Obrázky na stránke
PDF
ePub

in cujus provinciæ urbe primaria, Cæsarea videlicet, quæ et regioni nomen dedit, die vigesima septembris hujus ipsius quadringentesimi decimi octavi anni versabatur. Illic vero licet rebus aliis occupatus, epistolam ad Optatum episcopum de animæ origine, Muresse episcopo suadente, Renato autem monacho vehementer instante, dare compulsus est: quam tamen se relicta jam urbe Cæsarea scripsisse significat verbis illis, Cum in supradicto oppido remoraremur (Epist. 190, n. 1). Hac in epistola sedulo monet, sic tractetur perplexa illa questio, ut integra sit imprimis fides, qua credimus neminem nasci ex Adam, nisi vinculo damnationis obstrictum, neminem inde liberari, nisi renascendo per Christum : et caveatur nova Pelagiana hæresis, toto jam christiano orbe damnata, quæ adversus Dei gratiam disputando, antiquissimæ fidei molitur fundamenta convellere. Mittit quoque Oplato exemplum recentium litterarum, sive quæ specialiter ad Afros, sive quæ universaliter ad omnes episcopos in illius hæresis damnationem datæ sunt à Zosimo papa : in quibus litteris ipsa etiam Pelagii contra peccatum originale argumentatio inter alia dicta ejus damnabilia referebatur. Tandem ex litteris iisdem Zosimi, quæ hactenus desiderantur, fragmentum huic epistola suæ sanctus Doctor inseruit.

Augustinus Hipponem reversus, litteras illic reperit a Mercatore sibi directas: librum quoque ejus labore adversus Pelagianos compositum, quem ille sancto Doctori considerandum probandumque mittebat. Jam aliæ ejusdem litteræ ad ipsum Carthagine agentem, antequam Cæsaream iret, allatæ fuerant, quibus quidem nihil responsi redditum querebatur Mercator paulum aspere et cum indignatione quadam : at id gratissime accepit Augustinus, quod isthæc indignatio sibi videretur non esse simultatis initium, sed indicium charitatis. Cum itaque Albini Ecclesiæ Romanæ acolythi sese tunc obtulisset occasio, huic responsionem dedit ad Mercatorem perferendam. Eo jam adducti erant Pelagiani, ut infantes confiterentur per eos a quibus baptizandi offeruntur, credere: at excipiebant (quemadmodum significaverat Mercator), non ita credere in remissionem peccatorum, tanquam et illis remittantur; sed hanc remissionem credere fieri in aliis, quæ non fit in eis. Verum hoc ipso quod parvulos in Baptismo quadam ratione credere fatentur, facere non posse adversarios, quin originale in eis peccatum admittant, contendit Augustinus. Deinde monstrat, eosdem ex Enochi et Eliæ ante obitum translatione, sive ex fidelium vivorum ad Christi adventum raptu, frustra argumentari, ut mortem pœnam peccati non esse suadeant. Quod ad quæstionem resurrectionis, an aliqui scilicet vere ex ista mortalitate ad immortalitatem sine media morte transituri sint, de hoc edoceri ab aliis cupit: quia plus amat discere, quam docere. Nam ut discamus, inquit, invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas charitatis (Epist. 193).

Idem ille Albinus superioris epistolæ portitor, illam quoque breviorem duarum ad Sixtum detulit, qua huic Romano tum presbytero, postea autem pontifici, gratulatur Augustinus, quod adversus Pelagianos, quibus ipsum favere rumor fuerat, defensionem gratiæ Dei susceperit hortaturque curam adhibere pergat, non solum ut ii coerceantur, qui errorem sive liberius garrire adhuc, sive secretius insusurrare non cessant, sed etiam doceantur sanenturque illi, qui etsi præ timore taceant, eum forte animo fovere non desinunt (Epist. 191). Haud multo post Albini profectionem Firmo presbytero Romam ex Africa remeanti dedit prolixiorem ad eumdem Sixtum epistolam; quam aliquot post annis dicebat, eo tempore a se scriptam, quo adversus Pelagianos acerrima conflictatione certabatur (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 55). Horum ibi effugia et subtiliora quæque contra Dei gratiam argumenta dissolvit ; qualia hæc erant: primum, Auferri liberum arbitrium, si nec ipsam bonam voluntatem sine adjutorio Dei habeamus. Deinde, Injustum esse, in una eademque mala causa, hunc liberari, illum puniri : ac proinde, gratiam quam, in Palæstina synodo, confessus est Pelagius sine ullis præcedentibus meritis dari, ipsam humanam esse naturam in qua conditi sumus. Præterea, Excusaturos se homines, qui nolunt recte et fideliter vivere, dicentes : Quid nos fecimus, qui male viximus; quandoquidem gratiam unde bene viveremus, non accepimus? Ad hæc : Personarum acceptorem fieri Deum, si in una eademque causa super alios veniat misericordia ejus, super alios vero maneat ira ejus. Itaque, Nondum natorum ideo alium odisse, puta Esau, alium, scilicet Jacob, dilexisse, quia eorum futura opera prævidebat. Nam Deus, inquiebant, in eis quos hinc aufert, prævidet quemadmodum victurus esset quisque, si viveret; et ideo quem nequiter novit fuisse victurum, sine Baptismo facit emori, sic in eo puniens opera mala, non qu fecit, sed que facturus fuit. Refellit quoque eosdem hæreticos contra peccatum originale sie arguentes: Quomodo, aiebant, peccatum transit in filios fidelium quod in parentibus non dubitamus dimissum esse per Baptismum? Et hic rursum explodit quod Mercator indicaverat ab illis excogitatum effugium, ut dicerent, Parvulos veraciter quidem per ora gestantium respor dere, in remissionem se credere peccatorum, non tamen quia sibi remittantur, sed eis in quibus inveniuntur. His funditus eversis Augustinus rogat, ut sibi Sixtus, et quæ alia Pelagiani adversus catholicam fidem excogitabunt, et quæcumque adversus eos ipse pro fide catholica disseret, nota facere non omittat (Epist. 194).

In epistola ad Asellicum hoc forte quadringentesimo decimo octavo anno exeunte data, observat Pelagianam hæresim in Judaismum quodam modo incidere : hujus vero impietatis assertores acerrimos, Pelagium et Cœlestium, recenti judicio etiam catholica communione privatos, in sua adhuc, propter cor impœnitens, damnatione persistere (Epist. 196, n. 7),

XXI. Augustinus librum de Nuptiis et Concupiscentia primum mittit Valerio. Episcopi anno quadringentesimo decimo nono, jubente Honorio, Pelagianorum damnationem subseribunt. Augustino de jugulata Pelagiana hæresi gratulatur Hieronymus. Vincentii Victoris placita quædam Pelagiana hisque deteriora confutantur.

Dum Augustinus profanas Pelagianorum novitates scriptis confutabat, eorumdem conatus Valerius comes auctoritate sua et gratia apud Principe comprimebat. Hac quippe ratione, ne concilium ab illis post suam ipsorum damnationem expetitum concederetur, efficaciter obstitit: quod Comitis in Ecclesiam obsequium in ejus laude ponit sanctus Antistes (Infra. de Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 2, Operis imperf. contra Julianum lib. 1, cap. 10). At hæretici, quo potentis hominis patrocinium eriperent Ecclesiæ, atque a Catholicorum doctrina cum absterrerent, litterarum ei quiddam scripserunt, quo Augustinum originale peccatum asserendo nuptias damnare significabant (Retract. lib. 2, cap. 53; epist. 200; infra, de Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 2). Calumniam illam Valerius fide robustissima præditus exploserat irriseratque: Augustinus tamen doctrinam Ecclesiæ contra ejusmodi criminationem sibi defendendam esse putavit. Hac igitur de causa primum composuit duorum librorum, quos De Nuptiis et Concupiscentia inscripsit. In hoc quæ sint nuptiarum bona demonstrat, hæc distinguens a concupiscentia, quam omnino esse malum, non de natura nuptiarum veniens, sed nuptiis ex antiquo peccato allatum; eoque nihilominus malo conjugalem pudicitiam bene uti ad liberorum procreationem asserit. Propter hanc autem concupiscentiam fieri, ut etiam de legitimis nuptiis filiorum Dei nascantur filii sæculi, qui peccati vinculo, licet ab eo liberatis parentibus, obstricti sunt, atque sub diaboli potestate captivi, nisi eadem similiter Christi gratia liberentur. Exponit quomodo concupiscentia in baptizatis maneat actu, non reatu. Baptismi autem sanctitate non hunc tantummodo originalem reatum, sed peccata alia et omnia prorsus hominum mala auferenda esse docet. Librum hunc primum post damnationem Pelagii Celestiique conscripsit (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 1, n. 9), anno ineunte quadringentesimo decimo nono, autexeunte quadringentesimo decimo octavo, quo anno quadringentesimo decimo octavo epistolas a Valerio tres, unam per Vindemialem episcopum, et duas per Firmum presbyterum, per quem Sixti litteræ simul allatæ sunt, recepit (Epist. 200, n. 1). Plura vero de Valerio se Firmi relatu didicisse, Augustinus responsione sua, cum eodem data libro, testatur: atque inter hæc forte, illud etiam quod se auditione accepisse postea recolebat, ex codem Firmo comperit, puta Pelagianos de ipso scripsisse ad Valerium, quod nuptias peccatum originaleasserendo damnaret (Retract. lib. 2, cap 53) : quod adversus originalem culpam commentum novum refellere jam alibi hoc anno quadringentesimo decimo octavo cœperat (Infra, de Peccato Originali, n. 38). Istum librum a se inter ecclesiasticas, ut ait, curas, non sine molestia propter longitudinem et quæstionis difficultatem elaboratum (Infra, de Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 40), ut Valerio comiti potissimum dicaret, multæ rationes impulerunt. Hinc tamen Julianus occasionem arripuit jactandi, cum non alio consilio illud scripsisse ad militarem virum, nisi ut ab ipso impotentiæ contra adversarios precaretur auxilium. Ad quod Augustinus: Non impotentiæ, inquit, contra vos precamur auxilium; sed pro vobis potius, ut ab ausu sacrilego cohibeamini, christianæ potentiæ laudamus officium (Infra, Operis imperf. contra Julianum lib. 2, cap. 14). Exceperunt eumdem librum obviis manibus Catholici quæ res Pelagianorum querelas expressit, atque exacerbato publica hac approbatione Juliani animo, pluribus utrimque scriptis causam præbuit.

Nescimus an ejusdem Valerii comitis instantiæ accepta referenda sit altera Honorii contra Pelagianos data sub hoc tempus constitutio, an potius curis ac precibus Bonifacii Romani jam episcopi. Nempe Zosimo sub anni quadringentesimi decimi octavi exitum defuncto, ejus in locum, non sine quadam populi Romani de constituendo episcopo dissensione (quam quidem Julianus divinæ ultioni ob damnatos ab Romana Ecclesia Pelagianos impudenter tribuebat [Infra, contra Julianum lib. 6, n. 38]) suffectus est Bonifacius. Is summo studio gratiæ Christi adversarios, cum auctoritate sua apostolica, tum edictis imperatorum, debellavit (Infra, Append. parte 3). Hujus ergo forsitan diligentiæ assignanda epistola Honorii Aurelio episcopo, quinto idus junias anni quadringentesimi decimi noni scripta ( Epist. 201, inter Augustinianas). Honorius ibi significat, a se constitutionem, quam anno superiore dederat adversus Pelagium atque Coelestium, novissime renovatam esse; simulque sancitum, ut quisquis eos, ubicumque terrarum agerent, sciens non denuntiaret aut ex pelleret, ipsemet in exsilium pelleretur. Huc addit, esse antistites, qui eorumdem hæreticorum prava dogmata non palam oppugnare atque everlere studerent, imo ea tacite quodam modo approbare viderentur. Ac proinde ab Aurelio universos admoneri oportere sui officii, necnon omnes episcopos ad subscribendam Pelagii atque Cœlestii damnationem adigi, sub iis penis, ut recusantes dignitate sua exuantur, expellantur e suis urbibus, et a communione in perpetuum resecentur. Hujus epistolae ad Aurelium contra Pelagianos ab Honorio datæ meminit Photius (Infra, Append. parte 2).

Epistola autem distinguenda videtur à constitutione, quam Aurelio simul mittebat Ho-norius, et qua subscribendi rationem distinctius præcipiebat. Id intelligere est ex Aurelii litteris ad episcopos Bizacenæ provinciæ atque Arzugitana calendis augusti hac de re datis (Ibid.): in his siquidem satis aperte constitutionem imperatoriam ab epistola sibi directa secernit, quam epistolam et ad eosdem deferri curat; eosque omnes, tam videlicet qui condemnationem illam in plenario totius Africa concilio anni proxime elapsi jam subscripse

rant, quam quibus eidem interesse non licuerat, ad 'subscribendum cohortatur; ne in quoquam ipsorum vel negligentiæ, vel dissimulationis, aut occulte cujusdam propensionis in hæresim suspicio ulla resideat.

Eadem porro epistola ab Imperatore similiter inscripta est Augustino; quippe cui honores minime sedi suæ Hipponensi debitos propria virtus promerita fuerat. Et sane ipsi potiori jure, quam alii cuiquam, id convenit, quod hac epistola profitetur Honorius: In quo, ait, id est Pelagio damnando et Cœlestio, secuta est clementia nostra judicium Sanctitatis tuæ, quo constat eos ab universis justa sententiæ examinatione esse dumnatos (Infra, Append. parte 2). Etsi enim Africanorum antistitum ardor magnum momentum ad victoriam de Pelagianis ab Ecclesia reportatam contulerit; ejus tamen præcipua laus debetur diligentiæ scientiæque Augustini, de quo Prosper :

Istius ergo inter cunctos, qui de grege sancto

Insanas pepulere feras, industria major,

Majus opus, totum præstantius imbuit orbem. (Ibid).

Hic ille antistes, jure merito præcipua portio Domini sacerdotum dictus, cujus ductu catholica acies inimicos gratiæ Dei vicit, in quorum excidium unam cunctorum sacerdotum manu sententiam scripsit (Ibid.). Et hoc quidem sensu gloriosum illud crimen Augustino Julianus exprobrabat, eum caput horum, quæ in Pelagianos acta querebatur, et causam malorum exstitisse (Infra, Operis imperf. contra Julianum lib. 2, cap. 104).

Ob tam insigne Augustini in Ecclesiam meritum, Hieronymus post devictos eosdem hæ-reticos ipsi scribens sub annum forte quadringentesimum decimum octavum, testatur venerationem in eum, suam et dilectionem, quæ jam ante plane cumulata videbatur, tanto nihilominus auctam esse cumulo, ut ne unam quidem horam sine illius mentione durare possit. Tum eas, quas Romæ passa fuerat fidei causa, difficultates procul dubio indicans, addit, ipsum contra flantes ventos ardore fidei perstitisse. Tandem subjungit eximiam illam sancti viri laudationem : Macte virtute, in orbe celebraris. Catholici te conditorem antiquæ rursum fidei venerantur atque suspiciunt; et quod signum majoris gloriæ est, omnes hæretici detestantur (Epist. 195, inter Augustinianas ).

Hac in re sane Alypius gloriæ Augustini particeps fuit, a Juliano per injuriam appellatus Vernula peccatorum ejus (Infra, Operis imperf. contra Julianum lib. 1, cap.7). Hinc anno quadringentesimo decimo nono in epistola utrique inscripta idem Hieronymus : Testem, ait, invoco Deum, quod si posset fieri, assumptis alis columbæ, vestris amplexibus implicarer, semper quidem pro merito virtutum vestrarum, sed nunc maxime quia cooperantibus et auctoribus vobis hæresis Cœlestiana jugulata est. Eisdem, in fine, Albinæ, Piniani, Melaniæ, et Paula junioris nomine salutem dicit (Epist. 202, inter Augustinianas) : hanc autem epistolam Hieronymi, qui subsequente anno migravit ad superos, ultimam nobis restare putant (Baronius, ad annum 412).

Inter illud tempus quæstionem perplexam de animarum origine, quam ab Hieronymo explicari sibi Augustinus expetierat, cum temere tractandam in se recepisset Vincentius Victor, juvenis ex Mauritania Cæsareensi, catholicæ doctrinæ rudis atque expers, in errores Pelagianos quosdam et iis pejores impegit. Nam inter alia dicebat, Quod anima meruerit esse peccatrix, ante omne peccatum. Contendebat, Infantes antequam baptizentur, morte præventos, pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum. Præterea, Quos Dominus prædestinavit ad Baptismum, prædestinationi ejus eripi posse, et ante defungi, quam in eis fuerit, quod Omnipotens prædestinavit, impletum. Ad hæc, Aliquos eorum qui sine Baptismo Christi ex hac vita emigraverint, interim non ire in regnum, sed in paradisum; postea vero in resurrectione mortuorum, etiam ad regni cælorum beatitudinem pervenire (Infra, de Anima et ejus Origine, lib. 4, n. 22).

Victorem Augustinus sub hujus anni quadringentesimi decimi noni finem quatuor libris refutavit. Ac erranti quidem juveni, quamvis idem deterius saperet quam Pelagiu (Ibid., lib. 3, n. 19), id patrocinari posse vidit, quod in operis sui exordio modeste atque humiliter profitebatur, in judicando de suo opere, non credere se sibi, nec propriam sententiam tueri, si improbabilis deprehenderetur; sed sibi cordi esse, proprio judicio damnato, meliora et veriora sectari (Ibid., lib. 2, n. 22). Ea porro modestia, quam sinceram fuisse eventus comprobavit, bonam in eo mentem denotabat; ac simul faciebat, ut opinando fidei adversa catholicæ, non tamen a fide catholica recederet. Iste quippe animus, inquit Augustinus, etiam in dictis per ignorantiam non catholicis, ipsa est correctionis præmeditatione ac præparatione catholicus (Ibid., lib. 3, n. 23). Quapropter juvenilem quidem arrogantiam ea vehementia, qua par fuit defendi fidem, coercuit sanctus Doctor: sed interim tamen lenitatis quantum licuit, adhibere curavit : quod nimirum juvenem non præpropere detestandum, sed adhuc docendum putaret; nec damnari, sed emendari cuperet. Neque profecto spes eum fe-fellit; nam responsum accepit a Victore, quo se is demum errores abjecisse testabatur (Retract. lib. 2, cap. 56).

Prodierunt circiter anni ejusdem quadringentesimi decimi noni finem cum epistolæ Pelagianorum duæ, una Romam, altera Thessalonicam missa, tum Juliani contra librum primum de Nuptiis et Concupiscentia volumina quatuor. Hæc volumina duplici opere, uno ad Valerium, alio ad Claudium directo; illas autem epistolas libris ad Bonifacium scriptis, quemad-. modum confutaverit Augustinus, jam narraturi sumus.

XXII. Augustinus anno quadringentesimo vigesimo librum de Nuptiis et Concupiscentia secundum, necnon quatuor ad Bonifacium contra duas Epistolas Pelagianorum libros conscribit. Liber ad Valerium comitem primus, circiter anni quadringentesimi decimi noni exordium scriptus, vix in lucem prodierat, cum Julianus episcopus Pelagianus, qui Christianorum quorumque animos ejus lectione in odium hæresis commoveri intelligebat, quatuor contra cum grandes libros evulgavit (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 1, n. 9; lib. 4, n. 20). His ille Augustini librum, ut sibi quidem blandiebatur, omnino revincebat: quamvis ejus partem nec quartam attingeret, contentus quæ infirmiora videbantur exagitare (Infra, contra Julianum, lib. 1, n. 2). At se futuræ adversarii expostulationi satis occurrisse existimabat præfatione sua, qua professus erat, se silentio, quæ ad rem probandam nihi! conferrent, prætermisisse (Infra, Operis imperf. contra eumdem, lib. 1, cap. 12). Veritatis præsidio destitutus, confugiebat ad convicia, quibus passim quatuor suos libros perfundebat. Augustinum et Catholicos omnes Manichæorum nomine designabat (Infra, contra Julianum, lib. 1, n. 3). Detrahebat etiam nonnullis qui a Pelagiana secta sese ad Ecclesiam receperant sed Valerium comitem tractabat honorificentius (Infra, Operis imperf. contra eumdem, lib. 1, cap. 10). Hos ille libros Turbantio ejusdem sectæ episcopo nuncupavit (Infra, contra Julianum, lib. 3; Operis imperf. contra eumdem, lib. 1, cap. 1).

Eodem quoque tempore epistola Romam auctore, ut ferebatur, Juliano missa est, per quam, quos posset, ut cum Augustino loquamur, suos aut inveniret, aut faceret (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 1, n. 3); nimirum quotquot in magna illa civitate posset seducere studens, metu horroreque errorum eorum, quos Catholicis Manichæorum nomine traductis imponebat. Ibidem audientiæ, hoc est, synodi, quam Pelagiana factio flagitabat, recordatur (Ibid., n. 42). Videtur autem Julianus vana quadam de causa voluisse illam abnegare Augustinus vero sincerane sit, an ficta ejusmodi abnegatio, parum curans, Juliano ut suam esse hanc epistolam inficietur concedit (Infra, Operis imperf. contra Julianum, lib. 1, cap. 18).

Quod porro in eadem scriptum est, ab suis ipsorum inimicis ea, quæ Augustinus eorum adversarius sparserat, in veritatis odium excepta fuisse (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 1, n 9; lib. 4, n. 20), id similiter in epistola Pelagianorum octodecim episcoporum ad Thessalonicensem antistitem directa legebatur. Unde sub idem tempus eam quoque scriptam fuisse, conjectare licet. Hac illi Rufum Thessalonicensi tum Ecclesiæ præfectum ad suas partes allicere fentabant, ejus videlicet atque aliorum orientalium antistitum societatem adversus impiam Manichæorum hæresim, toto Occidente susceptam, poscentes. In eo quippe sita erat omnis illorum industria, ut Catholicis horribili hæresi, quam omnes cum illis pariter exsecrabantur, impacta, proprios errores obtegerent, atque natura, lege, liberoque arbitrio commendatis, gratiam condemnarent. Hanc epistolam ipse Julianus citat (Infra, Operis imperf. contra Julianum, lib. 2, cap. 178).

Fecit Romanorum catholicorum vigilantia atque sedulitas, ut utraque hæc epistola in Bonifacii papæ manus veniret (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 1, n. 3). Hic illas Augustino curavit deferendas per Alypium; quem inde colligunt in Italiam id temporis profectum esse, cujus quidem itineris causam ignoramus: constat vero illum et Romam et Ravennam petiisse (Infra, de Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 1).

Is Ravennæ Valerium comitem invisit, a quo et accepit litteras, quibus ille Augustino gratias ob librum de Nuptiis et Concupiscentia sibi transmissum agebat: simulque eum admonebat, quosdam locos inesse, quos impeterent hæretici; rogabatque ut Alypium super iisdem locis audiret. Eidem Alypio Ravenna posthac Romam profecto Valerius chartulas quasdam misit. Continebantur hisce chartulis excerpta ex primo quatuor librorum Juliani, quæ quispiam ad libitum, nonnullis etiam mutatis, collegerat. Poscebat Valerius ut ab Augustino eadem illa excerpta quantocius refellerentur (Infra, Præfat ad Opus imperf. contra Julianum).

Romæ porro Alypius brevi admodum spatio commoratus, in contubernio vixit Bonifacii, qui eum et excepit amicissime et singulari familiaritate dignatus est. Quocirca sese Alypius, atque eadem occasione Augustinum, huic pontifici arctissimo amicitiæ nodo devinxit (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 1, n. 1). Ipsi Bonifacius duas ante memoratas epistolas idcirco dedit, quoniam in iis Augustini nomen calumniose expressum reperit (Ibid., n. 3). Rediit ergo Alypius in Africam duabus hisce epistolis, ac supra dictis excerptis

onustus.

Hæc Augustinus excerpta ex opere Juliani collecta esse, statim persensit, optassetque ipse illis non ante respondere, quam integrum opus, unde fuerant desumpta, conspexisset: verum judicavit maturandam interim ad illa responsionem, ut Valerio comiti satis faceret (Infra, de Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 2; Operis imperf. contra Julianum lib. 1, cap. 16 sqq). Quamobrem librum alterum Valerio sub eadem inscriptione, De Nuptiis et Concupiscentia nuncupatum celeriter edidit: in quo dogma catholicum de originali malo sic vindicat ab adversarii calumniis, ut id a Manichæorum errore procul abesse demonstret. Hunc ideo priori libro subjungimus anni tantum interjecto spatio, quod cum Augustinus confestim post acceptas de priore illo gratiarum actiones composuerit, nec videatur verisimile, ut ei gratias ageret, Valerium totos duos annos expectasse.

Præterea libros quatuor contra duas epistolas Pelagianorum, quæ sibi a Bonifacio per Alypium allatæ fuerant, elucubravit : ita ut primo libro epistolam, quam Julianus Romam

misisse dicebatur; tribus sequentibus aliam, quæ octodecim episcoporum nomine Thessalonicam directa erat, redargueret. In primo libro hæreticum sensum in fidei professione Pelagiana, quæ Catholicis opponebatur, latentem retegit. In secundo calumniam prævaricationis in Pelagii ac Cœlestii damnatione admissæ depellit a Romanis clericis ; et gratiæ nomine nec fatum asseri a Catholicis, nec personarum acceptionem Deo tribui demonstrat. In tertio exponit quid vere Catholici dicant de legis utilitate, quid de Baptismi effectu ac virtute, de utriusque Testamenti discrepantia, de Prophetarum Apostolorumque justitia et perfectione, de appellatione peccati in Christo, quid postremo de præceptorum in futura vita impletione doceant. In quarto libro aperit insidias Pelagianorum in quinque doctrinæ eorum capitibus latentes, in laude scilicet creaturæ, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, et laude sanctorum. Istud opus ipsi Bonifacio, honorifica mentione, quam apud se de eo Alypius fecerat, permotus dicavit; rogans ut illud non tam discendi, quam examinandi et emendandi gratia evolveret. Principio operis, ubi Pelagianorum injuriosam adversum se agendi rationem recolit: Spero, ait, de Domino Deo nostro, quod non sine mercede quæ in cælis est, illi me lacerant dente maledico, quibus me pro parvulis.... oppono (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 1, n. 3)."

XXIII. Memoratos libros in Italiam Alypius circa initium anni quadringentesimi vigesimi primi defert. Constantius edictum dat in Pelagianos. Alios sex librõs in Julianum Augustinus conscribit.

Quatuor illos libros detulit ad Bonifacium (Infra, Operis imperf. contra Julianum lib. 1, cap. 75), secundum quoque de Nuptiis et Concupiscentia portavit ad Valerium idem Alypius (Ibid., capp. 7, 52): quem proinde manifestum est iterum exeunte anno quadringentesimo vigesimo, aut quadringentesimo vigesimo primo ineunte trajecisse in Italiam. Augustinus quippe ipse ad excerpta ex Juliano sibi missa respondit continuo, ea diligentia et celeritate, per quam judicare non liceat, committere illum potuisse, ut eam responsionem tardius ad Valerium dirigeret. Porro Pelagiani transmarinam hanc Alypii profectionem eo infamare modo studuerunt, ut eamdem susceptam adversus illos fuisse facile arbitremur. Et certe videbimus istos hæreticos sub idem tempus insectatum esse Constantium imperatorem.

Exprobrat igitur Augustino Julianus, eum vociferari cum feminis, cunctisque calonibus, et tribunis, quibus octoginta aut amplius equos tota Africa saginatos collega tuus, inquit, nuper adduxit Alypius (Ibid., cap. 42). Infra autem idem gloriatur in hunc modum: Amplissimam esse nostri negotii dignitatem, ut ipsa rerum consideratio et appensio indicat, quas tuemur, ita etiam vester pavor, qui contra nostrorum sanguinem, pecuniarum effusione, hæreditatum largitate, equorum transmissione, populorum seditione, potestatum corruptione pugnantes, et fidem vestram, quæ a nobis impugnatur, erubescitis profiteri, etc. (Ibid., cap. 74). Rursum alibi: Cur tantis totam Italiam factionibus commovistis? Cur seditiones Romæ conductis populis excitastis? Cur de sumptibus pauperum saginastis per totam pene Africam equorum greges, quos prosequente Alypio tribunis et centurionibus destinastis? Cur matronarum oblatis hæreditatibus potestates sæculi corrupistis, ut in nos stipula furoris publici arderet? Cur dissipastis Ecclesiarum quietem? Cur religiosi Principis tempora persecutionum impietate maculastis (Ibid., lib. 3, cap. 35)? Hanc vero Juliani tantam in accusando vehementiam atque impudentiam Augustinus castigat prudentissimis hisce verbis: Aut calumniaris, inquit, aut nescis quid loquaris et ideo aut mendax, aut temerarius ista loqueris. Quid te autem nequius, si hæc ipse finxisti? quid stolidius, si fingentibus credidisti? Jam vero quod etiam scribere ausus es, neque veritus ne ad ea loca libri pervenirent tui, quæ terra marique transeuntem seu venientem collegam meum Alypium susceperunt, ubi legi apertissima tua falsiloquia sine tua irrisione vel potius detestatione non possunt; cui non dico impudentiæ, sed dementiæ comparatur (Ibid., lib. 1, cap. 42)?

Novam profecto iracundiæ causam Juliano præbuerat edictum, quod in Pelagianos sub hoc ipsum tempus dedit Constantius, ad id concedendum forte Alypii legatione rogatuque adductus. Hunc imperatorem mortem hoc anno quadringentesimo vigesimo primo obiisse consentiunt chronographi, cum sex tantum menses imperasset, septimo juxtà Olympiodorum inchoato. Prosper et Idacius ejus inaugurationem anno quadringentesimo vigesimo ponunt: Theophanes, anno quadringentesimo vigesimo primo, sexto idus februarii. Cum Theophane facit Codex Theodosianus, in quo legibus a die decima martii anni quadringentesimi vigesimi primi ad diem vigesimam octavam julii datis nomen Constantii adscribitur. Harum prima scripta est ad Volusianum ex qua Cœlestium tunc temporis in Urbe egisse cognoscimus. Ibi testatur Constantius, edictum nonnullum in antiquas recentesque hæreses jam se tulisse; attamen quotidie sibi nuntiari easdem serpere latius quocirca ut motus quos parere illa dissidia possent, evitentur, renovare se eadem jussa, velleque, ut habita diligenti inquisitione adversariorum veræ fidei, statim ii Roma exturbentur atque hinc procul amandentur, ac Cœlestius in primis: quibus propria subscriptione adjungit, Volusiani interesse ut edictum istud curet observandum (Infra, Append. parte 2). Volusianus ergo, Constantio ut obsequeretur, decretum et ipse promulgavit, quo Cœlestium divinæ fidei et quietis publicæ perturbatorem Roma atque omni finitima regione pellebat, proscriptionis pœna iis a quibus occultaretur, intentata. Edictum Constantii ad Volusianum de pellendo Cœlestio memorat Photius (Ibid).

Verumtamen non propterea Celestium animus defecit is enim aliquot post annis, Cole

« PredošláPokračovať »