Obrázky na stránke
PDF
ePub

Si res, inquis, quæ decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quæ ad Deum pertinet, bona est; bonum est itaque subditum esse diabolo, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur. Sequiturque, › inquis, ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur. › Posses dicere, Deo resistere agricolas, ejusque ordinem perturbare, purgando agros a spinis et tribulis, quæ ille peccatoribus nasci jussit in pœnam (Gen. !I, 18). Quid, quod ista tua ratione dici potest: si res quæ decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res que ad Deum pertinet bona est; bonum est malis 1 esse in gehenna, quoniam institutus a Deo per hoc *ordo servatur? Quod vero tu addis, Sequiturque ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur; cur hoc dicis? Quis enim rebellat diabolo, nisi ab ejus potestate per Mediatoris sanguinem liberatus? Melius ergo fucrat hostem non habere, quam vincere. Sed quia peccati merito humana natura subdita est hosti; prius homo, ut adversus eum pugnare possit, ab ejus eruitur potestate. Deinde si vita est in hac carne prolixior, certans adjuvatur, ut superet. Postremo victor beatificatur, ut regnet, dicturus in fine, Ubi est, mors, contentio tua (Osee XII, 14)? Vel, sicut dicit Apostolus, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (1 Cor. xv, 55)?

[ocr errors]

CAPUT XXI. 66. Quin etiam visa sunt tibi de Manichæi libris nonnulla esse ponenda, quibus meam sententiam comparares: cum ego commixtionem duarum naturarum, boni scilicet et mali, unde illorum tota fabulosa manat insania, non solum fide verboque detester et damnem; verum etiam tibi ipsi suffragatori eorum resistendo teque refellendo convincam. Cum enim contra eos veritas clamet, mala nisi de bonis orta non esse: nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra veritatem reclamas, Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non potest mali radix in dono Dei locari. Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de justo iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ea re, quæ libera est a peccato. De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest› (Supra, lib. 1, capp. 8, 9, et lib. 5, cap. 16, nn. 59, 64)? Quibus omnibus vocibus tuis conficitur, non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichæos, non esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichæorum nomine, tanquam eorum adversarius criminaris; cum sic ab corum parte consistas, ut vinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse vincaris? Quod in primo hujus operis libro aliquanto copiosius (Cap. 8), et in quinto brevius (Cap. 16), et hic hactenus nos egisse suffecerit.

67. Ipsa vero quæ communis est vobis hæresis vostra quantum Manichæos adjuvet, jam quidem supe monstravi, sed ne hic quidem est omittendum. Enumerant Manichæi mala quæ in parvulis monstrant,

1 Am. Er. et plerique Mss., malos.
* Lov., primus. Am Er. et Mss., prize.

quæ Cicero quoque commemorat in libris de Repu-
blica, unde ipsa ejus verba jam transtuli (Supra, lib. 4,
cap. 12). In quorum malorum commemoratione dicit,
cnon ut a matre natura, sed ut a noverca hominem
in has ærumnas esse projectum. › Huc accedunt etiam
illa, quæ non quidem omnes parvulos, sed tamen
plurimos cernimus perpeti muita et varia mala,
usque ad dæmonum incursus. Atque concludunt di-
centes, Cum sit justus et omnipotens Deus, unde ista
mala patitur imago ejus in parvulis, nisi quia vera
est, inquiunt, quam nos asserimus duarum natura-
rum, boni scilicet malique commixtio? Hos catholica
redarguit veritas, confitens originale peccatum, per
quod factum est dæmonum ludibrium genus huma-
num, et laboriosæ miseria destinata propago morta-
lium. Non autem ita esset, si humana natura per libe-
rum arbitrium in quo statu primum condita est per-
stitisset. Vos autem negantes originale peccatum,
profecto aut cogemini dicere Deum vel invalidum, vel
injustum, sub cujus potestate imago ejus in parvulis
sine ullo vel proprii vel originalis peccati merito tan-
tis affligitur malis; non enim per bæc exercetur vir-
tus, quod recte de bonis hominibus majoribus dicitur,
in quibus rationis est usus aut, quia Deum vel im-
potentem vel iniquum dicere non potestis, Manichai
contra vos errorem suum nefarium de duarum inter se
inimicarum substantiarum permixtione firmabunt.
Non igitur me ab infectione Manichæorum, nulla *, ‣
sicut dicis, mundat herba fullonis. Quibus petu-
lantibus verbis facis lavacro regenerationis injuriam,
quod in sinu Catholicæ matris accepi. Sed vobis tam
malitiosum venenum antiqui draconis irrepsit, ut et
Catholicos horrore Manichæi nominis infametis, et
Manichæos perversitate vestri dogmatis adjuvetis.

CAPUT XXII (a).— 68. Illud vero de alio libro meo, quod ad Marcellinum scribens dixi, Filios mulieris quæ serpenti credidit ut libidine corrumperetur, nor liberari nisi per Filium Virginis, quæ angelo credidit ut sine libidine fetaretur (Lib. 1 de peccatorum Meritis et Remissione, cap. 28): ita posuisti atque ita voluisti accipi, tanquam dixerim, quod Evæ serpens commixtus fuerit concubitu corporali; › sicut Manichai principem tenebrarum ejusdem mulieris patrem cum illa concubuisse delirant. IIoc ego de serpente non dixi. Sed numquid tu contra Apostolum negas, mentem mulieris a serpente corruptam? An eum non audis, ubi dicit, Timeo ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestræ a simplicitate et castitate, quæ est in Christo (II Cor. x1, 3)? Ex ista utique corruptione serpentis, qualis fit etiam quando corrumpunt mores bonos colloquia mala (1 Cor. xv, 55), pervenit 3 libido peccandi in mentem mulieris; ut et viro prævaricatione corrupto, deinde illa, de qua erubuerunt et pudenda Duo e Vaticanis Mss., et gravia.

* Editi, ulla. Verius aliquot Mss., nulla.
In plerisque Mss., provenit,

Editi, in mentem mulieris et viri; ut prævaricationis corruptio deinde illa. Omnes tamen Vaticani et Gallicani MSS., in mentem mulieris, ut et viro prævaricatione corrupk deinde illa: subaudi, libido.

(a) Apud Am. et Er., 10.

texerunt, sequeretur in carne, non diaboli accedente concubitu corporali, sed spirituali Dei gratia recedente.

2

€9. (a) Non igitur e tota disputatione tua contrivisti, sicut te jactas, assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiæ originalisque peccati; manente laude nuptiarum, qua bene utuntur malo, non quod feceunt, sed quod invenerunt. Verum nec ipsos Manichaos contrivisti, quos potius adjuvisti, tu 1 maxime, et in commune omnes Pelagianæ novitatis errorisque participes, sicut jam demonstravi. De testimoniis etiam tractatorum catholicorum sancti Basilii Casareensis et sancti Joannis Constantinopolitani, quorum dixisti sensum vestris convenire sententiis, in primo hujus mei operis libro, tibi sufficientissima et certis sima veritate respondi (Capp. 5 et 6); ostendens quemadmodum non intelligendo quædam verba eorum, adversus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili cæcitate pugnetis. In secundo quoque libro satis egimus, ut appareat quam non sit, quemadmodum conviciaris, conspiratio perditorum (Supra, lib. 1, cap. 7); sed sanctorum et eruditorum Ecclesiæ catholicae patrum pius fidelisque consensus, qui hæreticæ vestræ novitati resistunt pro antiquissima catholica veritate. Unde etiam populi murmur, quod solum vobis a nobis dicis opponi, nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et justum est, quia non vult ut evertatis sibi quoque notissimam salutem quæ in Christo est parvulorum.

CAPUT XXIII.-70. Quod autem verba apostolica, ubi dicit, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et cætera usque ad illud, ubi ait, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? «me» affirmas aliter intelligere, quam totum ipsum capitulum3 debet intelligi : › nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut primus sic istum locum intel lexi, quo evertitur hæresis vestra, quemadmodum vere intelligendus est: no vero ego prius cum aliter intellexeram, vel potius non intellexeram; quod mea quædam illius temporis etiam scripta testantur (b). Non mihi enim videbatur Apostolus et de se ipso dicere potuisse, Ego autem carnalis sum, cum esset spiritualis et quod captivus duceretur sub lege peccati, que in membris erat ejus (Rom. vi, 14, 18-24). Ego enim putabam dici ista non posse, nisi de iis quos ita haberet carnis concupiscentia subjugatos, ut facerent quidquid illa compelleret ; quod de Apostolo dementis est credere: cum etiam innumerabilis multitudo sanctorum, ne concupiscentias carnis perficiat, contra carnem spiritu concupiscat. Sed postea melioribus et intelligentioribus cessi, vel potius ipsi, quod fatendum est, veritati, ut viderem in illis Apostoli

Editi, tum. Castigantur ex Mss.
Plures Mss., sensum vestrum.
Sic Mss. Editi vero, capul.
(a) Apud Am. et Er., cap. 11.

b) Ea scripta sunt: Liber primus ad Simplicianum, quest. 1; Expositio Epistolæ ad Romanos, proposit. 41 et 42; Expositio Epistolæ ad Galatas, cap. 5. Meliorem interpretationem secutus est postea in libro de Gratia Christi, n. 45; libro primo contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 17-25; libro primo Retractationum, cap. 25 et 24; ibid., bro secundo, cap. 1, et supra, contra Julianum, lib. 2, cap. 3.

1

vocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias dimicantium. Qui cum mente sint spirituales, adhuc tamen isto corruptibili corpore quod aggravat animam (Sap. ix, 15), recte intelliguntur esse carnales; quia erunt et corpore spirituales, quando seminatum corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. xv, 44) et recte adhuc intelliguntur ea parte captivi sub lege peccati, quæ desideriorum, quibus non consentiunt, motibus subjacet. Hinc factum est ut sic ista intelligerem, quemadmodum intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius, et cæteri Ecclesia sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum adversus carnales concupiscentias quas habere nolebat, et tamen habebat, strenue conflixisse, eumndemque conflictum suum illis suis verbis contestatum fuisse senserunt (Supra, lib. 2, capp. 3 et 4). Contra quos motus, prius utique debellandos ne dominentur, et postea sauandos ut penitus exstinguantur, etiam ipse gloriosa certamina sanctos exercere confessus es (Supra, lib. 3, cap. 21). Simul itaque cognoscamus verba pugnantium, si pugnamus. Hoc enim modo non vivimus nos, sed vivit Christus in nobis, si et ad pugnam contra concupiscentias exercendam, et ad victoriam usque ad consumptionem eorumdem hostium capessendam, in illo fidimus, non in nobis. Ipse quippe factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 30, 31).

71. Non est ergo contrarium, sicut putas, out qui dicit, Vivo non ego jam, vivit vero in me Christus » (Galat. n, 20); ‹ dicat etiam, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. › In quantum quippe in illo vivit Christus, in tantum expugnat et superat quod non habitat bonum in ejus carne, sed malum. Neque enim recte cujusquam spiritus concupisceret adversus carnem suam, nisi habitaret in illo spiritus Christi. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere insimulas, Apostolum sie ista dixisse, quasi qui se vellet intelligi renitentem, in scorta aliqua manu pesti. feræ voluptatis abduci : › cum dicat, Non ego operor illud (Rom. vn, 18, 20), ostendens concupiscentias carnis solum impulsum libidinis operari, sine consensione peccati.

72. Quid est, quod in Judæorum superbiam frustra conaris ‹ista verba transferre, tanquam ipsos in se transfiguraverit Apostolus, qui contemnebant dona Christi, velut sibi non necessaria? Sic enim suspicaris atque utinam ipsa dona Christi saltem ita saperes, ut ad vincendam concupiscentiam valere aliquid crederes. Sed ideo dicis a Judæis fuisse contempta, quod veniam daret ille peccatis, quæ ipsi legis admonitione vitassent. Quasi hoc conferat homini remissio peccatorum, ut caro non concupiscat adversus spiritum (Galat. v, 17), unde illa verba nata sunt, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et cætera hujusmodi. Verum tu a vestro do

Quatuor ex Vaticanis Mss, qui. Paulo post editi,quando seminatum fuerit corpus animale et resurget corpus spirituate. Emendantur ex Mss. Gallicanis et Vaticanis.

gmate non recedis, quo putatis gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum sic in sola peccatorum remissione versari, ut non adjuvet ad vitanda peccata et desideria vincenda carnalia, diffundendo charitatem in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui ab illo datus est nobis (Rom. v, 5). Neque consideras eum qui dicit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ ; et ab hoc malo non se liberari clamat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum; nec Judæum esse, nec quia peccavit, sed ne peecet potius laborare.

73. Exaggerat 1, inquis, Apostolus vim consuetudinis. › Tu ergo responde, utrum contra istam vim non dimicet baptizatus. Quod si negas, omnibus christianis sensibus contradicis: si autem dimicat, cur non in verbis Apostoli vocem dimicantis agnoscis? Per legem, inquis, bonam et per mandatuni sanctum pravorum animi ferocierant 2; quoniam sine voluntate propria nulla eruditio poterat inspirare virtutem. O acutum intellectorem! O divinorum eloquiorum egregium tractatorem! Quid agis de verbis dicentis, Non quod volo ago; et, Velle adjacet mihi; et, Quod nolo, hoc ago; et, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem? Audis hæc, et dicis, quia voluntas defuit, ideo defuisse virtutem. Quid, quod non solum voluntas, verum etiam virtus adfuit, ne consentiret concupiscentia carnis, quae legi peccati pravis ipsis motibus servicbat? Quibus ille noir cedens, nec arma iniquitatis exhibens membra peccato (Rom. vi, 13), et tamen quod nollet sentiens in carne contra spiritum concupiscente, et adversus cam vicissim spiritu concupiscens, verissima castitatis voce dicebat, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Illa sane verba quæ posuisti, ubi ait Apostolus, Lex sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fial supra modum peccatum peceans per mandatum : bene intelligitur de vita sua dixisse præterita, quando sub lege fuerat, nondum sub gratia. Nam et verbis præteriti temporis utitur, dicendo, Peccatum non cognovi, nisi per legem et, Concupiscentiam nesciebam : et, Operatum est in me omnem concupiscentiam : et, Vivebam aliquando sine lege; utique quando nondum poterat usum habere rationis: et, Adveniente mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum: et, Peccatum occusione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit: et, Per bonum mihi operatum est mortem. His omnibus tempus significare intelligitur, quo sub lege vivebat, et nondum adjutus gratia concupiscentiis carnalibus vincebatur. Ubi vero jam dicit, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum : jam quod confligens patiebatur ostendit. Non enim dixit, carnalis fui,

1 Sic tres Mss. Alii cum editis, Exasperat.

veľ

* Duo ex Vaticanis Mss., Pro lege, inquis, bona, et pro mandato sancto pravorum animi ferocitabant. Tres alli vaticani, ferociabant. Gallici, ferocierant. Editi, feroces

[blocks in formation]

eram; sed, sum. Et apertius tempora ipsa distinguit, ubi dicit, Nunc autem jam on ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Jam enim motus desideriorum malorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat ad perpetranda peccata. Peccati autem nomine qued in illo habitabat, ipsam nuncupabai concupiscentiam; quia peccato facta est, et si consentientem traxerit atque illexerit, concipit paritque peccatum. Et cætera usque ad eum locum, ubi ait, Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne aútem legi peccati (Rom. vu, 7-25), verba sunt jam sub gratia constituti, sed adhuc contra concupiscentiam suam dinicantis, nec ei consentientis ut peccet; sed tamen quibus renititur, peccati desideria patientis.

74. Nemo nostrum substantiam corporis, mo naturam carnis accusat: frustra purgatur abs te, quod non culpatur a nobis. Concupiscentias malas, quibus si bene vivimus non consentimus, tamen essé non negamus in nobis; castigandæ sunt, frenanda sunt, expugnandæ sunt, vincendæ sunt: tamen sunt, nec alienæ sunt. Nec bona ista nostra, sed mala sunt. Nec sicut dixit Manichæa vanitas, separata extra nos erunt sed, sicut dicit catholica veritas, sanata non erunt.

1

CAPUT XXIV (a).—75. De illis quoque apostolicis verbis, in quibus impudentia mirabili, imo dementia, resistitis fundatissimæ fidei, ubi ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt ( Id. v, 12); frustra sensumt alium novum atque distortum et a vero abhorrentem moliris exsculpere, affirmans ea locutione dictum esse, In quo omnes peccaverunt, ac si diceretur, Propter quod omnes peccaverunt : sicut dictum est, In quo corrigit junior viam suam › (Psal. cxvm, 9): ut scilicet, non in uno homine omnes homines peccasse intelligantur originaliter, et tanquam in massæ unione communiter; sed propterea quia primus hominum ille peccavit; id est, cum imitantur illum, non cum generantur ex illo. Non ergo huic sensui convenit illa locutio, ita dictum esse, in quo, velat dictum esset, propter quod. Nam propter hoc quisque peccat, quod sibi proponit ut peccet, vel quoquo modo quod illi est causa peccandi. Quis vero ab omni humano sensu tam sit absurdus, ut dicat, Propter hoc fecit homo iste homicidium, quia in paradiso Adam de ligno prohibito cibum sumpsit; cum iste latrocinando occiderit hominem nihil de Adam cogitans, sed propter hoc ut aurum quod ferebat auferret? Sic et cætera cuncta peccata, quæ propria quisque committit, habent causas propter quas fiant, etiamsi nemo cogitet quod ille primus homo commisit, neque illud sibi ad peccandum proponat exemplum. Propter hoc itaque, id est, quoniam peccavit Adam, nec ipse Cain peccasse dicendus est, qui eumdem patrem suum nove

vinciebatur.

1 In Mss. constanter, juvenior.

Casalensis Ms., quia primus homo ille peccavit, peccare cæteros; hoc est.

(a) Apud Am. et Er., 12.

rat. Propter quid enim fratrem suum occiderit, notum est quia non propter hoc quod perpetravit Adam, sed quia bono ejus invidit.

76. Denique nec ipsa tibi ad hunc vestrum sensum quæ posuisti testimonia suffragantur. Recte enim dicitur, In quo corrigit junior viam suam? ‹ propter quid corrigit? quoniam sequitur, in custodiendo verba tua. Propter hoc enim corrigit viam suam, quia verba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit, custodiendo recte vivit. Ipsa ergo illi causa est ut viam suam corrigat, quia Dei verba custodit. Et quod ait beatissimus Stephanus, Fugit Moyses in verbo hoc (Act. vi, 29); bene intelligitur, propter verbum hoc ; quia hoc audivit, hoc timuit, hoc cogitavit ut fugeret; hæc illi fuit causa fugiendi. Numquid in his locutionibus aliquid dictum est, quod pertineat ad imitationem, qua sic alterum alter imitatur, ut cum omnino non cogitet: et ideo nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccavit, in quo nec originaliter fuit, nec de illo quidquam in peccato proprio cogitavit?

[ocr errors]

77. Sed, inquis, › si de peccati traduce loquebatur, nusquam congruentius diceret, Ideo pertransiit peccatum, quia omnes sunt de conjugum voluptate generati: ct adderet, In eo transiit, in quo ex tabida primi hominis carne fluxerunt. Nec vides eodem modo tibi posse dici, Si de imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam congruentius diceret, Ideo pertransiit peccatum, quia primi hominis præcessit exemplum: et adderet, In eo transiit, in quo omnes illius unius imitatione peccaverunt. Aliquo enim duorum istorum modo loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum vel meum loqueretur arbitrium. Quia ergo nec illud dixit quod tu, nec illud quod ego; numquid vis ut credamus in his ejus verbis, nec originale secundum Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intelligendum esse peccatum? Puto quod nolis. Remove igitur ista quæ possunt ex utraque parte momentis æqualibus dici, et si tibi placet sine contentione quid Apostolus dixerit intueri, adverte, ut hoc diceret, quid agebat: et invenies per unum hominem iram Dei super humanum genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, eorum qui ex damnatione totius generis liberantur gratis. Ille est primus Adam factus ex terra, iste est secundus Adam factus ex femina. Sed ibi per Verbum caro facta est, hic autem ipsum Verbum caro factum est; ut per ejus mortem vivamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum (Rom. v, 8, 9.)

78. De hac ira dicit: Eramus et nos natura filii iræ, sicut et cæteri (Ephes. 11, 3). De hac ira dicit Jeremias propheta Maledictus dies in quo natus sum (Jerem. xx, 14). De hac ira dicit sanctus Job: Pereat dies vle in quo natus sum (Job 11, 3). De hac ira item dicit idem ipse: Homo enim natus ex muliere, brevis vitæ, et plenus iracundiæ, sicut fios feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit Nonne et hujus curam

2

870

fecisti, et hunc fecisti intrare in corspectu tuo in judicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem 1, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram (Id. xiv, 1-5, sec. LXX). De hac ira dicit liber Ecclesiasticus: Omnis caro sicut vestis veterascit; testamentum enim a sæculo, morte morieris (Eccli. xiv, 18, 12). Itemque ipse: A muliere, inquit, initium est peccali, et propter illam morimur omnes (Id. xxv, 33). E: alio loco: Occupatio magna creata est omni homini, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris corum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Id. XL, 1). De hac ira dicit Ecclesiastes : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quæ abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. 1, 2, 3)? De hac ira vox apostolica est : Omnis creatura vanitati subjecta est (Rom. viii, 20). De hac ira plangit Psalmus : Ecce veteres posuisti dies meos, el substantia mea tanquam nihilum ante te; verumtamen universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVII, 6). De hac ira plangit et alius: Que pro nihilo habentur, eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et prætereat, vespere decidat, durescat et arescat. Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur (Psal. LXXXIX, 5-9).

8

4

79. Nemo liberatur ab hac ira Dei, nisi per Mediatorem reconcilietur Deo. Unde dicit etiam ipse Mediator: Qui non credit Filio, non habebit vitum ; sed ira Dei manet super eum (I Joan. m, 36). Non dixit, Veniet; sed, manet super eum. Ideo ergo credunt atque confitentur et majores per cor et os proprium, et parvuli per alienum, ut reconcilientur Deo per mortem Filii ejus, ne ira Dei mancat super eos, quos etiam origo vitiata efficit reos. De hac itaque re loquens Apostolus, Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumns Dco per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius : non solam autem, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepiPropter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaveru it. Nempe manifestum est, ut hoc diceret, quid agebat Apostolus. Ite adhuc, et huic reconciliationi, quæ it per mortem Filii Dei, qui sine peccato venit in mun dum, subtrahite parvulos, ut propter eum per quem peccatum intravit in mundum, ira Dei maneat super eos. Quid hic facit imitatio, quæso te, ubi audis, Nam

mus.

1 Vatican tres et aliquot ex Gallicanis Mss, Ne infans quilem.

Editi, hominis. Manuscripti juxta grecum, homini. 3 sie Mss. Editi vero, Fsalinista. sic Mss. Editi, liberabitur.

Hic addimus, re, ex manuscripts.

[ocr errors]

judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex mullis delictis in justificationem (Rom. v, 812, 46)? Unde gratia ex multis delictis in justificationem; nisi quia præter unum illud originis, addita multa quæ simul deleret invenit? Alioquin sic esset ex multis condemnatio, quæ homines unum imitando commiserant; sicut ex eisdem multis justificatio, quibus remissis in gratiam respirabant. Sed quia unum illud sufficiebat, propter quod etiam solum fieret condemnatio; gratiæ vero non sufficiebat illud unum delere, sed et multa quæ adjecta sunt, ut omnium remissione fierct justificatio : ideo utique dictum est, Judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Nam sicut non imitantur Christum parvuli, quia nondum possunt, et tamen ad ejus gratiam spiritualem pertinere possunt: ita sine imitatione primi hominis, contagione tamen ex ipso carnalis generationis obstricti sunt. Si autem propterea vis eos a primi hominis alienos esse peccato, quia eum non sunt imitati propria voluntate; ista ratione alienabis eos et a justitia Christi, quia nec ipsum imitati sunt propria volun

late.

80. Cum vero Multos, quod dixit postea, non vis intelligi omnes, quod prius dixerat ; ideo existimans dictum fuisse multos, ne omnes intelligerentur: › poteris hoc dicere et de semine Abrahæ, cui promissæ sunt omnes gentes (Gen. xxi, 18), non omnes gentes ei fuisse promissas ; quia dictum est alio leco, Patrem multarum gentium posui te (Id. xv, 5). Est autem sanus intellectus, ideo sic locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua omnia, quæ non sunt multa sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen brevi numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia: sicut multos dicimus credere in Christum, nec tamen omnes credunt. Non enim omnium est fides, ait Apostolus (II Thess. 1, 2). Quod autem dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes; et, Patrem multarum gentium posui te : easdem omnes, multas; el easdem multas, omnes esse monstratum est. Ita etiam cum dictum est, Per unum in omnes trausisse peccatum; et postea, Per unius inobedientiam peccatores constitutos multos: ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum dictum est, Per unius justificationem in omnes homines, ad justificationem vitæ ; et rursus dictum est, Per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. v, 12, 18, 19): non aliquibus exceptis sed eosdem multos, omnes oportet intelligi: non quia omnes homines justificantur in Christo; sed quia omnes qui justificantur, non aliter possunt justificari quam in Christo. Sicut possumus dicere, in aliquam domum per unam januam intrare omnes; non quia omnes homines intrant in eamdem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Omnes ergo ad mortem per Adam, omnes ad vitam per Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivi

Quatuor Vaticani ss., gratia vero non solum sufficiebul.

ficabuntur (I Cor. xv, 22): id est, ex prima origine generis humani nemo ad mortem nisi per Adam, et nemo per Adam nisi ad mortem; et nemo ad vitam nisi per Christum, et nemo per Christum nisi ad vitam. 81. Vos autem dum non omnes, sed multos sive per Adam, condemnatos esse, sive pr Christum liberatos vul is intelligi, horrenda perversitate christianæ religioni estis infesti. Si enim salvi erunt aliqui sine Christo, et justificantur aliqui sine Christo; ergo Christus gratis mortuus est. Erat enim et alius modus, sicut vultis, in natura, in libero arbitrio, in lege naturali, sive conscripta, quo possent salvi et justi esse qui vellent. Justas autem imagines Dei, quis nisi injustus probiberet a regno Dei? Ilic forte dicis: Sed facilius per Christum. Numquid non posset etiam de lege dici: Est per legem justitia, sed facilius per Christum? Et tamen ait Apostolus, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. 11, 21). Non est itaque præter unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (1 Tim. 11, 5), aliud nomen sub cœlo, in quo oporteat salvos fieri nos (Act. iv, 12). Et ideo dictum est, In Christo omnes vivificabuntur: quoniam in illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans illum a mortuis (Id. xvn, 51). Vestrum autem dogma id persuadere conatur, velut inculpatæ prædicatione naturæ, et potentiæ liberi arbitrii, et legis sive naturalis sive per Moysen date, ut et si opus sit, necesse tamen non sit ad Christum pro æterna salute transire: co quod per sacramentum mortis et resurrectionis ejus (si tamen vel hoe putatis) commodior via sit, non quod alia via esse non possit. Unde quantum vos detestari debeant Christiani considerantes, renuntiate vobis etiam tacentibus nobis.

[ocr errors]

1

CAPUT XXV. 82. Quod vero causæ tuæ postrèmum et quasi fortissimum firmamentum, propheticum testimonium esse voluisti, ubi per Ezechielem dictum legimus, Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse filiorum; nec morietur filius in peccato patris, nec pater in peccato filii, sed anima quæ peccat ipsa morietur (Ezech. xvm, 2-4): non intelligis hanc esse promissionem Testamenti Novi, et spiritualis hæreditatis ad alterum sæculum pertinentis. I. enim agit gratia Redemptoris, ut paternum chirographum deleat (Coloss. 11, 14), et unusquisque pro se rationem reddat. Cæterum quam multa sint divinarum testimonia Litterarum, quæ parentum peccatis obligant filios, numerare quis possit? Cur enim peccavit Cham, et in ejus filium Chanaan vindicta prolata est (Gen. ix, 22, 24, 25)? Cur pro peccato Salomonis filius ejus diminutione regni punitus est (III Reg. xu)? Cur peccatorum Achab regis Israel in ejus posteros pœna dilata est (Id. xx1)? Utquid legitur in sanctis Libris, Reddens peccata patrum in sinum filiorum eorum post eos (Jerem. xxxu, 18); et, Reddens peccata

1 Sic Mss. At editi, remontiant.

* In Mss., obstipuisse; et infra, obstipuerunt. Tres Mss., peccaverit.

« PredošláPokračovať »