Obrázky na stránke
PDF

peccavi tibi (Psal. xl, 5). Quid facerent, qui de libero sibi gloriantur arbitrio (qiiod non negatur, cum Dei duntaxat adjutorio), si jam absorpta fuisset mors in victoria, si jam mortale nostrum induerit immortalitatem, et corruptibile nostrum induerit incorruptionem (I Cor. xv, 53, 54)? Ecce fetent vulnera, et superbe pctitur medicina. Non dicunt sicut justus, Nisi Dominus adjuvisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal. xciii, 17). Non dicunt sicut sanctus, Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilavit qui custodit eam (Psal. cxxvi, 1). 6. Sed ora, piissime pater, ut jam non curam geramus, nisi pro peccato nostro lacrymis expiando, et Dei gralia commendanda. 0ra, domine pater, ut hon urgeat super mos puteus os suum (Psal. lxviii, 16), ut salvemur a descendentibus in facum (Psal. xxix, 4), ut non pereat cum impiis anima nostra (Psal. xxv, 9) per superbiam nostram, sed sanetur per Domini gratiam. Sicut ergo praecepisti, domine papa, frater noster Florus, servus Sanctitatis tuae, omni alacritate perrexit, cui non impedit, sed proficit fatigatio, ut accedat ei dilucidata cordis instructio; quem tuæ Sanetimoniae suppliciter commendanius, pariterque deposcimus, ut et ignaros tuis orationibus Domino commendes mansuetissime componendos. Ora, domine et dulcissime pater, ut fugiat diabolus de congregatione nostra, et amota omni alienarum qu:cstionum procella, navis propositi nostri epibatis(a)quietis onusta intra stationem tutissimi portus secure consistat, dum navigat per hoc mare magnum et immensum, et in illo portu, intra quem jam non erit metuendum vitae navigium, mercium indiscrepans accipiat pretium placitarum. IIoc tuæ Sanctitatis impetraturos nos confidimus adjutorio, per gratiam quae est in Christo Jesu Domino nostro. Omnes filios aposlolatus tui domnos nostros clericos, ac sanctos in congregatioiie propositi servicntes deprecamur ut digneris nostro officio salutare, ut cum tua Beatitudine omiies pro nobis orare dignentur. Indiscrepans Trinitas Domini Dei nostri apostolatum tuum, quem elegit per gratiam, conservet nobis in Ecclesia sua, et nostri memorem coronet in Ecclesia magna, quod optamus, domine. Si quid autem famulus tuæ Sanctitatis frater suggesserit Florus, pro regula monasterii, digneris, pater, petimus, libenter accipere, et per omnia nos infirmos instruere. (a) Epibatai dicuntur milites classiarii, qui in navibus merentur.

§. AU R E L I I AUGUSTI IN I

HIPPONENSIS EPISCOPI

coRREPTioNE ET GRATIA

AD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS ADRUMETINOS
$íi6g* 111t11$ (a).

principio dicit quænam sit calholica fides de lege, de libero arbitrio et de gratia. Gratiam Dei per Jesum Christum eam esse docet, qua sola homines liberautur a niaio, et sine , qua nullum prorsus fagiunt bonum, non solum monstrante ipsa quid faciendüm sit, sed etiam præstante ipsa ut id cum dilectione faciant, cum iis Deus ins, irationem bonæ voluntatis ate operis largiatur. CQrre] tionem hominum malorum, qui hanc gratiam non acceperunt, nec injustam esse, cum sua vontaie mali sint; nec inutilem, tametsi fatendum est iionuisi per Deum fieri ut prosit. Perseverantiam in l)ono magnum revera esse Dei imuiius: nec tamen ideo ejus qui non perseveraverit, negligendae m esse correptionem ; et qui non aecepto hoc dono fuerit sua voluntate ÉÉ; in peccatum, eum, non correptioue tantum, sed si usque ad mortem in ma'o permanserit, etiam aeterna damnatione dignum esse. Cur hoc douum ille accipiat, ille non accipiat, esse inscrutabile. Fx raedestimatis nullum perire posse : ae subinde perseverantiam, quam non omnes acci| iunt qui hic filii Dei appellantur, iis omnibus dari qui vère filii sunt præscientia et prædeslinatione Dei. Respo.idet ad qu;estionem quæ de Adamo se offert. uomodo ipse noii perseverando peccavit, qui perseverantiam non accepit. Ostendit iale primum I si datum esse adjutoum, sine quo non j osset in honó permanere si vellet, non quo fieret ut vellet: nunc yero per christum dari, non solum sine quo permanere in bono nop [össumus, etiamsi velimus, verum etiam tantum ac tale, qiio fial ut velimus. Praedestinatorüm, quibus I ro| rium est hujusmodi donum, prol)at certum esse numerum neque augendum, neque miauendum: et cum ignotum sit quis ad eum numerum |;ertineat, quis non pertineat, mediciualem correptionem adhibendam esse omnibüs peccantibüs, ne vel ipsi pereaut vel alios perdant. Concludit demum, nec gratia proliiberi correptionem, nec correplione negari gratiam.

CAPUT PRIMUM. — H. Lectis litteris vestris, tias, qnod vestram in Domino pacem, et in veritate

valentine frater dilectissime, et qui simul servitis consensionem, et in charitate flagrantiam vestro no

Dco, quas per fratrem Florum, et eos qui cum illo bis reddito sermone cognovi. Quod autcm ad subver

ad nos venerunt, misit Charitas vestra, egi Deo gra- sionem quorumdam apud vos molitus est inimicus, ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

i iter de correptione et Gratia ad eoslem codices cum libro de Gratia et libero Arbitrio, quos su;ra memoravimus, col. 881-882, collatus et emendatus iuit.

Comparatimus praeterea eas omnes editiones ini* in Retr. rt Confess. tom. 1, memoratas. M. (^) scriptus anro cbristi 428 aut {27, aliquanto post masclia,

Deo miserante et ejus insidias in suorum servorum provectum ' mirabili bonitate vertente, ad hoc potius valuit, ut nulli vestrum destruerentur in pejus, sed nounulli instruerentur in melius. Non itaque opus est omnia identidem retractare, qnæ sufficienter vobis pleno libro disputata transmisimus (Libro de Gratia et Libero Arbitrio) : qnem quomodo susceperitis, rescripta indicant vestra. Verumtamen semel lectum .nullo modo arbitremini satis vobis innotescere potuisse. Si ergo eum fructuosissimum habere vultis, non vos pigeat relegendo habere notissimum, ut diligentissime * sciatis quibus et qualibus quæstion.bu:s solvendis atque sanandis, non il)i liumana, sed divina occurrat auctoritas, a qua recedere non debemus, si volumus pervenire quo tendimus. 2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo dec!inemus, et quod bonum faciamiis, quod solum potest legis littera : verum etiam adjuvat nos, ut declinemus a malo, et faciamus bonum (Psal. xxxvi, 27), quod nullus potest sine spiritu graviae *: quæ si desit, ad hoc lex adest, ut reos faciat et occidat. Propter quod dicit Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivificat (ll Cor. iii, 6). Qui ergo legitime lege utitur, discit in ea malum et bonum, ct non confitlens in virtute sua coufugit ad gratiam, qua præstante declinet a malo, et faciat bonum. Quis autem confugit ad gratiam , nisi cum a Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. xxxvi, 23) ? Ac per hoc et desiderare auxilium grati;e, imitium gratiæ est : de quo ait ille, Et diri : Nunc coepi ; hæc est immutatio dexteræ Excelsi (Psal. lxxvi, 11). Liberum itaque arbitrium et ad maliwm et ad bonum faciendum confitendum est nos habere: sed in malo faciendo liber est quisque justitiæ servusque peccati ; in bono autem liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit, Si vos Filius liberarerit, tunc vere liberi eritis (Joan. viii, 36). Nec ita ut, cum quisque fuerit a peccati dominatione liberalus, jam non indigeat sui liberatoris auxilio : sed ita potius, ut ab illo audiens, Sine me nihil potestis facere (ld. xv, 5); dicat ei et ipse, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. xxvi, 9). Hanc fidem, quæ sine dubio vera et prophetica et apostolica et catholica fides est, etiam in fratre nostro Floro invenisse me gaudeo : unde hi potius corrigendi sunt, quos quidem propitio Deo correctos esse jam existimo, qui eum non intelligebant. C\PUT II. — 3. Intelligenda est enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, qua sola homines liberantur a malo, et sine quia nullum prorsus sive cogitando, sive volendo el amando, sive agendo faciunt bonum : non solum ut monstrante ipsa quid faciendum sit sciant, verum etiam ut praestante ipsa faciant cum dilectione quod sciunt. IIanc quippe inspirationem bonæ voluntatis atque operis

[ocr errors]

poscebat Apostolus eis , quibus dicebat, Oramus cutem ad Deum, ne quid facia:is mali, non ut nos pro .

bati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis

(II Cor. xiii, 7). Qiiis hoc audiat, et non evigiler, atque fateatur a Domino Deo uobis esse, ut declinemus a malo, et faciamus bonum ? Quandoquideiii non ait Apostolus, Monemus, docemus, lortamur, increpamus : sed ait, 0ramus ad Deum, ne quid facia tis mali, sed quod bonum est faciatis. Et tamen etiain loquebatur cis, et faciebat illa omnia qu:e cnmmemoravi ; monebat, docebal, hortabatur, increpabat : sed sciebat haec omnia non valere, qu;e plaiitando et rigando facicbat in aperto, nisi eum pro illis exaudiret orantem, qui dat incrementum in occulto. Quoniam sicut idem doctor Gentium dicit, Neque qtti plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. iii, 7). 4. Non se itaque fallant, qui dicunt, v Utquid nohis praedicatnr atque præcipitur, ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed id veile et operari Deus operatur in nobis • (Philipp. 11, 13)? Sed potius intelligant, si filii Dei sunt, spiritu Dei se agi (Rom. viii, 14), ut quod agendum est agamt; et cum egerint, illi a quo agunt gratias agant. Aguntur enim ut agant, non ut ipsi nihil agant ; et ad hoc eis ostenditur quil agere debeant, ut quando id agunt sicut agendum est, id est, cum dilectione et delectatione justitiae, siiavitatem quam dedit Dominus, ut terra eorum * daret fructum suum (Psal. lxxxiv, 13), accepisse se gaudeant. Quando autem non agunt, sive omnino nor: faciendo, sive non ex charitate faciendo; orent, ut quod nondum habent accipiant. Quid enim habebunt, quod mon accepturi sunt ? aut quid habent, quod nou acceperunt (I Cor. iv, 7)? CAPUT III. — 5. • Ergo, » inquiunt, * præcipiant tantummodo nobis quid facere debeamus qui nobis præsunt, et ut faciamus orent pro nobis : non autem nos corripiant et arguant, si non fecerimus. » Imo omnia fiant : quoniam doctores Ecclesiarum Apostoli omnia faciebant, et praecipiebant quæ fierent, et corripiebant si non fierent, et oral)ant ut fierent Præcipit Apostolus dicens, 0mnia vestra cum charitate * fiant (Id. xvi, 14). Corripit dicens, Jam quidem omnino delictum est in vobis *, quia judicia habetis vobiscum. Quare enim non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini ? Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratres *. An ncscitis quia injusti regnum Dei non possidebunt ( ld. vi, 7 — 9) ? Audianus et orantem : Vos autem, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate in inviccm et in omnes (I Thess. iii, 12). Praecipit, ut habeatur cliaritas : corripit, quia non habetur charitas : orat, ut abundet charitas. 0 hoiiio, in praeceptione cognosce quid debeas habere ; in correptione cognosce * Am. Er. et plerique Mss., ejus. * Sic mauuseiii ti Gallicaii et varica:ii ut su; ra col. £, 2. At editi, in charitate. * Mss. ouiuunt, in vobis.

[ocr errors]
[graphic]

tuo te vitio non habere ; in oratioue cognosce unde accipias quod vis habere. CAPUT IV. — 6. • Quomodo, » inquit, • meo vitio non liabetur, quod non accepi ab illo, a quo nisi letur, non est omnino alius * unde tale -ac tantum munus habeatur? » Patimini me paululum, fratres ;nei, non adversum vos, quorum rectum est cor cum Deo, sed adversus eos qui terrena sapiunt, vel adversus ipsas humanas cogitationes, pro cœlestis et divin:e gratiæ veritate certare*. IIoc enim dicunt, qui in suis malignis operibus ab hujus gratiæ prædicatoribus corripi no!ii.it : v Præcipe milii quid faciam : et si fecero, age pro me gratias Deo, qui mihi ut facercm dedit; si autem non fecero, non ego corripieuJus sum, sed ille orandus est, ut det quod non dedit, id est ipsam, qua præcepta ejus fiunt*, fidelem Dei et proximi charitatem. Ora ergo pro me ut hanc accipiam, et per hanc ex animo cum bona voluntate quæ præcipit faciam. Recte autem corriperer, si eam mea eulpa non haberem; hoc est, si eam possem milii dare vel sumere ipse, nec facerem, vel si dante illo ego accipere noluissem. Cum vero et ipsa voluntas a Domino præparetur • (Prov. viii, sec. LXX), « cur me corripis, quia vides me ejus præcepta facere nolle; et non p0tius ipsum rogas, ut in me operetur et velle? » CAPUT V. — 7. Ad hæc respondemus : Quicumque Dei praecepta jam tibi nota non facis, et corripi non vis, etiam propterea corripiendus es, quia corripi non vis. Non vis enim tibi tua vitia demonstrari : non vis ut feriantur, fiatque tibi utilis dolor, quo medicum qu;eras : non vis tibi tu ipse ostendi, ut cum deformem :e vides, reformatorem desideres, eique supplices, ne in illa remaneas fœditate. Tuum quippe vitium est quod malus es, et majus vitium corripi nolle quia malus es: quasi laudanda vel indifferenter hahenda sint vitia, ut neque laudentur neque vituperentur; aut vero nihil agat timor correpti hominis, vel pudor, vel dolor; aut aliud agat, cum salubriter stimulat, nisi ut rogetur bonus, el * ex malis qui corripiuntur, bonos faciat qui laudentur. Quod euim vult pro se fieri qui corripi non vult, et dicit, Ora potius pro me; ideo corripiendus est, ut faciat etiam ipse pro se. Dolor quippe ille, quo sibi displicet, quando sentit correptionis aculeum, excitat eum in majoris (a) orationis affectum; ut Deo miserante, incremento chari atis adjutus desinat agere pudenda et dolenda, et agat landanda atque gratanda. Hæc est correptionis utilitas, quæ nunc major, nunc minor pro peccatorum diversitate salubriter adhibetur; et tunc est saiubris, quando supernus medicus respicit. Non enim aliquid proficit, nisi cum faeit ut peecati sui quemque pœniteat. Et quis hoc dat, nisi qui respexit apostolum 1'etrum negantem, et fecit flentem (Luc. xxii, 61, 62)? Unde et apostolus Paulus posteaquam dixit, cum mo

[ocr errors][ocr errors]

destia corripiendos esse diversa sentientes, protinus addidit, Ne quando det eis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli lajueis (II Tim. ii, 25, 26). 8. Cur autem isti qui corripi nolunt, diciint, « Tamtum præcipe mihi, et ora pro me, ul quod pr.rcipis faciam? » Cur non potius secundum suum pravum seusum et ista duo respuunt, et dicunt, Nec ut praecipias mihi, nec ut ores pro me volo? Quis enim hominum ostenditur orasse pro Petro, ut daret ei Deus poenitentiam, qua se negasse Dominum flevit? Quis hominum Paulum divinis præceptis ad fidem christianam pertinentibus erudivit? Cum ergo audiretur praedicans Evangelium, et dicens, Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine aecepi illud, neque didici, sed per revelationem Christi Jesu (Galat. i, 11, 12): responderetur ei, Quid nobis molestus es, ut abs te accipiamus atque discamus, quod tu non ab homine accepisti neque didicisti? Potens est ille ' qui tibi dedit, sic et nobis dare quomodo tibi. Porro si hoc non audent dicere, sed patiuntur sibi Evangelium ab homine praedicari; quamvis etiam possit non per hominem homini dari ; concedant etiam corripi se debere a præpositis suis, a quibus christiana gratia praedicatur; quamvis non negetur Deus posse, quem velit, etiam nullo homine corripiente, corrigere, et ad dolorem salubrem pœnitentiæ occultissima et potentissima medicinæ suæ potestate perducere. Et sicut non est ab oratione cessandum pro eis quos corrigi volumus, etiam si nullo hominum orante pro Petro Dominus respexit eum, et fecit eum suum peccatum flere: ita non est negligenda correptio, quamvis Deus quos voluerit, etiam non correptos, faciat esse correctos. Tunc autem correptione proficit homo, cum miseretur atque adjuvat, qui facit quos voluerit etiam sine correptione proficere. Sed quare isti sic, illi aliter, atque alii aliter, diversis et innumerabilibus modis vocentur ut reformentur, absit ut dicamus judicium luti esse debere, sed figuli. CAPUT VI. — 9. • Apostolus, » inquiunt, v ait, Quis enim te discernit ? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. iv, 7)? Cur ergo corripimur, arguimur, reprehendimur, accusamur? Quid facimus, qui non accepimus? » Qui hæc dicunt, extra culpam se videri volunt, in hoc quod non obediunt Deo : quia utique ipsa obedientia munus ejus est; quae necesse est ut sit in eo cui charitas inest, quæ sine dubio ex Deo est (I Joan. iv, 7), et dat eam Pater filiis suis. « Ilanc, » inquiunt, • non accepimus; quid itaque corripimur, quasi nos eam nobis dare possimus, et uostro arbitrio dare noliimus? » Nec attendunt, si nondum regeneratu sunt, primam esse causaim, cur objurgati quod sint inobedientes Deo, sibi debeant displieere, quia fecit-Deus hoiniiiein rectuum ab imtue

[ocr errors]

humanæ creaturæ (Eccle. vii, 50), et non est iiliquitas apud I)eum (Rom. ix, 14). Ac per hoc prima pravitas qua Deo non obeditur, ab homine est; quia * ex rectitudine, in qua eum Deus p:imitus fecit, sua mala voluntate decidens, pravus effectus est. An vero ideo pravitas ista corripienda non est in homine, quia non ejiis propria qui corripitur, sed communis est omnibus? Imo vero corripiatur et in singulis, quod est omnium. Non enim propterea cujusi|uam non est, quod ab ea nullus immunis est. Peccata quidem ista originalia ideo dicuntur aliena, quod ea singuli de parentibus traliunt : sed non sine causa dicuntur et mostra, quia in illo uno omnes, sicut dicit Apostolus, peccuverunt (Id. v. 12). Corripiatur ergo origo damna

bilis, ut ex dolore correptionis voluntas regeneratio- '

nis oriatur : si tamen qui corripitur filius est promissionis, ut strepitu correptionis forinsectis insonante ac flagellanie, Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur et velle. Si autem jam regeneratus et justificatus in malam vitam sua voluntate relabitur, certe iste non potest dicere, Non accepi : quia acceptam gratiam Dei * suo in malum libero amisit arbiurio. Qui si correptione compunctus salubriter ingemit, et ad similia bona opera vel etiam meliora reveruitur; nempe hic apertissime utilitas correptionis apparet. Sed per hominem correptio sive ex charitate siv, sive non sit, tamen ut correpto prosit, non nisi per Deum fit. 10. An adlhuc et iste nolens corripi, potest dicere, « Quid ego feci, qui non accepi? » quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? t Possum, » inquit, « possum omniuo, quando nie arguis, quod ex bona vita in malam mea voluntate relapsus sum, dicere adhuc, Quid ego feci, qui non accepi? Accepi enim fidem, quæ per dilectionem operatur : sed in illa usque in finem perseverantiam non accepi. An quisquam dicere audebit istam perseverantiam non esse domum Dei, et hoc tam magnum bonum ita esse nostrum, ut quisquis id habuerit, non ei possit Apostolus dicere, Quid enim habes quod mon accepísti? quoniam hoc sic habet ut non acceperii? » Ad hæc nos negare quidem non possumus, etiam perseverantiam in bono proficientem usque in finem , magnum esse Dei munus : nec esse nisi ab illo de quo scriptum est, 0mne datum optimum, et omne domum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi 1, 17). Sed non ideo est ejus qui non perseveraverit, negligenda correptio, ne forte del illi Deus pœnitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis. Correptionis quippe utilitati hanc sentenliam subjunxit Apostolus, diceus, sicut supra commemoravi : Cum modestia corripientem diversa sentientes, nequando det illis Deus pænitentiam (II Tim. ii, 26, 25). Nam si dixerimus islain perseverantiam tam laudabilem tamque felicem sic esse hominis, ut ei non sit ex I)eo; illud primitus evacuamus, quod ait Dominus Petro, Ego rogavi pro * Mss. sex Gallic. et tres vatic., qui.

[ocr errors]

te, ne deficiat fides tua (Luc. xxii, 52). Quid enim et rogavit, nisi perseverantiam usque in finem ? Qu.e profecto si ab homiiie homini esset, a Deo poscenda non esset. Deinde cum dicil Apostolus, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis muli (II Cor. xiii, 7); procul dubio perseverantiam eis orat ad Deum. Neque enim nihil mali facit, qui bonum deserit, et a quo declinare debet', inclinatur in malum , non perseverans in bono. lllo etiam loco ul)i dicit, Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, semper in omni prece mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens, super communione* vestra in Evangelio a prima die usque nunc; confidens hoc ipsum, quoniam qui corpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. i, 5-6) : quid aliud eis quam perseverantiam in bono usque in finem, de Dei miseratione promitlil? Itemque ubi dicit, Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est servus Christi Jesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntata Dei (Coloss. iv, 12): quid est, ut stetis, nisi, Ut perseveretis? Uiide dictum est de diabolo, In veritate non stetit (Joan. viii, 44): quia fuit ibi, sed non permansit. Nam utique isti in fide jam stabant. Nec aliud oramus, cum oramus, ut qui stat, stet, nisi ut perseveret. Item Judas apostolus, cum dicit, Ei autem qui potens est conservare vos sine offensione, et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculalos in lætitia (Ju24): nonne apertissime ostendit domum Dei esse, in bono perseverare usque in finem? Quid enim aliud donat, qui conservat sine offensione, ut constituat ante conspectum gloriæ suæ iinmaculatos in latitia, nisi perseverantiam bonam? Quid est etiam quod in Apostolorum Actibus legimus, Audientes autem Gentes gavisæ sunt, et eacceperunt Verbum Domini, et crediderunt quotquot erant ordinati in vitam æternam (Act. xiii, 48)? Quis in æternam vitam potuit ordinari, nisi perseveranti;e dono? Quandoquidem qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Qua salute, nisi æterna? Cum vero in oratione dominica Deo Patri dicimus, Sanctificetur nomen tuum (Id. vi, 9): quid aliud dicimus, quam ut nomen ejus sanctificetur in nobis? Quod cum jam per lavacrum regenerationis effectum sit, quare quotidie a fidelibus poscitur, nisi ut in eo quod factum est in nobis, perseveretur a nobis*? Nam et beatus Cyprianus hoc sic intelligit : exponens quippe eamdem orationem, a Dicimus, » inquit, • Sanctificetur nomen tuum; non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris; sed qiiod petamus a Deo, ut nomen ejus sanctificetur in uobis. Cæterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctifical? Sed quia ipse dixit, Sancti estote, quoniam et ego * sanctus sum (Levit. xix, 2); id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo 1 Editi, non debet; addita illic negante particula, quæ a manuscrip tis aberat. locum emendare tentavit Erasiiuus trans;ositio:ie coi ulativæ particulæ, hoc modo : qui bonum deserit a qno declinare non dei et, et inclinatur in muuluru. * Am. Hr. et plures Mss., communicatione. * Aliiinensis \Is., nisi ut quod f.ctum cst in nobis, persa

[ocr errors]

{uod esse coepiintis perseveremus. » Ecce gloriosissimus Martyr hoc sentit, quod in his verbis quotidie *iJeles Christi petunt, ut perseverent in eo quod esse coeperunt. Nullo autem dubitante, quisquis a Domino ut in l)ono perseveret precatur, douum ejus esse talem pcrseverat, iiaiw eiii'iteiur. CAPUT VII. - . 1 1. Qii;c cum ita sint, corripimus tamen eos, justeque corripimus, qui cum bene viverent, non in eo perseverarunt. £x bona quippe in ma!am vitam sua voluntate mutati sunt : et ideo correptione '; el si nihil eis correptio profuerit, sed in vita perdita usque ad mortem perseveraverint, etiam divina in aeternum (lamnatione sunt digni. Nec se excusabunt licentes, sicut modo dicunt *, Qitare corripimur ? ita tunc, Quare damn:untur, quandoquidem ut ex bono reverteremur ad malum, perseverantiam non accepimus qua permaneremus in bono? nullo modo hac excusatione a justa damnatione se liberabunt. Si enim, sicut veritas loquitur, nemo liberatur a damnatione qui e facta est per Adam, nisi per fidem Jesu Christi; et tamen ab hac damnatione non se liherabunt qui poterunt dicere, non se audisse Evangelium Christi, cum fides ex auditu sit (1'om. x, 17): quanto minus se liberabunt qui dicturi sunt, Perseverantiam non accepimus ? Justior enim videtur excusatio dicentium, Non accepimus audientiam, quam dicentium, Non accepimus perseverantiam : quouiain potest dici, lIomo, in eo quod audieras et tenueras, in eo persevera, es si velles (a); nullo modo autem dici potest, Ill quod non audieras, crederes si velles. 12. Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, *et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad Christum, hoc est, in euim credere noluerunt, quoniam ipse dixit, Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre meo (Joan. vi, 66), et qui per aetatem parvulam nec credere potuerunt, sed ab originali noxa solo possent lavacro regenerationis absolvi, quo tamen non accepto mortui perierunt; non sunt ab illa conspersione discreti, quam constat esse damnatam, euntibus omnibus ex uno in condemnationem. Discernunlur autem non meritis suis, sed per gratiam Mediatoris, hoc est, in sanguine secundi Adam justificati gratis. itaque cum audimus, Quis enim te discernit ? Quid ai;tem habes auod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. iv, 7)? ab illa perditionis massa quæ facta est per primum Adam, debemus inte!ligerc neminem posse discerni, nisi qui hoc donum habet, quisquis habet, quod gratia Salvatoris accepit *. IIoc aulem apostolicum testimonium

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tam magnum est,*ut beatus Cyprianus ad Quiriiuuiu scribens, ipsum subjeccrit illi titulo, in quo ait, ln nullo esse gloriandum, quando nostrum nihil sit (Lib. 5 Testimoniorum, titulo seu c p. 4). 15. Quicumque ergo ab illa originali doiminatione ista divin;e grati;e largitate discreti sunt, non est duloium quod et procuratur eis audiendiim Evangeliuin et cum audiunt, credunt ; et in fide quae per dilectionem operatur (έalat. v. 6), usque in finem perseverant; et si quando exorbitant, correpti emendantur, et quidam eorum etsi ab hominibus non corripiantur. in viari, quam reliquerant redeunt ; et nonnulli accepta gratia, in qualibet ætate, periculis hujus vitae mortis celeritate subtrahuntur IIæc enim omnia operatiir in eis, qui vasa misericordiæ operatus est eos, qui et elegit eos in Filio suo, ante consiiiulionem mundi per electionem gratiae. Si autem gratia, jam non er operibus; alioquin gratia jam non cst gratia (Rom. xi, 6). Non enim sic sunt vocati, ut non essent electi; propter quod dictum est, Multi enim vocati, pauci vero electi (3Iatth. xx, 16): sed quoniam secundum propositum vocati sunt, profecto el electi sunt per electionem, ut dictum est, gratiæ, non praecedentium meritorum suorum ; quia gratia illis est omne meritum. 14. De talibus dicit Apostoliis : Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt : quoniam quos ante præscivit, et prædestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus : quos autem prædestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. viii, 28-50). Ex istis nullus perit, quia om.nes clecti sunt. Electi sunt autem, quia secundum propositum vocati sunt: propositum autem, non suum, sed Dei; de quo alibi dicit, Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori (Id. ix, 11-15): et alil)i, Non secundum opera nostra, inquit, sed secundum suum propositum et gratiam (II Tim. i, 9). Cum ergo audimus : Quos autem prædestinarit, illos et vocavit; secundum propositum vocatos debemus agnoscere : quoniam inde coepit, dicens, 0mnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt; ac deinde suhjunxit, Quoniam quos ante præscivit, et prædestinarit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; atque his praemissis sul)didit, Quos autem prædestinavit, illos et vocavit. Eos itaque vult intelligi, quos secundum propositum vocavit; ne putentur in eis esse aliqui vocati et non electi, propter illam dominicam sententiam, Multi vocati, pauci electi. Quicumque enim electi, sine dubio etiam vocati : non autem quicumque vocati, consequenter electi. llli ergo electi, ut saepe dictum est, qui secundum propositum vocati, qui etiam praedestinati atque præsciti. Horum si quisquam perii, fallilur Deus : sed nemo eorum perit, quia non fallitur Deus. Ilorum si quisquam perit, vitio humano vincitur Deus : sed nemo eorum perit, quia nulla re vincitur Dcus. Electi autem sunt ad regnandum cum Christo; non quonmod, »

« PredošláPokračovať »