Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quomodo dicit inexcusabiles, nisi de illa excusatione qua solet dicere humana superbia, Si seissem, fecissem; ideo non feci, quia nescivi? aut, Si scirem, facerem ; ideo non facio, quia nescio? Hæc eis excusatio tollitur, quando præceptum datur, vel scientia ron peccandi manifestatur.

3. Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur, quibus dicit apostolns Jacobus : Nemo cum tentatur, dicat, Quoniam a Deo tentor1. Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi 1, 13-15 ). Item de ipso Deo se excusare volentibus, respondet liber Proverbiorum Salomonis: Insipientia viri violat vias ejus, Deum autem causatur in corde suo. (Prov. XIX, 3). Et liber Ecclesiasticus dicit: Ne dixeris, Quia propter Dominum recessi: quæ enim odit non facias. Ne dixeris, Quia ipse me induxit: non enim opus habet viro peccatore. Omne exsccramentum odit Dominus, el non est amabile timentibus illum. Ipse ab initio fecit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Si volueris, conservabis mandata, et fidem bonam placiti. Apponit tibi ignem et aquam; ad quodcumque volueris extende manum tuam. In conspectu hominis vita et mors, et quodcumque placuerit dabitur ei (Eccli. xv, 11-18). Ecce apertissime videmus expressum liberum humanæ voluntatis arbitrium.

4. Quid illud, quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri et fieri jubet Deus? quomodo jubet, si non est liberum arbitrium? Quid beatus ille, de quo Psalmus dicit, quod in lege Domini fuit voluntas ejus ( Psal. 1, 2)? nonne satis indicat voluntate sua hominem in lege Dei consistere? Deinde tam multa mandata, quæ ipsam quodam modo nominatim conveniunt voluntatem, sicut est, Noli vinci a malo Nolite (Rom. xu, 21): et alia similia, sicut sunt, fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxx1, 9); et, Noli repellere consilia matris tua (Prov. 1, 8); et, Noli esse sapiens apud te ipsum ; et, Noli deficere a disciplina Domini; et, Noli negligere legem; et, Noli abstinere bene facere egenti; et, Noli fabricare in amicum tuum mala ( Id. 11, 7,11 27, 29); et, Noli intendere fallaci mulieri ( Id. v, 2); et, Noluit intelligere ut bene ageret ( Psal. xxxv, 4 ); et, Noluerunt accipere disciplinam (Prov. 1, 29): et innumerabilia talia in veteribus Libris divinorum eloquiorum quid ostendunt, nisi liberum arbitrium voluntatis humane? In Libris etiam novis evangelicis et apostolicis quid aliud ostenditur, ubi dicitur, Nolite vobis condere thesauros in terra (Matth. vi, 19); et, Nolite timere eos qui occidun! corpus ( Id. x, 28); et, Qui vult venire post me, abneget semetipsum ( Id. xvi, 24); et, Pax in terra hominibus bonæ voluntatis (Luc. n, 14): et quod dicit apostolus Paulus, Quod vult faciat, non peccat si nubat * : qui autem sta

Plures Mss., tentatur. Græce est, peirazomzi.

"Mss. Licet in ra consta iter, non peccat, nabat; omissa perticula, si, que nec est in græco.

[ocr errors]
[ocr errors]

tuit in corde suo, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc statuit in corde suo servare virginem suam, bene facit (I Cor. vn, 36, 37). Item dicit, Si autem volens, hoc facio, mercedem habco ( Id. ix, 17): et alio loco, Sobru estote juste, et nolite peccare ( Id. xv, 34) : et iterum, Ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ila sit el perficiendi (II Cor. vi, 11 ). Et ad Timotheum dicit, Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt (I Tim. v, 11): et alibi, Sed et omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur (I Tim, m, 12): et ipsi Timotheo, Noli negligere gratiam quæ in te est (1 Tim. iv, 14). Et ad Philemonem Ne bonum tuum velut ex necessitate esset, sed ex voluntate (Philem. 14). Servos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex animo serviant cum bona voluntate (Ephes. vi, 6). Item Jacobus, Nolite itaque errare, fratres mei, et nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi (Jacobi u, et, Nolite detrahere de alterutro ( Id. iv, 11). Item Joannes in Epistola sua, Nolite diligere mundum ( I Joan. 11, 15): et cætera hujusmodi. Nempe ubi dicitur, Noli hoc, et noli illud, et ubi ad aliquid 1 faciendum vel non faciendum in divinis monitis opus voluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. Nemo ergo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat. Neque cum aliquid secundum Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate. Quando enim volens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo, de quo dictum est, Qui reddet unicuique secundum opera sua (Matth. xvi, 27).

1):

CAPUT III. 5. Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent homines habere de ignorantia. Sed nec ipsi sine pœna erunt, qui legem Dei nesciunt. Qui enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : qui autem in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. 11, 12). Quod mihi non videtur Apostolus ita dixisse, tanquam pejus aliquid significaverit esse passuros, qui legem nesciunt in peccatis suis, quam illos qui sciunt. Pejus enim videtur esse perire, quam judicari: sed cum hoc de Gentibus et de Judæis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt; quis audeat dicere Judæos qui in lege peccant, non esse perituros, cum in Christum non crediderint ; quandoquidem de illis dictum est, per legem judicabuntur? Sine fide enim Christi nemo liberari potest; ac per hoc ita judicabuntur ut pereant. Nam si pejor est conditio nescien tium quam scientium legem Dei, quomodo verum erit quod Dominus in Evangelio ait, Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca : servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa (Luc. xu, 48, 47)? Ecce ubi ostendit gravius peccare hominem scientem quam nescientem. Nec tamen ideo confu

[ocr errors][merged small]

giendum est ad ignorantiæ tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse. Voluntas quippe in eo arguitur, de quo dicitur, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. xxxv, 4). Sed et illa ignorantia quæ non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audivit omnino quidcrederet; sed fortasse ut mitius ardeat. Non enim sine causa dictum est, Effunde iram tuam in gentes quæ le non noverunt (Psal. LXXVIII, 6) et illud quod ait Apostolus, Cum venerit in flamma ignis dare vindictam in eos qui ignorant Deum (II Thess. 1, 8). Verumtamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque, Nescivi, non audivi, non intellexi; voluntas convenitur humana, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxx1, 9): quamvis pejor appareat, de quo dictum est, Verbis non emendabitur servus durus; si enim intellexerit, non obaudiet (Prov. XXIX,19). Quando autem dicit homo, Non possum facere quod præcipitur, quoniam concupiscentia mea vincor jam quidem de ignorantia non habct excusationem, nec Deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit et dolet; cui tamen dicit Apostolus, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. x11, 21). Et utique cui dicitur, Noli vinci, arbitrium voluntatis ejus sine dubio convenitur. Velle enim et nolle propriæ voluntatis est.

[ocr errors]

CAPUT IV. 6. Sed metuendum est ne ista omnia divina testimonia, et quæcumque alia sunt, quæ sine dubitatione sunt plurima, in defensione liberi arbitrii, sic intelligantur, ut ad vitam piam et bonam conversationem, cui merces æterna debetur, adjutorio et gratiæ Dei locus non relinquatur; et audeat miser homo, quando bene vivit et bene operatur, vel potius bene vivere et bene operari sibi videtur, in se ipso, non in Domino gloriari, et spem recte vivendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Jeremiæ prophetæ dicentis, Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus (Jerem. XVI, 5). Intelligite, fratres, hoc propheticum testimonium. Quia enim non dixit propheta, Maledictus homo qui spent habet in se ipso; posset alicui videri ideo di ctum esse, Maledictus homo qui spem habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. Ut ergo ostenderet sic se admonuisse hominem, ut nec in se ipso haberet spem; propterea cum dixisset, Maledictus homo qui spem habet in homine, mox addidit, et firmat carnem brachii sui. Brachium pro potentia posuit operandi. In nomine autem carnis intelligenda est humana fragilitas. Ac per hoc firmat carnem brachii sui, qui potentiam fragilem atque in validam, id est humanam, sibi sufficere ad bene operandum putat, nec adjutorium sperat a Dominó.

↑ richti, quod. Mss., quid.

Propterea subjecit, et a Domino discedit cor ejus. Talis est hæresis Pelagiana, non antiqua, sed ante non multum tempus exorta contra quam hæresim cum fuisset diutius disputatum, etiam ad concilia episcopalia novissima necessitate perventum est; unde vobis, non quidem omnia, sed tamen aliqua legenda direxi. Nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem brachii nostri nec a Domino discedat cor nostrum; sed ci dicat, Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus ( Psal. xxvi, 9).

7. Proinde, charissimi, sicut superioribus testimoniis sanctarum Scripturarum probavimus, ad bene vivendum et recte agendum esse in homine liberum voluntatis arbitrium; sic etiam de gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, quæ sint divina testimonia videamus. Ac primum de ipsa vestra professione aliquid dicam. Neque enim congregaret vos ista societas, in qua continenter vivitis, nisi voluptatem conjugalem contemneretis. Hinc autem Domino loquenti cum dixissent discipuli, Si talis est causa hominis cum uxore, non expedit nubere; respondit eis, Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. xix, 10, 11). Numquid non liberum arbitrium Timothei est exhortatus Apostolus dicens, Contine te ipsum (1 Tim. v, 22)? Et in hac re potestatem voluntatis ostendit, ubi ait, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, ut servet virginem suum. Et tamen, non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Quibus enim non est datum, aut nolunt, aut non implent quod volunt: quibus autem datum est, sic volunt ut impleant quod volunt. Itaque, ut hoc verbum, quod non ab omnibus capitur, ab aliquibus capiatur, et Dei donum est, et liberum arbitrium.

8. De ip-a quoque pudicitia conjugali nempe Aposto'ns ait, Quod vult faciat, non peccat si nubat (I Cor. vi, 57, 36): et tamen etiam hoc Dei donum est, dicente Scriptura, A Domino jungitur mulier viro (Prov. XIX, 14). Ideo Doctor Gentium et pudicitiam conjugalem per quam non fiunt adulteria, et perfectiorem continentiam per quam nullus concubitus quæritur, sermone suo commendans, et hoc et illud donum Dei esse monstravit, scribens ad Corinthios, et admonens conjuges ne se invicem fraudent: quos cum admonuisset, adjecit, Vellem autem omnes homines esse sicut et me ipsum; quia utique ipse ab omni concubitu continebat: et continuo subjunxit, Sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. vII, 7). Numquid tam multa quæ præcipiuntur in lege Dei, ne fornicationes et adulteria committantur, indicant aliud quam libe rum arbitrium? Neque enim præciperentur, nis homo haberet propriam voluntatem, qua divinis præceptis obediret. Et tamen Dei donum est, sine quo servari castitatis præcepta non possunt. Unde ait

1 Editi, Propter hoc emm subjecit. Antiquissimus Corbeiensis codex et quidam ali Mss., Propterea subjecit. 2 Corbeiensis codex ante nongentos vel malle aunos seriIlus, continentes vivatis.

ille in libro Sapientiæ: Cum scirem quia nemo esse potest continens nisi Deus del; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum (Sap. viii, 21). Ut autem ista non serventur castitatis sancta mandata, unusquisque lentatur a concupiscentia sua abstraclue et illectus (Jacobi 1, 14). Ubi si dixerit, Volo servare, sed vincor a concupiscentia mea : respondet Scriptura libero ejus arbitrio, quod jam superius dixi, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Quod tamen ut fiat, adjuvat gratia: quæ nisi adjuverit, nihil lex erit nisi virtus peccati. Augetur enim concupiscentia, et majores vires accipit lege prohibente, nisi adjuvet spiritus gratie. Hoc est quod dicit ille ipse Doctor Gentium: Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex. Ecce unde dicit homo, Volo legis servare mandatum, sed virtute concupiscentiæ meæ vincor. Et cum voluntas ejus convenitur, et dicitur, Noli vinci a malo; quid ei prodest, nisi gratia succurrente fiat? Quod ipse Apostolus secutus adjunxit: nam cum dixisset, virtus peccati lex, continuo subjecit, Gratias autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (1 Cor. xv, 56, 57). Ergo et victoria qua peccatum vincitur, nihil aliud est quam donum Dei, in isto certamine adjuvantis liberum arbitrium.

9 Propter quod dicit et cœlestis Magister, Vigi late, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. xxvI, 41). Ergo unusquisque contra suam concupiscentiam dimicans oret, ne intret in tentationem, id est, ne sit ab illa abstractus et illectus. Non autem intrat in tentationem, si voluntate bona vincat concupiscentiam malam. Nec tamen sufficit arbitrium voluntatis humanæ, nisi a Domino victoria concedatur oranti, ne intret in tentationem. Quid vero evidentius quam Dei ostenditur gratia, ubi quod oratur accipitur? Si enim dixisset Salvator noster, Vigilate, ne intretis in tentationem; admonuisse tantummodo viderctur hominis voluntatem: cum vero addidit, et orate, ostendit Deum adjuvare, ne intretur in tentationem. Dictum est libero arbitrio, Fili, noli deficere a disciplina Domini (Prov. 4, 11) : et Dominus dixit, Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. xx, 32). Homo ergo gratia juvatur, ne sine causa voluntati ejus jubeatur.

1

CAPUT V. 10. Cum dicit Deus, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. 1, 5): unum horum videtur esse nostræ voluntatis, id est, ut convertamur ad eum; alterum vero ipsius gratiæ, id est, ut etiam ipse convertatur ad nos. Ubi possunt putare Pelagiani suam obtinere sententiain, qua dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quod quidem in Oriente, hoc est, in provincia Palæstina, in qua est civitas Jerusalem, cum ipse Pelagius ab episcopis audiretur, affirmare non ausus est. Nam inter catera quæ illi objecta sunt, et hoc objectum est, quod diceret, gratiam Dei secundum merita nostra dari : quod sic alienum est a catholica doctrina et inimicum gratiae Christi, ut nisi hec objectum sibi ana* corbeiensis MS., cnim.

themasset', ipse inde anathematus exisset (a). Sed fallaciter eum anathemasse, posteriores ejus indicant libri, in quibus omnino nihil aliud defendit, quam gratiam Dei secundum merita nostra dari. Talia crgo de Scripturis colligunt, quale est hoc unum quod paulo ante dixi, Convertimini ad me, et convertar ad vos; ut secundum meritum conversionis nostræ ad Deum, detur gratia ejus, in qua ad nos et ipse convertitur. Nec attendunt qui hoc sentiunt, quia nisi donum Dei esset etiam ipsa ad Deum nostra conversio, non ei diceretur, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8); et, Deus, tu convertens vivificabis nos; et, Converte nos, Deus sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV, 7, 5); et hujusmodi alia, quæ commemorare longum est. Nam et venire ad Christum, quid est aliud nisi að eun credendo converti? Et tamen ait : Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (Joan. vi, 66).

11. Item quod scriptum est in libro secundo Paralipomenon, Dominus vobiscum, cum vos estis cum eo, et si quæsieritis eum, invenietis; si autem reliqueritis eum, derelinquet vos (11 Par. xv, 2); manifestat quidem voluntatis arbitrium. Sed illi qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ista testimonia sie accipiunt, ut dicant meritum nostrum in eo esse, quod sumus cum Deo; ejus autem gratiam secundum hoc meritum dari, ut sit et ipse nobiscum. Item meritum nostrum in eo esse, quod quærimus eum; et secundum hoc meritum dari ejus gratiam, ut inveniamus eum. Et in libro primo quod dictum est, Et tu, Salomon fili mi, cognosce Deum, et servi ei in corde perfecto et anima volente; quia omnia corda scrutatur Dominus, et omnem cogitationem mentium novit : si quæsieris eum, invenietur tibi; et si dimiseris eum, repellet te in perpetuum (1 Par. xxvш, 9); declarat voluntatis arbitrium. Sed illi in eo ponunt meritum hominis, quod dictum est, si quæsieris eum; et secundum hoc meritum dari gratiam, in eo quod dictum est', invenietur tibi: et omnino laborant, quantur possunt, ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari; hoc est, gratiam non esse gratiam. Quibus enim secundum meritum redditur, non imputatur merces secundum gratium, sed secundum debitum, sicut apertissime dicit Apostolus (Rom. iv, 4).

12. Meritum enim fuit quidem in apostolo Paulo, sed malum, quando persequebatur Ecclesiam : unde dicit, Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Cum ergo haberet hoc meritum malum, redditum est ei bonum pro malo : ideoque secutus adjunxit, Sed gratia Dei sum id quod sum. Atque ut ostenderet et liberum arbitrium, mox addidit, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Hoc enim liberum arbitrium bominis exhortatur et in aliis, quibus dicit, Rogamas

Editi, anathematizusset ; et infra, azathematizatus, anathematizasse. AL MSS. antiquiores, anathemusset, calle mutus, anathemasse.

in editis exciderant illa verba, si græsteris cwn ; et secundum hoc meritum dasi gratiam, in co-quod dictum est, que bue revocantur ex Mss.

(a) Vide librum de Gestis Pelagii, u. 50-57.

ne in vacuum gratiam Dei suscipiutis (1 Cor. vi, 1). Etquid enim eos rogat, si gratiam sic susceperuut, nt propriam perderent voluntatem? Tamen ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur boni aliquid posse, entinuo cum dixisset, Gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi; subjunxit atque ait, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. xv, 9, 10): id est, non solus, sed gratia Dei mecum ac per hoc nec gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo. Ut autem de cœlo vocaretur, et tam magna efficacissima vocatione converteretur (Act. 1x), gratia Dei erat sola; quia merita ejus erant magna, sed mala. Denique et alibi dicit ad Timotheum: Collabora Evangelio secundum virtutém Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu (II Tim. 1, 8, 9). Item merita sua, sed mala commemorans dicit: Fuimus enim stulti et nos aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitic et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes. Quid istis tam malis meritis nisi pœna utique debebatur? Sed Deo reddente bona pro malis, per gratiam quæ non secundum merita nostra datur, faetum est quod deinde subjungit et dicit : « Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitie que fecimus nos; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per Javacrum regenerationis et renovationis Spiritus saneti, quem ditissime elfudit super nos, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati ipsius gratia, hæredes efficiamur secundum spem vitæ æternæ (Tit. m, 3-7).

CAPUT VI. - 15. His et talibus testimoniis divinis probatur, gratiam Dei non secundum merita nostra dari: quandoquidem non solum nullis bonis, verum etiam multis meritis malis præcedentibus videmus datain, et quotidie dari videmus. Sed plane cum data fuerit, incipiunt esse etiam merita nostra bona, per illam tamen : nam si se illa subtraxerit, cadit homo, non crectus, sed præcipitatus libero arbitrio. Quapropter nec quando cœperit homo habere merita bona, debet sibi tribuere illa, sed Deo, cui dicitur in Psalmo, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9). Dicendo, ne derelinquas me, ostendit quia si derelictus fuerit, nihil boni valet ipse per se: unde et ille ait, Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in æternum. Putaverat enim suum fuisse bonum, quod ei sic abundabat, ut non moveretur: sed ut ostenderetur illi, cujus esset iliud ', de quo tanquam suo eœperat gloriari, paululum gratia deserente 2 admonitus dicit, Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. xxix, 7, 8). Ideo necessarium est homini, ut gratia Dei non solum justi ficetur impius, id est, ex impio fiat justus, cum redEditi, cujus esset illud bonum. Abest, bonum, a plerique Mss.

*Edili, gratia Dei deserente. Abest, Dei, etiam a plerisque manuscriptis.

duntur ei bona pro malis; sed etiam cum fuerit jam justificatus ex fide, ambulet cum illo gratia, et incumbat super ipsam ne cadat. Propter hoc scriptum est in Cantico canticorum de ipsa Ecclesia: Quæ est ista quæ ascendit dealbata, incumbens super fratruelem suur.. (Cant. vi, 5)? Dealbata est enim quae per se ipsam alba esse non posset. Et a quo dealbata est, nisi ab illo, qui per prophetam dicit, Si fuerint peccata vestra ut phœnicium, sicut nivem dealbabo (Isai. 1, 18)? Quando ergo dealbata est, nihil boni merebatur : jam vero alba facta, bene ambulat; sed si super eum a quo dealbata est, perseveranter incumbat. Propter quod et ipse Jesus, super quem incumbit dealbata, dixit discipulis suis, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). ·

14. Ergo redeamus ad apostolum Paulum, quem certe invenimus sine ullis meritis bonis, imo cum multis meritis malis, Dei gratiam consecutum reddentis bona pro malis: videamus quid dicat sua jam propinquante passione, scribens ad Timotheum. Ego enim jam immolor, inquit, et tempus resolutionis meæ instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Ista utique jam merita sua bona commemorat; ut post bona merita consequatur coronam, qui post merita mala consecutus est gratiam. Denique attendite quid sequatur: Superest, inquit, miki corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. iv, 6-8). Cui redderet coronam justus judex, si non donasset gratiam misericors påter? Et quomodo esset ista corona justitiæ, nisi præcessisset gratia que justificat impium? Quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa gratuita donaretur?

[ocr errors]

15. Sed cum dicunt Pelagiani hanc esse solam non secundum merita nostra gratiam, qua homini peccata dimittuntur; illam vero quæ datur in fine, id est, æternam vitam, meritis nostris præcedentibus reddi : respondendum est eis. Si enim merita nostra sic intelligerent, ut etiam ipsa dona Dei esse cognoscerent, non esset reprobanda ista sententia: quoniam vero merita humana sic prædicant, ut ea ex semetipso habere hominem dicant, prorsus rectissime respondet Apostolus, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. iv, 7)? Prorsus talia cogitanti verissime dicitur: Dona sua coronat Deus, non merita tua; si tibi a te ipso, non ab illo sunt merita tua. Hæc enim si talia sunt, mala sunt; quæ non coronat Deus: si autem bona sunt, Dei dona sunt; quia sicut dicit apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre lum'num (Jacobi 1, 17). Unde dicit ez Joannes præcursor Domini, Non potest homo acciperé quidquam, nisi fuerit ei datum de cœlo (Joan. mı, 27): utique de cœlo, unde etiam venit Spiritus sanctus, quando Jesus ascendit in altum, captivavit captivi a

1 Mss. Vaticani, Gallici et Belzici, reproba. Editio Am., quæ sunt. Fr. et fox, quæ mala stort Mss. nec, sunt adfitu; ne, në dhe.

tern, dedit dona hominibus (Psal. Lxvn, 19; Ephes. IV, 8). Si ergo Dei dona sunt bona merita tua, non Deus coronat merita tua tanquam merita tua, sed tenquam dona sua.

3

1

CAPUT VII. — 16. Proinde consideremus ipsa merita apostoli Pauli, quibus dixit coronam justitiæ redditurum judicem justum, et videamus utrum merita ipsius tanquam ipsius, id est, ex ipso illi comparata, an dona sint Dei. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Primo ista bona opera, si non ea præcessissent cogitationes bonæ, nulla essent. Attendite itaque quid de ipsis cogitationibus dicat: ait enim scribens ad Corinthios, Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis, tanquam ex nobismelipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (I Cor. 1, 5). Deinde singula inspiciamus: Bonum, inquit, certamen certavi. Quæro qua virtute certaverit; utrum quæ illi ex semetipso fuerit, an quæ desuper data sit. Sed absit ut tantus doctor ignoraverit legem Dei, cujus vox est in Deuteronomio: Ne dicas in corde tuo, Fortitudo mea et potentia manus meæ fecit mihi virtutem magnam hanc : sed memoraberis Domini Dei tui, quia ipse tibi dat fortitudinem facere virtutem (Deut. vi, 17, 18). Quid autem prodest bonum certamen, nisi sequatur victoria? Et quis dat victoriam, nisi ille de qua dicit ipse, Gratias Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (1 Cor. xv, 57)? Et alio loco cum commemorasset testimonium de Psalmo, Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis; subjecit atque ait, Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos (Psal. XLIII, 22; Rom. viii, 36, 57) non ergo per nos, sed per eum qui dilexit nos. Deinde dixit, Cursum consummavi: sed ille hoc dixit, qui alio loco dicit, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. 1x, 16). Que sententia nullo modo potest etiam sic converti ut dicatur, Non miserentis Dei, sed volentis et currentis est hominis: quisquis enim hoc ausus fuerit dicere, aperte se ostendit Apostolo contradicere.

17. Postremo dixit, Fidem servavi: sed ille hoc dixit, qui alibi ait, Misericordiam consecutus sum, ul fidelis essem (I Cor. vi, 25). Non enim dixit, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed, ut fidelis essem: hinc ostendens etiam ipsam fidem haberi nisi Deo miserante non posse, et esse donum Dei. Quod apertissime docet, dicens, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est. Possent enim dicere, Idco accepimus gratiam, quia credidimus ; tanquam sibi fidem tribuentes, gratiam Deo propter hoc Apostolus cum dixisset, per fidem; et hoc, inquit, non ex vobis, sed Dei donum est. Rursus, ne dicerent suis operibus se donum tale meruisse, continuo subjecit, Non ex operibus, ne forte

1 Editi, dixit coram redditurum; omisso, ju titiæ, quod ex Mss. restituimus.

omnes Mss., cogitare aliquid tanquam ex nobismetpsis; omisso, a nobis.

3 Am.Er. et plures Mss., ut tantus doctor Gentium ignoraverit, etc.

* Sie Mss. rditi, credimus.

quis extollatur (Ephes. 11, 8, 9). Non quia negavit aut evacuavit opera bona, cum dicat Deum unicuique reddere secundum opera ejus (Rom. 11, 6): sed quia opera sunt ex fide, non ex operibus fides; ac per hoc ab illo sunt nobis opera justitiæ, a quo est ip-2 fides, de qua dictum est, Justus ex fide vivit (labac. 11, 4).

:

18. Ilomines autem non intelligentes, quod ait ipse Apostolus, Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis (Rom. 1, 28); putaverunt eum dicerc sufficere homini fidem, etiamsi male vivat et bona opera non habeat. Quod absit ut sentiret Vas electionis qui cum dixisset quodam loco, In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium; mox addidit, sed fides quæ per dilectionem operatur (Galat. v, 6). Ipsa est fides quæ fideles Dei separat ab immundis dæmonibus: nam et ipsi, sicut dicit apostolus Jacobus, credunt et contremiscunt (Jacobi 11, 19); sed non bene operatur. Non ergo habent istam fidem ex qua justus vivit, id est, quæ per dilectionem operatur, ut reddat ei Deus vitam æternam secundum opera ejus. Sed quia et ipsa bona opera nobis ex Deo sunt, a quo nobis et fides est, et dilectio, propterea idem ipse Doctor Gentium, etiam ipsam vitam æternam gratiam nuncupavit.

1

CAPUT VIII. 19. Et nascitur inde non parva quæstio, que Domino donante solvenda est. Si enim vita æterna bonis operibus redditur, sicut apertissinie dicit Scriptura, Quoniam Deus reddet unicuique secundum opera ejus (Matth. xvi, 27): quomodo gratia est vita æterna, cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur, ipso Apostolo dicente, Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum 2 (Rom. iv, 4)? et iterum, Reliquiæ, inquit, per electionem gratiæ salvæ factæ sunt : et mox addidit, Si autem gratia, jam non cx operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Id. x1, 5, 6). Quomodo est ergo gratia vita æterna, quæ ex operibus sumitur? An forte vitam æternam non dixit Apostolus gratiam? Imo vero sic dixit, ut negari omnino non possit; nec intellectorem acutum, sed tantummodo intentum desideret auditorem. Cum enim dixisset, Stipendium peccati, mors; continuo subdidit, Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro (Id. vi, 25).

20. Ista ergo quæstio nullo modo mihi videtur posse dissolvi, nisi intelligamus et ipsa bona opera nostra quibus æterna redditur vita, ad Dei gratiam pertinere, propter illud quod ait Dominus Jesus, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). Et ipse Apostolus cum dixisset, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur: vidit utique putare posse homines hoc ita dictum, quasi necessaria non sint opera bona credentibus, sed eis fides sola sufficiat; et rursus posse homines de bonis operibus extolli, velut ad ca facienda sibi ipsi sufficiant; mox itaque addidit, Ipsius enim silmus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus, ut in illis am1 Lov., Sed. Am. Er. et Mss., ct. * Ain. Er. et plures Mss., meritum.

« PredošláPokračovať »