Obrázky na stránke
PDF
ePub

pairun in filios usque in tertiam et quartam progeniem (Exod. xx, 5)? Qui numerus etiam pro universitate accipi potest. Numquid hæc falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi divinorum eloquiorum apertissimus inimicus? Sed carnalis generatio etiam populi Dei pertinens ad Testamentum vetus, quod in servitutem generat (Galat. iv, 24), parentum peccatis obligat filios; spiritualis autem generatio, sicut hæreditatem, ita pœnarum atque præmiorum coinminationes promissionesque mutavit. Quod Prophetæ in spiritu prævidentes, ista dixerunt; sed apertius Jerem as: In diebus illis, inquit, non dicent, Paires manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt: sed unusquisque in suo peccato morietur; et ejus qui manducaverit uvam acerbam, obstupescent 3 dentes ipsius. Nempe manilestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum Testamentum novum, quod prius occultum fuit, et per Christum postea revelatum est. Denique, ne nos moverent ea que commemoravi, et cætera hujusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum, quæ utique veraciter scripta sunt, et huic prophetiæ contraria putarentur; continuo solvit istam molestissimam quæstionem, conjungendo atque dicendo: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus corum (Jerem. xxxI. 29-52). In hoc igitur Testamento novo per sanguinem testatoris * deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore dicente, Ne vobis patrem dicatis in terra (Matth. xxm, 9) · secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri succederemus, sed cum patre semper viveremus, invenimus.

[blocks in formation]

qui hæreditatem patremque mutavit; ubi cohæredem invenit unicum per naturam, adoptatus ipse per gratiam cique tantum concupiscentiam carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte invenerit mortem, qua moriatur peccato, et evaserit mortem qua natus fuerat in peccate. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo ommes mortui sunt (II Cor. v, 14) et pro omnibus mortuus est; nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis vivus est mortuus. Hæc negans, his repu gnans, ista convellere moliens catholicæ fidei munimenta, ipsosque nervos disrumpere christianæ religionis, veræque pietatis; audes insuper dicere, quod contra impios bella susceperis: cum adversum matrem quæ te spiritualiter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, sacerdotumque miscere cum tibi dicant Patriarchae, Etiam pro parvulis natis oblata sacrificia pro peccatis (Levit. x11); eo quod non sit mundus a sordibus nec infans diei unius super terram (Job xiv, 5, sec. LXX): cum tibi dicant Prophetæ, in iniquitatibus concepti sumus (Psal. L, 7) : cum tibi dicant Apostoli, Qicumque baplizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; ut existimemus nos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. vi, 3, 11) cum tibi dicant martyres, Secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquæ prima nativitate contrahere, unde parvulis dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum. Vide supra, lib. 1, cap. 3) : cum tibi dicant sacerdotes, Carnali voluptate concretos prius subire delictorum contagium, quam vitæ hujus hau rire munus (Ambrosius, libro de Sacramento regenerationis. Vide supra, lib. 2, cap. 6). His te consociare * præsumis, quorum fidem debellare conaris. Audes dicere, quod a Manichæorum consortio vincaris, qui Manichæos invictos facis, nisi cum eis et ipse vincaris. Falleris, fili, miserabiliter falleris, vel etiam detestabiliter falleris: quando animositatem qua teneris viceris, tunc veritatem poteris tenere qua vinceris.

'Lovanienses expunxerunt, et pro omnibus_mortuus est. Ibi tamen exsiat in Gallicanis et Vaticanis MSS. Sic melioris notæ Mss. At editi, quia pro mortuis unus mortuus. Vide supra, n. 48. Am. Fr. et Mss., consociari.

IN LIBRUM SUBSEQUENTEM

Vide lib. 2, cap. 66, Retractationum, tom. 1, col. 656, a verbis, Propter eos qui, usque ad verba, Hominis liberum arbitrium, ubi dicit Augustinus se librum de Gratia et Libero Arbitrio scripsisse ad monachos Adrumetinos (a).

M.

(a) Adrumetum Africa urbs maritima, Byzacena provincie metropolis fuit, ut scribit Procopius in libro sexto de Æchficiis Justiniani. thi cœnobium ab illis monachis incolebatur, in quorum gratiam Augustinus duos sequentes libros, pricrem de Gratia et Libero Arbitrio, posteriorem de Correptione et Gratia conscripsit, anno Christi 426, am 427. Non eulay fos libres post id tempus differri posse arbitramur : quia in Retractationibus circiter annum 427 editis memorantur; sed nec ante collocari, quia postremum ibidem locuin occupa it.

PATROL. XLIV.

(Vingt-huit.)

AUGUSTINI

AD VALENTINUM

ET CUM ILLO MONACHOS ADRUMETINOS

EPISTOLÆ DUE SIMUL CUM SUBSEQUENTE LIBRO TRANSMISSE.

EPISTOLA PRIOR, INTER AUGUSTINIANAS CCXIV.

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1 Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt, monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, c• quod quidam in vobis sic gratiam prædicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant, quod in die judicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. xv1, 27; Rom. 11, 6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera ejus, inveniat opera nostra bona, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus ( Ephes. 11, 10). Hoc qui sentiunt, bene sentiunt.

2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Jesus Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. 1, 10). Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. m, 47). Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit Deus mundum (Rom. 11, 6), quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia soparetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu justitiæ loqueretur, ait discipulis suis, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5).

3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanæ Ecclesiæ presbyterum contra novos hæreticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in se ipso glorietur, hoc est, in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, dicens, Nemo glorietur in homine (I Cor. m, 21). Et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (1d. 1, 31). Illi vero hæretici se ipsos a se ipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non dederit Deus, sed ipsi sibi, 1:on utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus, Quis enim te discernit ? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quæ facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit ? posset respondere vel voce vel cogitatione, et dicere, Discernit me fides mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus, et dixit, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (Id. iv, 7)? Sic autem gloriantur quasi non acceperint, qui se a se ipsis justificari putant; ac per hoc in semetipsis, non in Domino glo

riantur.

4. Propter quod ego in hac epistola, quæ ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quæ ibi potestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi hæc acciperemus ab illo, de quo dicit apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi 1, 17); ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suæ, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi hæretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nulJam est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; (alioquin quomodo judicabit Deus mundum?) sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, misericordiu ejus præveniet me (Psal. Lvmi, 11); ut justificetur impius, hoc est, ex impio fiat justus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando judicabitur mundus.

5. Multa erant quæ vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quæ conciliis episcopalilus acta est adversus eosdem Pelagianos hæreticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt; per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestræ Charitatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas corum salis indicabat, nihil illos nobis potuisse confingere. Idco autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo pos sit adjuvante Domino tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire.

(a) Vide Epistolam posteriorem, n. 2.

(b) Epistola 194, inter Augustinianas.

6. Melius autem facictis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere nou gravemini. Aut enim non intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando difficillimam quæstionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quæstio de gratia Dei, quæ fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. 11,8). Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, hæc exspectantes satagite inviokuti et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quæ data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus Epistolis, loquens in eis de his; in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles homines pervertunt sicut et cæteras Scripturas, ad proprium suum interitum (II Petr. 11, 14-16).

7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim crcdite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter intelligamus, est utique liberum arbitrium. Nisi cnim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis præciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. xcm, 8). Eo ipso quippe quo præceptum et imperatum est, ut intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, quæ nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adjutorio Dei gratiæ fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus; non diceretur Deo, Da mihi intellectum, et discam mandata tua (Psal. cxvi, 125); neque in Evangelio scriptum esset, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. xxiv, 45); nec Jacobus apostolus diceret, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, el dabitur ei (Jacobi 1, 5). Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, el rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum Dominus.

EPISTOLA POSTERIOR, INTER AUGUSTINIANAS CGXV.

Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

1. Cresconium, Felicem, et alium Felicem, Dei servos, qui ex vestra congregatione ad nos venerunt, nobiscum egisse Pascha noverit Charitas vestra. Quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut instructiores ad vos redirent adversus novos hæreticos Pelagianos, in quorum errorem cadit, qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam Dei, quæ sola hominem liberat per Dominum nostrum Jesum Christum. Sed rursum qui putat, quando ad judicium Dominus venerit, non judicari hominem secundum opera sua, qui jam per ætatem uti potuit libero voluntatis arbitrio, nihilominus in errore est. Soli enim parvuli, qui nondum habent opera propria, vel bona vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris. Cæteri autem omnes, qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriæ voluntatis merita, judicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum suæ bonæ voluntatis merita præmium consequentur, sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt: ac sic impletur quod scriptum est: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum et Græci gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum et Græco (Rom. 11, 9, 10).

2. De qua difficillima quæstione, hoc est, de voluntate et gratia, non opus habui etiam in hac epistola diutius disputare; quoniam et aliam jam eis dederam, tanquam citius redituris. Et scripsi ad vos etiam li brum (a), quem si, adjuvante Domino, diligenter legeritis, et vivaciter intellexeritis, nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius jam futuras. Portant autem secum et alia, quæ vobis dirigenda esse credidimus, quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianæ hæresis venena repulerit. Quod enim scriptum est ad papam Innocentium Romanæ urbis episcopum, de concilio provinciæ Carthaginensis, et de concilio Numidia, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, et quæ ipse ad tria ista rescripsit; item quod papæ Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum; et quod posteriori concilio plenario totius Africæ contra ipsum errorem breviter constituimus; et supra memoratum librum meum, quem modo ad vos scripsi: hæc omnia et in præsenti legimus cum ipsis, et per eos misimus vobis.

3. Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Dominica, et ostendimus quemadmodum docuerit, omnia quæ ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro qui in cœlis est, esse poscenda ; ne de libero præsumentes arbitrio, a divina gratia decidamus. Ubi etiam demonstravimus, quomodo admonuerit idem gloriosissimus Martyr, etiam pro inimicis nostris, qui nondum in Christum crediderunt, nos ut credant orare debere: quod utique inaniter fieret, nisi Ecclesia crederet, etiam malas atque (a) Subsequentem librum de Gratia et Libero Arbitrio.

infideles hominum voluntates per Dei gratiam in bonum posse converti. Sed hune librum sancti Cypriam, quia dixerunt etiam illic apud vos esse, non misimus. Meam quoque epistolam ad Sixtum Romanæ Ecclesiæ presbyterum datam, quam secum ad nos attulerunt, legimus cum eis; et ostendimus adversus eos esse con. scriptam qui dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari, hoc est, adversus cosdem Pelagianos.

4. Quantum ergo potuimus, egimus cum istis et vestris et nostris fratribus, ut in fide sana catholica perseverent : quæ neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia Dei valeat aliquid, sive ut ex malo conversatur in bonum, sive ut in bono perseveranter proficiat, sive ut ab bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat. Vos quoque, charissimi, etiam in hac epistola exhortor, quod nos omnes exhortatur Apostolus, non plus sapere, quam oportet sapere; sed sapere ad temperantiam, sicul unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. x11, 3).

5. Attendite quid per Salomonem moncat Spiritus sanctus: Rectos cursus, inquit, fac pedibus tuis, et vins tuas dirige ne declines in dexteram, neque in sinistram; averte autem pedem tuum a via mala. Vias enim quæ o dextris sunt, novit Dominus: perversæ vero sunt, quæ a sinistris sunt. Ipsc autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet (Prov. iv, 26, 27). In his verbis sanctæ Scripturæ considerate, fratres, quia si non esset liberum arbitrium, non diceretur, Recios cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige; ne declines in dexteram, neque in sinistram : et tamen sine Dei gratia si posset hoc fieri, non postea dicerctur, Ipse aulein rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet.

6. Nolite ergo declinare in dexteram, neque in sinistram; quamvis laudentur viæ quæ a dextris sunt, et vituperentur quæ sunt a sinistris. Hoc est enim propter quod addidit, Averte autem pedem tuum a via mala, hoc est, a sinistra: quod manifestat in consequentibus, dicens, Vias enim quæ a dextris sunt, novit Dominus: perversæ vero sunt, quæ a sinistris sunt. Eas utique vias ambulare debemus, quas novit Dominus; de quibus in psalmo legitur, Novil Dominus viam justorum, et via impiorum peribit (Psal. 1, 6). Hanc enim non novit Domiminus, quia sinistra est: sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis, Non novi vos (Matth. xxv, 12; 1.uc. XII, 27). Quid est autem quod ille non novit, qui utique novit omnia, sive bona hominum, sive mala? Sed quid est, Non vos novi; nisi, tales vos ego non feci? Quemadmodum illud, quod dictum est de ipso Doxino Jesu Christo, quia non noverat peccatum (II Cor. v, 21); quid est, non noverat, nisi, quia non fecerat! Ac per hoc quod dictum est, Vias quæ a dextris sunt, novit Dominus, quomodo inteliigendum est, nisi quia ipse fecit vias dextras, id est, vias justorum, quæ sunt utique opera bona, quæ præparavit Deus, sicut dicit Apostolus, ut in illis ambulemus (Ephes. 11, 10)? Vias autem sinistras perversas, id est, vias impiorum, non uti“ que novit, quia non eas ipse fecit homini, sed homo sibi : propter quod dicit, Odivi autem ego perversas vias malorum, ipsæ sunt a sinistris.

7. Sed respondetur nobis, Cur ergo dixit, Ne declines in dexteram, neque in sinistram; cum potius dicero debuisse videatur, Tene dexteram, et ne declines in sinistram; si bonæ sunt viæ quæ a dextris sunt? Cur, putamus, nisi qui ita viæ sunt bonæ quæ a dextris sunt, ut in dexteram tamen declinare non sit bonum? Declinare quippe ille est intelligendus in dexteram, qui bona ipsa opera quæ ad vias dexteras pertinent, sibí vult assignare, non Deo. Et ideo cum dixisset, Vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus, perversæ autem sunt quæ a sinistris sunt ; tanquam diceretur ei, Quomodo ergo non vis ut declinemus ad dexteram? secutus adjunxil, Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet. Sic ergo intellige quod tibi præceplum est, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige, ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi præstari ut hoc facias; et non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute Tua : et ipse erit virtus tua, qui rectos faciel cursus tuos, et itinera tua in pace producet.

8. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit, Voluntas mea mibi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram. Sed rursus illi, qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam prædicari, ut credatur et intelligatur voluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, el propterea dicunt, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. un, 8); in sinistram declinant. Ideo vobis dixit, Non declinetis in dexteram, neque in sinistram, hoc est, non sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bon2 opera sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi, mala opera diligatis : quod ipsa gratia Dei avertat a vobis. Talium quippe verba sibi proponens Apostolus, ait : Quid ergo dicemus? per manebimus in peccato, ut gratia abundet ? Atque his verbis hominum errantium et Dei gratiam non intelligen tium respondit ut debuit, dicens: Absit. Si enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo (Id. vi, 1, 2)ì Nihil potuit dici brevius et melius. Quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc præsenti sæculo maligno; uisi ut moriamur peccato? Ac per hoc ipsi gratiæ invenitur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato, per quam morimur peccato. Deus autem qui dives est in misericordia, det vobis et sanum sapere, et usque in tinen proficienter in bono proposito permanere. Hoc pro vobis, hoc pro nobis, hoc pro omnibus qui vos difigunt, et prɔ eis qui vos oderunt, instanter in pace fraterna et vigilanter orate. Deo vivatis. Si quid de vobis mereor, veniat ad me frater Florus.

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE

GRATIA ET LIBERO ARBITRIO

AD VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS

Liber unus (a).

Docet cavendum esse, ne vel gratia negato libero arbitrio, vel negata gratia liberum arbitrium defendatur: nam liberun voluntatis arbitriuni inesse homini, constare ex Scripturarum testimoniis; de ipsa etiam gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, data esse in iisdem scripturis divina documenta. Postea contra Pelagianos probat gratiam non secundum merita nostra dari. Explicat quomodo vita æterna, quæ bonis operibus redditur, vere sit gratia. Tum vero monstrat quod neque scientia legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum sit illa gratia quæ per Jesum Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa gratia faciat ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur. Expugnat vanum illud Pelagianorum per ugium, quo dicunt, « gratiam, etsi non secundam merita bonorum operum detur, tamen dari secundum << merita bone voluntatis, quæ præcedit, credentis et orantis. » Incidit in quæstionem, cur Deus jubet quod ipse daturus est; et an jubeat aliqua que non possumus. Charitatem, sine qua præcepta non implentur, non in nobis nisi ex ipso Deo esse convincit. Ostendit operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mali pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen justo. Tandem gratuitæ gratiæ nec meritis redditæ luculentum exemplum suppetere in iis parvulis qui salvantur, dum ali unam cum ipsis causam habentes pereunt.

CAPUT PRIMUM.—1. Propter eos qui hominis liberum arbitrium sic prædicant et defendunt, ut Dei gratiam qua vocamur ad eum et a nostris malis. meritis liberamur, et per quam bona merita comparamus quibus ad vitam perveniamus æternam, negare audeant et conentur auferre, multa jam disseruimus, litterisque mandavimus, quantum nobis Dominus donare dignatus est. Sed quoniam sunt quidam, qui sic gratiam Dei defendunt, ut negent hominis liberum arbitrium; aut quando gratia defenditur, negari existiment liberum arbitrium; hinc aliquid scribere ad vestram Charitatem, Valentine frater, et cæteri qui simul Deo servitis, compellente mutua charitate curavi. Nuntiatum est enim mihi de vobis, fratres, ab aliquibus qui in vestra congregatione sunt, et ad nos inde venerunt, per quos et ista direximus, quod de hac re dissensiones in vobis sint. Itaque, dilectissimi, ne vos perturbet hujus quæstionis obscuritas, moneo vos primum, ut de iis quæ intelligitis, agatis Deo gratias: quidquid est autem quo pervenire nondum potest vestræ mentis intentio, pacem inter vos et charitatem servantes, a Domino ut intelligatis orate; et donec vos ipse perducat ad ea quæ nondum intelligitis, ibi ambulate quo pervenire potuistis. Hoc admonet apostolus Paulus, qui cum dixisset nondum se esse perfectum, paulo post ait, Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; id est, ita nos esse perfectos, ut nondum ad perfectionem que nobis sufficit venerimus: continuoque subjunxit, Et

si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit : verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus. ( Philipp. m, 12-16). Ambulando quippe in quod pervenimus, et quo nondum perveninus pervenire poterimus, Deo nobis revelante si quid aliter sapimus, si ca quæ jam revelavit non relinquamus.

CAPUT II. 2. Revelavit autem nobis per Scripturas suas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium. Quomodo autem revelaverit, commcmoro vos, non humano cloquio, sed divino. Primum, quia ipsa divina præcepta homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ca faciens ad promissa præmia perveniret. Ideo enin data sunt, ut homo excusationem de ignorantia non haberet sicut Dominus dicit in Evangelio de Judæis, Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. xv, 22). De quo peccato dicit, nisi de illo magno, quod præsciebat eorum futurum quando ista dicebat, id est, quo eum fucrant occisui? Neque enim nullum habebant peccatum, antequam Christus venisset in carne ad eos. Item dicit Apostolus: Revelatur ira Dei de cœlo in omnem impietatcm et injustitiam hominum eorum, qui veritatem in iniquitate detinent : quia quod notum est Dei, manifestumest in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ca que facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles (Rom. 1, 18-20).

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Hujus operis exemplaria pro concinnanda nova hac editione plura et perquam egregia collata sunt, scilicet Romana bibliothece Vaticane sex, et quatuordecim Gallicana, ex bibliotheca Regia umum, ex Colbertina unu, ex Sorbonica unum, aliud Remensis Feclesiæ, aliud clarissimi viri Nicolai Manessier, Doctoris Theologi Parisiensis et socii Sorbonici, alia duo ex abbatia Cisterciensi, aliud ex Corbeiensi vetustissimum ante mille, ut videtur, annos sert plum, cætera ex monasteriis Pratellensi, Gemmeticensi, Beccensi, Michaelino, Casalensi, et Andegavensi s. Albini: examitatæ præterea variantes lectiones codicum sex Belgicorum, quæ apud Lovanienses exstant, et peilectæ fuerunt celes riores editiones m. Er. et Lov.

Comparavimus præterea cas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. (0) Sertus anno Christi 125 aut 127.

« PredošláPokračovať »