Obrázky na stránke
PDF
ePub

esse servanda, satis salubriter istorum partim damna tio, partim correctio declaravit. Quodlibet enim mutire audeant adversus sanam fidem Cypriani et Am. brosii, non eos puto in tam magnum prorupturos furorem, ut memoratos et memorabiles homines Dei audeant dicere Manichæos.

[ocr errors]

33. Quid est ergo quod rabiosa mentis crcitate nunc jactant, toto penitus Occidente non minus stultum quam impium dogma susceptum : quandoquidem Domino miserante suamque Ecclesiam misericorditer gubernante, sic vigilavit catholica fides, ut non minus stultum quam impium dogma, quemadmodum Manichæorum, ita etiam non susciperetur istorum? Ecce sancti et docti viri fama totius Ecclesiæ contestante catholici, et creaturam Dei, et nuptias ab illo institutas, et legem ab co per sanctum Moysen datam, et liberum arbitrium naturæ hominis insitum, et sanctos Patriarchas et Prophetas debitis ac congruis prædicationibus laudant; quae omnia quinque Manichæi, partim negando, partim etiam detestando condeminant; unde apparet istos doctores catholicos longe a Manichæorum sensibus alienos; et tamen asserunt originale peccatum, asserunt gratiam Dei super liberum arbitrium, omne antecedere meritum, ut vere gratuitum divinum præbeat adjutorium; asserunt sanctos ita juste in hac carne vixisse, ut eis esset necessarium, quo dimittantur quotidiana peccata, orationis auxilium, perfectamque justitiam, quæ non possit habere peccatum, in alia vita futuram eis, qui juste hic vixerint, præmium. 34. Quid est ergo quod dicunt, Simplicibus episcopis, sine congregatione synodi in locis suis sedentibus,

Editi præterierant, ab eo. Exstat in Mss.
Sic Mss. At editi, inique.

In editis, De simplicibus episcopis. Abest, de, a Mss.

1

extorta subscriptio est? Numquid beatissimis et in fide catholica excellentissimis viris Cypriano et Ambrosio ante istos, adversus istos extorta subscriptio est : qui corum impia dogmata tanta manifestatione subvertunt, ut quæ contra eos manifestiora diĉamus, vix nos invenire possimus ? Aut vero congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla hæresis aliquando nisi synodi congregatione damnata sit : cum potius rarissimæ inveniantur, pro · pter quas damnandas necessitas talis exstiterit; multoque sint atque incomparabiliter plures, quæ ubi exsti terunt, illic improbari damnarique merucrunt, atque inde per cæteras terras devitandæ innotescere potuerunt. Verum istorum superbia, quæ tantum se extollit adversus Deum, ut non in illo velit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intel:igitur, ut propter illos Orientis et Occidentis synodus congregetur. Orbem quippe catholicum, quoniam Domino eis resistente pervertere nequeunt, saltem commovere conantur: cum potius vigilantia et diligentia pastorali post factum de illis competens sufficiensque judicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sint, sive ut sanentur atque mutentur, sive ut ab aliorum salute atque integritate vitentur; adjuvante Pastore pastorum, qui ovem perditam et in parvulis quærit, qui oves sanctas et justas gratis facit, qui eas quamvis sanctificatas et justificatas, tamen in ista fragilitate atque infirmitate pro quotidianis peccatis, sine quibus hic non vivitur, etiam cum bene vivitur, quotidianam remissionem, et ut petant providenter instruit, et petentes clementer exaudit.

1 Editi, qua. At Mss., qui. Mss., manifestatiorá.

ADMONITIO

IN LIBROS CONTRA JULIANUM.

In his libris Hieronymus presbyter laudatur tanquam vita jam functus ( Lib. 1, n. 34; lib. 2, n. 35). Porro e vivis ille anno Christi 420, pridie kalendas octobris excessit. Hos ergo libros non ante anuum 421 collocare licet. Enimvero ipse Augustinus in Retractationibus post opus ad Bonifacium quod contra duas Pelagianorum Epistolas anno 420, aut non multo serius editum est, subsequenti cos loco recensuit.

In primo libro peccati originalis dogma, jam ante a se libro priore de Nuptiis et Concupiscentia explicatum confirmaturus, ostendit primum Manichæi erroris criminationem, qua Catholicos, dogmatis istius defensores, afficere Julianus nitebatur, in clarissimos quosque Patrum, tam græcorum, quam latinorum, recidere altera deinde parte libri demonstrat, Manichæos temerariis aliquot ipsius Juliani sententiis plurimum adjuvari.

:

In secundo, Pelagianorum contra originale peccatum argumentationes quinque convellit auctoritate præcedentium Ecclesiæ doctorum, episcoporum videlicet illustriorum decem, Irenæi, Cypriani, Reticii, Olympii, Hilarii, Gregorii Nazianzeni, Ambrosii, Basilii, Joannis Constantinopolitani, et Innocentii; necnon testimonio presbyteri Hieronymi, viri sancti ac pereruditi.

Hinc jam singulis quatuor Juliani libris Augustinus singulos totidem suos opponit, dicta illius omnia excutiens, iis tantum prætermissis quæ nodum quæstionis ullum non habent. Ac tertio quidem suo primum adversari librum sic refellit, ut contra eum probet, quamvis Deus bonus hominum sit conditor, bonæque sint nuptie et ab ipso institutæ, malam tamen esse concupiscentiam, qua caro contra spiritum concupiscit. lloc malo bene uti conjugium, meliusque non uti continentiam. Malum autem istud non ex alia substantia Deo coæterna, u Manichæus insanit, nobis esse permixtum; sed per Adæ inobedientiam exortum atque traductum, et per Christi obedientiam expiandum sanaudumque. Ex ipsis quoque Juliani dictis malam ostendit esse libidinem,

In quarto, contra secundum librum Juliani due præsertim docet, unum quidem, virtutes Infidelium veras non esse: alterum vero, malam esse concupiscentiam, quod ipsis etiam Gentilium sententiis, præbente occa sionem Juliano, commonstrat. Circa medium libri paucis obiter ostendit, quomodo gratia non secundum merita detur, nec tamen in fatum sit referenda: utque intelligendum quod Apostolus ait, Deum velle omnes homines salvos fieri.

In quinto, librum adversarii tertium confutans, dicit cur novam hæresim que originis peccatum negat, detestetur multitudo christiana, quia nimirum imaginem Dei tantos hic in parvulis cruciatus pati, et si absque Baptismo intereant, a regno Dei excludi novit. Perizomata a parentibus primis ob pudorem ex peccato venientem assumpta probat. Peccatum po se esse præcedentis peccati pœnam. Ex cadem damnationis massa esse alios gratis electos, alios vasa iræ factos. Concupiscentiam non ideo laude dignam, quod per cam hominis inobedientia puniatur; sed semper esse malam, in illis etiam, qui ei non consentiunt. Quomodo intelligendum illud Apostoli, ut sciat unusquisque suum vas possidere. Verum sine concubitu esse, quale Mariæ cum Joseph fuit, conjugium. Frustra Julianum ex Aristotelicis categoriis contra originale peccatum argutari. Quid caro Christi a ceterorum hominum carne peccati distet. Manichæis minime favere Catholicos, dum libidinis malum et originis vitium agnoscunt; sed Pelagianos potius, cum de ea re quæ a peccato libera est › dicunt peccata non nasci. ‣

Sexto tandem libro ad Juliani quartum respondens, nasci hominem cum peccato confirmat ex Baptismo parvulorum, ex Apostoli verbis, et ritu exorcismi ex exsufflationis baptizandorum. Olex et oleastri exemplo convenienter exponit quomodo ex parentibus regeneratis ac justis nascantur filii peccatores et regenerandi. Peccatum originale in primis parentibus voluntarium esse ostendit, ac nobis quidem alienum proprictate actionis, nostrum tamen contagione propaginis. Hujus peccati merito fieri, ut tantis ab infantia miseriis atteratur genus humanum, utque parvuli sine regenerationis gratia morientes excludantur a regno Dei. Quomodo concupiscentia manet actu, præterit reatu. Pauli testimonia perverse a Juliano exposita revocat ad catholicum intellectum. Ezechielis postremo auctoritatem, qua ille abutebatur, secundum legitimum sensum interpre

tatur.

In libros Contra Julianum, vide lib. 2, cap. 62, Retractationum, t. 1, col. 655, a verbis, Interea libri quatuor, usque ad verba, Contumelias tuas et verba maledica, Juliane. M.

AUGUSTINI EPISTOLA CCVII.

Beatissimo fratr. et coepiscopo CLAUDIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Juliani quatuor libros, quos adversus unum meum (a) scripsit, priusquam peterem, ipse misisti; nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea quæ respondeo, tu potissimum legens judices, utrum recte congruenterque responderim. Nam de his quatuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus eumdem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognoverat : quæ cum in manus meas eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum volumen adjungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi. Sed nunc eosdem libros cum diligentius inspicerem, comperi illum, qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse ut in his libris leguntur. Unde poterit videri Juliano, vel cuilibet illorum, me potius fuisse mentitum ; quia non utique sicut hi quatuor libri, ita illa quæ de his excerpta, et memorato comiti missa sunt, innotescere potuerunt. Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium, sicut primum conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius qui de libris ejus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda; fortasse ut eo modo quasi sua faceret que aliena esse constaret. Nunc autem veriora credens exemplaria, quæ tua Sanctitas misit, ipsi auctori video respondendum, qui unum meum quatuor libris suis refellisse se jactat, et usquequaque spargere fidei venena non cessat. Aggressus sum igitur hoc opus in adjutorio Salvatoris pusiliorum atque magnorum; et scio te, ut id implerem orasse pro me, et pro iis quibus hujuscemodi labores nostros profuturos credimus et optamus. Attende ergo jam responsionem meam, cujus principium hanc epistolam subsequetur. Vale in Domino memor nostri, frater beatissime.

(4) Librum rimum de suptiis et Concupiscentia.

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA JULIANUM, Maresis Pelagianæ defensorem,

LIBRI SEX (u).

803008

LIBER PRIMUS.

Catholicam sententiam de originali peccato a se in primo libro de Nuptiis et Concupiscentia explicatam suscipit defendendam contra Julianum, qui eam quatuor grandioribus libris insectari ausus, in ejus defensores Manicheorum nuncupationem conferre non vereatur. Hauc exsecrabilem criminationem in clarissimos quosque Patrum tam græcorum quam latinorum recidere ostendit Augustinus, allatis in eam rem i sorum testimoniis, cum responsione ad illa nominatim Basilii et Joannis Chrysostomi loca, quæ suffragari sibi Julianus putat. Extrema parte libri monstrat, Manichæorum hæresim temerariis quibusdam Juliani ipsius sententiis plurimum adjuvari.

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM. 1. Contumelias tuas et verba maledica, Juliane, quæ ardens iracundia libris quatuor anhelasti, si me contemnere dixero, mentiar. Quomodo enim possum ista contemnere, ubi testimonium conscientiæ meæ cogitans, vel gaudere me video debere pro me, vel dolere pro te, et pro eis qui decipiuntur abs te ? Quis autem contemnat sive exsultationis suæ materiam, sive mororis? Nam unde partim lætamur, partim contristamur, nulla ratione contemnimus. Meorum quippe causa gaudiorum est promissio Domini dicentis: Cum dicunt omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est2 in cælis (Matth. v, 11, 12). Et rursus mei causa mororis est Apostoli affectus, ubi lego: Quis infirmatur, el ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. x1, 29)? Sed hæc pro tuo dogmate, quod veritatem putas3, etiam tu potes dicere. Auferamus itaque de medio, si placet, ista communia, quæ dici ex utraque parte possunt: quamvis veraciter dici ex utraque parte non possunt.

2. Primum abs te quæro, cur libro meo saltem specie tenus te respondisse glorieris, cum tuis libris quatuor unius mei partem nec quartam reprehendendo tetigeris, eosque saltus in prætereundis meis disputationibus feceris, quasi omnino desperares utriusque operis, et mei scilicet et tui quemquam esse posse lectorem, qui ista deprehenderet. Denique etiam pauca

ipsa, in quibus vix est, ut dixi, quarta pars voluminis mei, quæ velut infirmiora existimans, quatuor tuorum grandiorum voluminum strepitu, quasi quadrigarum impetu prosternere et conculcare molitus es, consideratione multo plurium cæterorum, quæ attingere timuisti, inconcussa manere monstrantur: quod ostendere pene superfluum est. Admonendi enim sunt potius qui hoc nosse desiderant, ut non eos pigeat utrumque legere, et quod scripsi, et quod respondere voluisti. Ita enim se res ipsa declarat atque indicat, ut nimium tardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari.

3. Nunc ergo quia video te veritate descrtum, ad maledicta esse conversum, ita distribuam disputationem meam, ut ostendam prius quantis et qualibus Ecclesiæ catholicæ doctoribus nomine Manichæorum intolerabilem facere non cuncteris injuriam, et cum me appetis, in quos tela sacrilega jaculeris. Deinde monstrabo, quod tu ipse sic adjuvas Manichæorum damnabilem et nefanda impictatis errorem, ut nullum talem patronum nec in suis dilectoribus valeant invenire. Tertio loco, quantum breviter potuero, sententiis non meis, sed corum qui fuerunt ante nos, et adversus impios fidem catholicam defenderunt, inanes argutias tuas et elaborata argumenta convincam. Postremo, quoniam si te non correxeris, necesse tibi erit etiam illos Ecclesiæ catholicæ oppugnare doctores, atque contendere nec ipsos in hac quæstione catholi

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Libri sex contra Julianum emendati sunt ope manuscriptorum Vaticanorum quinque, et octo Gallicanorum, unius ex bibliotheca clarissimi viri D. Emerici Bigot, aliorum ex abbatia Floriacensi, ex abbatia Casalis Benedicti, ex Pratellensi, ex Michaelina, ex Beccensi, ex Lyrensi, et ex Parisiensi S. Victoris; auxilio quoque lectionum variarum ex manuscri, tis tribus Belgicis, et collatæ sunt antiquæ editiones Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M.

Vetus codex Floriacensis, quæ in me ardens iracundia.

Omnes Mss., copiosa est.

Am. Er. et aliquot Mss., pro tuo dogmate, quam verila

tem putas.

Duo Mss., desperaris.

(a) Scripti anno Christi 421, aut paulo post.

1 Omnes Vaticani Mss., grandium.

Er. et Lov., a veritate desertum. Am. et manuscripti carent præpositione, a. Sic Tacitus, Annalium libro 3, cap. 20: nec prælium omisit, donec desertus suis (¡ ro, á « suis) caderet. »

cam tenuisse veritatem, defendam contra te, Deo adjuvante, et ipsorum et nostram fidem : ubi etiam id poterit apparere, non solum tu verbis tuis, quod secundo loco me demonstraturum esse promisi, sed ipsum dogma Pelagianum, quod commune est omnibus vobis, quantum adjuvet Manichæos.

CAPUT II.4. Primam itaque parteni distributionis meæ, quemadmodum exsequar, parumper adverte. Nempe inter nos, quantum attinet ad intentionem libri mei, cui te respondisse quatuor tuis jactas, ista vertitur questio, quod ego dico sic nuptias esse laudandas, ut nullo modo ad earum culpam vituperationemque pertineat, quod omnes homines primorum illorum hominum peccato nascuntur1 obnoxii. Hoc enim qui negat, ipsa christianæ fidei subvertere firmamenta conatur. Hinc quippe factum est ut de nuptiis et concupiscentia librum scriberem nuptiarum scilicet bonum discernens ab eo inalo unde trahitur originale peccatumi. Tu autem dicis nuptias sine dubitatione damnari, nisi quod ex eis nascitur, ab omni sit liberum obligatione peccati: propter quod libris quatuor te unum meum refutasse gloriaris. In quibus libris volens homines avertere a fide catholica fundatissima, etad novitatem vestri erroris adducere, sape incutis legentium sensibus Manichæ pestis horrorem2: quasi malum naturale cum Manichæis sapiat, qui dicit infantes secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquæ prima nativitate contrahere, et ob hoc secunda indigere, ut per lavacrum regenerationis prius peccati originalis remissione purgentur, et in Dei filios adoptati in regnum Unigeniti transferantur. lloc de Manichæorum nomine et crimine faciebat etiam Jovinianus, negans Mariæ sanctæ virginitatem, quæ fuerat dum conciperet, permansisse dum pareret : tanquam Christum cum Manichæis phantasma crederemus, si matris incorrupta virginitate, diceremus exortum. Sed in, adjutorio ipsius Salvatoris, sicut spreverunt Catholici velut acutissimum quod Jovinia nus exseruerat argumentum, et nec sanctam Mariam pariendo fuisse corruptam, nec Dominum phantasma fuisse crediderunt, sed et illam virginem mansisse post partum, et ex illa tamen verum Christi corpus exortum sic spernent3 vestra calumniosa vaniloquia, ut neque cum Manichæis astruant mali naturale principium, et secundum antiquam et veram catholicam fidem nullo modo dubitent Christum in evacuando chirographo paterni debiti liberatorem credere par. vulorum.

CAPUT III. 5. Sed tu qui tam crebro nobis Manichæorum nomen opponis, quos et quales viros et quantos fidei catholicæ defensores tam exsecrabili criminatione appetere audeas, si evigilas intuere. Non quidem omnium de hac re sententias, nec omnes eorum, quos commemorabo, me congregaturum esse polliceor; quia nimis longum est, et necesse esse non arbitror: sed ponam pauca paucorum, quibus tamen nostri contradictores cogantur erubescere et cedere ;

1 Sic Mss. Editi, nascantur.

Sic Miss. Editi autem, errorem.
Apud Lov., spermm l.

[ocr errors]

si ullus in eis vel Dei timor, vel hominum pudor tantum malum pervicaciæ superaverit. Irenæus Lugdu nensis episcopus non longe a temporibus Apostolorum fuit: iste ait, Non aliter salvari homines ab antiqua serpentis plaga', nisi credant in eum qui secundum similitudinem carnis peccati in ligno matyrii exaltatus a terra omnia traxit ad se, et vivificavit, mortuos (Lib. 4, cap. 5). Item idem ipse: Quemadmodum adstrictum est, inquit, morti genus humanum per virginem, solvatur per virginem, æqua lance disposita, virginalis inobedientia per virginalem obe dientiam. Adhuc enim protoplasti peccato per correptionem primogeniti emendationem accipiente, serpentis prudentia devicta per simplicitatem columba, vinculis illis resoluti sumus, per quæ alligati eramus morti ( Lib. 5, cap. 19). Videsne antiquum hominem Dei, quid de antiqua serpentis plaga sentiat? quid de similitudine carnis peccati, perquam sanatur plaga serpentis in carne peccati? quid de protoplasti peccato, per quod alligati fueramus?

6. Multo autem apertius de eadem fide* beatissimus martyr et episcopus Cyprianus : « Si homines, › inquit, impedire aliquid ad consecutionem gratiæ posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si gravissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peceatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo probibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam Carnaliter natus, contagium mortis antiquæ prima nativitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur, non propria, sed aliena peccata › (Epist. 64, ad Fidum).

7

7. Reticium ab Augustoduno episcopum magnæ fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica nobis indicant, quando in urbe Roma Melchiade Apostolicae Sedis episcopo præsidente, cum aliis judex interfuit, Donatumque damnavit, qui prior auctor Donatistǝrum schismatis fuit, et Cæcilianum episcopum Ecclesix Carthaginensis absolvit. Is cum de Baptismo ageret, ita locutus est: Hanc igitur principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem præterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiæ nostræ facinora prisca delemus, ubi et veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus (a). » Audis antiqui criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum sceleribus ingenitis hominem veterem: et audes adversus hæc ruinosam construere novitatem!

8. Olympius Hispanus episcopus, vir magnæ in

[blocks in formation]

1

Ecclesia et in Christo glorie, in quodam sermone ecclesiastico: Si fides, inquit, unquam in terris incorrupta mansisset, ac vestigia defixa tenuisset, quæ signata deseruit, nunquam protoplasti mortifera transgressione vitium 1 sparsisset in germine, ut peccatum cum homine nasceretur (a).› Habesne aliquid, quod adversus nos tibi dicere videaris, quod non etiam in istum dicere compellaris, vel potius in istos? Una est enim omnium catholica fides, qui per unum hominem peccatum intrasse in mundum, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12), uno corde credunt, ore uno fatentur, et vestras novitias præsumptiones catholica antiquitate subvertunt.

9. Audi adhuc quod te possit amplius commovere, atque turbare, et utinam in melius commutare. Ecclesiæ catholicæ adversus hæreticos acerrimum defensorem venerandum quis ignoret Hilarium episcopum Galium? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit: Ergo cum missus est, inquit, ‹ in similitudine carnis peccati (Id. vın, 3), non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum. Sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus, existente in eo non peccato, sed peccati carnis similitudine. Rursus idem ipse in Expositione centesimi duodevigesimi Psalmi, cum ad id venisset quod scriptum est, Vivet anima mea, et laudabit te (Psal. cxvm, 175): ‹ Vivere se, › inquit, cin hac vita non reputat; quippe qui dixerat, Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Scit sub peccati origine et sub peccati lege esse sc natum. › Sentisne quid audias? Quærisne quid dicas? Hune virum tanta in episcopis catholicis laude præclarum, tanta notitia famaque conspicuum, de peccato originali aude, si quid tibi frontis est, criminari.

10. Sed adhuc audi alium excellentem Dei dispensatorem, quem veneror ut patrem in Christo enim Jesu per Evangelium ipse me genuit (I Cor. iv, 15), et eo Christi ministro lavacrum regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cujus pro catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula, sive operibus sive sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis prædicare Romanus. Hic vir cum sccundum Lucam exponeret Evangelium: Jordanis, inquit, conversus est retrorsum (Psal. cx, 5): significavit salutaris lavacri futura mysteria, per quæ in primordia naturæ suæ, qui baptizati fuerint parvuli, a malitia reformantur, › (Lib. 1 in Luc., n. 36). Rursus idem ipse in eodem opere: Non enim virilis coitus, inquit, vulvæ virginalis secreta reseravit; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus est enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrena contagia corruptelæ immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit (Lib. 2, n. 56). Itemque Tres e Vaticanis Mss., mortifera transgressione mortiferum vitium.

Am. Er. et Mss., concepit me. (4) Nee hujus quidquam exstat.

646

in eodem ipso : ‹ Omnes,› inquit, in Adam morimur, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Illius igitur culpa, mors omnium est › (Lib. 4, n. 67, ad Luc. Iv, 58). Alio item loco in eodem Evangelio: ‹Cave ergo, inquit, ne ante nuderis, sicut Adam uudatus est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera ejus acerba curasset › (Lib. 7, n. 73, ad Luc. x, 30). Rursus in opere ipso, alio loco Fuit, inquit, Adam, et in illo fuimus omnes periit Adam, et in illo omnes perierunt (Tåg. 7, n. 234, ad Luc. xv, 24). Rursus idem ipse in Apologia prophetæ David : ‹ Antequam nascimur, › inquit, ‹ maculamur contagio, et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus injuriam, in iniquitate concipimur. Non expressit, inquit, ‹ utrum parentum, an nostra. Et in delictis unumquemque generat mater sua. Nec hic declaravit, utrum in delictis suis mater pariat, an jam sint aliqua delicta nascentis. Sed vide ne utrumque intelligendum sit. Nec conceptus exsors iniquitatis est, quoniam et parentes non carent lap>u: et si nec unius diei infans sine peccato, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis corum nascimur. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium (Cap. 11). Idem ipse in Expositione libri Tobia: Quis iste, inquit, peccati est fenerator, nisi diabolus, a quo Eva mutuata peccatum3, obnoxia successionis usuris omne genus defeneravit humanum › (Cap. 9)? Rursus in eodem: Diabolus, inquit,

Evam decepit, ut supplantaret virum, obligaret hæreditatem (Cap. 25). Idem ipse in Expositione Psalmi quadragesimi octavi : ‹ Alia est, › inquit, ciniquitas nostra, alia calcanci nostri, in quo Adam dente scrpentis est vulneratus, et obnoxiam hereditatem successionis humane suo vulnere dereliquit, ut ones illo vulnere claudicemus» (In vers. 6).

4

CAPUT IV. —11. I nunc, et mihi objice originale peccatum : dissimula ab istis, finge te nescire quid dicant; et sanctæ Ecclesiæ tot tantisque doctoribus3, qui, vita optime gesta debellatisque suorum temporum crroribus, gloriosissime de hoc sæculo antequam vos ebulliretis exierunt, velut eis non visis, in me impetum faciens, et velut nesciens quod illi sub meo nomine lacerentur, tanquam securus insulta. Crederem te, fateor, quid mali facias ignorare, nec impudentiæ, sed imprudentiæ tuæ tribuerem, quod hæc lumina civitatis Dei audes hostiliter insectari; que sectari fideliter debuisti : crederem te, inquam, hoc tantum nefas committere nescientem, nisi in eo libro,

↑ Apud Ambrosium, mortui.

Omaes Mss., maculata peccato. Concordant ipsi editi ¡ostea, n. 32, ubi cu:n Mss. habent, a quo Eva macu

with.

Sie ss. At Editi, tantosque doctores. " Duo e Vatic. ss.. glorio issini.

« PredošláPokračovať »