Obrázky na stránke
PDF
ePub

quæ membra, quem colorem charitas habeat ; quæ certe, si ipse inanis non es, inane aliquid tibi vid»ri non potest. Cujus auxilium imploratum est, inquis, corporcus utique visus est atque formatus. Audiant te homines, et Dei nemo imploret auxilium, quia nemo cum potest videre corporeum.

imaginem Dei, tanquam illa contigua corpori, et ille sit Deo; ac sic ad imaginem Dei homo ille intimus, non iste interior reformetur? Sed frustra hos dicis. Nam si et ille intimus ita est per animæ omnia membra diffusus, ut illa per corporis; jam etiam ipse per animam cepit imaginem corporis, sicut illa euin forma formavit: ac per hoc non habet ubi capiat imaginem Dei, manente in se ista imagine corporis; nisi quemadmodum nummus, ut dixi, aliter ex inferiore, aliter ex parte superiore formetur. Ad ista te absurda quando de anima cogitas, carnalis cogitatio corporum, velis nolisve, compellit. Sed Deus, ut etiam ipse rectissime confiteris, non est corpus : quomodo igitur capiat ejus imaginem corpus? Obsecro te, frater, ut non conformeris huic sæculo, sed reformeris in novitate mentis tux (Rom. XII, 2), nec sapias secundum carnem, quoniam mors est (1d. vi, 6).

CAPUT XV. 21. Sed inquis, Si anima caret corpore, quid est quod apud inferos dives ille cognoscit? Certe, inquis, ‹ noverat jam Lazarum, non1 noverat Abraham (Luc. xvi, 19-31): unde illi tanto ante tempore defuncti Abrahæ provenit agnitio? Haec dicens, si agnitionem hominis provenire non putas sine corporis forma; ut noveris te ipsum, credo quod assidue speculum attendis, ne si fueris oblitus faciem tuam, non te possis agnoscere. Rogo te, quem magis hominum novit homo quam se ipsum, et cujus minus potest faciem videre quam suam? Quis autem potest cognoscere Deum, quem tu quoque incorporeum esse non dubitas; si præter corporis formam, sicut putas, non potest cognitio provenire, id est, si corpora possunt sola cognosci? Quis autem christianus de tam magnis difficillimisque rebus disputans, animum in verba divina tam negligenter intendat, ut dicat, Si incorporea est anima, necesse est careat forma? Oblitus es, te formam legisse doctrina (Rom. vi, 17)? Ergo corporea est forma doctrinæ. Oblitus es scriptum esse de Christo Jesu, antequam homi. nem fuisset indutus, quod in forma Dei erat (Philipp. 11, 6)? Quomodo ergo dicis, Si incorporea est anima, necesse est careat forma; cum audias formam Dei, quem non esse corporeum confiteris; et ita loqueris tanquam forma nisi in corporibus esse non possit?

22. Dicis etiam, Cessare illic nomina, ubi non distinguitur forma; et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est designatio personarum. › Hinc volens probare Abrahæ animam fuisse corpoream, quia dici potuit, Pater Abraham. Jam diximus, etiam ubi corpus nullum est, esse formam. Si autem appellationem nominum nihil putas agere, ubi non sunt corpora; numera ista nomina, quæso te : Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. v, 22, 23): et dic mihi utrum res ipsas non agnoscas, quarum ista sunt nomina, vel sic agnoscas, ut aliqua lineamenta corporum videas. Ecce, ut alia taceam, dic mihi quam figuram, Particula negans abest a quibusdam Mss.

CAPUT XVI. 23. Denique, inquis, membra illic animæ describuntur, ut vere sit corpus: et vis, per oculum totum caput intelligi, › quia dictus est levasse oculos suos; per linguam fauces, per digitum manum, quia dictum est, Mitte Lazarum, ut_intinguat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam. Tamen ne per membrorum nomina de Deo tibi corporeo præscribatur, dicis per hæc incorporeas intelligendas esse virtutes: quia Deum rectissime defendis non esse corporeum. Quid igitur causa est, cur nomina ista membrorum in Deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? An vero quando de creatura hæc dicuntur, proprie accipienda sunt; quando autem de Creatore, tropice atque translate? Pennas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non Creator, sed creatura, id est, homo dicit, Si assumpsero pennas meas sicut columba (Psal. CXXXVII, 9). Porro autem, si propterea linguam ha bebat dives ille corpoream quoniam dixit, Refrigeret linguam meam : in nobis quoque adhuc in carne viventibus, manus habet ipsa lingua corporeas, quia scriptum est, Mors et vita in manibus linguæ (Prov. XVIII, 21). Puto etiam non tibi videri, vel esse creaturam, vel corpus esse peccatum: cur ergo habet faciem? An non audis in Psalmo, Non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum (Psal. xxxvi, 4)? 21. Quod vero illum Abrahæ sinum existimas esse corporeum, et per ipsum asseris totum corpus ejus agnosci, › vereor ne in re tanta joculariter atque irridenter, non serio graviterque agere credaris. Neque enim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum unius hominis sinum ferre tot animas, imo, ut secundum te loquar, ferre tot corpora bene meritorum, quot illuc Angeli sicut Lazarum perferunt. Nisi opinaris fortasse illam unam animam solam, ad eumdem sinum pervenire meruisse. Si non jocaris, et errare pueriliter non vis, sinum Abrahæ intellige, remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham. Et ideo Abrahæ dictum (Luc. xvi, 1931), non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus (Gen. xvi, 4, 5), quibus est ad imitandum fidei principatu propositus : sicut Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob, se Deus vocari voluit (Exod. m, 6), cum sit innumerabilium Deus.

[blocks in formation]

panas gravissimas pendimus. Sed corpora esse credere, quibus hac atque illac quasi ferimur et volitamus in somnis, hominis, est qui parum vigilanter de rebus talibus cogitavit : de his quippe visorum imaginibus, maxime anima probatur non esse corporea : nisi velis et illa corpora dicere, quæ præter nos ipsos tam multa videmus in somnis, cœlum, terram, mare, solem, lunam, stellas, fluvios, montes, arbores, animalia. Hæc qui corpora esse credit, incredibiliter desipit: sunt tamen corporibus omnino simillima. Ex hoc genere sunt etiam, quæ alia1 significantia divinitus demonstrantur, sive in somnis, sive in ectasi: quæ unde fiant, id est, quanam sit velut materies eorum, quis indagare potest aut dicere? Procul dubio tamen spiritualis est, non corporalis. Namque hujusmodi species velut corporum, non tamen corpora, et vigilantium cogitatione formantur, et profunditate memoria continentur; et ex ejus abditissimis sinibus, nescio quo mirabili et ineffabili modo, cum recordamur prodeunt, et quasi ante oculos prolata versantur. Tam multas igitur et tam magnas corporum imagines, si anima corpus esset, capere cogitando vel memoria continendo non posset. Secundum tuam quippe definitionem, corporea substantia sua corpus hoc exterius non excedit. Qua igitur magnitudine, quæ nulla illi est, imagines tam magnorum corporum et spaliorum atque regionum capit? Quid ergo mirum, si et ipsa sibi in sui corporis similitudine apparet, et quando sine corpore apparet ? Neque enim cum suo corpore sibi apparet in somnis, et tamen in ea ipsa similitudine corporis sui, quasi per loca ignota et nota discurrit, et læta sentit multa vel tristia. Sed puto quod nec tu audeas dicere, figuram illam corporis atque membrorum, quam sibi habere videtur in somnis, verum corpus esse. Nam isto modo erit verus mons, quem sibi videtur ascendere; et corporea domus, quam sibi videtur intrare; et arbor vera lignumque verum corpus habens, sub qua sibi videtur jacere; et aqua vera, quam sibi videtur haurire; et omnia in quibus quasi corporibus versatur, corpora crunt si et ipsa corpus est, quæ simili imagine inter cuncta illa versatur.

CAPUT XVIII. - 26. De conscriptis visionibus martyrum dicendum tibi est aliquid; quoniam tu etiam inde testimonium adhibendum putasti. Nempe sancta Perpetua visa sibi est in somnis, cum quodam Ægyptio in virum conversa luctari. Quis autem dubitet, in illa similitudine corporis animam ejus fuisse, non corpus, quod utique in suo femineo sexu manens, sopitis sensibus jacebat in stratis, quando anima ejus in illa virilis corporis similitudine luctabatur? Quid hic dicis? verumne erat corpus illa viri similitudo, an non erat corpus, quamvis haberet similitudinem corporis? Elige quid velis. Si corpus erat, cur non servabat vaginæ suæ formam? Neque enim in illius feminæ carne virilia repererat genitalia, unde ita posset sese coarctando, et, ut tu loqueris, gelando formari. Deinde, obsecro te, cum corpus dormicntis

1 plures Mss., aliqua.
Sic habent Mss. Editi, retinendo.

adhuc viveret, quando ejus anima luctabatur, in sua vagina erat, utique omnibus membris viventis inclusa, et in ejus corpore suam formam, de quo fuerat formata, servabat: nondum quippe artus illos, sicut fit in morte, reliquerat; nondum membra ex membris formata ex formantibus cogente vi mortis extraxerat: unde igitur erat virile animæ corpus, in quo sibi luctari cum adversario videbatur? Si autem non erat corpus, et tamen erat aliquid simile corporis, in quo sane verus labor aut vera lætitia sentiretur; jamne tandem vides, quemadmodum fieri possit ut sit in anima similitudo quædam corporis, nec ipsa sit corpus ?

27. Quid si tale aliquid apud inferos geritur, et in eis se, non corporibus, sed corporum similitudinibus animæ agnoscunt? Cum enim tristia patimur, quamvis in somnis, etsi membrorum corporeorum sit illa similitudo, non membra corporea; non est tamen pœne similitudo, sed pœna: sic etiam ubi læta sentiuntur. Sed quoniam sancta Perpetua nondum erat mortua, non vis hinc tibi fortasse præscribi: cum valde ad rem pertineat, cujus esse naturæ existimes illas similitudines corporum quas habemus in somnis; et tota ista causa finita sit, si eas et similes corporibus, et non esse corpora confiteris. Verumtamen Dinocrates frater ejus mortuus erat: hunc vidit cum illo vulnere quod vivus habuit, et unde est perductus ad mortem. Ubi est quod tantis conatibus laborasti, cum ageres de præcisione membrorum, ne simul concidi anima putaretur? Ecce vulnus erat in anima Dinocratis, quod eam vi sua, quando erat in ejus corpore, exclusit e corpore. Quomodo ergo secundum tuam opinionem, quando membra corporis præciduntur, ab ictu se subtrahit, et in alias partes densando se colligit, ne aliqua pars ejus vulnere corporis amputetur, etiamsi dormienti atque nescienti membrorum aliquid præcidatur? Tantam quippe illi tribuisti vigilantiam, ut etiam visis occupata somniorum, si plaga irruerit ignoranti, qua caro feriatur, se illa providenter perniciterque subducat, ne possit feriri atque vexari, sive concidi: nec attendis, homo prudens, quod si se anima inde subduceret, nec illa percussio sentiretur. Sed inveni quod potueris, quid inde respondeas, quomodo anima partes suas abripiat 1, et recondat introrsus, ne ubi præciditur seu percutitur corporis membrum, amputetur et ipsa atque vexetur. Dinocratem aspice, et dic cur cjus anima non se subtraxerit ab eo corporis loco, qui mortifero vulnere vastabatur, ne in illa fieret quod in ejus facie etiam post mortem ipsius corporis appareret. An forte etiam tibi placet, ut istas potius similitudines corporum quam corpora esse credamus; ut quomodo apparet quasi vulnus, quod non est vulnus, ita quod non est corpus, quasi corpus appareat? Nam si anima vulnerari potest ab eis qui vulnerant corpus, nihilne metuendum est, ne possit occidi ab eis qui occidunt corpus? Quod Dominus apertissime

Apud Lov., arripiat.

rlures Mss., an forte jam.

heri non posse testatur (Matth. x, 28). Et tamen anima Dinocratis mori non potuit, unde corpus ejus est mortuum: et quasi vulnerata visa est, sicut corpus fuerat vulneratam, quoniam corpus non erat, sed habebat in similitudine corporis etiam similitudinem vulneris porro autem in non vero corpore vera miseria fuit animæ, quæ significabatur adumbrato corporis vulaere, de qua sororis sanctæ orationibus meruit liberari.

28. Jam illud quale est, dicere quod anima formam de corpore accipiat, et cum incremento corporis protendatur et crescat; et non attendere quam monstruosa evadat anima juvenis sive senis, si ejus brachium præcidatur infantis. ‹ Contrahit enim se,› ut dicis; animæ manus, ne ipsa etiam cum manu corporis amputetur, et in alias se partes corporis densando concludit. Ac per hoc illud animæ brachium, quam breve corporis fuit unde ceperat formam, tam breve servabitur ubicumque servetur; quia perdidit formam, cujus incremento posset pariter crescere. Exit ergo anima juvenis aut senis, qui manum, cum esset parvus, amisit, habens quidem duas manus, quia una refugiens non est amputata cum corpore, sed alteram juvenilem vel senilem, alteram vero sicut primum fuerat, infantilem. Tales animas, crede mihi, non forma corporis facit, sed erroris deformitas fingit. Non mihi videris ab isto errore posse erui, nisi Deo adjuvante diligenter consideraveris visa somniantium, et inde cognoveris esse quasdam que non sint corpora, sed similitudines corporum. Quamvis enim et ea quæ similia corporibus cogitanus, ex eo genere sint tamen quod ad mortuos attinet, aptior conjectura de dormientibus ducitur. Neque enim frustra cos, qui mortui sunt appellat sancta Scriptura dormientes (1 Thess. IV, 12), nisi quia est quodammodo consanguineus lethi sopor (Virgil., Æneid. lib. 6, vers. 279).

CAPUT XIX. - 29. Proinde si anima corpus esset, et corporea esset figura in qua se videt in somnis, eo quod de corpore ejus fuisset expressa; nullus hominum membro corporis amputato, sicut eo caret, ita sine illo se videret in somnis, sed potius semper integrum, eo quod animæ ipsius nihil fuerit amputatum. Cum vero aliquando se integros videant, aliquando autem sicut sunt, ex quacumque parte trunratos; quid aliud ista res docet, nisi animam, sicut aliarum rerum quas sensit in somnis, ita et corporis, modo sic, modo sic, non veritatem, sed similitudinem gerere? Gaudium vero ejus sive tristitia, delectatio vel offensio, sive sit in corporibus, sive in corporum similitudinibus, vera est. Tu ipse noune dixisti, vereque dixisti, Alimenta et vestimenta non esse animæ, sed corpori necessaria? › Cur ergo aquæ stillam desideravit apud inferos dives? Cur Samuel sanctus post mortem, ut ipse quoque commemorasti, solito indumento vestitus apparuit (I Reg. xxvm, 14)? Num

3

1 Er. et Lov., si in. Abest, si, a manuscriptis et ab Am. 2 Editi, non allendis.

3 Aliquot Mss., solido.

quid ille ruinas animæ, sicut carnis, per humoris ali mentum reficere cupiebat? Numquid iste de corpore vestitus exierat? Sed in illo vera erat molestia, qua cruciabatur anima; non tamen verum corpus, cui quæreret alimenta. Et iste sic potuit apparere vestitus, ut non corpus esset, sed similitudinem corporis haberet et anima et habitus. Neque enim se anima sicut in membra corporis, ita et in vestimenta porrigit et coarctat, ut etiam inde formetur.

1

30. Post mortem vero quam vim cognitionis corruptibilibus exoneratæ corporibus animæ accipiant etiam non bonæ ; ut vel pariter malas, vel etiam bonas valeant interioribus sensibus intueri et agnoscere, sive in ipsis non corporibus, sed similitudinibus corporum, sive in bonis aut malis affectionibus mentis, in quibus nulla sunt quasi lineamenta membroru:n, quis valeat indagare? Unde est et illud, quod patrem Abraham dives ille, cum in tormentis esset, agnovit, cui figura corporis ejus non erat nota, cujus corporis similitudinem quamvis incorporea potuit anima retinere. Quis autem recte dicat, se aliquem hominem cognovisse, nisi in quantum potuit ejus vitam voluntatemque cognoscere, quæ utique moles non habet vel colores? Sic enim et nos ipsos certius quam cæteros novimus, quia nobis conscientia nostra nota est et voluntas quam plane videmus, et in ea tamen aliquam corporis similitudinem non videmus. Hanc in alio quamvis præsente non cernimus, etiam cujus absentis faciem novimus, recolimus, cogitamus. Nostram vero faciem eo modo nosse, recolere, cogitare non possumus, et tamen nos ipsos nobis magis quam illum cognitum verissime dicimus: ita clarum est, ubi sit potior hominis veriorque notitia.

CAPUT XX. — 31. Cum ergo aliud sit in anima, quo corpora vera sentimus, quod facimus quinque sensibus corporis; aliud quo præter ipsos similia corporibus non corpora cernimus, ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus contuemur; aliud quo nec corpora nec similitudines corporum, sicut fidem, spem, charitatem, sine ullis coloribus et tumoribus eorumque similitudinibus, certius sane firmiusque conspicimus; ubi magis esse et quodam modo familiarius habitare debemus, ubi renovari in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit nos? nonne in hoc quod tertio loco posui? Ibi enim certe neque ullum sexum, neque ullam sexus similitudinem ge

[blocks in formation]

lia quæ habent feminæ corporis membra, et non est femina egone non dicam vera constantius, Et habet >culum, et habet linguam, et habet digitum, et habet ætera similia corporis membra, et hæc tota est corporis similitudo, non corpus: cum hoc quod ego dico probet apud se quisque, cum corpora imaginatur absentium; probet certe, cum figuras et suam et alias suorum recolit somniorum: a te autem hujus monstri, ubi et verum est, et vivum est, et femineum est corpus, et femineus non est sexus, nullum in natura rerum proferatur exemplum?

33. Quod enim de phoenice loqueris, ad rem de qua agitur omnino non pertinet. Resurrectionem quippe ilta significat corporum, non sexum destruit animarum si tamen, ut creditur, de sua morte renascitur. Sed arbitror quod tuum sermonem parum putaveris fore plausibilem, si non multa de phoenice more adolescentium declamares. Numquid enim sunt in ejus corpore genitalia masculina et non est masculus, vel feminina et non est femina? Tu autem attende quid dicas, quid astruere, quid persuadere coneris. Animam dicis per cuncta membra diffusam gelando riguisse, et a vertice usque ad ima vestigia, a medullis intimis usque ad superficiem cutis, tolam totius accepisse corporis formam: ac per hoc accepit in feminco corpore quidquid habent femineorum viscerum feminæ, et verum est hoc corpus, et hæc vera sunt membra, et tamen non est femina. Cur, obsecro te, in vero et vivo corpore omnia sunt membra feminca, et non est femina; in vero et vivo corpore membra sunt omnia masculina, et non est masculus? Quis ista credere, dicere, docere præsumat? An quia non generant anima? Ergo nec muli et mulæ sunt masculi et feminæ. An quia nec concumbere poterunt sine carneis corporibus anima? Sed hoc aufertur et his qui castrantur: et tamen cum eis adimatur et opus et motus, non adimitur sexus, figura quantulacumque masculinorum manente membrorum. Nemo unquam masculum negavit eunuchum. Quid quod apud te animæ etiam eunuchorum testes integros habent, et si cuiquam genitalia prorsus tota tollantur, tota in ejus anima, sccundum opinionem tuam, et omnino integra permanebunt? Novit enim se subtrahere, sicut dicis, cum ea pars carnis cœperit exsecari; ut ea forma que inde sumpta est, quando illud unde sumpla est amputatur, non pereat; sed quamvis in fusa gelaverit, motu tamen celerrimo rapiatur, et interius recondatur, ut salva servetur: et tamen non sit masculus apud inferos, masculinorum genitalium secum afferens totum, qui cum illa in corpore non haberet, masculus fuit propter eorum solum locum. Falsa sunt hæc, fili: si non vis ut sit in anima sexus; non sit et corpus.

CAPUT XXI.-34. Non omnis similitudo corporis corpus est. Dormi, et videbis: sed cum evigilaveris, vigilanter discerne quod videris. In somnis enim tibi velut corporeus apparebis: neque id corpus tuum,

Editi, auferens. At omnes prope Mss., afferens: quo verbo monstratur contrarietas in dictis ipsius victoris.

sed anima tua, nec verum corpus, sed similitudo corporis erit. Jacebit enim corpus tuum, ambulabit ipsa : silebit lingua corporis tui, loquetur illa clausi erunt oculi tui, videbit illa et utique viventia jacebunt tui corporis membra, non mortua. Ac per hoc nondum extracta est velut de vagina sua, gelata illa forma, sicut putas, animæ tuæ, et in ea tamen tota atque integra cernitur similitudo carnis tuæ. Ex hoc genere similitudinum corporalium, quæ non corpora sicut corpora apparent, sunt omnia quæ sanctos Libros legens in propheticis etiam visionibus non intelligis : quibus significantur ea quæ geruntur in temporibus, vel præsenti, vel præterito, vel futuro. Falleris autem in eis, non quia sunt ipsa fallacia, sed quia non ea sicut accipienda sunt accipis. Ubi enim vise sunt animæ martyrum (Apoc. vi, 9), in eadem revelatione visus est et agnus quasi occisus, habens cornua septem (Id. v, 6): ibi equi, aliaque animalia, sicut oportuit figurata: ibi postremo et stellæ ceciderunt, et cœlum plicitum est ut liber (Id. vi et Ix); nec tamen tunc concidit mundus. Ista itaque omnia si sapienter accipimus, quamvis dicamus visa veracia, non tamen vera dicimus corpora.

1

35. Prolixioris autem sermonis est, de isto genere similitudinum corporalium diligentissima disputatio, utrum et Angeli, seu boni, seu mali sic appareant, quando specie hominum, vel quorumlibet corporum apparent; an habeant aliqua vera corpora, et in ipsorum potius veritate videantur: an vero in somnis vel in ecstasi, in istis cernantur, non corporibus, sed similitudinibus corporum; vigilantibus autem vera cernenda, et si opus est, etiam tangenda ingerant corpora. Sed ista in hoc libro requirenda et pertractanda esse non arbitror. Nunc de anima incorporca satis dictum sit: quam sit corpoream mavis credere, prius tibi definiendum est quid sit corpus; në forte cum de re ipsa inter nos constet, incassum de nomine laboremus. Quanta te tamen absurda secuta sint tale corpus in anima cogitantem, qualia sunt quæ ab omnibus eruditis corpora nuncupantur, id est, quæ per distantiam longitudinis, latitudinis, altitudinis, locorum occupant spatia, minora minoribus suis partibus, et majora majoribus, puto quod jam prudenter advertas.

CAPUT XXII.-36. Restat ostendere quemadmodum, quamvis et proprie dicatur spiritus, non universa anima; sed aliquid ipsius, sicut Apostolus dicit, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus (1 Thess. v, 23); vel illud multo expressius in libro Job, Absolvisti animam meam ab spiritu meo (Job vii, sec. LXX): tamen et universa anima appelletur hoc nomine; quamvis multo magis hæc quæstio nominum videatur esse, non rerum. Cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto proprie nominatur et anima, jam de rebus ipsis nulla contentio est; præsertim quia illud etiam ego dico proprie vocari spiritum, quod et tu dicis, id est, quo ratiocinamur et intelligimus, quando 1 sie Mss. Editi, plicatum.

845

est, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxx1, 9). Quæ cum ita sint, attende etiam quibus verbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere nitereris. ‹ Hæc anima, › inquis, quæ ex flatu Dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. Et paulo post :

Et quamvis anima, › inquis, animet corpus; famen quod sentit, quod sapit, quod viget, spiritus sit necesse est. Item paulo post : « Aliud erit, inquis,

ita distincte ista dicuntur, quemadmodum Apostolus ait, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus. Ilunc autem spiritum etiam mentem videtur appellare, cum dicit, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. vii, 25). Nam ipsa sententia est, Et caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. v, 17): ut quod ibi dicit, mentem; hoc intelligatur hic spiritum dicere: non sicut tu existimas, universam mentem vocari, quæ constat ex anima et spiritu; quod ubi legeris, nescio. Mentem quippe nostram, nisi rationale et intellectuale nostrum dicere Bon solemus: ac per hoc quod ait idem apostolus, Renovamini autem spiritu mentis vestræ (Ephes. iv, 23); quid aliud dicit, nisi, Renovamini mente vestra? Sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro : nam et hoc scriptum est, In exspoliatione corporis carnis (Coloss. 11, 11); ubi carnem corpus carnis appellat. Dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: Si enim oravero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est (I Cor. iv, 14). Verum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a mente distinctus. Habet iste suam camdemque difficilem quæstionem multis enim modis atque in diversis siguificationibus Scripturæ divinæ spiritum nominant: sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intelligimus, sapimus; constat inter nos sic eum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit universa anima, sed aliquid ejus. Tamen animam etiam spiritum esse, si propterea negas, quia ejus intelligentia distincte dicitur spiritus; poteris negare universum semen Jacob appellari Israel, quoniam excepto Juda, etiam distincte appellatus est Israel in tribubus decem, quæ in Samaria tunc fuerunt (III Reg. an, 28). Sed quid opus est hic diutius immorari?

CAPUT XXIll. 37. Jam nunc unde facilius ostendamus, attende eam quæ anima est, etiam spiritum dici, cum audis vel legis, Domino moriente, quod scriptum est, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. xix, 30): ita vis intelligi, tanquam a parte significaverit totum, non quod ea quæ anima est, possit et spiritus nuncupari. At ego ut possim expèditius probare quod dico, te ipsum estem citius et commodius adhibebo. Sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam. Irrationalia quippe ideo dicuntur, qued vim non habeant intelligentiæ atque rationis. Unde cum hominem ipsum admoneres suam nosse naturam, ita locutus es: Nam cum Deus bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem, sensuque vivacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreaverit. His tuis verbis satis hominem asseruisti, quod omnino verissimum est, esse compotem rationis atque intelligentiæ capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia. Unde et testimonio divino, eos qui non intelligunt, pecoribus comparasti, non utique habentibus intellectum (Psal. XLVIII, 13). Quod et alio loco scriptum

1

anima, et aliud spiritus, sapientia et sensus animæ. › Ilis verbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est, rationale nostrum, quo sentit atque intelligit anima; non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. Hinc autem pecoribus sine dubitatione præponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. Non habent itaque spiritum pecora, id est, intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. Nam et de illis dictum est : Producant aquæ repentia animarum viventium; et, Producat terra animam viventem (Gen. 1, 20, 24). Ut ergo plenissime ac planissime noveris, eam quæ anima est, more divinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus. Et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua Dilectio discernens ab anima definivit. Unde manifestum est quod generali vocabulo anima pecoris recte potuit sic vocari, sicut legitur in libro Ecclesiastæ: Quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram (Eccle. 1, 21)? Itemque in diJuvii vastitate ita scriptum est: Et mortua est omnis caro, quæ movebatur super terram, volatilium, pecorum, et jumentorum, et ferarum, et omnis serpens qui movetur super terram et omnis Romo, et omnia quæcumque habent spiritum vitæ (Gen. vi, 21, 22). Ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus, generale nomen animæ esse intelligimus, spiritum. Cujus quidem nominis significatio tam late patet, ut etiam Deus vocetur spiritus (Joan. iv, 24). Et iste flatus aereus, quamvis sit corporeus, appellatur in Psalmo spiritus tempestatis (Psal. LIV, 9). Quapropter et eam, quæ anima est, etiam spiritum nuncupari, puto quod admonitus his, quæ commemoravi, divinarum testimoniis paginarum, ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legitur spiritus, non negabis ulterius. Quocirca si et illa quæ de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi displiceam, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum : quia et corpus non esse monstratur, et generali nomine spiritus nuncupatur. CAPUT XXIV. 38. Quamobrem si hos ad te libros impensa dilectione conscriptos, repensa dilectione sumis et legis; si in principio primi tui libri audis et te ipsum, et studes, sicut dixisti : (Supra, lib. 2, n. 22), tuam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur illa præcipue undecim cave, de quibus te in li

1 Sic Am. et Mss. At Er. et Lov., sentit. ↑ Mss.: Quopropter et in quibus anima est.

« PredošláPokračovať »