Obrázky na stránke
PDF
ePub

98

ctum est ut Augustinus, qui in epistola ad Valentinum prima, hoc in monasterio quosdam esse, qui revera liberum negarent arbitrium, quasi rem certam posuerat (Epist. 214); quique postea, forte alterius Felicis relatu edoctus, ea de re quodam modo hæsitabundus locutus fuerat, dicens quosdam esse qui sic gratiam defenderent, ut negarent liberum arbitrium, aut qui hoc negari existimarent, quando illa defenditur (Infra, de Gratia et Libero Arbitrio, n. 1: hine factum igitur, ut in Retractationibus, pot acceptam Valentini responsionem et auditum Florum, diceret elucubratum a se librum eorum causa, qui cum defenditur Dei gratia, putantes negari liberum arbitrium, sic ipsi defendunt liberum arbitrium, ut negent Dei gratiam, asserentes eam secundum merita nostra dari (Retract. lib. 2, cap. 66).

Accepit quoque Augustinus, ilque forsitan ex eodem Floro, in Adrumetino monasterio reperiri quendam (Ibid., cap. 67), qui objectaret: Utquid nobis prædicatur atque præcipitur, ut declinemus a malo, et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed id velle et operari Deus operatur in nobis? Ergo præcipiant tantummodo nobis quid facere debeamus qui nobis præsunt. ei ut faciamus orent pro nobis non autem nos corripiant et arguant, si non fecerimus. Quomodo meo vitio non habetur, quod non accepi ab illo, a quo nisi detur, non est omnino alius unde tale ac tantum munus habeatur (Infra, de Correptione et Gratia, n. 4-6)? Falsa illa consecutio, qua hic monachus gratiæ doctrinam in invidiam adducere nitebatur, Augustinum inpulit ut eamdem doctrinam adversus eos qui liberum arbitrium non secundum gratiam, sed contra eam defendebant (Ibid., n. 17), nova ipse emissa lucubratione tuerctur. Hic ille liber est, ab eo prænotatus, De Correptione et Gratia; quem iisdem Valentino et cum illo moaachis inscripsit: tametsi in eo non impugnarentur illi, utpote quorum rectum esset cor in Deum; nam et ille ipse, a quo fuerat ita objectatum, poterat ab opinione discessisse. Certe quidem profitetur sanctus Doctor, non se adversus Adrumetinos, sed adversus eos agere, qui cum nihil nisi terrenum sapiant, nolunt se ob mala quæ perpetrant, a gratiæ prædicatoribus reprehendi; vel saltem adversus ipsas humanas cogitationes, quæ quorumdam mentibus incurrere possent (Ibid., n. 6). Quin etiam in disputationis serie illos impetit, qui nondum Baplismo erant regenerati.

In hoc maxime libro Augustinus prædestinationis fundamenta, quæ hactenus non tam clare ac distincte proposuerat, liquidius explicare cœpit (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 55). Unde qui Massiliæ hoc mysterium impugnabant, infensissimi erant huic operi : quod e contrario multum solatii ac luminis Prospero cæterisque gratiæ defensoribus afferebat. Principio libri ponit catholicam fidem de lege, de libero arbitrio, de gratia: et docet gratiam Christi eam esse, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum operantur bonum, ipsa non solum monstrante, sed etiam præstante ut id cum dilectione agant. Correptionem hominum malorum, qui hanc gratiam non acceperunt, nec injustam esse, cum sua voluntate mali sint; nec inutilem, tametsi fatendum est non nisi per Deum fieri ut prosit. Perseverantiam in bono magnum revera esse Dei donum : tamen qui non accepto hocce dono fuerit sua voluntate relapsus in peccatum, eum non correptione tantum, sed si usque ad mortem in mala permanserit, etiam æterna damnatione dignum esse. Cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat, esse inscrutabile. Ex prædestinatis nullum perire posse: ac proinde perseverantiam, quam non omnes accipiunt qui hic filii Dei appellantur, iis omnibus dari qui vere filii sunt præscientia et prædestinatione Dei. Occurrit quæstioni de Adamo, quomodo ipse non perseverando peccavit, qui perseverantiam non accepit. Ostendit tale primum ipsi datum esse adjutorium, per quod possel, ac sine quo non posset permanere si vellet, non quo fieret ut vellet : nunc vero per Christum dari, non solum sine quo permanere non possumus, etiamsi velimus, verum etiam tantum ac tale, quo fiat ut velimus. Prædestinatorum, quibus proprium est hujusmodi donum, probat certum esse numerum, neque augendum, neque minuendum : et cum ignotum sit, quis ad eum numerum pertineat, quis non pertineat, medicinalem correptionem adhibendam esse omnibus peccantibus, ne vel ipsi pereant, vel alios perdant. Concludit tandem, neque gratia prohiberi correptionem, neque correptione negari gratiam. XXVII. Leporius monachus Galliis ob dogmata fidei Incarnationis et divinæ gratiæ contraria

exturbatus, per Augustinum in Africa ad emendationem adducitur.

Asserit in superiore illo libro Augustinus, usque tunc repertum esse neminem tam cæcum tamque ignarum in fide, ut dicere auderet, Christum de Spiritu sancto et virgine Maria filium hominis natum, per liberum tamen arbitrium bene vivendo et sine peccato bona opera faciendo meruisse, ut esset Dei Filius (Infra, de Correptione et Gratia, n. 30). Verumtamen hoc ipsum Cassianus quibusdam attribuit, quorum e præcipuis erat Leporius (Infra, Append. parte 2): qui quidem Leporius in emendationis suæ libello rem confitetur satis aperte. Hæc igitur palinodia, quæ potissimum ad Augustini laborem ac diligentiam referenda est, omnino videtur memorato libro posterior; prior autem ultimo in Julianum opere: siquidem isto in opere hunc errorem, ob verba quædam Juliani, quæ huc pertinere aliquo modo videbantur, Pelagianis tam incunctanter objectat sanctus Doctor (Infra, Operis imperfecti contra Julianum lib. 4, cap. 84), ut ipsum hujus additæ per eosdem impietatis factuin aliunde certiorem, par sit existimare.

Leporius monachum in Galliis professus, vitæ puritate inter alios eminebat: verum idem virtutem suam non adjutorio divino, sed libero tantum arbitrio propriisque viribus adscribebat, doctrinam Pelagianam secutus, qua et imbutum fuisse eum ab ipsomet Pelagio, indicare videntur illa verba Cassiani: Ex Pelagii institutione vel potius praritate descendens. Quin etiam idem hic in præcipitium multo perniciosius ruit. Etenim recensitus est inter præ

cipuos duces eorum, qui per id tempus e Pelagianæ hæreseos principiis et antiquam Ebionitarum impietatem renovarunt, et Nestorianæ jecerunt fundamenta. Inter alia, cum dicerent isti, solitarium hominem Jesum Christum sine ulla peccati contagione vixisse; eo progressi erant, ut assererent, homines si velint, sine peccato esse posse, absque adjutorio Det. Exinde in majorem insaniam prorumpentes dicebant, Jesum Christum hunc in mundum non ad præstandam humano generi redemptionem, sed ad præbenda bonorum actuum exempla venisse. Scribit Cassianus, emersisse hanc pestem ætate sua, et maxime Beligarum urbe; vel, ut alia lectio habet, ex maxima Veligarum urbe. An autem Belicam designatam voluerit, an vero legere oporteat, ex maxima Belgarum urbe, quod nomen Augustæ Trevirorum conveniret, aliorum judicium esto. Atqui eodem affirmante Cassiano constat, Leporium in Galliis hanc camdem hæresim vel primum, vel primos inter defendisse (Infra, Append. parte 2). Facundus quoque memoriæ prodidit eamdem illum doctrinam tradidisse in Galliis, quam postea in Oriente Nestorius disseminavit (Facundus, lib. 1, cap. 4).

Errores suos Leporius evulgaverat scripta epistola, quæ graviter offendit orthodoxos et ingentia scandala peperit. Cassianus, qui poterat jam inde ab anno quadringentesimo decimo quinto in Provincia versari, profitetur se illum, ut resipisceret, admonuisse : idem quoque præstitere alii e Galliis eruditi viri, sed frustra (Infra, Append. parte 2). Quapropter monachum errantem pro suæ arrogantiæ merito corripientes episcopi Gallicani, Proculus et Cylinnius, impia illius dogmata damnaverunt. Ille Galliis exturbatus trajecit in Africam cum aliquot erroris sociis: ubi Africanorum quorumdam antistitum, sed Augustini præsertim opera, divino affulgente lumine, a cæcitate sua liberatus, errorem agnovit, ejusque perniciem summa cum detestatione abdicavit. Nam non solum in Africa eum cum gravi dolore ac pia quadam impudentia confessus est; sed etiam, quia in Galliis vulgatus fuerat suus ille error, ibi quoque emendationem suam voluit palam apparere. Quocirca libellum isthuc misit gemitibus pœnitentiæ suæ plenissimum: pristina deliramenta tam magnifice, ut Cassiani verbis dicamus, condemnans, ut non minus pene admiranda sit correctio illius, quam illæsa multorum fides (Ibid.). Ea occasione Proculo et Cylinnio episcopis Augustinus scripsit cum Aurelio, Florentio et Secundino communem epistolam, in qua eos quoque qui cum Leporio trajecerant cum eodem correctos et sanatos esse renuntiant (Epist. 219). XXVIII. Contra Pelagiani erroris reliquias quasdam in Vitali deprehensas afferuntur sententiæ de gratia duodecim ad catholicam fidem pertinentes.

Perniciem multo majorem Ecclesiæ, apud Gallias præsertim, creavit surculus alius hæresis Pelagianæ, qui tanto latius diffudit sese, atque altiores radices egit, quanto is prima fronte apparuit minus injuriosus in Christi Salvatoris gratiam, quam haud parum quoque amplificare videbatur. Hujus initia quædam prodierunt cum novo dogmate Vitalis, viri aliunde catholici, qui cum esset in Carthaginensi eruditus Ecclesia, præcipuam quamdam doctrinæ Cypriani ejus urbis episcopi venerationem debebat: a qua illum tamen temere discedere conquerebatur Augustinus. Et Vitalem quidem hæreticum Pelagianum esse sanctus Doctor non credebat; sed minime tam orthodoxum esse audierat, ut nihil illius ad eum transiisset vel in eo relinqueretur erroris. Pelagiani quippe, omnia, ut eidem scribit, ad fidelem piamque vitam hominum pertinentia ita tribuunt libero voluntatis arbitrio, ut habenda ex nobis, non a Domino putent esse poscenda : tu autem, si ea, quæ de te audio, vera sunt, initium fidei, ubi est etiam initium bonæ, hoc est, piæ voluntatis, non vis donum esse Dei, sed ex nobis nos habere contendis ut credere incipiamus; cætera autem religiosæ vitæ bona Deum per gratiam suam jam ex fide petentibus, quærentibus, pulsantibus donare consentis. Vitalis deinde ad Paulum apostolum, ubi docet, Deum in nobis operari velle et perficere, sic respondebat : Per legem suam, per Scripturas suas Deus operatur ut velimus, quas vel legimus, vel audimus: seď eis consentire vel non consentire ita nostrum est, ut si velimus, fiat; si autem nolimus, nihil in nobis operationem Dei valere faciamus. Neque absimiliter interpretabatur Psalmistam, idcirco putans dictum, a Domino gressus hominis dirigi, ut viam ejus velit, quia ejus doctrinam suasione præcedente, subsequente consensione sectatur; quod libertate naturali si vult facit, si non vult non facit, pro eo quod fecerit præmium vel supplicium recepturus.

Hunc Vitalis errorem, quem ipsum amplexi sunt qui vocantur Semipelagiani, epistola ad cumdem scripta inde potissimum refellit Augustinus (Epist. 217), quod Ecclesia preces apud Deum fundat pro infidelibus, ut convertantur, et gratiarum actiones pro iisdem ad fidem Conversis rependat; necnon pro fidelibus adhibeat orationes, ut in eo quod esse cœperunt. ajus munere perseverent: neque enim tam corruptum putabat hominis hujus animum, ut eas improbaret. Utitur quoque Cypriani libro in Orationem Dominicam, et item alio de Mortalitate. Proponit eidem duodecim sententias de gratia, quæ totam quæstionem dirimebant, utpote quarum singulæ planum facerent, gratia Dei præveniri hominum voluntates et per hanc eas potius præparari, quam propter earum meritum dari. Hiæ sententiæ sunt : 1. Nondum natos nihil egisse in vita propria boni seu mali; nec secundum merita prioris alicujus vitæ, in hujus vitæ venire miserias, sed secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquæ prima nativitate contrahere, nec liberari a supplicio mortis æternæ, quod trahit ex uno in omnes transiens justa damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo. 2. Gratiam Dei nec parvulis nec majoribus secundum merita dari. 3. Majoribus ad singulos actus dari. 4. Non omnibus hominibus dari; et quibus datur, non solum secundum merita operum non dari, sed nec secundum merita voluntatis eorum quibus datur: quod maxime apparet in parvulis. 5. Eis quibus datur, misericordia Dei gratuita dari. 6. Eis quibus non datur justo judicio Dei non

uari. 7. Quod omnes astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quæ per corpus gessit, non secundum ea quæ si diutius viveret gesturus fuit; sive bonum, sive malum. 8. Etiam parvulos secundum ea quæ per corpus gesserunt, recepturos bonum vel malum; il est, tempore quo in corpore fuerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt, etc. 9. Felices esse mortuos qui in Domino moriuntur, nec ad eos pertinere quidquid acturi fuerant, si tempore diuturniore vixissent. 10. Eos qui corde proprio credunt in Dominum, sua id facere voluntate ac libero arbitrio. 11. Pro cis qui nolunt credere, nos qui jam credimus, recta fide agere, cum Deum oramus ut velint. 12. Pro eis qui ex illis crediderunt, tanquam de beneficiis, recte atque veraciter et debere nos Deo agere gratias et solere. Quæ quidem dogmata ad numerum duodenarium se ideo redigere dicit, ut et facilius memoriæ mandentur, et distinctius teneantur: hæc autem omnia ad fidem veram et catholicam pertinere, certissimum esse catholicis Christianis. Demum in extrema parte epistolæ addit, cum eodem Vitali, si persistat in errore, aliter agendum esse, ne alios in errorem mittat, id est, contumacem ab Ecclesiæ corpore resecandum.

Epistola hæc ad Vitalem videri potest Adrumetinorum dissensione ac libris ad eam componendam editis posterior. Is nempe circa eamdem cum illis quæstionem laborans, existimavit non aliter posse liberum hominis arbitrium et Dei justitiam servari, nisi dicatur, et fidem et divinæ suasioni consensionem esse a nobis, id est, ex propria voluntate; ita ut quisque pro eo quod ex libertate naturali fecerit, præmium vel supplicium sit recepturus. Quoniam autem in libro de Gratia et Libero Arbitrio, contrarium ab Augustino assertum erat, id est, ex Dei dono ipsam fidem ac bonam voluntatem venire (Infra, de Gratia et Libero Arbitrio, n. 16 sqq.), hoc forte permotus Vitalis apertius contradicere cœpit, et Pauli ac Psalmista testimoniis in eodem libro adhibitis respondere (Ibid., n. 32). Porro versiculum Psalmi trigesimi sexti, quem in memorato libro tantummodo indicaverat Augustinus, urget hic explicatque contra Vitalem, tum etiam ipsum ex Ecclesiæ precibus pro incredulis, quod argumentum in eodem libro leviter tetigerat, operosius refellit.

XXIX. Augustini extrema ætate Semipelagiani Massilienses in dogma prædestinationis insurgunt. Id Augustinus propugnat libris ad Prosperum et Hilarium de Prædestinatione San-ctorum, et de Dono Perseverantiæ.

Hac ultima sua ætate suscepit Augustinus aliud contra secundam Juliani responsionem opus, quod ad extremam usque vitam prosecutus, imperfectum nobis reliquit; de quo imperfecto opere agemus infra propria in illud admonitione jam vero dicturi sumus, qua Deus occasione beatum Antistitem, quem in gratiæ suæ defensorem elegerat, ad prædestinationis dogma, priusquam hinc ipse migraret, asserendum induxerit: quod sane dogma, ex eo quod Pelagius in Palæstina synodo vel invitus concesserat, gratiam non secundum merita dari, necessario sequebatur (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 41).

Erant ergo Massiliæ aliisque in locis Galliarum non pauci, qui sibi ex imperitia persuaderent, quidquid suis in Pelagianos libris de vocatione electorum secundum Dei beneplacitum scripserat Augustinus, id totum a Patrum opinione atque Ecclesiæ sententia abhorrere (Epist. 225, n. 2). Illud idem sanctis juxta ac peccatoribus negligentiam teporemque injicere: quia quoquo modo se egerint, non posset aliud erga eos, quam Deus definivit, accidere. Ac proinde, ut maxime vera esset illa doctrina, non tamen evulgandam esse quippe quæ, cum nequaquam esset necessaria, effectus traheret admodum periculosos, necnon cohortantium incitamenta vana cassaque redderet. Quæ sua crat a catholico illo dogmate, unde consecutiones tam odiosas colligebant, abalienatio, eos in celebres Semipelagianorum (quippe hoc nomen merito suo consecuti sunt) errores impulit. Nam illi prius meliora et magis orthodoxa sentiebant; sed certis regulis ac fundamentis destituti, modo huc, modo illuc mentem atque opinionem transferebant (Ibid., n. 6). Visum illis, initium fidei et in finem perseverantiam sic esse in nostra potestate, ut non sint dona Dei (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 42); aut a Deo nonnisi talem dari perseverantiam, a qua possit homo sua voluntate deficere (Epist. 226, n. 4). Nec deerant etiam qui a Pelagianis semitis adeo non declinabant, ut nullam aliam gratiam, quam rationem liberumque arbitrium homini nihil prius merenti a Creatore datum, agnoscere viderentur (Epist. 225, n. 4). Nihilominus tamen, qui amplectebantur hosce. errores, viri erant inter cæteros clari, qui virtutum omnium studio, ac probitatis qua fulgebant opinione, magnam sibi auctoritatem apud simpliciores quosque paraverant. Sed nulli recipiendis Pelagianorum impiis placitis magis obnoxii sunt, nisi ab se ipsis sibi caveant, quam isti; nec fere reperiuntur, qui Dei beneficiis abutantur facilius, illis intumescendo et sibi ipsis accepta referendo, quam qui pluribus ab eo fuere cumulati. Massiliensium Christi servorum, hoc est, monachorum, magnam partem pestis ista corripuerat: neque ullus est qui ignoret, Joannem Cassianum, a quo isthic monasterium constitutum fuerat, hunc eumdem errorem propagasse scriptis suis, ac potissimum Collatione tertia decima, quam sub annum quadringentesimum vigesimum sextum in lucem emisit, uno videlicet anno, postquam Valentinianus Gallicanos episcopos, qui Pelagii dogmata sectarentur, abdicari expellique jusserat. Ad hæc, auctoritatis non minimum eidem errori hinc accedebat, quod eorum, a quibus defendebatur, nonnulli summo sacerdotii honore, id est, episcopatu nuper obtento præeminebant (Ibid., n. 7). Hilarius quoque ipse episcopus Arelatensis, qui Honorato circa finem anni quadringentesimi vigesimi octavi successerat, in cæteris doctrinæ Augustini sectator et admirator, in iis tamen quæ ad prædestinationem spectant, angebatur, ac nonnihil in quere— lam trahebat, superque hoc cogitata sua eum sancio Doctore conferre cupiebat.

Virorum tam illustrium, tamque in Ecclesia et pietate et dignitate præstantium auctoritas corum errorem cum sibimetipsis, tum aliis magis periculosum reddebat : debita enim eisdem veneratio et rudes in imitationem pertrahebat, et simul peritiorum linguas inutili silentio cohibebat; ita ut vix reperiretur ullus, qui vel ipsos admoneret, vel errori quem docebant, occurreret, præter paucos perfectæ gratiæ intrepidos amatores (Epist. 225, n.7). Horum e numero fuere Prosper et Hilarius quidam, alius ab episcopo Arelatensi, cum ille ordinis esset laicorum (Epist. 226, n.9). Hic certe consuetudinis Augustini deliciis potitus aliquando fuerat, doctrinæque ejus salubri lacte nutritus: ac proinde licet id temporis, ut credibile est, patria et consanguineorum conspectu frueretur; se tamen tanquam extorrem reputabat. Videtur autem ab Augustini convictu eo consilio discessisse, ut fratris sui conjugali vinculo alligati salutem procuraret. Hoc nutu divino factum fuisse probavit eventus. Etenim præter ab eo susceptam gratiæ defensionem in Galliis, ipsius frater de consensu uxoris continentiam amplexus est, quam uterque se ad extremum usque spiritum perfecte servaturos Deo voverunt (Ibid., n. 2). Nihil autem, nostra quidem opinione, prohibet, quominus Hilarium hunc existimemus eumdem esse, qui circiter annum quadringentesimum decimum quartum e Sicilia epistolam Augustino de erroribus Pelagianorum scripsit. Præterquam quod animo torquebatur ille ob amissam sancti Doctoris præsentiam, summo quoque dolore ipsum afficiebat, quod non solum dogmata tam manifesta, quæ idem Sanctus tradiderat, respuerentur, sed etiam ab iis qui illa minime caperent, reprehenderentur. Quocirca etsi venerationem, quam ex ecclesiastica consuetudine viris ejusmodi superioris ordinis laici debent, religiose exhiberet; tamen oblata occasione non tacebat, sed catholicam doctrinam pro datis sibi a Deo viribus tuebatur.

Prosper autem, qui Augustino in defendendæ gratiæ munus ac laborem successit, Aquitanus erat, sermone scholasticus (ex Gennadio), hoc est, egregie litteratus, et omnino vir tum moribus, tum eloquio et studio clarus (Epist. 226, n. 10), nec sancti Antistitis notitia indignus: quamvis se ipse tantum ex ordine laicorum fuisse quodam modo indicet, ubi profitetur minime se parem auctoritati memoratorum Semipelagianorum, a quibus multum et vita meritis, et summo sacerdotii honore superatur. Augustinum nunquam viderat, sed tantummodo officiosis salutaverat litteris, quas per Leontium diaconum direxerat, per quem et sancti Antistitis acceperat responsionem. Verumtamen et Augustini lectione et Dei revelatione doctus perversissimum esse, negata prædestinatione ac præveniente gratia, dicere quod initium salutis ex eo qui salvatur, non ex eo stet qui salvat, quodque voluntas hominis divinæ gratiæ pariat opem, non gratia sibi humanam subjiciat voluntatem (Id., 223, nn. 6, 7): spretis aliorum adversis conatibus, non modo hac in fide perstitit, sed et eamdem contra impugnantes propugnavit, tum sancti Doctoris operibus atque illic allatis Scripturarum testimoniis usus, tum argumentis quæ per se ipse a positis per Augustinum fundamentis ducebat; pugnans videlicet validis ratiociniis, et nervosis illis assertionibus, quibus idem ipse, juxta Gennadii quoque attestationem, pollebat.

Inter prima hujus disputationis exordia Massilienses-aliquantisper maluerunt vitium imputare suæ tarditati, quam dogma a se non intellectum damnare: imo fuere inter eos nonnuili, qui Augustinum consultum vellent, rogatumque ut lucidiorem atque apertiorem super hoc expositionem ederet. At vero contigit Dei miserentis nutu, ut Massiliam per id temporis deferretur liber de Correptione et Gratia, quo libro monachis Adrumetinis, ad eadem ipsa quæ Massiliensibus facessebant negotium, tam plene respondebatur, tamque absolute, ut idem liber ad componendas, quæ in Galliis excitatæ erant, contentionum turbas conscriptus videretur. Vorum conspecto libro, qui apostolicam Augustini doctrinam sequebantur, ipsi quidem novum inde lumen et majorà ad eam defendendam præsidia traxerunt: alii autein, quorum mentes error ante occupaverat, caligine propria impediti, nihil aliud illic, nisi offensionis adhuc et ardentioris in veritatem odii materiam invenerunt (Ibid., n. 2). Opinionem suam vetustatis nomine defendentes, prædestinationis dogma nota novitatis inurebant. In Augustini scriptis adversus Pelagianos conditis, contrarium asserebant Patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum sanctus Doctor disputaverat. Locos Pauli huc pertinentes dicebant a nemine unquam sic intellectos: cumque rogarentur, quonam ipsi modo exponi eos vellent; nullum revera, qui placeret, sensum sibi occurrere fatebantur; sed de his taceri jubebant, quorum altitudinem nullus attigisset. Sententias Augustini ex operibus ante Pelagianam hæresim ab eo compositis producebant, tanquam suæ ipsorum opinioni plane congruentes. Quin etiam quæ idem ex adversa parte sibi opposuit in libro de Correptione et Gratia, hæc omnia pro se isti magna contentione replicabant. At plurimum ipsis displicebat institutum ibidem discrimen inter gratiam quæ Adamo data fuerat, et quæ nobis nunc datur. Denique prædestinationis exemplum nolebant sumi ex parvulis, de quibus nempe alia prius fuisset opinio ipsius quoque Augustini in libris de Libero Arbitrio (İbid., n. 3).

Cum autem illorum, quibus spiritus Pelagianæ impietatis sic illudebat, auctoritate premerentur veritatis defensores, compulsi sunt ab sancto Antistite poscere, ut suam ipse auctoritatem illis objiceret. Hac de re duas ad ipsum epistolas scripsit Hilarius: quarum priore, quæ excidit, fortasse referebatur odiosa illa prædicandæ prædestinationis formula, quam ex adversariis objectavit sibi Augustinus (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 58). Posteriore vero Hilarius postquam de adversariorum querelis egit: Quidquid, ait, pro ea gratia, quam in te pusilli cum magnis miramur, volueris aut valueris, gratissime accipiemus, tanquam a nobis

charissima et reverentissima auctoritate decretum. Ac significat se Prosperum quoque impulisse ad scribendum proprias in eamdem rem litteras, quas ei cum suis conjunctim dirigit (Epist. 226, n. 10).

Exstant etiamnum hæ Prosperi litteræ, quarum ille exordio testatur se sancto Doctori non solo salutandi cum, ut in priore quadam epistola fecerat, studio, sed etiam tidci, qua Ecclesia vivit, affectu scribere. Excubante enim, inquit, pro universis membris corporis Christi vigilantissima industria tua, et adversus hæreticarum doctrinarum insidias veritatis virtute pugnante, nullo modo mihi verendum putavi, ne onerosus tibi aut importunus essem in 20, quod ad multorum salutem, ac perinde ad pietatem tuam pertinet; cum potius reum futurum esse me crederem, si ea quæ valde perniciosa esse intelligo, ad specialem patronum fidei non referrem (Epist. 225, n. 1). Et post expositam, quæ in illis Pelagianæ pravitatis reliquiis inerat, non mediocrem virulentiam, subjicit: Speramus non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum præsidio roborandam, sed etiam ipsos, quos meritis atque honoribus claros caligo istius opinionis obscurat, defecatissimum lumen gratia recepturos (Ibid., nn. 6, 9). Augustinus, quanquam moleste ferebat quod catholico dogmati divinis testimoniis tam multis tamque manifestis confirmato quisquam adhuc adversari auderet, Prosperi tamen et Hilarii, virorum, uti diximus, laicorum, quos ipse filios charissimos appellat (Infra, de Prædestinatione Sanctorum, n. 1); horum ergo et studio et pia erga errantes sollicitudine permotus, duos ipsorum nomini, id est, ad Prosperum et Hilarium, scripsit libros, utrosque in vetere Noalliensi codice, in Pratellensi ac Metensi, et ab ipso Prospero de Prædestinatione Sanctorum nuncupatos (Vide infra, Admonitionem in librum de Dono Perseverantiæ; Append. parte 3, Prosperi Responsiones ad Genuensium Excerpta, init. et in tomo 1, variam lectionem ad finem Retractationum): sed posterior tamen jam olim, titulo forsitan per amanuenses mutato, de Dono Perseverantiæ vocitatur.

Priore libro monstrat donum Dei esse non solum incrementum, sed initium quoque fidei. Hac de re se aliter sensisse aliquando, et in opusculis a se nondum episcopo scriptis errasse, non diffitetur : at postea convictum se indicat hoc præcipue testimonio, Quid autem habes, quod non accepisti (I Cor. iv, 7)? quod testimonium de ipsa etiam fide accipiendum probat. Fidem docet inter alia numeranda esse opera, quibus Dei gratiam præveniri negat Apostolus. Gratia duritiam cordis auferri; et ad Christum venire omnes qui a Patre docentur ut veniant: quos autem docet, misericordia docere; et quos non docet, judicio non docere. Locum ex sua ipsius epistola centesima secunda objectatum, posse recte saivo gratie et prædestinationis dogmate explicari. Observat quid inter gratiam intersit ac prædestinationem. Porro prædestinatione Deum ea præscivisse quæ fuerat ipse facturus. Prædestinationis adversarios, qui ad incertum voluntatis Dei deduci se nolle dicuntur, miratur malle se suæ ipsorum infirmitati, quam firmitati promissionis Dei committere. Eosdem hac auctoritate, Si credideris, salvus eris (Rom. x, 9), abuti commonstrat. Gratiæ ac prædestinationis veritatem relucere in parvulis qui salvantur, nullis suis meritis discreti a cæteris qui pereunt: non enim inter eos discerni ex præscientia meritorum, quæ si diutius viverent, fuerant habituri. Præclarissimum vero exemplum prædestinationis et gratiæ esse ipsum Salvatorem, qui ut Salvator et Filius Dei unigenitus esset, nullis præcedentibus vel operum vel fidei meritis comparavit. Prædestinatos vocari certa quadam electorum propria vocatione; cosque ante mundi constitutionem esse electos, non quia credituri præsciebantur et futuri sancti, sed ut tales essent per ipsam electionem gratiæ.

Posterioris libri prima parte probat perseverantiam illam, qua in Christo perseveratur usque in finem, esse donum Dei. Hoc enim a Deo irrisorie peti, si a Deo dari non creditur: atqui dominica oratione nihil pene aliud posci quam perseverantiam, juxta Cypriani expositionem; qua quidem expositione ipsi gratiæ inimici victi sunt, antequam nati. Perseverandi gratiam non secundum accipientium merita, sed aliis misericordia dari, aliis justo cjus judicio non dari docet. Cur ex adultis ille potius quam iste vocetur, quemadmodum et ex duobus parvulis cur iste assumatur, ille relinquatur, inscrutabile. Inscrutabilius autem, cur ex duobus piis, huic perseverare donetur, non illi: sed istud tamen certissimum, hunc esse ex prædestinatis, illum non esse. Prædestinationis mysterium dominicis verbis de Tyriis et Sidoniis, si eadem apud illos, quæ apud Chorozain, signa facta essent, pœnitentiam acturis, monstrari observat. Exemplum parvulorum ad prædestinationis et gratiæ in majoribus veritatem firmandam valere ostendit : atque ad locum libri sui de Libero Arbitrio tertii ab adversariis male huc relatum respondet. Altera postea parte libri refellit quod illi aiunt, prædestinationis dogma utilitati exhortationis et correptionis esse incommodum. Asserit contra, prædestinationem utiliter prædicari, ut homo non in se ipso, sed in Deo glorietur. Quæ autem ab istis adversus prædestinationem objectantur, eadem non absimiliter vel adversus Dei præscientiam, vel adversus gratiam illam, quam ad cætera bona (excepto initio fidei et perseverantiæ perfectione) necessariam esse consentiunt posse torqueri. Prædestinationem quippe sanctorum nihil aliud esse, quam præscientiam et præparationem beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. Verum prædestinationem congrua ratione prædicari jubet; ac non eo modo, ut apud imperitam multitudinem redargui ipsa sua prædicatione videatur. Postremo illustrissimum prædestinationis exemplum nobis propositum ob oculos Dominum Jesum commendat.

Hic observant, rem ab Augustino libris illis duobus contra adversarios tractatam tanta PATROL. XLIV. (Quatre.)

« PredošláPokračovať »