Obrázky na stránke
PDF
[merged small][merged small][ocr errors]

EP1STOLA PRIOR, iNtER AUGUSTINIANAS CCXlv. Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VAleNtiNo, et fratribus qui tecum sunt, Augusti- Nus, in Domino salutem. A Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nol)is retulerunt, monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, c• quod quidam in vobis sic gratiam prædicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium ; et, quod est gravius, dicant, quod in die judicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. xvi, 27; Rom. 11, 6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera ejus, inveniat opera nostra bona, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus ( Ephes. ii, 10). Hoc qui sentiunt, bene sentiunt. 2. Ol)secro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen D^mini nostri Jesus Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. i, 10). Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. im, 47). Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit Deus mundum (Rom. iii, 6), quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attnlerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei grati;im, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu justitiæ loqueretur, ait discipulis suis, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). 3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum ltomanæ Ecclesiæ presbyterum contra novos hæreticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in se ipso glorietur, hoc est, in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, dicens, Nemo glorietur in homine (I Cor. iii, 21). Et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (1d. i, 31). IIIi vero hæretici se ipsos a se ipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non dederit Deus, sed ipsi sibi, i.on utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus, Quis enim te discernit? Quod iJeo dicit, quia de massa illius perditionis quæ facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, 0uis enim te discernit ? posset respondere vel voce vel cogitatione, et dicere, Discernit me fides mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea ; mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus, et dixit, Quid enim haύes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (Id. iv, 7)? Sic autem gloriantur quasi non acceperint, qui se a se ipsis justificari putant; ac per hoc in semetipsis, non in Domino gloriantur. 4. Propter quod ego in hac epistola, quæ ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quæ ibi polestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi hæc acciperemus ab illo, de quo dicit apostolus Jaeobus, 0mne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi 1, 17); ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suæ, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod i!li hæretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est : non quia nulliiim est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; (alioquin quomodo judicabit Deus mundum?) sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, misericordiu ejus pracveniet me (Psal. lviu, 11); ut justificetur impius, hoc est, ex impio fiat justus, et incipiat habere meritum bonum, quod 1)ominus coronabit, quando judicabitur mundus. 5. Multa erant quæ vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quæ conciliis episcopaiibiis acta est adversus eosdem Pelagianos hæreticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt; per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestræ Charitatis litteras attulerunt : tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas corum saJis indicabat, nihil illos nobis potuisse confingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo passit adjuvante Domino tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire.

[ocr errors]

6. Mielius autem facietis (quod inultum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad ime mittere nou gravemini. Aut enim non intelligit librum nieum, aut forte ipse non intelligitur, quando difficillimam quæstionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est euim quæstio de gratia Dei, quæ fecit ut homincs non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere : Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. iii, 8). Unde apostolus Pelrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, hæc exspectantes satagite invioViti et immaculati apud eum reperiri in pace ; et Domini nostri patientiam salutem existimate : sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quæ data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus Epistolis, loquens in eis de his; in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles homines pervertunt sicut et cæteras Scripturas, ad proprium suum interitum (II Petr. iii, 14-16). .

7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arl)itrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter intelligamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis præciperetur dicente Scriptura : Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. xciii, 8). Eo ipso quippe quo præceptum et imperatum est, ut intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, que nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adjutorio Dei gratiæ fieri per libertim arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus; non diceretur Deo, Da mihi intellectum, et discam mandata tua (Psal. cxviii, 125); neque in Evangelio scriptum esset, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. xxiv, 45); nec Jacobus apostolus diceret, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dubitur ei (Jacobi 1, 5). Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum Domipus.

EPISTOLA POSTERIOR, INTER AUGUSTINIANAS CCxv.

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri WALENTiNo, et fratribus qui tecum sunt, AugusTiNUs, in Domino salutem.

M. Cresconium, Felicem, et alium Felicem, Dei servos, qui ex vestra congregatione ad nos venerunt, nobiscum egisse Pascha noverit Charitas vestra. Quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut instructiores ad vos redirent adversus novos hæreticos Pelagianos, in quorum errorem cadit, qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam Dei, quæ sola hominem liberat per Dominum nostrum Jesum Christum. Sed rursum qui putat, quando adjudicium Dominus venerit, non judicari hominem secundum opera sua, qui jam per ætatem uti potuit libero voluntatis arbitrio, nihilominus in errore est. Soii enim parvuli, qui nondum habent opera propria, vel bona vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris. Cæteri autem omnes, qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriæ voluntatis merita, judicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundinm suae bonæ voluntatis merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam voluntatem per I)ei gratiam consecuti sunt : ac sic impletur quod scriptum est : Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Græci : gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum et Græco (Rom. ii, 9, {0). 2. De qua difficillima quæstione, hoc est, de voluntate et gratia, non opus habui etiam in hac epistola diutius disputare; quoniam et aliam jam eis dederam, tanquam citius redituris. Et scripsi ad vos etiam 1;. hrum (a), quem si, adjuvante Domino, diligenter legeritis, et vivaciterintellexeritis, nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius jam futuras. Portant autem secum et alia, quæ vobis dirigenda esse credidimus • quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianæ hæresis vcncna repulerit. Quod enim scriptum est ad papam Innocentium Romanæ urbis episcopum, de concilio provinciae Carthaginensis, et de concilio Numidiæ, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, et quæ ipse ad tria ista rescripsit; item quod papæ Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum; el quod posteriori concilio plenario totius Africæ contra ipsum errorem breviter constitui. mus; et supra memoratum librum meum, quem nodo ad vos scripsi: hæc omnia et in praesenti legimus cum ipsis, et per eos misimus vobis. 5. Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Dominica, et ostendimus quemadmo. dum docuerit, omnia quæ ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro qui in colis €St, esse poscenda ; ne de libero præsumentes arbitrio, a divina gratia decidamus. Ubi etiam demonstravimus, quomodo admonuerit idem gloriosissimus Martyr, etiam pro inimicis nostris, qui nondum in Christum c,ej;l dcrunt, nos ut credant orare debere : quod utique inaniter fieret, nisi Ecclesia crederet, etiam malas atque (a) subsequentem librum de Gratia et libero Arbitrio.

infideles l;ominum voluntales per Dei gratiam in bonum posse converti. Sed hunc librum sancti Cypriam, quia dixerunt etiam illic apud vos csse, non misimus. Meam quoquc epistolam ad Sixtum Romanæ Ecclesiæ presbyterum datam, quam secum ad nos attulerunt, legimus cum eis; et oslendimus adversus eos esse comscriplam qui dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari, hoc est, adversus eosdem Peiagianos. 4. Quantum ergo potuimus, egimus cum istis et vestris et nostris fratribus, ut in fide sana catholica perseverent : quæ neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia Dei valeal aliquid, sive ut ex malo conversatur in bonum, sive ut in bono perseveranter pruficiat, sive ut ab bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat. Vos quoque, charissimi, etiam in hac epistola exhortor, qnod nos omnes cxhortatur Apostolus, non plus sapere, quam oportet sapere; sed sapare ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. xii, 3). 5. Attendile quid per Salomonem moneat Spiritus sanctus : Rectos cursus, inquit, fac pedibus tuis, et vins tuas dirige : ne declines in dexteram, neque in sinistram; averte autem pedem tuum a via mala. Vias enim quæ a dextris sunt, novit Dominus : perversæ vero sunt, quæ a sinistris sunt. lpse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet (Prov. iv, 26, 27). In his verbis sanctæ Scripturæ considerate, fratres, quia si non esset liberum arbitrium, non diceretur, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige : ne declines in dexteram, neque in sinistram : et tamcn sine Dei gratia si posset hoc fieri, non postea diceretur, Ipse autem rectvs faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet. 6. Nolite crgo declinare in dexteram, neque in sinistram; quamvis laudentur viæ quæ a dextris sunt, et vituperentur quæ sunt a sinistris. IIoc est enim propter quod addidit, Averte autem pedem tuum a via mala, hoc est, a sinistra : quod manifestat in consequentibus, dicens, Vias enim quæ a dexlris sunt, novit Dominus : pcrvcrsæ vero sunt, quoe a sinistris sunt. Eas utique vias ambulare debemus, quas novit Dominus; de quibus in psalmo legitur, Novit Dominus viam justorum, et via impiorum, peribit (Psal. i, 6). Hanc enim non novit Domimiuus, quia sinistra est : sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis, Non novi vos (Mauh. xxv, 12 ; 1.uc. xiii, 27). Quid est autem quod ille non novit, qui utique novit omnia, sive bona hominum, sive mala? Sed quid est, Non vos novi; nisi, tales vos ego non feci? Quemadmodum illud, quod dictum est de ipso Do1xino Jesu Christo, quia non noverat peccatum (II Cor. v, 21); quid est, non noverat, nisi, quia non fecerat ? Ac per hoc quod dictum est, Vias quæ a dextris sunt, novit Dominus, quomodo inteliigendum est, nisi quia ipse fecit vias dextras, id est, vias justorum, quæ sunt utique opera bona, quæ præparavit Deus, sicut dicit Apostolus, ut in illis ambulemus (Ephes. 11, 10)? Vias autem sinistras perversas, id est, vias impiorum, non utique novit, quia non eas ipse fecit homini, sed homo sibi : propter quod dicit, 0divi autem ego perversas rias malorum, ipsæ sunt a sinistris. 7. Sed respondetur nobis, Cur ergo dixit, Ne declines in dexteram, neque in sinistram; cum potius diccro debuisse videatur, Tene dexteram, et ne declines in sinistram ; si bonæ sunt viæ quæ a dextris sunt ? Cur, putamus, nisi quia ita viæ sunt bonæ quæ a dextris sunt, ut in dexteram tamen declinare non sit bonum ? Declinare quippe ille est intelligendus in dexteram, qui bona ipsa opera quæ ad vias dexteras pertinent, sibi vult assignare, non Deo. Et ideo cum dixisset, Vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus, perversæ autem sitnt quæ a sinistris sunt; tanquam diceretur ei, Quomodo ergo non vis ut declinemus ad dexteram? secutus adjunxit, Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet. Sic ergo intellige quod tibi praeceplum est, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige, ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi præstari ut hoc facias; ct non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute uua : et ipse erit virtus tua, qui rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet. 8. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit, Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dextcram. Sed rursus illi, qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam prædicari, ut credatur et intelligatur voluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt, Faciamus mala, ut veniant bona (Ilom. un, 8); in sinistram dcclinamt. IJeo vol,is dixit, Non declinetis in dexteram, neque in sinistram, hoc est, non sic defendatis liberum arbitrinm , ut ei bon. opcra sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi, mala opcra diligatis : quod ipsa gratia Dei avertat a vobis. Talium quippe verba sibi proponens Apostolus, ait : Quid ergo dicemus ? pe, manebimus in peccato, ut gratia abundet ? Atque his verbis hominum errantium et Dei gratiam non ii.telligentium respondit ut debuit, dicens: Absit. Si enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo (Id. vi, I, 2)? Nihil potuit dici brevius et melius. Quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno; nisi ut moriamur pcccato? Ac per hoc ipsi gratiæ invenitur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato, per quam morimur peccato. Deus autem qui dives est in misericordia, det vobis et sanum sapere, et usque in fiieum proficicnter in bono proposito permanere. Hoc pro vobis, hoc pro nobis, hoc pro omnibus qui vos diii;;unt, et pro eis qui vos oderunt, instanter in pace fraterna et vigilanter orntc. Deo vivatis. Si quid de vobis fuereor, veniat ad n;c frater Florus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

pocet cavendum esse, no vel gratia negato libero arbitrio, vel negata gratia liberum arbitrium defendatur: nam liborum voluntalis arbitrium inesse liomini, constare ex scripturarum testimoniis; de ipsa etiam gratia Dei, sine qua nihil boni agere pessumus, lata esse in iisdem scripturis divitia documenta. Poslea contra Pélagianos probat gratiam non secundum nierita nostra dari. Explicat quomodo vita aeterna, quæ l)onis operibus re(lditur, vere sit grátia. tuì vero monslrat quod neque scientia legis, iieque ùatura, neque sola remissio peccaiQtum sit illa gratia quæ pér Jesum Christum Domiuun' nostrúin datur, sed ipsa grátia faciat ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatüm dominetur. Expugnat vanua, illud Peligianorum per ugium, quo dicunt, « gratiam, etsi non secundtum merita bonorum operum detur, tamen dari secundum « merita bonæ voluntatis, quæ præcedit, credentis et ora;atis. » Incidit in quæstioneni, cur Deus jübet quod ipse daturus est; et an jubeat aliqua qu;e nón possumus. (:llacitatem, sine qua ])raecepta non implenlur, non iî nobis misi ex ipso Deo esse convificit. OstenJit, jperari loçum in cordibus hominum adjnclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericqrdia, sive ad mala pro meritis eorum, judici9 utique suo aliquando apeíto, aliquando occulio, sem

[ocr errors]
[ocr errors]

CAPUT PRIMUM. — A. Propter eos qui hominis liberum arbitrium sic pr;edicant et defendunt , ut

I)ei gratiam qua vocamur ad eum et a nostris malis .

meritis liberamur, et per quam bona merita comparamus quilous ad vitam perveniamus æternam , megare audeant et conentur auferre, multa jam disseruimus, litterisque mandavimus, quantum nobis Dominus donare dignatus est. Sed quoniam sunt quidam , qni sic gratiam Dci defendunt, ut negent hominis liberum arbitrium; aut quando gratia defendilur, negari existiment liberum arbitrium; hinc aliquid scribere ad vestram Charitatem, Walentiiie frater, el eaeleri qui simul Deo servitis, compellente mutua charitate curavi. Nuntiatum est enim mihi de vol)is, fratres, ab aliquibus qui • in vestra congregatione sunt, et ad nos inde venerunt, per quos et ista direximus, quod de hac re dissensiones in vobis sint. Itaque, dilectissimi , ne vos perturbet hujus quæsiioiiis obscuritas, moneo vos primum, ut de iis quæ inle!ligitis, agatis Deo gratias : quidquid est autem quo pervenire nondum potesl vestræ mentis inlentio, pacem inter vo$ et charitatem servantes, a Domino ut intelligatis orate ; et donec vos ipse perducat ad ea quæ nondum intelligitis, ibi ambulate quo perveuire potuistis. IIoc admonet apostolus Paulus, qui cum dixisset nondum se esse perfcctuin , paulo posl ait, Quatquot ergo perfecti hoc sapiamus ; id est , ita nos esse perfectos, ut nondum ad perfectionem quæ uobis sufiicit venerimus : continuoque subjunxit, Et

si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit : verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulentus. ( Philipp. iii , 12-16). Ambulando quippe in quod pervemimus, et quo nondum perveniinus pervenire poterimus, Deo nobis revelante si quid aliter sapimus, si ea quæ jam revelavit non relinquamiis. CAPUT ll. — 2. ltevelavit autem nobis per Scripluras suas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium. Quomodo autem revclaverit, commomoro vos , non humano eloquio, sed divino. Primum, quia ipsa divina praecepta homini non prodessent , nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa præmia perveniret. Ideo eniin data sunt, ut homo exeusationem de ignorantia nnn haberet: sicut Dominus dicit in Evangelio de Juda:is, Si mon venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. xv, 22). De quo peccato dicit, nisi de illo magno, quod præsciebat eorum fi:turaa) quando ista dicel)at, id est, quo eum fuerant occisui ? Neque enim nullum habebant peccatum , antequam Christus venisset in carne ad eos. Item , dicit

Apostolus : Revelatur ira Dei de caelo in omnem impie

tatcm et injustitiam hominim eorum , qui veritatem in iniquitate detinent : quia quod motum est Dei , manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. lnvisibilia enim ejus , a creatura mundi , per ea quæ facta sunt , intellecta conspiciuntur ; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas , ut sint inexcusabiles ( ISom. 1 , 18-20).

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[graphic]

Quon)odo dicit inexcusabiles, nisi de illa excusatione qna solet dicere humana superbia, Si seissem, fecissem ; ideo non feci, quia nescivi? aut, Si scirem, facerem ; ideo non facio, quia nescio? Haec eis excusatio tollitur, quando præceptum datur, vel scientia non peccandi manifestatur. 3. Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur, quibus dicit apostolns Jacobus : Nemo cum tentatur, dicat, Quoniam a Deo tentor *. Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus : deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum ; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi 1, 15-15). ltem de ipso Deo se excusare volentibus, respondet liber Proverbiorum Salomonis : Insipientia viri violat rias ejus, Deum autem causatur in corde suo. ( Prov. xix, 5). Et liber Ecclesiasticus dicit : Ne direris, Quia propter Dominum recessi : quæ enim odit non fucias. Ne dixeris, Quia ipse me indurit : non enim opus habet viro peccatore. Omne ersecramentum odit Dominus, et non est amabile timentibus illum. Ipse ab initio fecit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Si volueris, conservabis mandata , et fidem bonam placiti. Apponit tibi ignem et aquam ; ad quodcumque rolueris extende manum tuam. In conspectu homiuis vita et mors, et quodcumque placuerit dabitur ei ( Eccli. xv, 11-18). Ecce apertissime videmus expressum liberum humanæ voluntatis arbitrium. 4. Quid illud, quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri et fieri jubet Deus ? quomodo jubet, si non est liberum arbitrium ? Quid beatus ille, de quo Psalmus dicit, quod in lege Domini fuit voluntas ejus (Psal. i, 2)? nonne satis indicat voluntate sua hominem in lege Dei consistere ? Deinde tam multa mandata , quæ ipsam quodam modo nominatim conveniunt voluntatem , sicut est,' Noli vinci a malo ( Itom. xii, 21): et alia similia , sicut sunt, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxxi, 9); et, Noli repellere consilia matris tuæ ( Prov. 1, 8); et, Noli esse sapiens apud te ipsum ; et, Noli deficere a disciplina Domini ; et, Noli negligere legem ; et, Noli abstinere beme facere egenti ; et, Noli fabricare in amicum tuum mala ( Id. iii, 7, 1 1 , 27, 20); et, Noli intendere fallaci mulieri (Id. v, 2); et, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. xxxv, 4); et , Noluerunt accipere disciplinam ( Prov. i, 20 ) : et innumerabilia talia im veteribus Libris divinorum eloquiorum quid ostendunt, nisi liberum arbitrium voluntatis humanæ ? In Libris etiam novis evangelicis et apostolicis quid aliud ostenditur , ubi dicitur, Nolite robis condere thesauros in terra (Matth. vi, 19); et, Nolite timere eos qui occidunt corpus (Id. x, 28); et , Qui vult vcnire post me , abneget semetipsum ( Id. xvi, 24); et, Pax in terra hominibus bonæ voluntatis ( Luc. ii , 14): ct quod dicit apostolus Paulus, Quod vu!t faciat, non pcccat si nubat * : qui autem sta* plures Mss., tantatur. Graeco est, pe£rarom^i.

[ocr errors]

tuit in corde suo, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc statuit in corde suo , servare virginem suam, bene facit (I Cor. vm, 36, 57). Item dicit, Si autem volens, hoc facio, mercedem habco ( Id. ix, 17): et alio loco, Sobru estote juste, et nolite peccare (Id. xv, 34): et iterum, Ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi (II Cor. viii, 11 ). Et ad Timotheum dicit, Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt (I Tim. v, 11 ) : et alibi, Sed et omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu , persecutionem patientur (II Tim, iii, 12): et ipsi Timotheo, Noli negligere gratium quæ in te est (I Tim. iv, 14). Et ad Philemonem : Ne bonum tuum velut eae necessitate esset, sed eae voluntate ( Philem. 14). Servos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex animo serviant cum bona voluntate (Ephes. vi, 6). Item Jacobus, Nolite itaque errare , fratres mei , et nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi (Jacobi ii, 1): et, Nolite detrahere de alterutro ( ld. iv, 11 ). Item Joannes in Epistola sua, Nolite diligere mundum (I Joan. ii, 15): et caetera hujusinodi. Nempe ubi dicitur, Noli hoc, ct noli illud , et ubi ad aliquid * fáciendum vel non faciendum in divinis monitis opus voluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. Nemo ergo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat. Neque cum aliquil secundum Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate. Quando enim volens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo, de quo dictum est, Qui reddet unicuique secundum opera sua (Matth. xvi, 27).

CAPUT IIl. — 5. Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent homines habere de ignorantia. Sed nec ipsi sine pœna erunt, qui legem Dei nesciunt. Qui enim sine lege peccarerunt, sine lege peribunt : qui autem in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. ii, 12). Quod mihi non videtur Apostolus ita dixisse, tanquam pejus aliquid significaverit esse passuros, qui legem nesciunt in peccatis suis, quam illos qui sciunt. Pejus enim videtur esse perire , quam judicari : sed cum hoc de Gentibus et de Judæis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt; quis audeat diccre Judæos qui in lege pcccant, non esse perituros, cum in Christum non crediderint *; quandoquidem de illis dictum est, per legem judicabuntur ? Sine fide enim Christi nemo liberari potest; ac per hoc ita judicabuntur ut pereant. Nam si pejor est conditio nescientiiim quam scientium legem* Dei, quomodo veruia erit quoll Dominus in Evangelio ait, Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, rapulabit pauca : servus autem qui scit voluntatem domini sni, et facit digna plagis, vapulabit multa (Luc. xii, 48, 47 )? Ecce ubi ostendit gravius peccare hominem scicntein quaiu nescientem. Nec tamen ideo confu

1 \ss., ibi aliquid; omisso, ad. Sed ex his nonnulfi , re, a!: , , !, ha's^.jt, aliqvod.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »