Obrázky na stránke
PDF

si;a, vel, si noluerit, cum s:ia ægritudine puniatur. Nec negari gratiam, si præcedere dicatur talis voluntas, quæ tantiim medicum quærat, non autem quidquam ipsa jam valeat. Nam illa testiuignia, ut est illiid, Sicut unicuique partitus est mensuram fidei (liom. xii, 5), et similia, ad id volunt valere, ut juvetur qui cœperit velle, non ut etiam donetur ut velit; rejectis ab hoc domo aliis pariler reis, et qui possent siiniliter liberari, si ea quæ pariter indignis præstatur credendi voluntas, etiam ipsis similiter præstaretur. Si autcin, aiunt, dicatur vel talem omnibus remansisse , qua vcl contemnere quis valeat, vel obedire, de compendio putant ratioiiem reddi electorum vel rejectorum in eo quod unicuique meritum propriæ voluntatis adjuiigitur. 3. Cum autem dicitur eis, quare aliis vel alicubi prædicetur, vel non prædicetur vel nunc praedicetur quod aliquando pcne omnibus, sicut nunc aliquibus gentibtis non prædicatum sit; dicunt id præscientiæ esse divimæ, ut eo tempore, et ibi, et illis veritas annunti retur, vel annuntietur, quando et ubi praenoscebatur esse credei;da. Et hoc non solum aliorum catholicorum testimoniis, sed etiam Sanctitatis tu;c disputatione antiqi;iore se probare testantur ; ubi tamen eamdem gratiam non minore veritatis perspicuitate docueris : ut est illud quod dixit Sanctitas tua in quæstione contra Porphyrium, de tempore christian;e religionis, * tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos prædicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse, qui in eum fuerant credituri » (Epist. 102, quæst. 2, n. 14): vel illud de libro in Epistolam ad Romanos, • Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit (IRom. ix, 19. In Expositivne qutrumdam propositionum et Epist. ad Rom., propos. 62)? Cui sane inquisitioni, m iiiquis, t sic respondet, ut intelligamus spiritualibus viris, etiam non secundum terrenum hominem viventibus, patere posse prima nerita fidei et impietatis, quomodo Deus præscientia eligat credituros, et damnet incredulos : nec illos ex operibus eligens, nec istos ex operibus damnans; sed et illorum fidei praestans, ut bene operentur, et istorum impietatem deserendo obdurans, ut male operentur. » Et iterum in eodem libro superius : • AEquales omnes sunt ante meritum, nec potest in rebus omni modo æqualibus electio nominari. » Sed quoniam Spiritus sanctus non datur nisi credentibus; non quidem Deus eligit opera quæ ipse largitur, cum dat Spirituin sanctum, ut per charitatem bona operemur : sed tamen eligit fidem, quia nisi quisque credat, et in accipiendi voluntate perm;ineat, non accipit donum Dei, id est, Spiritum sanctum, per quem infusa charitate bonum possit operari. Non ergo eligit opera cujusqiiam in præscientia, quæ ipse donaturus est : sed fidem eligit in præscientia; ut quem crediturum esse præscivit, ipsum eligeret, cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam æternam vitam consequeretur. Dicit enim Apostolus : ldem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. xii, 6). Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus : quod enim credimus, nostrum est ; quod autem operamur illius , (E.rpositio quarumdam popositionum ex Epist. ad Rom., propp. 12, 60). Et cætera in eodem opere; quæ se acceptare et probare testantur, tanquam convenientia evangelicæ veritati. 4. Cæterum præscientiam, et praedestinationem, vel propositum, ad id valere contendunt, ut eos praescierit, vel prædestiiioverit, vel proposuerit eligere qui fuerant credituri. Nec dc hac fide posse dici, Quid habes qnod non accepisti (I Cor. iv, 7)? cum in eadem natura remanserit, licet vitiata, quæ prius sana ac perfecta donata sit. Quod autem dicit Sanctitas tua, neminem perseverare, nisi perseverandi virtute percepta ; hacteniis accipiunt, ut quibus (latur, inerti licet, præcedenti tamen proprio arbitrio tribuatur : quod ad hoc tantum liberum asserunt, ut velit vel nolit admittere medicinam. Ca-terum et ipsi abominari se et damnare testantur, si quis quidquam virium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit, existimet. Nolunt autem ita hanc perseverantiam prædicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit. Nec ad incertum voluntatis Dei deduci se volunt; ubi eis, quantum putant ad obtinendum vel amittendum, evidens est qualecumque initium voluntatis. Illud etiam testimonium quod posuisti, Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. iv, 11); tanquam non canonicum definiunt omittendum. Unde illam praescientiam sic accipiunt, ut propter fidem futuram intelligendi sint praesciti : nec cuiquam talem dari perseverantiaum, a qua non permittatur prævaricari; sed a qua possit sua voluntate deficere et infirmari (a). 5. Asserunt lum inutilem exhortandi consuetudinem, si nihil in homine remansisse dicatur, quod correptio valeat excitare : quod quidem inesse naturæ sic se dicere confitentur, ut hoc ipso quod ignoranti veritas pr;cdicatur, ad beneficium praesentis grati;e referendum sit. Nam si sic praedestinati sunt, inquiunt, ad utramque partem, ut de aliis ad alios nullus possit accedere ; quo pertinet tanta extrinsecus correptionis instantia ? Si non ab homine, etsi non fides integra, saltem vel dolor compunctæ infirmitatis exoritur, aut periculum demonstratæ mortis horretur? Nam si non potest timere quis, unde terretur, nisi ea voluntate quæ sumitur ; non ex eo culpandus quod nunc non vult : sed in eo et cum eo qui sic aliquando noluit, ut eam damnationem cum suis posteris mereretur incurrere, ut numquam rccta, semper autem prava veliet appetere. Si autem est qualiscumque dolor qui ad exhortationem corripientis oriatur : hanc ipsam dicunt causam, propter quam vel rejiciatur alius, vel alius assumatur : atque ita non opus esse partes constitui, quibns nec adjiciendum sit aliquid, nec detralicuduni. 6. Deinde moleste ferunt ita dividi gratiam, qu;e vel tunc primo homini lata est, vel nunc omnibus datur, • ut ille acceperit perseverantiam, non qoia fieret ut perseveraret, sed sine qua per liberum arbitrium perse(a) Id vetus codex Corb. ad seqiientem sententiam sic revoeat : Et infirmari asserunt tam utilem exhortandi consuc:u

[ocr errors]

vorare non posset : nunc vero snnctis in regnum per gratiam prædestinatis non tale adjutorium perseverantiæ detur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseveraiites sint » (Supra, de Correptione et Gratia, n. 29-58). lfis verbis Sanctitatis tu;c ita moventur, ut dicant quamdam desperationem hominibus exhiberi. Si enim, aiuiit, ita Adam atljutus est, ut et stare posset in justitia, et a justitia declinare, et nunc ita sancti juvantur, ut declinare non possint, si quidem eam acceperunt volendi perseverantiam, ut aliud velle non possint; vel sic quidam deseruntur, ut aut ncc accedant, aut si accesserint et recedant : ad illam voluntatem pertinuisse dicunt exhortationis vel coinminationis utilitatem, quæ et persistendi et desistendi obtinebat liberam potestatem : nom ad hanc, cui nolle justitiam inevitabili necessitate conjunctum est, præter illos, qui sic concreati sunt his qui eum universa massa damnati sunt, ut exciperentur per gratiam liberandi. Unde in hoc solo volunt a primo honuine omnium distare naturam, ul illum integris viribus voluntatis juvarel gratia vo!entem, sine qua perseverare non poterat : hos autem amissis et perditis viribus credentes tantum, non solum erigat prostralos, verum etiam suffulciat ambulantes. Cæterum quidquidlibet donatum sit prædestinatis, id posse et amitti et retineri propria voluntate contendunt : quod tunc falsum esset, si verum putarent eam quosdam perseverantiam percepisse, ut nisi perseverantes esse non possint. 7. Inde est quod et illud pariter non accipiunt, ut eligendorum rejiciendorumque esse definitum numerum velint': atque illius sententiæ expositionem, non eam quæ a te est deprompta suscipiant, id est, ut nonnisi omnes homines salvos fieri velit ; et non eos tantum qui ad sanctorum numerum pertinebunt, sed omnes omnino, ut nullus habeatur exceptus. Nec hoc timendum, quod quidam eo invito perire dicantur : sed quomodo, aiunt, non vult a quoquam peccari vel deseri justitiam, et tamen jugiter illa deseritur contra ejus voluntatem , committunturque peccata ; ita eum salvari velle omnes homines, nec tamen omnes homines salvari *. Testimonia etiam Scripturæ quæ de Saüle vel de David posuisti, non pertinere putaiit ad quæstionem, quæ de exhortatione versatur : alia autem ad id referunt, ut ex his eam gratiam accipiant commendari, qua unusquisque post voluntatem juvatur ; vel ad ipsam vocationem , quæ præstatur iudignis. IIoc enim et illis locis tuorum opusculorum et aliorum , quæ persequi longum est, se demonstrare teSlantur. 8. Parvulorum autem causam ad exemplum majorum non patiuntur afferri : quam et tuam Sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut incertum esse volueris, ac potius de eorum poenis malueris dubitari. Quod in libro tertio de Libero Arbitrio ita positum meministi, ut hanc eis occasionem potuerit exhibere. lIoc etiam le aliorum libris, quorum est in Ecclesia auctoritas, faciunt quod perspicit Sanctitas tua non parum posse juvare coutradictores, nisi majora, aut certe vel paria proferantur a nobis. Non enim ignorat prudentissima pietas tua, quanto plures sint in Ecclesia, qui auctoritate nominum in sententia teueantur, aut a sententia transferantur. Ad summam , fatigatis omnibus nobis, ad id prosecutio eorum, vel potius querela convertitur consentientibus etiam his, qui hanc definitionem improbare non audent, ut dicant : Quid opus fuit hujuscemodi disputationis incerto tot minus intelligentium corda turbari ? Neque enim minus utiliter sine hac definitione, aiunt, tot annis a tot tractatoribus, tot præcedentibus libris et tuis et aliorum , cum contra alios, tum inaxime contra Pelagianos, catholicam fidem fuisse defensam. 9. Ilaec, mi pater, et alia interminabiliter plura, ut summa mea vota confitear, per me deferre maluissem ; vel, quia hoc non merui, saltem prolixiore tempore omnia quibus moventur, collecta dirigere ; ut quidquid de hac re contradicilur quatenus refelli, vel, si id non potest, tolerari deberet, audirem : sed quia neutrum ex voto provenit, malui quomodo potui hæc comprehensa dirigere, quam penitus de tanta quoriimdam contradictione reticere. Sunt ex parte tales personæ , ut his consuetudine ecclesiastica laicos summam reverentiam necesse sit exhibere. Quod quidem ita curavimus Deo juvante servare, ut, cum opus fuit, non taceremus quæ ad quæstionis hujus assertionem exiguitas nostrarum virium suggerebat. Sed nunc summatim, qtiantum festinatio perlatoris admisit, hæc velut commonendo suggessi. Tuæ sanctæ prudentiæ est dispicere quid facto opus sit, ut talium et tantorum superetur vel temperetur intentio. Cui ego jam parum prodesse existimo te reddere rationem, nisi et addatur auctoritas quam transgredi infatigabiliter contentiosa corda non possint. Sed plane illud tacere non debeo, quod se dicant tuam Sanctitatem, hoc excepto, in factis et dictis omnibus admirari. Tuum erit decernere quomodo sit in hoc eorum contradictio toleranda. Ncc mireris , quod aliter vel aliqua in hac epistola addidi, quantum puto, quæ in superiore non dixeram ; talis est enim nunc eorum definitio, praeter illa quæ per festinationem aul oblivionem fortasse praeterii. 10. Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere tuo moliris (a), quaeso,liabere mereamur ; maximo ' ut per eorum auctoritatem, si qua tibi in tuis displicent, a dignitate tui nominis jam non trepidi sequestro. n,us. Librum etiam de Gratia et Libero Arbitrio non liabemus ; superest ut eum, quia utilem q;aestioni confidimus, mereamur accipere. No!o autem Sanctitas tua sic me arbitretur hæc scribere, quasi de iis quæ r nc edidis:i, ego dubitcm. Sufficiat nihi pœna mca, quod a præsentiæ tuæ deliciis exsul;itus, ubi sa'ti'rilu * *,*; ! »'iiros Mss., no!i;it.

[ocr errors]

uberibus nutriebar, non solum absentia tua crucior, verum etiam pervicacia quorumdam , qui non tantum manifesta respuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt. Caeterum liac suspicione in tantum careo, ut potius infirmitatem meam, qua tales parum patienter fero, notabilem putem. Qualiter autem ad haec consulendum judices, ut dixi , tuae sapientiæ derelinquo. Nam ad me hoc pertinere credidi , pro ea quam Christo vel tibi debeo charitate, ut quæ in quaestionem veniunt, non tacerem. Quidquid pro ea gratia quam in te pusilli cum magnis miramur, volueris aut valueris, gratissime accipiemus, tanquam a nobis charissima et reverendissima auctoritate decretum. Sane quia, urgente perlatore, timui ne vel non omnia , vel liaec ipsa minus digne, conscius mearum virium , possem dirigere : egi cum viro, tum moribus tum eloquio et studio claro, ut quanta posset collecta suis litteris intimaret (a) : quas conjunctas his destinare curavi. Est enim talis qui, etiam præter hanc necessitatem, dignus tuæ Sanctitatis notitia judicetur. Sanctus Leontius diaconus, cultor tuus, cum meis parentibus multum te salutat. Memorem mei Paternitatem tuam Dominus Christus Ecclesiæ suæ annis pluribus donare dignetur, domine pater. Et infra : Sciat Sanctitas tua, fratrem meum, cujus maxime causa hinc discessimus, cum matrona sua ex consensu perfectam Deo continentiam devovisse. Unde rogamus Sanctitatem tuam, ut orare digneris, quo hoc ipsum in eis Dominus confirmare et custodire dignetur. (a) prosperum intelligere videtur, cujus præcedit epistola.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

In quo praedestinationis et gratiæ veritas propugnatur contra semipelagianos, homines videlicet a pelagiana haeres' omniiio nequaquam recedentes, dum salutis initium ac fidei ex nobis ipsis esse volunt, ut hoc tanquam merito præcedente cætera bonâ domo Dei consequantur. Ostendit Augustinus, donum Dei esse, non solum incrementum, sed ipsum quoque initium fidei. Hac de re se aliter sensisse aliquando, et in opusculis ante suum episcopatum scriptis errasse non di.fitetur, velut in illa quam objectant, Exp9sitione , propositionum ex E|iistola ad ßomanos. At postea convictum se indicat hoc præcipue testimónio, Quid autem habes quod non accepisti? quod testimonium de ipsa étiam fide accipiendum probat. Fidem inter alia numerandam esse opera, quilus Dei gratiam præveniri negat Apostolus, cum dicit, Non er ribus. Gratia dnritiam cordis aufferri; et ad Christuim venire omnes qui a Patre docentur ut veniant : quos autem docet, misericordia docere; et quos non docet, judicio non docere. Locum ex ipsius Epistola 102, quæst. 2, de tempore christianae religionis, qui a Semipélagianis allegatur, posse recte salva gratiæ ac prædestinationis doclrina explicari. Docet quid inter gratiam, iintersit et prædestinationem. Porro prædestinatione Deum ea præscivisse quæ fuerat ipse facturus. Prædestinatiónis adversarios, qui ad incertum voluntatis Dei deduci se nolle dicuntur, miratur malle seipsos infirmitati suæ, quam firmitati promissionis Dei committere. Eosdem hac auctoritate, $i credideris, salvus eris, abuti éommonstrat. Gratiæ ác prædestinationis veritatem relucere in parvulis qui salvantur, nullis suis meritis discreti a cæteris qui pereunt. Non enim inter eos discerni ex præscientia meritorum, quæ si diutius viverent fuerant habituri. Ab adversariis illud injuria tanquam mom canonicum testimonium respui, quod in eam rem attulit, Raptus est ne malitia , etc. Præclarissimum exemplum prædestinationis et gratiae esse ipsum salvatorem, in quo homo, ut a Verbo Patri coæterno in unitatem personæ assumptus salvator et Filius Dei unigenitus esset, nullis præcedentibus vel operum vel fidei meritis comparávit, Praedestinâtes vocari certa quaJam eleclorum propria vocatione; atque ante mundi constitutionem electQs esse, non quia credituri præsciebantur et iuturi sancti, sed ut tales essent per ipsam electionem gratiæ, etc.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

De Praedestimatione Sanctorum liber ad Prosperum et hilarium primus, recognitus est ad vaticanos codices quatuor, et ad Gallicanos sexdecim, ad Regium, ad Noalliensem, eum scilicet qui nostrae Germanensi hibliothecae ex nobilissimi doiuini ducis Noalliensis domo accessit, ad Colbertinum, ad Sorl)onicum, ad Genovefæamum, ad itemensem majoris Ecclesiae, ad codicem Emerici Bigot, ad codicem Nicolai Maaessier, ad Metensem abbatiæ s. Arnulphi, ad Andegavensem s. Alijiui, ad collicem abbatiæ S. Ebrulphi, tandem ad Gemmeticensem, Beccensem, Michaelinuim, Pratellensem, et Corbeiensens : necnol. ad Lovaniensium varias lectiones ex quatuor Belgicis Mss. exceritas; et ad editiones veteres Am. Er. et lov.

Comparavimus præterea eas omncs editiones initio Retr. ct Confcss., t. 1, memoratas. M. (n) Scriptus post Retractationum !ibrns, anno Christi {28 atit {20.

[graphic]
[graphic]

qua eos qui tales sunt, ita non vultis errare, ut post uot libros de hac re vel epistolas meas, adhuc me desideretis liinc scribere, tantum amo, quantum non possum dicere; et tantum me amare, quanlum de])eo, non audeo dicere. Quapropter ecce rescribo vobis, et licet jam non vobiscum, lamen etiam per vos adhuc ago, quod me satis egisse credebam. 9. Consideralis enim litteris vestris vidcre- milii videor eos fratres, pro quibus geritis piam curam, ne teneant poeticam sententiam , qua dictum est, « Spes sil)i quisque » (Virgil., Æneid. lib. 11, vers. 509); et in illud incurrant quod non poetice, sed propheticc dictum est, Maledictus omnis qu:i spem habet in liomine (Jerem. xvii, 5), eo modo esse tractandos, quo traclavit Apostolus, quibus ait, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Adhuc quippe in quæstione caligant de prædestinatione sanctorum : sed hal)ent unde, si quid aliter in ea sapiunt, hoc quoque illis revelet Deus, si in eo ambulent in quod perveneruiit. Propter quod Apostolus cum dixisset, Si quid c.iter sapitis, hoc quvque vobis Deus revelabit : Verumtamen, inquit, in quod pervenimus , in eo ambulemus (Philipp. iii, 15, 16). Pervenerunt autem isti fratres nostri, pro quibus sollicita est pia charitas vestra , ut credant cum Ecclesia Christi, peccato primi hominis obnoxium nasci genus humanum, nec ab isto malo nisi per justitiam secundi hominis aliquem liberari. Pervenerunt etiam, ut præveniri voluntates h0minum I)ei gratia fateantur, atque ad nullum opus bonum vel incipiendum vel perficiendum sibi quemquam sufficere posse consentiant. I{etenta ergo ista in quæ pervenerunt, plurimum eos a Pelagianorum errore discernunt. Proinde, si in eis ambulent et orent eum qui dat intellectum, si quid de prædestinatione aliter sapiuht, ipse illis hoc quoque revelabit : tamen etiam nos impendamus eis dilectionis affectum ministeriumque sermonis, sicut donat ille quem rogavimus*, ut in his litteris ea quæ illis essent apta * et utilia diceremus. Unde enim scimus ne forte Deus noster id per hanc nostram velit efficere servitutem, qua eis in Christi libera charitate servimus? CAPUT II. — 3. Prius itaque fidem qua christiani sumus, donum Dei esse debemus ostendere : si tamen diligentius id facere possumus, quam in voluminibiis tot tantisque jam fecimus. Sed nunc eis respondendum esse video, qui divina testimonia, quæ de hac re adhibuimus, ad hoc dicunt valere , ut noverimus ex nobis quidem nos habere ipsam fidem, sed incrementum ejus ex Deo: tanquam fides non ab ipso lonetur nobis, sed ab ipso tantum * augeatur in nobis, eo merito, quo coepit a nobis *. Non ergo receditur ab ea sententia, quam Pelagius ipse in episcopali judicio Palæstino, sicut eadem Gesta testantur, damnare

[ocr errors]

compulsus est, t Gratiam Dei secundum merita nostra dari (a); » si non pertinet ad Dei gratiam quod credere cœpimus, sed illud potius quod propter hoc nobis additur, ut plenius perfectiusque credamus : ac per hoe, initium fidei nostræ priores damus Deo, ut retribuatur nobis et supplementum ejus; et si quid aliud fideliter poscimus. 4. Sed contra haec cur non potius audimus : Quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam er ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. xi, 55, 36)? Et ipsum igitur iuitium fidei nostræ, ex quo, nisi ex ipso est? Neqne enim hoc excepto ex ipso sunt catera : sed eae ipso, et per ipsum , et in ipso sum: omnia. Quis autem dicat eum qui jam cœpit credere, ab illo in quem credidit nihil mereri? Unde fit ut jam morenti caetera dicantur addi retributione divina ; ac por hoc gratiam Dei sectmdum merita nostra lari : quod objectum sibi Pelagius, ne damnaretur, ipse damnavit. Quisquis igitur hanc damnabilem vult ex omni parte vitare sententiam, veraciter intelligat dictum, quod Apostolus ait : Vobis donatum est pro Christo , non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. i, 29). Utrumque * ostendit Dei donum, quia utrum-juc dixit esse donatum. Nec ait, Ut plenius et perfectius credatis in eum; sed, ut credatis in eum. Nec se ipsum misericordiam consecutum dixit, ut fidelior, sed ut fidelis esset (I Cor. vii, 25). quia sciebat non se initium fidei suæ priorem dedisse Deo, ct retributum sibi ab illo ejus augmentum ; sed ab eo se factum fidelem, a quo et apostolus factus est. Nam scripta sunt etiam fidei ejus initia (Act. ix), suntque ecclesiastica celebri * lectione notissima (b). Aversus quippe a fide quam vastabat, eique vehementer adversus, repente est ad illam gratia potentiore conversus; convertente illo cui hoc ipsum fact:iro per prophetam * dictum est, Tu convertens vivificabis nos (Psal. lxxxiv, 7) : ut non solum ex nolente fieret volens credere; verum etiam ex persecutore persecutionem in ejus fidei, quam persequeliatur, defensione pateretur. Donatum quippe illi erat a Christo, non solum ut crederet in eum, verum etiam ut pateretur pro eo. 5. Et ideo commendans istam gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita : Non quia idonei sumus, inquit, cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. iii, 5). Atlendant hic, et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei coeptum , et ex Deo esse fidei supplementum. Quis enim non videat, prius esse cogitare quam credere ? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse cre* I.ov., ttrumque enim. Abest, enim, ab aliis libris. * Noalliensis Ms., celebrata. Alii Mss. cum editis, celebri. * plures Mss., per prophetiam. % yide librum de Gestis pelagii, n.30. b) Lectionem Actuum Apostolorum in Ecclesia celebrem dicit, quod jam tum usu receptum esset, ut sclemniter quotannis fepeteretur tempore Pascliali. « Actus Apostolorum, » ait in sermone 515, n. 1, « liber est de canone Scriptura

[ocr errors]

dendum. Qnamvis enim raptim, quamvis celeriim* credendi voluntatem qu;vdain cogitationes' antes olent, moxque illa ita sequatur, ut quasi conjunctissima comitetur; necesse est tamen ut omnia quæ creduntur, prævcniente cogitatione credantur. Quanquam et ipsum credere, nihil aliud est, quam cum assensione cogitare. Non enim omiiis qui cogitat, credit; cum ideo cogitent plerique, ne credant : sed cogitat omnis qui credit, et credendo cogitat, et cogitando credit. Quod ergo pertinet ad religionem atque pietatem (de qua loquebatur Apostolus), si non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex l)eo est; profecto nom sumus illonei credere aliquid quasi ex nobismetipsis, quod sine cogitatione non possumus, scd sufficientia nostra * qua credere iucipiamus, ex Deo est. Quocirca, sicut nemo sibi sufíicit ad incipiendum vel perficiendum quodcumque opus bonum ; quod jam isti fratres, sicut vestra scripta indicant (In Epistola Ililarii, n. 2 , supra, col. 953-953), verum esse consentiunt; unde in omni opore bono et incipieiido et perficiendo sufficientia nostra ex Deo est : ita nemo sibi sufficit vel ad incipiendam vel ad perficiendam fidem, sed sufficientia nostra ex Deo est : quoniam fides si non cogitetur, n:illa est; et non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est. 6. Cavenlum ost, fratres dilecti a Deo, ne homo se extol!at adversus Deum, cum se dicit facere quod promisit Deus. Nonne fides gentium promissa est Abrahæ, et ille dans gloriam Deo, plenissime credidit quoniam quod * promisit, potens est et facere (Rom. iv, 20, 21)? Ipse igitur fidem gentium facit, qui potens est facere quod promisit. Porro, si operatur Deus fidem nostram, miro modo agens in cordibus nostris ul credamus ; numquid metuendum est ne totum facere non possit, et ideo homo sibi primas ejus vindicat partes, ut novissimas ab illo accipere mereatur? Videte si aliud agitur isto modo, nisi ut gratia Dei secundum merita nostra detur quolibet modo, ac sic gratia jam non sit gratia. Redditur namque hoc pacto debita, non donatur gratis : debetur enim credenti, ut a Domino ipsa fides ejus augeatur, et sit merces fidei coeptæ fides aucta; nec attenditur, cum hoc dicitur, non secundum gratiam, sed secundum debitum istam mercedem credcntibus imputari. Cur autem non to

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

ipso siiji esse quod crcJit, quasi componit homo, cuin I)eo, ut partem fidei sibi vindicet, at jue il!i partem relinquat : et quod est elatius, primam tollit ipse *. sequentem dat illi ; et im eo quod dicit esse amborum, priorem se facit, posteriorem Deum. CAPUT IiI. — 7. 'Non sic pius atque humilis doctor ille sapiebal : Cyprianum beatissimum loquor, qui dixit, t In nu!lo gloriandum, quando nostrum nihil sit » (Ad Quirinum, lib. 3, cap. 4). Quod ut ostenderet, adhibuit Apostolum testem dicentem, Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, qiiit gloriaris quasi non acceperis (I Cor. iv, 7)? Qiio praecipue testimonio etiam ipse convictus sum, cum similiter errarem, pulans fidem qua in Deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis, et pcr illam nos impetrari Dei dona quibus temperanter et juste et pie vivamus in hoc sæculo. Neque enim fidem putabam Dei gratia præveniri, ut per illam nobis daretur quod poscereinus utiliter; nisi quia credere non possemus, si non præcelleret praeconinm veritatis : ut autem prædicato nobis Evangelio consentiremus, nostrum esse proprium, et nobis ex nobis esse arbitrabar. Quem meum errorem nonnulla opuscula mea satis indicant, ante episcopatum meum scripta. In quibus cst illud quod commemorastis in litteris vestris (In Epist. Ililarii, n. 5, supra, col. 955-956), ubi est expositio quarumdam propositionum ex Epistola quæ est ad Romanos. Denique, cum mea cuncta opuscula retractarem, eamque retractationem stilo prosequerer, cujus operis jam duos absolveram libros, antequam scripta vestra prolixiora sumpsissem, cum ad hunc librum retractandum in primo volumine pervemissem, sic inde locutus sum : « Item disputans, » inquam , t quid elegerit Deus in nondum nato , cui dixit serviturum esse majorem ; et quid in codem majore similiter nondum nato reprobaverit : de quibus propter hoc commemoratur, quamvis longe postea prolatum , propheticum testimonium , Jacob dileri, Esau autem odio habui (Rom. ix, 13; Malach. I, 3); ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem : Non ergo elegit Deus opera cujusquam in praescientia, quæ ipse daturus est; sed fidem elegit in præscientia, ut quem sibi crediturum esse præscivit, ipsum elegerit *, cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando, etiam æternam vitam consequeretur.Nondum diligentius quæsiveram , nec adhuc inveneram, qualis sit electio gratiæ; de qua idem dicit apostolus, Reliquiae per electionem gratiæ salvæ factæ sunt (Rom. xi, 5) : quæ utique non est gratia, si eam merita ulla præcedant : ne jam quod datur, non secundum gratiam, sed secundum debitum, reddatur potius meritis, quam donetur. Proinde quod continuo dixi, Dicit enim idem apostolus, Idem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. xii, 6); nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: ac deinde subjunxi, Quod ergo* credimus, nostrum est; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum;

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »