Obrázky na stránke
PDF
ePub

in eorum persuasione patefacias. Deinde, quomodo per istam præoperantem et cooperantem gratiam liberum non impediatur arbitrium. Tum, utrum præscientia Dei ita secundum propositum mancat, ut ea ipsa quæ sunt proposita, sint accipienda præscita: an per genera causarum et species personarum ista varientur ; ut quia diversæ sunt vocationes, in his qui nihil operaturi salvantur, quasi solum Dei propositum videatur existere; in his autem qui aliquid boni acturi sunt, per præscientiam possit stare propositum : an vero uni formiter, licet dividi præscientia a proposito temporali distinctione non possit, præscientia tamen quodam crdine sit subnixa proposito; et sicut nihil sit quorumcumque negotiorum, quod non scientia divina prævenerit; ita nihil sit boni, quod in nostram participationem non Deo auctore defluxerit. Postremo, quemadmodum per hanc prædicationem propositi Dei, quo fideles fiunt qui præordinati sunt ad vitam æternam, nemo eorum qui cohortandi sunt impediatur, nec occasionem negligentiæ habeant, si se prædestinatos esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur, quæsumus patienter insipientiam nostram ferendo demonstres, quod retractatis priorum de hac re opinionibus, pene omnium par invenitur et una sententia, qua propositum et prædestinationem Dei secundum præscientiam receperunt; ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeli.e fecerit, quia finem uniuscujusque præviderit, et sub ipso gratiae adjutorio in qua futurus esset voluntate et actione præscierit.

9. Quibus omnibus enodatis, et multis insuper, quæ altiore intuitu ad causam hanc pertinentia magis potes videre, discussis; credimus et speramus, non solum tenuitateia nostram disputationum tuarum præsidio roborandam, sed etiam ipsos quos meritis atque honoribus claros caligo istius opinionis obscurat, defæcatissimum lumen gratiæ recepturos. Nam unum eorum præcipuæ auctoritatis et spiritualium studiorum virum, sanctum Hilarium (a) Arclatensem episcopum, sciat Beatitudo tua admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuæ esse doctrine; et de hoc quod in querelam trahit, jam pridem apud Sanctitatem tuam sensum suum per litteras velle conferre. Sed quia utrum hoc facturus, aut quo fine sit facturus incertum est, et omnium nostrum fatigatio, providente hoc præsenti sæculo Dei gratia, in tuæ charitatis et scientiæ vigore respirat; adde eruditionem humilibus, adde increpationem superbis. Necessarium et utile est etiam quæ scripta sunt scribere, ne leve existimetur quod non frequenter arguitur. Sanum enim putant esse quod non dolet, nec vulnus superducta cute sentiunt: sed intelligant perventurum ad sectionem, quod habuerit perseverantem tumorem. Gratia Dei et pax Domini nostri Jesu Christi coronet te in omni tempore, et ambulantem de virtute in virtutem glorificet in æternum, domi..e papa beatissime, ineffabiliter mirabilis, incomparabiliter honorande, præstantissime patrone.

EPISTOLA INTER AUGUSTINIANAS ČCXXVI (6).

Domino beatissimo, ac toto affectu desiderando, et multum in Christo suscipiendo patri AUGUSTINO, HILARIUS (c).

1. Si cessantibus contradicentium quæstionibus gratæ sunt plerumque studiosorum inquisitiones, ut etiam illa, quæ absque periculo ignorarentur, ediscant; arbitror gratiorem fore sedulitatem nostræ relationis, quae dum indicat secundum quorumdam prosecutiones quadam adversantia veritati, non tam sibi quam illis qui turbantur et turbant, per consilium Sanctitatis tua satagit provideri, domine beatissime, ac toto affectu desiderande, et multum in Christo suscipiende pater.

2. ilæc sunt itaque quæ Massiliæ, vel aliis etiam locis in Gallia ventilantur. Novum et inutile esse prædicationi quod quidam secundum propositum eligendi dicantur, ut id nec arripere valeant nec tenere, nisi credendi voluntate donata. Excludi putant omnem prædicandi vigorem, si nihil quod per eum excitetur, in hominibus remansisse dicatur. Consentiunt omnem hominem in Adam periisse, nec inde quemquam posse proprio arbitrio liberari: sed id conveniens asserunt veritati, vel congruum prædicationi, ut, cum prostratis, et nunquam suis viribus suurrecturis annuntiatur obtinendæ salutis occasio, co merito quo voluerint et crediderint, a suo morbo se posse sanari, et ipsius fidei augmentum, et totius sanitatis suæ consequantur effectum. Cæterum ad nullum opus vel incipiendum, nedum perficiendum, quemquam sibi sufficere posse consentiunt: neque enim alicui operi curationis eorum annumerandum putant, exterrita et supplici voluntate unumquemque ægrotum velle sanari. Quod enim dicitur, Crede, et salvus eris; unum horum exigi asserunt, aliud offerri; ut propter id quod exigitur, si redditum fuerit, id quod offertur deinceps tribuatur. Unde consequens putant exhibendam ab eo fidem, cujus naturæ id voluntate Conditoris concessum est; et nullam ita depravatam vel ex-tinctam putant, ut non debeat vel possit se veile sanari; propter quod vel sanctur quis a 4 In Mss., quod non dolent, nec vulnus superductum.

(a) Pro, Hilarium, putabant eruditi quidam legendum esse, Honoratum: sed inspecti a nobis Mss. Hilarium omnes ferunt. Hilarius porro iste ex Lerinensi monacho creatus fuit Arelatensis episcopus post Honoratum, anno 428 aut 429 incuate denatum. Quippe Honoratus suffectus Patroclo, qui anno 426 juxta Prosperi Chronicum interfectus est, cathedram Arelatensem, teste Honorato Massiliensi in Vita Hilarii Arelatensis, per biennium occupavit.

(b) Epistola scilicet Hilarii ad Augustinum, de eodem argumento.

(c) Hic profecto ab Hilario Arelatensi, qui Augustini de Prædestinatione sententiam, sicuti Prosper in superiore epistola scribit, in querelam trahebat,» distinguit se ipse infra, n. 10, hisce verbis: «Nolo autem Sauctitas tua sic me arbitretur hæc scribere, quasi de his quæ nunc edidisti ego dubitem. Significat præterea se i, sius «præsentiæ deliciis » aliquando potitum, « uberiusque salubribus nutritum » fuisse. Deinde se laicum esse, n. 9 indicat; ac postremo Augustinum appellat patrem, ab ipsoque vicissim in subsequente libro de Prædestinatione Sauctorum, u. 1, filius nuncupatur : que sane in Arelatensem ej iscój um mjaime conveniunt.

sua, vel, si noluerit, cum sua ægritudine puniatur. Nec negari gratiam, si præcedere dicatur talis voluntas, quæ tantum medicum quærat, non autem quidquam ipsa jam valeat. Nam illa testimonia, ut est iilud, Sicut unicuique partitus est mensuram fidei (Kom. x1, 5), et similia, ad id volunt valere, ut juvetur qui cœperit velle, non ut etiam donetur ut velit; rejectis ab hoc dono aliis pariter reis, et qui possent similiter liberari, si ea quæ pariter indignis præstatur credendi voluntas, etiam ipsis similiter præstaretur. Si autem, aiunt, dicatur vel talem omnibus remansisse, qua vel contemnere quis valeat, vel obedire, de compendio putant rationem reddi electorum vel rejectorum in eo quod unicuique meritum propria voluntatis adjungitur. 3. Cum autem dicitur eis, quare aliis vel alicubi prædicetur, vel non prædicetur vel nunc prædicetur quod aliquando pene omnibus, sicut nunc aliquibus gentibus non prædicatum sit; dicunt id præscientiæ esse divinæ, ut eo tempore, et ibi, et illis veritas annunti retur, vel annuntietur, quando et ubi prænoscebatur esse credenda. Et hoc non solum aliorum catholicorum testimoniis, sed etiam Sanctitatis tue disputatione antiquiore se probare testantur; ubi tamen eamdem gratiam non minore veritatis perspicuitate docueris: ut est illud quod dixit Sanctitas tua in quæstione contra Porphyrium, de tempore christianæ religionis, ‹ tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud cos prædicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse, qui in eum fuerant credituri» (Epist. 102, quæst. 2, n. 14): vel illud de libro in Epistolam ad Romanos, Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit (Rom. ix, 19. In Expositione quarumdam propositionum ex Epist. ad Rom., propos. 62)? Cui sane inquisitioni, inquis, sic respondet, ut intelligamus spiritualibus viris, etiam non secundum terrenum hominem viventibus, patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus præscientia eligat credituros, et damnet incredulos: nec illos ex operibus eligens, nec istos ex operibus damnans; sed et illorum fidei præstans, ut bene operentur, et istorum impietatem deserendo obdurans, ut male operentur. › Et iterum in eodem libro superius: ‹ Æquales omues sunt ante meritum, nec potest in rebus omni modo æqualibus electio nominari. Sed quoniam Spiritus sanctus non datur nisi credentibus; non quidem Deus eligit opera quæ ipse largitur, cum dat Spiritum sanctum, ut per charitatem bona operemur: sed tamen eligit fidem, quia nisi quisque credat, et in accipiendi voluntate permancat, non accipit donum Dei, id est, Spiritum sanctum, per quem infusa charitate bonum possit operar!. Non ergo eligit opera cujusquam in præscientia, quæ ipse donaturus est: sed fidem eligit in præscientia; ut quem crediturum esse præscivit, ipsum eligeret, cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam æternam vitam consequerctur. Dicit enim Apostolus : Idem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. x1, 6). Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: quod enim credimus, nostrum est; quod autem operamur illius» (Expositio quarumdam popositionum ex Epist. ad Rom., propp. 12, 60). Et cætera in eodem opere; que se acceptare et probare testantur, tanquam convenientia evangelicæ veritati.

4. Cæterum prescientiam, et prædestinationem, vel propositum, ad id valere contendunt, ut eos præscierit, vel prædestinaverit, vel proposuerit eligere qui fuerant credituri. Nec de hac fide posse dici, Quid habes quod non accepisti (I Cor. iv, 7)? cum in eadem natura remanserit, licet vitiata, quæ prius sana ac perfecta donata sit. Quod autem dicit Sanctitas tua, neminem perseverare, nisi perseverandi virtute percepta; hactenus accipiunt, ut quibus datur, inerti licet, præcedenti tamen proprio arbitrio tribuatur: quod ad hoc tantum liberum asserunt, ut velit vel nolit admittere medicinam. Caterum et ipsi abominari se et damnare testantur, si quis quidquam virium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit, existimet. Nolunt autem ita hanc perseverantiam prædicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit. Nec ad incertum voluntatis Dei deduci se volunt; ubi eis, quantum putant ad obtinendum vel amittendum, evidens est qualecumque initium voluntatis. Illud etiam testimonium quod posuisti, Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. iv, 11); tanquam non canonicum definiunt omittendum. Unde illam præscientiam sic accipiunt, ut propter fidem futuram intelligendi sint præsciti nec cuiquam talem dari perseverantiam, a qua non permittatur prævaricari; sed a qua possit sua voluntate deficere et infirmari (a).

5. Asserunt tum inutilem exhortandi consuetudinem, si nihil in homine remansisse dicatur, quod correptio valeat excitare: quod quidem inesse naturæ sic se dicere confitentur, ut hoc ipso quod ignoranti veritas prædicatur, ad beneficium præsentis gratiæ referendum sit. Nam si sic prædestinati sunt, inquiunt, ad utramque partem, ut de aliis ad alios nullus possit accedere; quo pertinet tanta extrinsecus correptionis instantia? Si non ab homine, etsi non fides integra, saltem vel dolor compunctæ infirmitatis exoritur, aut periculum demonstrate mortis horretur? Nam si non potest timere quis, unde terretur, nisi ea voluntate quæ sumitur; non ex eo culpandus quod nunc non vult: sed in eo et cum eo qui sic aliquando noluit, ut eam damnationem cum suis posteris mereretur incurrere, ut nunquam recta, semper autem prava vellet appetere. Si autem est qualiscumque dolor qui ad exhortationem corripientis oriatur : hanc ipsam dicunt causam, propter quam vel rejiciatur alius, vel alius assumatur : atque ita non opus esse partes constitui, quibus nec adjiciendum sit aliquid, nec detrahendum. 6. Deinde moleste ferunt ita dividi gratiam, quæ vel tunc primo homini data est, vel nune omnibus datur, ut ille acceperit perseverantiam, non qua fieret ut perseveraret, sed sine qua per liberum arbitrium perse(a) id vetus codex Corb. ad sequentem sententiam sie revocat : Et infirmari asserunt tam utilem exhortandi consuetudiicin.

verare non posset ; nunc vero sanctis in regnum per gratiam prædestinatis non tale adjutorium perseverantie detur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possim verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint (Supra, de Correptione et Gratia, n. 29-38). His verbis Sanctitatis tux ita moventur, ut dicant quamdam desperationem hominibus exhiberi. Si enim, aiunt, ita Adam adjutus est, ut et stare posset in justitia, et a justitia declinare, et nunc ita sancti juvantur, ut declinare non possint, si quidem eam acceperunt volendi perseverantiam, ut aliud velle non possint; vel sic quidam deseruntur, ut aut nec accedant, aut si accesserint et recedant: ad illam voluntatem pertinuisse dicunt exhortationis vel comminationis utilitatem, quæ et persistendi et desistendi obtinebat liberam potestatem; non ad hanc, cui nolle justitiam inevitabili necessitate conjunctum est, præter illos, qui sic concreati sunt his qui cum universa massa damnati sunt, ut exciperentur per gratiam liberandi. Unde in hoc solo volunt a primo homine omnium distare naturam, ut illum integris viribus voluntatis juvaret gratia volentem, sine qua perseverare non poterat : hos autem amissis et perditis viribus credentes tantum, non solum erigat prostratos, verum etiam suffulciat ambulantes. Cæterum quidquidlibet donatum sit prædestinatis, id posse et amitti et retineri propria voluntate contendunt: quod tunc falsum esset, si verum putarent eam quosdam. perseverantiam percepisse, ut nisi perseverantes esse non possint.

7. Inde est quod et illud pariter non accipiunt, ut eligendorum rejiciendorumque esse definitum numerum velint': atque illius sententiæ expositionem, non eam quæ a te est deprompta suscipiant, id est, ut nonnisi omnes homines salvos fieri velit ; et non eos tantum qui ad sanctorum numerum pertinebunt, sed omnes omnino, ut nullus habeatur exceptus. Nec hoc timendum, quod quidam eo invito perire dicantur: sed quomodo, aiunt, non vult a quoquam peccari vel deseri justitiam, et tamen jugiter illa deseritur contra ejus voluntatem, committunturque peccata ; ita eum salvari velle omnes homines, nec tamen omnes homines salvari'. Testimonia etiam Scripturæ quæ de Saüle vel de David posuisti, non pertinere putant ad quæstionem, quæ de exhortatione versatur: alia autem ad id referunt, ut ex his eam gratiam accipiant commendari, qua unusquisque post voluntatem juvatur; vel ad ipsam vocationem, quæ præstatur indignis. Iloc enim et illis locis tuorum opusculorum et aliorum, quæ persequi longum est, se demonstrare te

stantur.

8. Parvulorum autem causam ad exemplum majorum non patiuntur afferri quam et tuam Sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut incertum esse volueris, ac potius de eorum pœnis malueris dubitari. Quod in libro tertio de Libero Arbitrio ita positum meministi, ut hanc eis occasionem potuerit exhibere. Hoc etiam le aliorum libris, quorum est in Ecclesia auctoritas, faciunt quod perspicit Sanctitas tua non parum posse juvare contradictores, nisi majora, aut certe vel paria proferantur a nobis. Non enim ignorat prudentissima pietas tua, quanto plures sint in Ecclesia, qui auctoritate nominum in sententia teneantur, aut a sententia transferantur. Ad summam, fatigatis omnibus nobis, ad id prosecutio eorum, vel potius querela convertitur consentientibus etiam his, qui hanc definitionem improbare non audent, ut dicant: Quid opus fuit hujuscemodi disputationis incerto tot minus intelligentium corda turbari? Neque enim minus utiliter sine hac definitione, aiunt, tot annis a tot tractatoribus, tot præcedentibus libris et tuis et aliorum, cum contra alios, tum maxime contra Pelagianos, catholicam fidem fuisse defensam.

9. Hæc, mi pater, et alia interminabiliter plura, ut summa mea vota confitear, per me deferre maluissem; vel, quia hoc non merui, saltem prolixiore tempore omnia quibus moventur, collecta dirigere ; ut quidquid de hac re contradicitur quatenus refelli, vel, si id non potest, tolerari deberet, audirem: sed quia neutrum ex voto provenit, malui quomodo potui hæc comprehensa dirigere, quam penitus de tanta quorumdam contradictione reticere. Sunt ex parte tales personæ, ut his consuetudine ecclesiastica laicos summain reverentiam necesse sit exhibere. Quod quidem ita curavimus Deo juvante servare, ut, cum opus fuit, non taceremus quæ ad quæstionis hujus assertionem exiguitas nostrarum virium suggerebat. Sed nunc summatim, quantum festinatio perlatoris admisit, hæc velut commonendo suggessi. Tuæ sanctæ prudentiæ est dispicere quid facto opus sit, ut talium et tantorum superetur vel temperetur intentio. Cui ego jam parum prodesse existimo te reddere rationem, nisi et addatur auctoritas quam transgredi infatigabiliter contentiosa corda non possint. Sed plane illud tacere non debeo, quod se dicant tuam Sanctitatem, hoc excepto, in factis et dictis omnibus admirari. Tuum erit decernere quomodo sit in hoc eorum contradictio toleranda. Nec mireris quod aliter vel aliqua in hac epistola addidi, quantum puto, quæ in superiore non dixeram; talis est enim nunc eorum definitio, præter illa quæ per festinationem aut oblivionem fortasse præterii.

10. Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere tuo moliris (a), quæso, habere mereamur; maxime ut per eorum auctoritatem, si qua tibi in tuis displicent, a dignitate tui nominis jam non trepidi sequestre.us. Librum etiam de Gratia et Libero Arbitrio non habemus; superest ut eum, quia utilem quæstioni confidimus, mereamur accipere. Nolo autem Sanctitas tua sic me arbitretur hæc scribere, quasi de iis quæ r ne edidisi, ego dubitem. Sufficiat mihi pœna mca, quod a præsentiæ tuæ deliciis exsulatus, ubi salubriter

[ocr errors]
[blocks in formation]

uberibus nutricbar, non solum absentia tua crucior, verum etiam pervicacia quorumdam, qui non tantum manifesta respuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt. Cæterum hac suspicione in tantum carco, ut potius infirmitatem meam, qua tales parum patienter fero, notabilem putem. Qualiter autem ad hæc consu lendum judices, ut dixi, tu sapientia derelinquo. Nam ad me hoc pertinere credidi, pro ea quam Christo vel tibi debeo charitate, ut quæ in quæstionem veniunt, non tacerem. Quidquid pro ea gratia quam in te pusilli cum magnis miramur, volueris aut valueris, gratissime accipiemus, tanquam a nobis eharissima et reverendissima auctoritate decretum. Sane quia, urgente perlatore, timui ne vel non omnia, vel hæc ipsa minus digne, conscius mearum virium, possem dirigere egi cum viro, tum moribus tum cloquio et studio claro, ut quanta posset collecta suis litteris intimaret (a): quas conjunctas his destinare curavi. Est enim talis qui, etiam præter hanc necessitatem, dignus tuæ Sanctitatis notitia judicetur. Sanctus Leontius diaconus, cultor tuus, cum meis parentibus multum te salutat. Memorem mei Paternitatem tuam Dominus Christus Ecclesiæ suæ annis pluribus donare dignetur, domine pater. Et infra: Sciat Sanctitas tua, fratrem meum, cujus maxime causa hinc discessimus, cum matrona sua ex consensu perfectam Deo continentiam devovisse. Unde rogamus Sanctitatem tuam, ut orare digneris, quo hoc ipsum in eis Dominus confirmare et custodire dignetur.

[blocks in formation]

In quo prædestinationis et gratiæ veritas propugnatur contra Semipelagianos, homines videlicet a Pelagiana hæres omnino nequaquam recedentes, dum salutis initium ac fidei ex nobis ipsis esse volunt, ut hoc tanquam merito præcedente cætera bona dono Dei consequantur. Ostendit Augustinus, donum Dei esse, non solum incrementum, sed ipsum quoque initium fidel. Hac de re se aliter sensisse aliquando, et in opusculis ante suum episcopatum scriptis errasse non diffitetur, velut in illa quam objectant, Expositione propositionum ex Epistola ad Romanos. At postea convictuin se indicat hoc præcipue testimonio, Quid autem habes quod non accepisti? quod testimonium de ipsa etiam fide accipiendum probat. Fidem inter alia numerandam esse opera, quibus Dei gratiam præveniri negat Apostolus, cum dicit, Non ex operibus. Gratia duritiam cordis aufferri; et ad Christum venire omnes qui a Patre docentur ut veniant: quos autem docet, misericordia docere; et quos non docet, judicio non docere. Locum ex ipsius Epistola 102, quæst. 2, de tempore christianæ religionis, qui a semipelagianis allegatur, posse recte salva gratiæ ac prædestinationis doctrina explicari. Docet quid inter gratiam intersit et prædestinationem. Porro prædestinatione Deum ea præscivisse quæ fuerat ipse facturus. Prædestinationis adversarios, qui ad incertum voluntatis Dei deduci se nolle dicuntur, miratur malle seipsos infirmitati suæ, quam firmitati promissionis Dei committere. Eosdem hac auctoritate, si credideris, salvus eris, abuti commonstrat. Gratiæ ac prædestinationis veritatem relucere in parvulis qui salvantur, nullis suis meritis discreti a cæteris qui pereunt. Non enim inter eos discerni ex præscientia meritorum, quæ si diutius viverent fuerant habituri. Ab adversariis illud injuria tanquam noa canonicum testimonium respui, quod in eam rem attulit, Raptus est ne malitia, etc. Præclarissimum exemplum prædestinationis et gratiæ esse ipsum salvatorem, in quo homo, ut à Verbo Patri coæterno in unitatem personæ assumptus Salvator et Filius Dei unigenitus esset, nullis præcedentibus vel operum vel fidei meritis comparavit, Prædestinates vocari certa quadam electorum propria vocatione; atque ante mundi constitutionem electos esse, non quia credituri præsciebantur et futuri sancti, sed ut tales essent per ipsam electionem gratiæ, etc.

CAPUT PRIMUM. 1. Dixisse quidem Apostolum scimus in Epistola ad Philippenses, Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem tulum est (Philipp. 1, 1). Idem tamen scribens ad Galatas, cum se satis apud eos egisse perspiceret, quod illis per ministerium sermonis sui necessarium esse cernebat De cætero, inquit, laborem mihi nemo præstet ;

vel, sicut in plerisque codicibus legitur, nemo mihi molestus sit (Galat. vi, 17). Ego autem quamvis me moleste ferre confitear, quod divinis eloquiis quibus Dei gratia prædicatur (quæ omnino nulla est, si secundum merita nostra datur), tam multis manifestisque non ceditur vestrum tamen studium fraternamque dilectionem, filii charissimi Prosper et Hilari,

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

De Prædestinatione Sanctorum liber ad Prosperum et Hilarium primus, recognitus est ad Vaticanos codices quatuor, et ad Gallicanos sexdecim, ad Regium, ad Noalliensem, eum scilicet qui nostræ Germanensi bibliothecæ ex nobilissimi domini ducis Noalliensis dono accessit, ad Colbertinum, ad Sorbonicum, ad Genovefæanum, ad Remensem majoris Ecclesiæ, ad codicem Emerici Bigot, ad codicem Nicolai Manessier, ad Metensem abbatiæ S. Arnul hi, ad Andegavensem S. Albini, ad codicem abbatice S. Ebrulpbi, tandem ad Gemmeticensem, Beccensem, Michaelinum, Pratellensem, et Corbeiensem: necnon ad Lovaniensium varias lectiones ex quatuor Belgicis Mss. excerptas; et ad editiones veteres Am. Er. et Lov. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. el Confess., t. 1, memoratas. M. (a) Scriptus post Retractationum libros, anno Christi (29 aut 120.

qua eos qui tales sunt, ita non vultis errare, ut post tot libros de hac re vel epistolas meas, adhuc me desideretis hinc scribere, tantum amo, quantum nen possum dicere; et tantum me amare, quantum debeo, non audeo dicere. Quapropter ecce rescribo vobis, et licet jam non vobiscum, tamen etiam per vos adhuc ago, quod me satis egisse credebam.

2. Consideratis enim litteris vestris videre. mili videor eos fratres, pro quibus geritis piam curam, ne teneant poeticam sententiam, qua dictum est, Spes sibi quisque (Virgil., Æneid. lib. 11, vers. 309); et in illud incurrant quod non poetice, sed prophetice dictum est, Maledictus omnis qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5), eo modo esse tractandos, quo tractavit Apostolus, quibus ait, Et si quid aliter sapilis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Adhuc quippe in quæstione caligant de prædestinatione sanctorum: sed habent unde, si quid aliter in ea sapiunt, hoc quoque illis revelet Deus, si in eo ambulent in quod pervenerunt. Propter quod Apostolus cum dixisset, Si quid Gäler sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: Verumtamen, inquit, in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. m, 15, 16). Pervenerunt autem isti fratres nostri, pro quibus sollicita est pia charitas vestra, ut credant cum Ecclesia Christi, peccato primi hominis obnoxium nasci genus humanum, nec ab isto malo nisi per justitiam secundi hominis aliquem liberari. Pervenerunt etiam, ut præveniri voluntates hominum Dei gratia fateantur, atque ad nullum opus bonum vel incipiendum vel perficiendum sibi quemquam sufficere posse consentiant. Retenta ergo ista in quæ pervenerunt, plurimum eos a Pelagianorum errore discernunt. Proinde, si in eis ambulent et orent eum qui dat intellectum, si quid de prædestinatione aliter sapiunt, ipse illis hoc quoque revelabit tamen etiam nos impendamus eis dilectionis affectum ministeriumque sermonis, sicut donat ille quem rogavimus, ut in his litteris ea quæ illis essent apta et utilia diceremus. Unde enim scimus ne forte Deus noster id per hanc nostram velit efficere servitutem, qua eis in Christi libera charitate servimius?

2

CAPUT II. 3. Prius itaque fidem qua christiani sumus, donum Dei esse debemus ostendere: si tamen diligentius id facere possumus, quam in voluminibus tot tantisque jam fecimus. Sed nunc eis respondendum esse video, qui divina testimonia, quæ de hac. re adhibuimus, ad hoc dicunt valere, ut noverimus ex nobis quidem nos habere ipsam fidem, sed incrementum ejus ex Deo : tanquam fides non ab ipso donetur nobis, sed ab ipso tantum augeatur in nobis, eo merito, quo cœpit a nobis *. Non ergo receditur ab ea sententia, quam Pelagius ipse in episcopali judicio Palæstino, sicut eadem Gesta testantur, damnare

3

Editi, ille quem rogamus. Noalliensis Ms., rogavimus.
MSS. Gallicani et Vaticani, aperta.

Am. Er. et Mss., tamen. Lovanienses ex conjectura correxerant, tantum.

sex Mss., quoniam cœpit a nobis.

compulsus est, Gratiam Dei secundum merita nostra dari (a); › si non pertinet ad Dei gratiam quod credere cœpimus, sed illud potius quod propter hoc nobis additur, ut plenius perfectiusque credamus : ac per hoe, initium fidei nostræ priores damus Deo, ut retribuatur nobis et supplementum ejus; et si quid aliud fideliter poscimus.

1

4. Sed contra hæc cur non potius audimus: Quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. x1, 35, 36)? Et ipsum igitur initium fidei nostræ, ex quo, nisi ex ipso est? Neque enim hoc excepto ex ipso sunt catera sed ex ipso, el per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quis autem dicat eum qui jam cœpit credere, ab illo in quem credidit nihil mereri? Unde fit ut jam merenti cætera dicantur addi retributione divina; ac per hoc gratiam Dei secundum merita nostra dari : quod objectum sibi Pelagius, ne damnaretur, ipse damnavit. Quisquis igitur hanc damnabilem vult ex omni parte vitare sententiam, veraciter intelligat dictum, quod Apostolus ait: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. 1, 29). Utruinque 1 ostendit Dei donum, quia utrumque dixit esse donatum. Nec ait, Ut plenius et perfectius credatis in eum; sed, ut credalis in eum. Nec se ipsum misericordiam consecutum dixit, ut fidelior, sed ut fidelis esset (I Cor. vn, 25). quia sciebat non se initium fidei suæ priorem dedisse Deo, et retributum sibi ab illo ejus augmentum ; sed ab eo se factum fidelem, a quo et apostolus factus est. Nam scripta sunt etiam fidei ejus initia (Act. IX), suntque ecclesiastica celebri lectione notissima (b). Aversus quippe a fide quam vaştabat, eique vehementer adversus, repente est ad illam gratia potentiore conversus; convertente illo cui hoc ipsum facturo per prophetam dictum est, Tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7) : ut non solum ex nolente fieret volens credere; verum etiam ex persecutore persecutionem in ejus fidei, quam persequebatur, defensione pateretur. Donatum quippe illi erat a Christo, non solum ut crederet in eum, verum etiam ut pateretur pro eo.

5. Et ideo commendans istam gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita Non quia idonei sumus, inquit, cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. 11, 5). Attendant hic, et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei cœptum et ex Deo esse fidei supplementum. Quis enim non videat, prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse cre

1 Lov., Utrumque enim. Abest, enim, ab aliis libris, Noalliensis Ms., celebrata. Alii Mss. cum editis, celebr:. plures Mss., per prophetiam.

(a) Vide librum de Gestis Pelagii, n. 30.

(b) Lectionem Actuum Apostolorum in Ecclesia celebrem dicit, quod jam tum usu receptum esset, ut sclemniter quot annis repeteretur tempore Paschali. «Actus Apostolorum, » ait in Sermone 313, n. 1, « liber est de canone Scriptura. « rum : ipse liber incipit legi a Dominice Paschæ, sicut se « consuetudo habet Ecclesiæ.

« PredošláPokračovať »