Obrázky na stránke
PDF
ePub

1

2. Incipiamus autem, domine beatissime papa, ipsius ordinem perturbationis exponere. Charissimus frater noster Florus, servus Paternitatis tuæ, cum ad Uzalensem patriam fuisset suadente charitate profectus, eulogias monasterio inter ipsas suæ civitatis moras de opusculis nobis tuæ attulit Sanctitatis, uno fratre Felice, qui ad tuam Sanctitatem tarde post comites suos venisse dignoscitur, eumdem librum (a) devote dictante; ventuni est ad monasterium cum eodem libello, fratre Fioro ad Carthaginem de Uzalensi civitate profecto. Mili non monstrato libro, imperitis fratribus recitare cœperunt: qui quorumdam non intelligentium corda com movit; quia et cum diceret Dominus, Qui non manducaverit carnem Filii hominis, neque biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso (Joan. VI, 54), discesserunt qui impie intellexerunt, non culpa Domini dicentis, sed duritia impiissimi cordis.

[ocr errors]

3. Cœperunt memorati fratres, qui omnia subverterunt, innocentum animas commovere, mea parvitate penitus ignorante, in tantum conventus illorum murmurantis nescii, ut nisi frater Florus de Carthagine repedais, et eorum perturbationes agnoscens mihi sollicite nuntiasset, furtiva et tanquam servilis erat inter eos de non intelligenda veritate contentio. Proposui, ad auferendas impias quæstiones, ut ad domnum * sanctum patrem Evodium mitteremus, et ipse nobis de hoc sacrosancto libro propter ignaros aliquid certius rescripsisset (a). Nec hoc accipere patientius voluerunt, sed arripuerunt profectionem nobis taliter non optatam : fratre Floro furore illorum propemodum conturbato, in quem sæviebant, quia ipse illis, ut putabant, vulnera libri hujus attulisset; in quo medicinam non poterant infirmi cognoscere. Unde et sanctum presbyterum Sabinum ad majorem auctoritatem rogavimus, et ipsius Sanctitas librum cum liquidis interpretationibus legit; nec sic anima sauciata curata est. Quibus propter ipsam pietatem sumptus dedimus, ne vulnera ipsorum cumularemus, quæ posset sanare libri ipsius gratia, in qua refulget tua sancta præsentia. Quibus profectis, quies et pax per omnes fratres exsultavit in Domino. Quinque enim vel amplius fratrum animositate ista est innata contentio.

4. Sed quia interdum, domine papa, provenit gaudium ex tristitia, non adeo mœstificamur, quia per ignaros et curiosos suavissimis monitionibus tuæ Sanctitatis illuminari meruimus. Nam et dubitatio beati Thomæ apostoli foramina clavorum quærentis (Joan. xx, 25) confirmatio fuit Ecclesiæ universalis. Accepimus igitur, domine papa, medicamentum pie curantium tuarum cum gratia litterarum, et contudimus pectora nostra; ut sic saltem sanetur conscientia nostra, quam per liberum arbitrium nostrum, quod donat misericordia, curat et vivificat gratia: sed in hoc tempore, quando adhuc misericordiam cum dilatione cantamus. Nam cum cœperimus judicium cantare Domino, reportaturi sumus mercedem pro opere nostro, quia misericors et justus Dominus, miserator et rectus (Psal.cx1, 4). Quia, sicut docet nos Sanctitas tua, repræsentari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque nostrum propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (I Cor. v, 10): quia veniet Dominus, et merces ejus cum ipso (Isai. XL, 10): quia stabit homo, et opus ejus ante ipsum : quia veniet Dominus sicut clibanus ardens, ut incendat impios tanquam stipulam (Joel 11, 3, 5), et timentibus nomen Domini orietur sol justitiæ, quando impii punientur judicio justitiæ ( Malach. iv, 1-3 ). Hoc justus, cujus tu amicus es, domine papa, exclamat, contremiscit, et suppliciter dicit: Domine, ne intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2). Si gratia esset remunerantis, non timeret justus secretarium judicium majestatis. Servi tui Flori hæc fides est, pater, non sicut fratres isti sunt locuti. In præsentiarum audierunt ab illo dictum, non juxta merita nostra dari donum pietatis, sed per gratiam Redemptoris: nam de illo die, quis dubitet longe esse gratiam, cum cœperit irasci justitia? Hoc clamamus, pater; hoc te docente canımus, non securi, sed trepidi : Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. v1, 2). Hoc dicimus: Emenda nos, Domine, et de lege tua erudi nos ut mitiges nos a diebus malis (Psal. xcm, 12, 13). Hoc credimus, docente te, venerabilis pater, quia Dominus interrogat justum et impium, quia a dextris et a sinistris positis bonis et malis imputat remuneranda opera pietatis, enumerat puniendam tenacitatem impietatis. Ubi erit gratia, quando pro sui qualitate dispungentur opera, sive bona, sive mala?

5. Sed cur non directum non timet proferri mendacium? Liberum arbitrium Dei gratia curatum non negamus sed per Christi quotidianam gratiam proficere credimus, et adjuvari confidimus. Quid homines dicunt, In mea est potestate, ut faciam bonum? si tamen facerent homines bonum. O inanis gloriatio miserorum! quotidie peccata arguunt, et ipsi sibi assumunt nudum liberum jactantes arbitrium; non discutientes conscientiam suam, quæ non potest curari nisi per gratiam, ut dicerent: Miserere mei, suna animam meam, quia 1 Al., monasterii. 3 Al., repetitas eorum perturbationes. Corbeiensis Ms., sed cor....... proferre. (a) Librum seu epistolam 194, ad sixtum.

[ocr errors]

Corb. Ms., murmurantes.

[ocr errors]

* Al., dominum.

(b) Rescripsit sane Evodius, ejusque super hac ipsa re ad Valentinum epistola in codice s. Maximi Treverensis reperta est a Jacobo Sirmondo, qui inde fragmentum istud in Prædestinatiana Historia, cap. 1, transtulit: « Honorabiles fratres « retulerunt nobis quia nescio quæ ibi quæstiones inter vos natæ sunt de libero arbitrio et de justitia Dei. Laudamus qui« dem studium vestrum, sed nolu nus esse contentiosum. Contentio enim perturbationem excitat, sed studium pietatem « requirit. Liberi arbitrii | lenissimum affectum habuit homo primo procreatus, Adam dico. Sed ubi sauciatum est if sum « liberum arbitrium, infirmatum est. Ergo est in homine nunc liberum arbitrium, sed sauciatum. Jude dictum est, informatus est in egestate vigor meus, et lumen oerlorum meorum non es! mecum (sal. xxx, 11, et xxxvu, 11). ad hoc re«cuperandum misus est medicus Salvator Christus, ut salvaret quod perierat, et curaret quod vitiatum fuerat. » Et pest alia « Legant ergo sancti Dei majorum dieta, sicut jam dixi, qui habent divini muneris in affectum; et quando nou intelligunt, non cito rep relieadant, sed orent ut intelligant. »

peccavi tibi (Psal. XL, 5). Quid facerent, qui de libero sibi gloriantur arbitrio (quod non negatur, cumn Dei duntaxat adjutorio), si jam absorpta fuisset mors in victoria, si jam mortale nostrum induerit immortalitatem, et corruptibile nostrum inducrit incorruptionem (1 Cor. xv, 53, 54)? Ecce fetent vulnera, et superbe petitur medicina. Non dicunt sicut justus, Nisi Dominus adjuvisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea ( Psal. xcı, 17). Non dicunt sicut sanctus, Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilavit qui custodit eam (Psal. cxxvi, 1).

6. Sed ora, piissime pater, ut jam non curam geramus, nisi pro peccato nostro lacrymis expiando, et Dei gratia commendanda. Ora, domine pater, at non urgeat super nos puteus os suum (Psal. Lxvш, 16), ut salvemur a descendentibus in acum (Psal. xxix, 4), ut non pereat cum impiis anima nostra (Psal. xxv, 9) per superbiam nostram, sed sanetur per Domini gratiam. Sicut ergo præcepisti, domine papa, frater noster Florus, servus Sanctitatis tuæ, omni alacritate perrexit, cui non impedit, sed proficit fatigatio, ut accedat ei dilucidata cordis instructio; quem tuæ Sanctimoniæ suppliciter commendanius, pariterque deposcimus, ut et ignaros tuis orationibus Domino commendes mansuetissime componendos. Ora, domine et dulcissime pater, ut fugiat diabolus de congregatione nostra, et amota omni alienarum quæstionum procella, navis propositi nostri epibatis (a)quietis onusta intra stationem tutissimi portus secure consistat, dum navigat per hoc mare magnum et immensum, et in illo portu, intra quem jam non erit metuendum vitæ navigium, mercium indiscrepans accipiat pretium placitarum. Hoc tuæ Sanctitatis impetraturos nos confidimus adjutorio, per gratiam quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Omnes filios apostolatus tui domnos nostros clericos, ac sanctos in congregatione propositi servientes deprecamur ut digneris nostro officio salutare, ut cum tua Beatitudine omnes pro nobis orare dignentur. Indiscrepans Trinitas Domini Dei nostri apostolatum tuum, quem elegit per gratiam, conservet nobis in Ecclesia sua, et nostri memorem coronet in Ecclesia magna, quod optamus, domine. Si quid autem famulus tuæ Sanctitatis frater suggesserit Florus, pro regula monasterii, digneris, pater, petimus, libenter accipere, et per omnia nos infirmos instruere.

(a) Epibatai dicuntur milites classiarii, qui in navibus merentur.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE

CORREPTIONE ET GRATIA

AD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS ADRUMETINOS

Liber unus (a).

Principio dicit quænam sit catholica fides de lege, de libero arbitrio et de gratia. Gratiam Dei per Jesum Christum eam esse docet, qua sola homines liberautur a maio, et sine qua nullum prorsus faciunt bonum, non solum monstrante ipsa quid faciendum sit, sed etiam præstante ipsa ut id cum dilectione faciant, cum iis Deus inspirationem bonæ voluntatis atque operis largiatur. Corre tionem hominum malorum, qui hanc gratiam non acceperunt, nec injustam esse, cum sua voluntate mali sint; nec inutilem, tametsi fatendum est nonnisi per Deum fieri ut prosit. Perseverantiam in bono magnum revera esse Dei munus: nec tamen ideo ejus qui non perseveraverit, negligendam esse correptionem; et qui non accepto hoc dono fuerit sua volautate relapsus in peccatum, eum non correptione tantum, sed si usque ad mortem in ma'o permanserit, etiam æterna damnatione dignum esse. Cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat, esse inscrutabile. Ex prædestinatis nullum perire posse: ac subinde perseverantiam, quam non omnes accipiunt qui hic filii Dei appellantur, iis omnibus dari qui vere filii sunt præscientia et prædestinatione Dei. Respondet ad quæstionem quæ de Adamo se offert, quomodo ipse non perseverando peccavit, qui perseverantiam non accepit. Ostendit tale primum si datum esse adjutorium, sine quo non posset in hono permanere si vellet, non quo fieret ut vellet: nunc vero per Christum dari, non solum sine quo permanere in bono non possumus, etiamsi velimus, verum etiam tantum ac tale, quo fiat ut velimus. Prædestinatorum, quibus pro; rium est hujusmodi donum, probat certum esse numerum neque augendum, neque minuendum: et cum ignotum sit quis ad eum numerum pertineat, quis nou pertineat, medicinalem correptionem adhibendam esse omnibus peccantibus, ne vel ipsi pereant vel alios perdant. Concludit demum, nec gratia probiberi correptionem, nec correptione negari gratiam.

CAPUT PRIMUM. 1. Lectis litteris vestris, Valentine frater dilectissime, et qui simul servitis Deo, quas per fratrem Florum, et eos qui cum illo ad nos venerunt, misit Charitas vestra, egi Deo gra

tias, quod vestram in Domino pacem, et in veritate consensionem, et in charitate flagrantiam vestro nobis reddito sermone cognovi. Quod autem ad subversionem quorumdam apud vos molitus est inimicus,

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber de Correptione et Gratia ad eosdem codices cum libro de Gratia et Libero Arbitrio, quos supra memoravimus, col. 881-882, collatus et emendatus iuit.

Comparatimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. tom. 1, memoratas. M. (a) Scriptus anro Christi 428 aut 127, aliquanto post raschia.

917

1

Deo miserante et ejus insidias in suorum servorum provectum mirabili bonitate vertente, ad hoc potius sed valuit, ut nulli vestrum destruerentur in pejus, nonnulli instruerentur in melius. Non itaque opus est omnia identidem retractare, que sufficienter vobis pleno libro disputata transmisimus (Libro de Gratia et Libero Arbitrio) : quem quomodo susceperitis, rescripta indicant vestra. Verumtamen semel lectum nullo modo arbitremini satis vobis innotescere potuisse. Si ergo eum fructuosissimum habere vultis, non vos pigeat relegendo habere notissimum, ut diligentissime sciatis quibus et qualibus quæstion.bes solvendis atque sanandis, non ibi humana, sed divina occurrat auctoritas, a qua recedere non debemus, si volumus pervenire quo tendimus.

2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera: verum etiam adjuvat nos, ut declinemus a malo, et faciamus bonum (Psal. xxxvi, 27), quod nullus potest sine spiritu gratiæ 3: quæ si desit, ad hoc lex adest, ut reos faciat et occidat. Propter quod dicit Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. 11, 6). Qui ergo legitime lege utitur, discit in ea malum et bonum, ct non confidens in virtute sua confugit ad gratiam, qua præstante declinet a malo, et faciat bonum. Quis autem confugit ad gratiam, nisi cum a Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23)? Ac per hoc et desiderare auxilium gratiæ, initium gratiæ est de quo ait ille, Et dixi : Nunc cœpi; hæc est immutatio dexteræ Excelsi (Psal. LXXVI, 11). Liberum itaque arbitrium et ad malum et ad bonum faciendum confitendum est nos habere: sed in malo faciendo liber est quisque justitiæ servusque peccati; in bono autem liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. vi, 36). Nec ita ut, cum quisque fucrit a peccati dominatione liberatus, jam non indigeat sui liberatoris auxilio : sed ita potius, ut ab illo audiens, Sine me nihil potestis facere (ld. xv, 5); dicat ei et ipse, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. xxvi, 9). Hanc fidem, quæ sine dubio vera et prophetica et apostolica et catholica fides est, etiam in fratre nostro Floro invenisse me gaudeo: unde hi potius corrigendi sunt, quos quidem propitio Deo correctos esse jam existimo, qui eum non intelligebant.

CAPUT II. - 3. Intelligenda est enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus sive cogitando, sive volendo et amando, sive agendo faciunt bonum: non solum ut monstrante ipsa quid faciendum sit sciant, verum etiam ut præstante ipsa faciant cum dilectione quod sciunt. Hanc quippe inspirationem bonæ voluntatis atque operis

[blocks in formation]

poscebat Apostolus eis, quibus dicebat, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali, non ut nos pro bati appareamus, sed ut vos quod bonum est facialis (I Cor. x, 7). Quis hoc audiat, et non evigilet, atque fateatur a Domino Deo nobis esse, ut declinemus a malo, et faciamus bonum? Quandoquidem non ait Apostolus, Monemus, docemus, hortamur, increpamus: sed ait, Oramus ad Deum, ne quid facin tis mali, sed quod bonum est faciatis. Et tamen etiam loquebatur cis, et faciebat illa omnia que commemoravi; monebat, docebat, hortabatur, increpabat: sed sciebat harc omnia non valere, que plantando et rigando faciebat in aperto, nisi eum pro illis exaudiret orantem, qui dat incrementum in occulto. Quoniam sicut idem doctor Gentium dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (1 Cor. m, 7).

4. Non se itaque fallant, qui dicunt, Utquid nobis prædicatur atque præcipitur, ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed id velle et operari Deus operatur in nobis » (Philipp. 11, 13)? Sed potius intelligant, si filii Dei sunt, spiritu Dei se agi (Rom. vIII, 14), ut quod agendum est agant; et cum egerint, illi a quo agunt gratias agant. Aguntur enim ut agant, non ut ipsi nihil agant; et ad hoc eis ostenditur quid agere debeant, ut quando id agunt sicut agendum est, id est, cum dilectione et delectatione justitiæ, suavitatem quam dedit Dominus, ut terra eorum daret fructum suum (Psal. LXXXIV, 13), accepisse se gaudeant. Quando autem non agunt, sive omnino nor faciendo, sive non ex charitate faciendo; orent, ut quod nondum habent accipiant. Quid enim habebunt, quod non accepturi sunt? aut quid habent, quod non acceperunt (1 Cor. iv, 7) ?

2

CAPUT III.5. Ergo, inquiunt, præcipiant tantummodo nobis quid facere debeamus qui nobis præsunt, et ut faciamus orent pro nobis: non autem nos corripiant et arguant, si non fecerimus. Imo omnia fiant: quoniam doctores Ecclesiarum Apostoli omnia faciebant, et præcipiebant quæ fierent, el corripiebant si non fierent, et orabant ut fierent. Præcipit Apostolus dicens, Omnia vestra cum charitale fiant (Id. XVI, 14). Corripit dicens, Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum. Quare enim non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratres. An nescitis quia injusti regnum Dei non possidebunt (Id. vi, 7-9)? Audiamus et orantem: Vos autem, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate in invicem et in omnes (1 Thess. m, 12). Præcipit, ut habeatur charitas corripit, quia non habetur charitas : orat, ut abundet charitas. O homo, in præceptione cognosce quid debeas habere; in correptione cognosce

1 Am. Er. et plerique Mss., ejus.

Sic manuscripti Callicani et Vaticani ut supra col. C02. At editi, in charitate.

3 MSS. omittunt, in vobis.

Editi, fratribus. Omnes autem Mss., fratres: accipien dum in accusandi casut, juxta gra cum.

tuo te vitio non habere; in oratione cognosce unde accipias quod vis habere.

1

CAPUT IV. 6. Quomodo, inquit, meo vitio non habetur, quod non accepi ab illo, a quo nisi detur, non est omnino alius unde tale ac tantum munus habeatur? Patimini me paululum, fratres mei, non adversum vos, quorum rectum est cor cum Deo, sed adversus eos qui terrena sapiunt, vel adversus ipsas humanas cogitationes, pro cœlestis et divine gratiæ veritate certare. Hoc enim dicunt, qui in suis malignis operibus ab hujus gratiæ prædicatoribus corripi nolunt Præcipe mihi quid faciam : et si fecero, age pro me gratias Deo, qui mihi ut facerem dedit; si autem non fecero, non ego corripiendus sum, sed ille orandus est, ut det quod non dedit, id est ipsam, qua præcepta ejus fiunt, fidelem Dei et proximi charitatem. Ora ergo pro me ut hanc accipiam, et per hanc ex animo cum bona voluntate quæ præcipit faciam. Recte autem corriperer, si eam mea culpa non haberem; hoc est, si eam possem mihi dare vel sumere ipse, nec facerein, vel si dante illo ego accipere noluissem. Cum vero et ipsa voluntas a Domino præparetur (Prov. vin, sec. LXX), cur me corripis, quia vides me ejus præcepta facere nolle; et non potius ipsum rogas, ut in me operetur et velle? ›

CAPUT V.7. Ad hæc respondemus: Quicumque Dei præcepta jam tibi nota non facis, et corripi non vis, etiam propterea corripiendus es, quia corripi non vis. Non vis enim tibi tua vitia demonstrari: non vis ut feriantur, fiatque tibi utilis dolor, quo medicum queras non vis tibi tu ipse ostendi, ut cum deformem te vides, reformatorem desideres, eique supplices, ne in illa remaneas fœditate. Tuum quippe vitium est quod malus es, et majus vitium corripi nolle quia malus es: quasi laudanda vel indifferenter habenda sint vitia, ut neque laudentur néque vituperentur; aut vero nihil agat timor correpti hominis, vel pudor, vel dolor; aut aliud agat, cum salubriter stimulat, nisi ut rogetur bonus, et ex malis qui corripiuntur, bonos faciat qui laudentur. Quod enim vult pro se fieri qui corripi non vult, et dicit, Ora potius pro me; ideo corripiendus est, ut faciat etiam ipse pro se. Dolor quippe ille, quo sibi displicet, quando sentit correptionis aculeum, excitat cum in majoris (a) orationis affectum; ut Deo miserante, incremento chari atis adjutus desinat agere pudenda et dolenda, et agat landanda atque gratanda. Hæc est correptioms utilitas, quæ nunc major, nunc minor pro peccatorum diversitate salubriter adhibetur; et tunc est saJubris, quando supernus medicus respicit. Non enim aliquid proficit, nisi cum faeit ut peecati sui quemque pœniteat. Et quis hoc dat, nisi qui respexit apostolum Petrum negantem, et fecit flentem (Luc. xx11, 61, 62)? Unde et apostolus Paulus posteaquam dixit, cum mo1 Am. et Mss., aliud.

2 am. et Er. et octo ex Gallicanis Mss., pro cælestis et disine grative charitate certure, sorbonicus et Albinensis ., p. cœlesti et divint charitate certure,

* Sie Mss. Editi vero, fitt.

* aliquot viss., it.

faj Forte, m.jo cus

destia corripiendos esse diversa sentientes, protinus addidit, Ne quando det eis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis (II Tim. 11, 25, 26).

8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt, Tantum præcipe mihi, et ora pro me, ut quod præcipis faciam? Cur non potius secundum suum pravum sensum et ista duo respuunt, et dicunt, Nec ut præcipias mihi, nec ut ores pro me volo? Quis enim hominum ostenditur orasse pro Petro, ut daret ei Deus pœnitentiam, qua se negasse Dominum flevit? Quis hominum Paulum divinis præceptis ad fidem christianam pertinentibus erudivit? Cum ergo audiretur prædicans Evangelium, et dicens, Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Christi Jesu (Galat. 1, 11, 12): responderetur ei, Quid nobis molestus es, ut abs te accipiamus atque discamus, quod tu non ab homine accepisti neque didicisti? Potens est ille qui tibi dedit, sic et nobis dare quomodo tibi. Porro si hoc non audent dicere, sed patiuntur sibi Evangelium ab homine prædicari; quamvis etiam possit non per hominem homini dari ; concedant etiam corripi se debere a præpositis suis, a quibus christiana gratia praedicatur; quamvis non negetur Deus posse, quem velit, etiam nullo homine corripiente, corrigere, et ad dolorem salubrem pœnitentiæ occultissima et potentissima medicinæ suæ potestate perducere. Et sicut non est ab oratione cessandum pro eis quos corrigi volumus, etiam si nullo hominum orante pro Petro Dominus respexit eum, et fecit eum suum peccatum flere : ita non est negligenda correptio, quamvis Deus quos voluerit, etiam non correptos, faciat esse correctos. Tunc autem correptione proficit homo, cum miseretur atque adjuvat, qui facit quos voluerit etiam sine correptione proficere. Sed quare isti sic, illi aliter, atque alii aliter, diversis et innumerabilibus modis vocentur ut reformentur, absit ut dicamus judicium luti esse debere, sed figuli.

CAPUT VI. 9. Apostolus, inquiunt, ait, Quis enim te discernit ? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. iv, 7)? Cur ergo corripimur, arguimur, reprehendimur, accusamur? Quid facimus, qui non accepimus? › Qui hæc dicunt, extra culpam se videri volunt, in hoc quod non obediunt Deo : quia utique ipsa obedientia munus ejus est; quæ necesse est ut sit in eo cui charitas inest, quæ sine dubio ex Deo est (I Joan. iv, 7), et dat eam Pater filiis suis.

Hanc, inquiunt, non accepimus; quid itaque corripimur, quasi nos eam nobis dare possimus, et nostro arbitrio dare nolimus? › Nec attendunt, si nondum regenerati sunt, primam esse causam, cur objurgati quod sint inobedientes Deo, sibi debeant displicere, quia fecit Deus hominem rectum ab imtis

Am. Er. et plures Mss. : Potens est enim ille.

bumanæ creaturæ (Eccle. vi, 30), et non est iniquitas apud Deum (Rom. ix, 14). Ac per hoc prima pravitas qua Deo non obeditur, ab homine est ; quia 1 ex rectitudine, in qua eum Deus p:imitus fecit, sua mala voluntate decidens, pravus effectus est. An vero idco pravitas ista corripienda non est in homine, quia non ejus propria qui corripitur, sed communis est omnibus? Imo vero corripiatur et in singulis, quod est omnium. Non enim propterea cujusquam non est, quod ab ea nullus immunis est. Peccata quidem ista originalia ideo dicuntur aliena, quod ea singuli de parentibus trahunt: sed non sine causa dicuntur et nostra, quia in illo uno omnes, sicut dicit Apostolus, peccaverunt (Id. v. 12). Corripiatur ergo origo damnabilis, ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis oriatur si tamen qui corripitur filius est promissionis, ut strepitu correptionis forinsecus insonante ac flagellante, Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur et velle. Si autem jam regeneratus et justificatus in malam vitam sua voluntate relabitur, certe iste non potest dicere, Non accepi: quia acceptam gratiam Dei suo in malum libero amisit arbitrio. Qui si correptione compunctus salubriter ingemit, et ad similia bona opera vel etiam meliora revertitur; nempe hic apertissime utilitas correptionis apparet. Sed per hominem correptio sive ex charitate si, sive non sit, tamen ut correpto prosit, non nisi per Deum fit.

2

10. An adbuc et iste nolens corripi, potest dicere, Quid ego feci, qui non accepi? › quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? ‹ Possum, inquit, ‹ possum omnino, quando me arguis, quod ex bona vita in malam mea voluntate relapsus sum, dicere adhuc, Quid ego feci, qui non accepi? Accepi enim fidem, quæ per dilectionem operatur : sed in illa usque in finem perseverantiam non accepi. An quisquam dicere audebit istam perseverantiam non esse donum Dei, et hoc tam magnum bonum ita esse nostrum, ut quisquis id habuerit, non ei possit Apostolus dicere, Quid enim habes quod non accepisti? quoniam hoc sic habet ut non acceperit? Ad hæc nos negare quidem non possumus, etiam perseverantiam in bono proficientem usque in finem, magnum essc Dei munus: nec esse nisi ab illo de quo scriptum est, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi 1, 17). Sed non ideo est ejus qui non perseveraverit, negligenda correptio, ne forte det illi Deus pœnitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis. Correptionis quippe utilitati hanc sententiam subjunxit Apostolus, dicens, sicut supra commemoravi: Cum modestia corripientem diversa sentientes, nequando det illis Deus pœnitentiam (II Tim. 11, 26, 25). Nam si dixerimus istam perseverantiam tam laudabilem tamque felicem sic esse hominis, ut ei nou sit ex Deo; illud primitus evacuamus, quod ait Dominus Petro, Ego rogavi pro

1 MSS. sex Gallic. et tres Vatic., qui.

Mss. quatuor Belgic, tres Vaticani et Corbeiensis, quod acceptum gratia Dei.

922

te, ne deficiat fides tua (Luc. xx, 32). Quid enim ei rogavit, nisi perseverantiam usque in finem? Que profecto si ab homine homini esset, a Deo poscenda non esset. Deinde cum dicit Apostolus, Orgmus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. xш, 7); procul dubio perseverantiam eis orat ad Deum. Neque enim nihil mali facit, qui bonum deserit, et a quo declinare debet, inclinatur in malum, non perseverans in bono. Illo etiam loco ubi dicit, Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, semper in omni prece mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens, super communione vestra in Evangelio a prima die usque nunc; confidens hoc ipsum, quoniam qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in 'diem Christi Jesu (Philipp. 1, 3-6): quid aliud eis quam perseverantiam in bono usque in finem, de Dei miseratione promittit? Itemque ubi dicit, Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est servus Christi Jesu, semper certans pro vobis in ora tionibus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei (Coloss. iv, 12): quid est, ut stetis, nisi, Ut perseveretis? Unde dictum est de diabolo, In veritate non stetit (Joan. vin, 44): quia fuit ibi, sed non permansit. Nam utique isti in fide jam stabant. Nec aliud oramus, cum oramus, ut qui stat, stet, nisi ut perseveret. Item Judas apostolus, cum dicit, Ei autem qui potens est conservare vos sine offensione, et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in lætitia (Judæ 24) : nonne apertissime ostendit donum Dei esse, in bono perseverare usque in finem? Quid enim aliud donat, qui conservat sine offensione, ut constituat ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in lætitia, nisi perseverantiam bonam? Quid est etiam quod in Apostolorum Actibus legimus, Audientes autem Gentes gavisæ sunt, et exceperunt Verbum Domini, el crediderunt quotquot erant ordinati in vitam æternam (Act. XIII, 48)? Quis in æternam vitam potuit ordinari, nisi perseverantiæ dono? Quandoquidem qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Qua salute, nisi æterna? Cum vero in oratione dominica Deo Patri dicimus, Sanctificetur nomen tuum (Id. vi, 9) : quid aliud dicimus, quam ut nomen ejus sanctificetur in nobis? Quod cum jam per lavacrum regenerationis effectum sit, quare quotidie a fidelibus poscitur, nisi ut in eo quod factum est in nobis, perseveretur a nobis? Nam et beatus Cyprianus hoc sic intelligit : exponens quippe eamdem orationem, ‹ Dicimus, › inquit, Sanctificetur nomen tuum; non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris; sed quod petamus a Deo, ut nomen ejus sanctificetur in uobis. Cæterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit, Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Levit. x1x, 2); id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo

1 Editi, non debet; addita illic negante particula, quæ a manuscriptis aberat. Locum emendare tentavit Erasmus transpositione copulativæ particulæ, hoc modo : qui bonum deserit a quo declinare non debet, et inclinatur in malura. 2 Am. Er. et plures Mss., communicatione.

3 Albinensis Ms., nisi ut quod f..ctum est in nobis, perseveret in nobis.

Omnes prope Mss., quomodo ego.

« PredošláPokračovať »