputatione vitanda : Animam dicit a Deo quidem factam, nec Dei esse partem sive naturam; quod omnino verum est: sed cum eam non vult ex nihilo factam fateri, et aliam nullam creaturam unde sit facta commemorat, atque ita illi dat auctorem Deum, ut neque ex nullis exstantibus, id est, ex nihilo, neque ex aliqua re, quæ non est quod Deus est, sed de se ipso eam fecisse credatur; nescit eo se revolvi, quod declinasse se putat, ut scilicet nihil aliud anima quam Dei natura sit; ac sic consequenter et de Dei natura fiat aliquid ab eodem Deo, cui faciendo materia de qua facit, sit ipse qui facit ac per hoc et Dei sit natura mutabilis, et mutata in deterius ejusdem ipsius Dei ab eodem ipso Deo natura damnetur. Quod pro tua fideli intelligentia, quam non sit opinandum, et quam sit a corde catholico secludendum, longeque fugiendum, vides. Ita quippe anima vel de flatu facta, vel Dei flatus factus est ipsa, ut non de ipso sit, sed ab ipso de nihilo creata sit. Neque enim sicut homo quando sufflat, non potest de nihilo flatum facere, sed quem de isto aere ducit, hunc reddit; ita Deo putandum est auras aliquas circumfusas jam fuisse, quarum exiguam quamdam particulam spirando traheret, et respirando refunderet, quando in hominis faciem sufflavit, eique illo modo animam fecit. Quod et si ita esset, nec sic de ipso, sed de subjacenti re aliqua flabili posset esse quod flavit. Sed absit ut negemus omnipotentem de nihilo flatum vitæ facere potuisse, quo fieret homo in animam vivam: atque in eas contrudamur angustias, ut vel jam fuisse aliquid, quod ipse non esset, unde flatum faceret, opinemur; vel quod mutabile factum videmus, de se ipso fecisse credamus. Quod enim de ipso est, necesse est ut ejusdem naturæ sit cujus ipse est, ac per hoc etiam immutabile sit. Anima vero, quod omnes fatentur, mutabilis est. Non ergo de ipso, quia non est immutabilis sicut ipse. Si autem de nulla re alia facta est, de nihilo facta est procul dubio, sed ab ipso.

CAPUT V. 5. Quod vero eam non spiritum, sed corpus esse contendit; quid aliud vult efficere, quam nos non ex anima et corpore, sed ex duobus vel etiam tribus constare corporibus? Cum enim spiritu, anima, et corpore constare nos dicit, et omnia hæc tria corpora esse asserit; profecto ex tribus corporibus nos putat esse compactos. In qua opinione quanta eum sequatur absurditas, illi potius quam tibi demonstrandum puto. Verum iste tolerabilis error est hominis, qui nondum cognovit esse aliquid, quod cuni corpus non sit, corporis tamen quamdam similitudinem gerere possit.

CAPUT VI.-6. Illud plane quis ferat, quod in secundo libro, cum quæstionem difficillimam solvere conaretur de originali peccato, quatenus ad corpus animanique pertineat, si anima nou de parentibus

CAPUT VII.-7. Item alio loco, cum eamdem, qua se ipse implicuerat, velut explicandam proponeret quæstionem, tanquam ex persona adversariorum ait: Cur, inquiunt, Deus animam tam injusta animadversione mulctavit, ut in corpus eam peccati rele‹ gare 1 voluerit, cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quæ peccatrix esse non potuit? In hujus quæstionis tanquam scopuloso gurgite, debuit utique cavere naufragium, nec eo se committere, unde se noa erueret transeundo, sed forte redeundo, id est, pœnitendo. Nam de præscientia Dei se nititur liberare, sed frustra. Præscientia quippe Dei eos quos sanaturus est, peccatores prænoscit, non facit. Nam si eas animas liberat a peccato, quas innocentes et mundas implicuit ipse peccato, vulnus sanat quod intulit nobis, non quod invenit in nobis. Avertat autem Deus, et omnino absit, ut dicamus, quando lavacro regenerationis Deus mundat animas parvulorum, tunc eum mala sua corrigere, quae illis ipse fecit, cum eas nullum habentes peccatum peccatrici carni, cujus originali peccato contaminarentur, admiscuit. Quas tamen iste accusans dicit inquinari meruisse per carnem, nec potest dicere unde tantum mali meruerint ante car

[blocks in formation]

nisi, credo, si non veniret

cato esse non potuit,
in carnem? Neque enim potuit originali peccato esse
peccatrix, aut quoquo modo in originali peccato esse,
nisi per carnem, si de parente non trahitur. Videmus
ergo eam per gratiam liberari a peccato: sed non
videmus unde meruerit hærere peccato. Quid est er-
go quod dicit: Si peccatrix esse meruit, non tamen
in peccato remansit? Si enim ab illo quæram, cur
non in peccato remanserit, rectissime respondebit
quod eam Christi gratia liberaverit. Sicut ergo dicit
unde anima parvuli fuerit liberata peccatrix, sic etiam
dicat unde meruerit esse peccatrix.

9. Sed quid dicit, cui hoc quod prælocutus est, contigit? Namque ut istam quæstionem sibi proponerct, ait: ‹ Alia substruuntur opprobria querulis murmurationibus oblatrantium, et excussi quasi quodam turbine, identidem inter immania saxa collidimur. loc si ego de illo dicerem, forsitan succenseret. Verba sunt ejus quibus præmissis proposuit quæstionem, in qua ipsa saxa quibus collisus naufragavit, ostenderet. Ad hoc enim perductus est, et tai horrendis cantibus illatus, impulsus, infixus, ut eruere se nisi emendando quod dixit, omnino non possit; non valens ostendere quo inerito anima sit facta peccatrix, quam dicere non timuit ante omne suum peccatum meruisse fieri peccatricem. Quis tam immane supplicium meretur sine peccato, ut in aliena iniquitate conceptus, antequam exeat de visceribus matris, jam non sit sine peccato? De hac autem pœna parvulorum animas, qui regenerantur in Christo, nullis eorum pracedentibus meritis gratuita liberal gratia: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. xi, 6). Proinde iste homo valde intelligens, cui displicet in tanta profunditate, etsi non docta, tamen cauta nostra cunctatio, dicat si potest, in hanc pœnam quo pervenerit anima merito, de qua pœna liberat gratia sine merito. Dicat, ut quod dixit, aliqua, si valuerit, ratione defendat. Non enim hoc exigerem, nisi ipse dixisset quod anima meruerit esse peccatrix. Dicat meritum ejus, utrum bonum fuerit, anne malum. Si bonum, quo merito bono venit in malum? Si malum, unde aliquod malum meritum ante omne peccatum ? Item dico: Si bonum, non ergo eam gratis, sed secundum debitum liberat gratia, cujus præcessit meritum bonum; ac sie gratia jam non erit gratia. Si autem malum, quæro quod sit : an quod venit in carnem, quo non venisset, nisi apud quem non est iniquitas, ipse misisset? Nunquam igitur nisi se in pejora præcipitans, hanc suam sententiam molietur astruere, qua dixit quod anima meruit esse peccatrix. Et de his quidem parvulis, quorum in Baptismo diluitur originale peccatum, invenit qualitercumque quod diceret, quoniam præscientia Dei prædestinatis in vitam æternam nihil obesse potuisset, paulisper alieno inhærere peccato. Quod tolerabiliter diceretur, si non iste verbis suis implicaretur, dicens quod meruerit anima esse peccatrix; unde se omnino non liberat, nisi hoc eum dixisse pœniteat.

[blocks in formation]

CAPUT IX.-10. De illis autem parvulis qui moris præveniuntur priusquam baptizentur in Christo, cum respondere voluisset, ausus est eis promittere, non solum paradisum, verum etiam regnum cœlorum : non inveniens qua exiret, ne Deum animas innocentes dicere cogeretur æterna morte damnare, quas aul lo merito præcedente peccati, carni inserit peccatrici. Sed utcumque sentiens quid mali dixerit, sine ulla Christi gratia animas redimi parvulorum in æternam vitam regnumque cœlorum, et in eis posse solvi originale peccatum sine Baptismo Christi, in quo fit remissio peccatorum : videns ergo, in quam se profunditatem naufragosi gurgitis jecerit, Sane, inquit, pro eis oblationes assiduas, et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum. Ecce aliud unde nunquam exiturus est, nisi eum dixisse pœniteat. Quis enim offerat corpus Christi, nisi pro eis qui membra sunt Christi? Ex quo autem ab illo dictum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu ', non potest intrare in regnum Dei (Joan. ш, 5); et alio loco, Qui perdiderit animam suam propter me, invenies eam (Matth. x, 39): nemo fit membrum Christi, nisi aut Baptismate in Christo,aut morte pro Christo.

11. Unde et latro ille, non ante crucem Domini sectator3, sed in cruce confessor, de quo nonnunquam præjudicium captatur, sive tentatur, contra BaptisınaLis sacramentum, a Cypriano sancto inter martyres computatur (Cyprianus, Epist. ad Jubaianum), qui suo sanguine baptizantur, quod plerisque non baptizatis fervente persecutione provenit (a), Tanto namique pondere appensum est, tantumque valuit apud eum qui hæc novit appendere, quod confessus est Dominum crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus. Tunc enim fides ejus de ligno floruit, quando discipulorum marcuit ; nisi cujus mortis terrore marcuerat, ejus resurrectione reviresceret. Illi enim despe raverunt de moriente, ille speravit in commoriente: refugerunt illi auctorem vita; rogavit ille consortem pœnæ : doluerunt illi tanquam hominis mortem, credidit ille regnaturum esse post mortem : deseruerunt illi sponsorem salutis, honoravit ille socium crucis. Inventa est in eo mensura martyris, qui tunc in Christum credidit, quando defecerunt qui futuri erant martyres. Et hoc quidem oculis Domini clarum fuit, qui non baptizato, tanquam martyrii sanguine abluto, tantam felicitatem statim contulit (Luc. xxш, 43). Sed etiam nostrum quis non consideret, quanta fide, quanta spe, quanta charitale mortem pro Christo vivente suscipere potuit, qui vitam in moriente quæsivit. Huc accedit, quia non incredibiliter dicitur, latronem qui tunc credidit, juxta Dominum crucifixum, aqua illa quæ de vulnere lateris ejus emicuit, tanquam saeratissimo baptismo fuisse perfusum. Ut omittam quod eum, antequam damnaretur, baptizatum non fuisse, quoniam nemo nostrum

[blocks in formation]

novit, nemo convincit. Verum hec ut volet quisque accipiat, dum tamen de Baptismo non præscribatur Salvatoris præcepto, hujus latronis exemplo; et non baptizatis parvulis nemo promittat inter damnationem regnumque cœlorum, quietis vel felicitatis cujuslibet atque ubilibet quasi medium locum. Hoc enim eis etiam hæresis Pelagiana promisit: quia nec damnationem metuit parvulis, quos nullum putat habere originale peccatum; nec sperat eis regnum cœlorum, si non perveniunt ad Baptismatis sacramentum. Iste autem cum confiteatur parvulos originali obstrictos esse peccato, eis etiam regnum cœlorum non baptizatis ausus est polliceri : quod nec illi ausi sunt, qui eos asserant sine ullo prorsus esse peccato. Ecce qualibus se laqueis præsumptionis innectat, nisi eum talia scripsisse poeniteat.

CAPUT X.- 12. De fratre autem sancte Perpetuæ Dinocrate, nec scriptura ipsa canonica est, nec illa sic scripsit, vel quicumque illud scripsit, ut illum puerum qui septennis mortuus fuerat, sine Baptismo diceret fuisse defunctumn: pro quo illa imminente martyrio creditur exaudita, ut a pœnis transferretur ad requiem. Nam illius ætatis pueri, et mentiri, et verum loqui, et confiteri, et negare jam possunt. Et ideo cum baptizantur, jam el synıbolum reddunt, et psi pro se ad interrogata respondent. Quis igitur scit Htrum puer ille post Baptismum, persecutionis tempore a patre impio per idololatriam fuerit alienatus a Christo, propter quod in damnationem mortis ierit, nec inde nísi pro Christo morituræ sororis precibus donatus exierit?

CAPUT XI. 13. Sed etiamsi hoc isti concedatur, quod salva fide catholica et ecclesiastica regula, nulla ratione conceditur, ut pro non baptizatis cujuslibet ætatis hominibus offeratur sacrificium corporis et sanguinis Christi, tanquam per hujusmodi pietatem suorum ad regnum cœlorum quo perveman? adjnventur, quid responsurus est de tot millibus infantum, qui nascuntur ex impiis, nec in manus piorum aiiqua vel divina vel humana miseratione perveniunt, et de ista vita in illa tenerrima ætate, sine lavacro regenerationis abscedunt? Dicat, si potest, unde istæ animæ sic peccatrices fieri meruerunt, ut a peccato saltem nec postea liberentur. Si enim quæram, quare damnari mereantur, si non baptizantur; recte mihi respondetur, propter originale peccatum. Item si quæram, unde traxerint originale peccatum; iste respondebit, ex carne utique peccatrice. Si ergo quæram, unde damnari' meruerint in peccatricem carnem, quæ nihil mali fecerant ante carnem; hic inveniat quid respondeat1; et sic damnari ad alienorum peccatorum subeunda contagia, ut nec Baptisma regencret male generatos, nec sacrificia expient inquinatos. Ibi enim et de talibus hi parvuli nati sunt, sive adhuc usque nascuntur, ut eis nullo tali possit adjutorio subveniri. Hic certe omnis argumentatio deficit. Non enim quærimus, unde animæ damnari meruerint post

Isthæc verba, hic inveniat quid respondeat, nonnullis in manuscriptis transposita sunt infra rost, expient inquinatos.

carnis consortium peccatricis sed quærimus, unde animæ damnari meruerint ad subeundum carnis consortium peccatricis, nullum peccatum habentes ante carnis consortium peccatricis. Non est ut dicatur, Nihil eis obfuit alieni peccati paulisper communicata contagio, quibus in Dei præscientia fuerat parata redemptio. De his enim nunc loquimur, quibus ante Baptismum de corpore excuntibus redemptio nulla succurrit. Non est ut dicatur, Eas quas Baptisma non abluit, sacrificia pro eis crebra mundabunt; quod præsciens Deus, paululum illas voluit alienis hærere peccatis, sine ullo exitio damnationis æternæ, et cum spe felicitatis æternæ. De his enim nunc loquimur, quarum nativitas apud impios et ex impiis nulla talia potuerit invenire præsidia. Quæ quidem si adhiberi possent, procul dubio non baptizatis prodesse non possent: sicut nec illa quæ de fibro Machabæcorum commemoravit sacrificia pro peccatoribus mortuis (H Machab. xи, 43), eis aliquid profuissent, si circumcisi non fuissent.

14. Inveniat ergo, si potest, iste quid dicat, cum ab illo quæritur, quid meruerit aniina, sine ullo peccato, vel originali, vel proprio, sic ad subeundum alienum peccatum originale damnari, ut non ab illo valeat liberari et videat quid eligat e duobus, utrum d'cat etiam eas animas morientium parvulorum, quæ hunc sine lavacro regenerationis abscedunt, et pro quibus nullum sacrificium corporis Dominici offertur, a nexu peccati originalis absolvi; cum Apostolus doceat, ex uno ire omnes in condemnationem (Rom. v, 46), quibus utique non subvenit gratia, ut per unum cruantur in redemptionem ; an dicat animas non habentes ullum vel proprium, vel originale peccatum, et omni modo innocentes, simplices, puras, a justo Deo, cum eas ipse non liberandas carni inserit peccatrici, æterna damnatione puniri.

CAPUT XII. —15. Ego nihil istorum duorum dicendum esse confirmo; nec illud tertium, alibi peccasse animas ante carnem, ut damnari mererentur in carnem. Apostolus quippe apertissime definivit, nondum in carne natos nihil egisse boni seu mali (Rom. 1x, 11). Unde constat, parvulos, ut remissione indigeant peccatorum, nonnisi originale contraxisse peccatum. Nec illud quartum, eas animas parvulorum sine Baptismate moriturorum a justo Deo in carnem peccatricem relegari atque damnari, quas præservit, si ad ætatem pervenissent, in qua libero uterentur arbitrio, male fuisse victuras. Hoc namque nec iste ausus est dicere, in tantis angustiis constitutus imo etiam contra istam vanitatem jam satis manifeste ac breviter est locutus, ubi ait, « Injustuna Deum futurum fuisse, si non perfectis propriæ voluntatis operibus, vellet hominem judicare non natum. › Hoc enim respondit, cum tractaret questionem aðversus eos qui dicant, Cur Deus hominem faciebat, quem, utpote præscius, seiebat futurum nou bonum ? Non natum enim judicaret, si propterea creare noluisset, quia non bonum futurum esse præscisset. Et utique sicut et huic visum est, de perfectis ejus ope-,

[ocr errors]

ribus debuisset hominem judicare, non de præcognitis, nec fieri aliquando permissis. Nam si peccata, que si homo viveret commissurus esset, etiam non commissa damnantur in mortuo, nullum beneficium collatum est illi qui raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. iv, 11): quandoquidem judicabitur secundum eam, quæ in illo fuerat futura, malitiam; non secundum eam, quæ in illo inventa est, innocentiam et de nullo mortuo baptizato poterit essc securitas; quia et post Baptismum, non qualilercumque peccare, verum etiam apostatare homines possunt. Quid si ergo qui baptizatus hinc raptus est, apostata erat futurus, si viveret; nullumne illi beneficium putabimus esse collatum, quod raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus; et pròpter Dei præscientiam, non sicut fidele membrum Christi, sed sicut apostatam judicandum esse censebimus ? Quanto enim melius, si peccata nondum facta, nondum cogilata, sed præcognita et futura puniuntur, projice. rentur illi duo de paradiso ante peccatum, ne in loco tam sancto et beatifico peccaretur? Quid, quod ipsa exinanitur omnino præscientia, si quod præscitur non erit? Quomodo cnim recte dicitur præsciri futurum, quod non est futurum? Quomodo ergo puniantur peccata quæ nulla sunt; id est, quæ nec vita ista nondum incipiente commissa sunt ante carnem, morte præveniente post carnem?

nec

CAPUT XIII.-16. Hoc itaque medium, ex quo anima missa est in carnem, quo usque solveretur a carne, quoniam parvuli anima est, nec liberi arbitrii gessit ætatem, non invenit unde damnaretur non percepto Baptismo, nisi originale peccatum. Ex hoc peccato juste daninari animam non negamus: quia peccato supplicium lex justa constituit. Sed ad hoc peccatum subeundum cur damnata sit, quærimus, si non ex illa una trabitur, quae in generis humani primo patre peccavit. Quamobrem si Deus non damnat innocentes, nec facit nocentes quos perspicit ipnocentes; el si animas non liberat sive ab originalibus, sive a propriis peccatis, nisi in Ecclesia Christi Baptismus Christi; et si animæ ante carnem nullum habuerunt omnino peccatum; et si peccata antequam committantur, et multo magis quæ nunquam commissa sunt, damnari justa lege non possunt; nihil horum quatuor iste dicat: et, si potest, explicet, parvulorum animæ, quæ sine Baptismo exeuntes in damnationem mittuntur, quo merito in carnem peccatricem quæ nihil peccaverunt, missæ sunt, ut illic invenirent peccatum, propter quod merito daminarentur. Porro si quatuor ista devitans, quæ sana doctrina condemnat, id est, si non audens dicere, vel sine ullo peccato existentes, a Deo fieri animas peccatrices, aut sine Christi Sacramento in eis solvi originale peccatum, aut eas alicubi peccasse, antequam mitterentur in carnem, aut ea quæ nunquam habuerunt in eis peccata damnari: si hæc nobis non audens dicere, quoniam non sunt utique dicenda, dixerit parvulos non trahere originale peccatum, nec habere unde damnentur, si non accepto Sacramento regene

rationis hinc exeant; in hæresim Pelagianam sine dubitatione damnabilem damnandus incurret. Quod ei ne contingat, quanto melius tenet de animæ origine cunctationem meam, ne audeat affirmare, quod nec humana ratione comprehendit, nec divina auctoritate defendit; ne cogatur insipientiam profiteri, dum veretur ignorantiam confiteri.

CAPUT XIV.-17. Hic forte dicat, sententiam suam divina auctoritate defendi: quoniam sanctarum Scripturarum testimoniis probare se existimat, animas a Deo, non ex propagine fieri, sed novas singu. lis insufflari. Probet, si potest, et fatebor me didicisse ab illo, quod magna intentione quærebam. Sed quærat alia, ne fortassis inveniat: nam hoc istis testimoniis, quæ jam posuit, non probavit. Omnia quippe quæ hic adhibuit, ad aliquid certa sunt; ad boc vero, quod de animæ origine quæritur, demonstrantur ambigua. Certum est enim Deum dedisse hominibus flatum et spiritum, dicente propheta, Sic dicit Dominus qui fecit cœlum, et fundavit terram, el quæ sunt in ea, qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam (Isai. xLI, 5). Hoc testimonium iste in eam sententiam vult accipi, quam defendit, ut quod ait, dat flatum populo, non ex propagine facere animas populo, sed novas insufflare credatur. Audeat ergo dicere non ipsum nobis dedisse carnem, quia de parentibus origo carnis attracta est. Et ul ait Apostolus de frumenti grano, Deus illi dat corpus quomodo voluerit (I Cor. xv, 38); neget, si audet, de tritico triticum nasci, et herbarn cjus ex semine secundum genus. Quod si negare non audet; unde igitur scit quomodo dictum sit, dat flatum populo: utrum eum trahens de parentibus, an insufflans novum?

18. Unde ctiam scit, utrum repetitio sententie sit, Qui dat flatum populo super eum, et spiritum calcantibus eam: ut de una re utrumque dictum intelligatur, et non animam vel spiritum quo natura vivit humana, sed Spiritum sanctum significare voluerit? Si enim flatu non posset significari Spiritus sanctus, non Dominus post resurrectionem insufflasset discipulis, et dixisset, Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx, 22). Neque scriptum esset in Actibus Apostolorum, Factus est subito de cœlo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visæ sunt illis linguæ divisa sicut ignis, qui et inse-dit super unumquemque eorum, et impleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. 11, 2-4). Quid si hoc Propheta prænuntiavit, dicens, Qui dat flatum populo super eam? et lanquam exponens quid dixerit flatum, repetivit atque ait, et spiritum calcantibus eam? Tunc enim evidentissime factum est, quando impleti sunt omnes Spiritu sancto. Aut si nondum dicendus est populus, centum viginti homines, qui tunc in loco uno aderant. certe quando simul quatuor vel quinque millia crediderunt, et baptizati acceperunt Spiritum sanctum (Id. iv, 31), quis dubitaverit simul populum accepisse Spiritum sanctum, et multitudinem que ambulabat in terra, id est, homines calcantes terram ? Nam ille qui datur ad naturam hominis pertinens, sive ex

[blocks in formation]

propagine detur, sive novus insuffletur (quorum nihil affirmandum esse dico, donec alterutrum sine ulla dubitatione clarescat) non datur calcantibus terram, sed adhuc materno utero inclusis. Dedit ergo flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam, quando multi simul credentes, simul repleti sunt Spiritu sancto. Et ipse dat eum populo suo, etsi non simul omnibus, sed 'suo cuique tempore, donec discedendo de hac vita, et succedendo in hanc vitam, universus ejusdem populi numerus compleatur: ut hoc sanctæ Scripturæ loco non aliud sit flatus, aliud spiritus: sed ejusdem sententiæ repetitio. Sicut non est alius qui habitat in cœlis, et alius Dominus; nec aliud est irridere, et aliud subsannare: sed eadem sententia repetita est, ubi legitur, Qui habitat in cœlis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Vel cum dictum est: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam, el possessionem tuam fines terræ (Psal. 11, 4, 8). Non utique aliud dixit hæreditatem, aliud possessionem; nec aliud gentes, aliud fines terræ: sed ejusdem sententiæ rcpetitio est. Et innumerabiles inveniet hujusmodi locutiones divinorum eloquiorum, si advertat quod legit.

19. Quod autem græcus dicit voy, hoc Latini varie interpretati sunt; aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando inspirationem. Nam hoc verbum Labent codices græci in isto prophetico testimonio, de quo nunc agimus, ubi dictum est, Qui dat flatum populo super eam : hoc est, voń. Ipsum verbum est et ubi homo animatus est: Et insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitæ (Gen. 11, 7). Sed ipsum verbum est et in Psalino ubi canitur : Omnis spiritus laudet Domirum (Psal. CL, 6). Ipsum est et in libro Job, tibi scriptum est: Aspiratio autem Omnipotentis est quæ docet. Noluit dicere, Flatus; sed, aspiratio; cum in græco sit von : quod etiam in illis verbis Prophetæ, de quibus nunc disputamus. Et certe hoc loco, nescio utrum debeat dubitari Spiritum sanctum esse significatum. Agebatur enim de sapientia, unde sit in hominibus: Quia non ex numero annorum, sed Spiritus, inquit, est in hominibus; aspiratio autem Omnipotentis est quæ docet (Job xxx, 7, 8, sec. LXX): ut intelligeretur ista repetitione, non se de spiritu homiuis dixisse, quod ait, Spiritus est in hominibus. Volebat enim ostendere unde habeant sapientiam, quia non a se ipsis; et repetendo id exposuit dicens, Aspiratio Omnipotentis est quæ docet. Item alio loco in eodem libro, Intellectus, inquit, labiorum meorum pura intelligit: Spiritus divinus qui fecit me, aspiratio autem Omnipotentis, quæ docet me (Id. xxxin, 3, 4, sec. LXX). Et hie quod ait, aspiratio, vel inspiratio in græco est myox, qui in illis prophetæ verbis interpretatus est, flatus. Quamobrem cum temere negetur de auma hominis vel de spiritu hominis esse dictum, Qui dat flatum populo super eam, et spiritum calcantibus eam; quamvis ibi et Spiritus sanctus multo credibilius possit intelligi: qua tandem ratione audebit

1 Manuscripti, etsi non simul omnibus, suo cuique tempore. Omisso, sed.

20. Sunt etiam qui hæc verba prophetica sic intelligant, ut quod ait, Dedit flatum populo super eam, id est, super terram, non nisi animam velint accipi flatum : quod vero adjunxit, et spiritum calcantibus eam, Spiritum sanctum siguificatum arbitrentur illo scilicet ordine, quo et Apostolus dicit, Non primum quod spirituale est, sed quod animale; postea, spirituale (I Cor. xv, 46). Nam ex hac prophetica sententia etiam elegans ille sensus exsculpitur, quod ita dixerit, cale intibus eam, ut vellet intelligi, Contemnentibus cam. Qui enim accipiunt Spiritum sanctum, amore cœlestium terrena contemnunt. Hæ omnes sententiæ non sunt contra fidem; sive utrumque, id est, et flatum et spiritum qui pertinet ad humanam naturam, quisque intelligat ; sive utrumque dictum accipiat de Spiritu sancto; sive flatum ad animain, spiritum vero ad Spiritum sanctum referat. Sed si anima et spiritus hominis et hic intelligendus est, sicut non dubitandum est quod eum Deus det; ita quærendum est adhuc unde det, utrum ex propagine, sicut ipse quidem dat, sed tamen ex propagine dat corporis membra; an vero novum, neque propagatum singulis insufflando distribuat: quod non ambigua, sicut iste facit, sed aliqua certissima volumus divinorum eloquiorum auctoritate defendi.

21. Eadem ratione etiam quod dicit Deus, Spiritus enim a me exiel, et omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16) de Spiritu quidem sancto accipiendum est quod ait, Spiritus a me exiel; de quo et Salvator ait, A Patre procedit (Joan. xv, 26): sed quod dictum est, Omnem flatum ego feci, de omui anima dictum ncgari non potest. Sed omne etiam corpus ipse facit : quod autem ex propagine corpus humanum faciat, nullus ambigit. Ac per hoc de anima, cum eam constet ab illo fieri, unde eam faciat, utrum ex propagine sicut corpus, an insufflando sicut primam fecit, adhuc utique requirendum est.

22. Adjecit etiam tertium testimonium, quia scriplum est, Qui fingit spiritum hominis in ipso (Zach. X, 1). Quasi hoc negetur: sed unde eum fingat, hoc quæritur. Nam et corporalem hominis oculum quis nisi Deus fingit? Et puto quod non extra, sed in ipso (a); et tamen, ut certum est, ex propagine. Cum ergo et spiritum hominis in ipso fingat, quærendum est, utrum nova insufflations, an tractum ex propagine.

sic forte legendus ille locus, audebit aliquis definire animam vel spiritum, quo natura nostra vivit, a Deo non ex propagine dari, loco illo voluisse significare Prophetam. Manuscripti præcedentis generis. men dat corpus, omisso, ipse.

(a) Subaudi, fingat.

« PredošláPokračovať »