Obrázky na stránke
PDF
ePub

Baptismo novitas fieret, non diceret Apostolus, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (I Cor. iv, 16). Profecto enim qui de die in diem adhuc renovatur, nondum totus est renovatus: et in quantum nondum est renovatus, in tantum adhuc in vetustate est. Proinde ex hoc quod adhuc in vetustate sunt, quamvis jam baptizati, ex hoc etiam adhuc sunt filii sæculi. Ex hoc autem quod in novitate sunt, hoc est, ex plena et perfecta remissione peccatorum, et quantumcumque illud est quod spiritualiter, sapiunt, eique congruos mores agunt, filii Dei sunt. Intrinsecus enim exuimus veterem hominem, et induimus novum: quoniam ibi deponimus mendacium, et loquimur veritatem, el caetera quibus Apostolus explicat quid sit exui veterem hominem, et indui novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 22-24). Ethoc ut faciant, jam baptizatos fidelesque adhortatur: quod adhuc monendi non essent, si hoc in Baptismo jani perfecte factum esset : et tamen factum est, sicut et salvi facti sumus. Salvos enim nos fecit per lavacrum regenerationis (Til. m, 5). Sed alio loco dicit, quemadmodum hoc factum est. Non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe cnim salvi facti sumus. Spes autem quæ videtur, non est spes : quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. vii, 23-25).

CAPUT VIII.-10. Perfectio quando. Adoptio ergo plena filiorum in redemptione fiet etiam corporis nostri. Primitias itaque spiritus nunc habemus, unde jam filii Dei reipsa facti sumus in cæteris vero spe sicut salvi, sicut innovati, ita et filii Dei; re autem ipsa quia nondum salvi, ideo nondum plene innovati, nondum etiam filii Dei, sed filii sæculi. Proficimus ergo in renovationem justamque vitam per quod filii Dei sumus, et per hoc peccare omnino non possumus, donec totum in hoc transmutetur, etiam illud quod adbuc filii sacculi sumus per hoc enim et peccare adhuc possumus. Ita fit ut et qui natus est ex Deo, non peccet ; et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas non sit in nobis. Consumetur ergo quod filii carnis et sæculi sumus, et perficietur quod filii Dei et spiritu renovati sumus. Unde idem Joannes, Dilectissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Quid est hoc, sumus et erimus; nisi quia sumus in spe, erimus in re? Nam sequitur, et dicit, Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. II, 2). Nunc ergo et ei similes esse jam cœpimus, primitias habentes spiritus; et adhuc dissimiles sumus, per reliquias vetustatis. Proinde in quantum similes, in tantum regenerante spiritu filii lu omnibus prope Mss. deest, et in quantum nondum est renovatus.

2

Aliquot Mss, quod innovali sunt.

* Edili, illud per quod. Abest, per, a MSS.

* omnes manuscri¡ ti, Pilectissimi, inquit, filii Dei sumus,

anisso, nunc.

4

153 Dei in quantum autem dissimiles, in tantum filii carnis et sæculi. Illinc ergo peccare non possumus : hinc vero si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus: donec totum transeat in adoptionem, et non sit peccator, et quæras locum ejus, et non invenias (Psal. xxxvi, 10).

CAPUT IX.-11. Objectio Pelagianorum, Quare justus non gignat justum. Frustra itaque nonnulli etiam illud argumentantur, ut dicant 1, Si peccator genuit. peccatorem, ul parvulo ejus reatus originalis peccati in Baptismi acceptione solvatur; etiam justus justum gignere debuit. Quasi ex hoc quisque carnaliter gignat quod justus est, et non ex hoc quod in membris ejus concupiscentialiter movetur, et ad usum propagandi lex peccati mentis lege convertitur. Ex hoc ergo gignit quod adhuc vetustum trahit inter filios sæculi, non ex hoc quod in novitatem promovit inter filios Dei. Filii enim sæculi hujus generant et generantur (Luc. xx, 34). Inde et quod nascitur tale est, quia et quod nascitur de carne, caro est (Joan. 1, 6). Justi autem non sunt nisi filii Dei. In quantum autem sunt filii Dei, carne non gignunt; quia spiritu 3 et ipsi, non carne nati sunt. Sed ex hoc carne gignunt, quicumque eorum gignunt, ex quo nondum in novitatem perfectam totas vetustatis reliquias commutarunt. Unde quisquis filius de hac parte nascitur vetusta et infirma, necesse est ut etiam ipse vetustus sit et infirmus: idcirco oportet ut etiam ipse in aliam generationem per remissionem peccati spiritu renovetur. Quod si in eo non fit, nihil ei proderit pater justus; spiritu enim justus est, quo eum non genuit : si autem fit, nihil ei oberit etiam pater injustus: iste enim gratia spirituali in spem novitatis æternæ transitum fecit; ille autem mente carnali totus in vetustato permansit.

[ocr errors]

CAPUT X. 12. Conciliat Scripturas. Non igitur contrarium testimonium est, Qui natus est ex Deo, non peccat, ei testimonio quo jam natis ex Deo dicitur, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, el veritas in nobis non est. Quamdiu enim homo quamvis totus spe* jam, ct jam in re ex parte regeneratione spirituali renovatus, adhuc tamen portat corpus quod corrumpitur et aggravat animam; quid quo pertineat, et quid unde dicatur, etiam in uno homine distinguendum est. Nam, ut ego arbitror, non facile cuiquam Scriptura Dei tam magnum justitiæ perhibet testimonium, quam tribus famulis ejus, Noe, Daniel, et Job, quos Ezechiel propheta dicit ab imminente quadam iracundia Dei solos posse liberari (Ezech. xiv, 14) : in tribus utique illis viris tria quaedam hominum liberanda genera præfigurans; in Noe, quantum arbitror, justos plebium præpositos propter arcæ tanquam Ecclesiæ gubernationem ; in 1 Nonnulli Mss., illud argumentum arripiunt ut dicant. Hic etiam in excusis additum, polius.

3 sola editio Lov., ex spiritu.

ptis.

Lov., in spe. Abest, in, ab editis aliis et a manuscri

Am. Er. et nostri omnes Mss., ex parte in regeneratione spirituali.

6 plures Mss., propter aquam et arcæ gubernationem, Confer cuarr. in Psal. 132, n. 3.

Daniele, justos continentes; in Job, justos conjugatos et si quis est forte alius intellectus, de quo nunc non est necesse disquirere. Verumtamen quanta isti justitia præeminuerint, et hoc prophetico, et aliis divinis testimoniis satis apparet. Nec ideo quisquam sobrius dixerit ebrietatem non esse peccatum, quæ tamen subrepsit tanto viro: nam Noe, sicut legimus, fuit aliquando ebrius (Gen. ix, 21), quamvis absit ut fuerit ebriosus.

13. Daniel vero post orationem quain fudit Deo, de se ipse dicit : Cum orarem, et confiterer peccata mea, 20). et peccata populi mei Domino Deo meo (Dan. ix, Propterea, nisi fallor, per supra memoratum Ezechielem cuidam superbissimo dicitur, Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. xxvIII, 5)? Neque hic dici potest, quod quidam contra orationem dominicam argumentantur : Quia etsi orabant eam, inquiunt, sancti et perfecti jam Apostoli, nullu:n omnino habentes peccatum; non tamen pro se ipsis, sed pro imperfectis et udhuc peccatoribus dicebant, « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris › (Matth. vi, 12). Ut per hoc, inquiunt, quod dicerent ‹ nostra, › in uno esse corpore demonstrarent, et illos adhuc habentes peccata, et se ipsos qui jam carebant omni ex parte peccato. In Daniele certe hoc non potest dici, qui, ut credo, tanquam propheta prævidens hanc aliquando præsumptionem futuram, cum in oratione sæpe dixisset, peccavimus; non ita nobis exposuit, cur hoc dixerit, ut ab illo audiremus, Cum orarem, el confiterer peccata a populi mei Domino Deo meo; nec adhuc distinctione confusa, ut esset incertum, propter unius corporis societatem si diceret, Cum peccata nostra confiterer Domino Deo meo: sed omnino tam distincte, tanquam de ipsa distinctione salagens, eamque maxime vehementerque commendans, peccata, inquit, mea et peccata populi. Quis huic evidentiæ contradicit, nisi quem plus delectat defensare quod sentit, quam quid sentiendum sit invenire?

14. Job autem post tam magnum de illo justitiæ testimonium Dei, quid dicat ipse videamus. In veritate, inquit, scio quia ita est. Quemadmodum enim justus erit homo ante Dominum? Si autem velit contendere cum eo, non poterit obedire ei. Et paulo post : Quis, inquit, judicio ejus adversabitur? Quod si fuero justus, os meum impie loquetur. Iterum paulo post : Scio, inquit, quia impunitum me non dimittit. Quia sum impius, quare non sum mortuus? Quod si purificatus nive, et mundatus fuero mundis manibus, sufficienter in sordibus me tinxisti (Job ıx, 2, 3, 19, 20, 28-51). Item in alio SHO sermone: Quia conscripsisti, inquit, adversus me mala, et induisti me juventutis meæ peccata, et posuisti pedem meum in prohibitione, servasti omnia opera mea, et in radices pedum meorum inspexisti, qui veterascunt sicut uter, vel sicut vestimentum a tinea comestum. Homo enim natus ex muliere parvi est temporis, et ple

In Mss., conjugales.

Hic apud Am. Er. et Lov. perperam additum, mea et ; quod quiden merito aberat a manuscriptis.

nus iracundia, et sicut flos cum floruit et decidit, disceɛsit sicut umbra, non manet. Nonne et hujus curam secisti venire in judicium tuum? Quis enim erit mundus a sordibus? Nemo, nec si unius diei fuerit vita ejus. Et paulo post: Dinumerasti, inquit, omnes necessitudines meas, et nihil te latuit de peccatis meis: signasti peccata mea in folliculo, et annotasti si quid invitus commisi (Job x, 26; xiv, 1-5, 16, 17). Ecce et Job confitetur peccata sua, et in veritate se dicit scire quia non est justus quisquam ante Dominum. Et ideo iste hoc in veritate scit, quia si nos dixerimus non habere peccatum, ipsa veritas in nobis non est. Proinde secundum modum conversationis humanæ, perhibet ei Deus tam magnum justitiæ testimonium ipse autem se metiens ex regula illa justitiæ, quam sicut potest conspicit apud Deum, in veritate scit quia ita est. Et adjungit, Quemadmodum enim justus erit homo ante Dominum? Si enim velit contendere cum eo, non poterit obedire ei id est, si judicandus ostendere voluerit, non in se inveniri posse quod damnet, non poterit obedire ei amittit enim etiam illam obedientiam, qua obedire possit precipienti confitenda es e peccata. Unde quosdam increpat, dicens: Quid vultis mecum judicio contendere (Jerem. 11, 29)? Quod ille præcavens: Ne intres, inquit, in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ideo etiam dicit Job, Quis enim judicio ejus adversabitur? Quod si fuero justus; os meum impie loquetur hoc est enim, Si me justum dixero contra judicium ejus, ubi perfecta illa justitia regula me convincit injustum, profecto impie loquetur os meum, quia contra Dei veritatem loquetur.

15. Fragilitatem quoque ipsam, vel potius damnationem carnalis generationis ostendens ex originalis transgressione peccati, cum de peccatis suis ageret, velut eorum causas reddens, dixit hominem natum ex muliere parvi esse temporis, et plenum iracundia : qua iracundia, nisi qua sunt omnes, sicut dicit Apostolus, naturaliter, hoc est, originaliter iræ filii (Ephes. 11, 3)? quoniam filii sunt concupiscentia carnis et sæculi. Ad ipsam iram pertinere etiam mortem bominis consequenter ostendens. Cum enim dixisset, parvi est temporis, et plenus iracundia ; addidit etiam, Et sicut flos cum floruit et decidit, discessit sicut umbra, non manet. Cum autem subjungit, Nonne et hujus curam fecisti venire in judicium tuum? Quis enim erit mundus a sordibus? Nemo, nec si unius diei fuerit vita ejus; hoc utique dicit, Curam hominis brevis vitæ fecisti venire in judicium tuum. Quantumlibet enim brevis fuerit vita ejus, etiamsi unius diei esset, mundusa sordibus esse non posset, et idco justissime in judicium tuum veniet. Illud vero quod ait, Dinumerasti omnes necessitudines meas, et nihil te latuit de peccatis meis: signasti peccata mea in folliculo, et annotasti si quid invitus commisi; nonne satis apparuit etiam

Plerique manuscripti hæc omittunt, id est, si judicandus ostendere voluerit, non in se inveniri posse quod damnet, non poterit obedire ei. Forte ex amanuensium oscitantia, quibus errandi occasio fuit illud quod secundo recurrit, obedire ci.

illa peccata juste imputari, quæ non delectationis il!ecebra committuntur, sed causa devitanda molestie alicujus, aut doloris, aut mortis? Nam et hæc dicuntur quadam necessitate committi, cum omnia superanda sint amore et delectatione justitiæ. Potest etiam quod dixit, Et annotasti si quid invitus commisi; ad illam vocem videri pertinere, qua dictum est, Non enim quod volo ago; sed quod odi, hoc facio (Rom. vu, 15).

16. Quid quod ipse Dominus, qui ei perhibuerat testimonium, cum etiam Scriptura, hoc est, Dei Spiritus dixerit, in omnibus quæ contigerunt ei, non eum peccasse labiis suis ante Dominum (Job 1, 22); postea tamen cum ei loqueretur, increpans locutus est, sicut ipse Job testis est dicens, Quid adhuc ego judicor monitus, et increpationes Domini audiens (Id. XxX1X, 33, sec. LXX)? Nemo autem juste increpatur, nisi in quo est aliquid quod increpatione sit dignum.

CAPUT XI. - Job prævidit Christum ad passionem venturum. Humilitatis ratio in perfectis. Et ipsa increpatio qualis est, quæ ex Domini Christi persona intelligitur? Enumerat illi divina opera potestatis suæ sub hac sententia increpans, ut eum dicere appareat: Numquid potes hæc tanta quæ possum? Quo autem pertinet, nisi ut intelligat Job (etiam (a) hoc ei divinitus juspiratum, ut præsciret Christum ad passionem esse venturum) intelligat ergo quam debet æquo animo tolerare quæ pertulit, si Christus in quo peccatum, cum propter nos homo factus esset, omnino nullum fuit, et in quo Deo tanta potentia est, nequaquam tamen passionis obedientiam recusavit? Quod puriore cordis intentione Job intelligens responsioni suæ addidit, Auris auditu audiebam te prius, et nunc ecce oculus meus videt te : ideo vituperavi me ipsum, et distabui, et æstimavi me ipsum terram et cinerem (Id. XLII, 5, 6). Quare sibi ita in hoc tam magno intellectu displicuit? Neque enim opus Dei, quo erat homo, recte illi poterat displicere; cum etiam ipsi Deo dicator, Opera manuum tuarum ne despexeris (Psal. CXXXVI, 8). Sed profecto secundum illam justitiam qua senoverat justum, se vituperavit atque distabuit, æstimavitque se terram et cinerem; mente conspiciens Christi justitiam, in cujus non tantum divinitate, sed nec in anima nec in carne ullum potuit esse peccatum : secundum quam justitiam quæ ex Deo est, etiam Paulus apostolus illud suum quod secundum justitiam quæ ex lege est, fuit sine querela non solum, damına, verum etiam stercora existimavit ( Philipp. III, 6-8).

CAPUT XII. 17. Nemo justus in omnibus. Non igitur præclarum illud testimonium Dei, quo laudâtus est Job, contrarium est ei testimonio quo dictum est, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: quia non id persuadet, prorsus in illo nihil fuisse, quod vel ab ipso veraciter, vel a Domino Deo recte reprehenderetur; quamvis jam justus, et verax Dei cul

fu omnibus Mss., intelligebam te prius. * sic Ain. Er. et plerique Mss. At Lov., injustum. (a) Forte, num.

1

tor, et ab omni opere malo se abstinens, non mendaciter diceretur. Hæc enim de illo verba sunt Dei: Animo advertisti in puerum meum Job? Non enim est illi homo similis super terram, sine querela, justus, verus Dei cultor, abstinens se ab omni opere malo (Job 1, 8). Primis verbis ex hominum qui sunt in terra comparatione laudatur. Proinde omnibus qui tunc in terra justi esse potuerunt, excellebat. Non ergo ipse propterea nullum peccatum omnino habebat, quia in profectu justitiæ cæteros anteibat. Deinde adjungitur, sine querela, de cujus vita nemo juste quereretur: justus, qui tanta morum probitate profecerat, ut nullus ei esset æquandus: verus Dei cultor, quippe etiam suorum peccatorum verax humilisque confessor: abstinens se ab omni opere malo, mirum si ab omni etiam verbo et cogitatu malo. Quantus quidem Job fuerit ignoramus: sed novimus justum, novimus etiam in perferendis horrendis tribulationum tentationibus magnum; novimus non propter peccata, sed propter ejus demonstrandam justitiam illa omnia fuisse perpessum. Verumtamen hæc verba quibus a Domino laudatur, possent etiam de illo dici, qui condelectatur legi Dei sccundum interiorem hominem, videt autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suæ : præsertim quia dicit, Non quod volo facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago. Si autem quod odi malum, hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ecce et iste secundum interiorem hominem alienus est ab omni opere malo, quia illud non operatur ipse, sed quod in carne ejus habitat malum et tamen cum illud ipsum quod condelectatur legi Dei, non habeat nisi ex gratia Dei, adhuc liberationis indigens clamat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vu, 15-25).

CAPUT XIII. 18. Perfecta justitia humana imperfecta est. Sunt ergo in terra justi, sunt magni, fortes, prudentes, continentes, patientes, pii, misericordes, temporalia mala omnia propter justitiam æquo animo tolerantes. Sed si verum est, imo quia verum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus (1 Joan. 1, 8); et, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens ( Psal. CXLII, 2): non sunt sine peccato; nec quisquam eorum tam arroganter insanit, ut non sibi pro suis qualibuscumque peccatis dominica oratione opus esse arbitretur.

19. Nam de Zacharia et Elisabeth, qui nobis sæpe in hujus quæstionis disputationibus objiciuntur, quid dicamus, nisi quod evidenter Scriptura testatur, eminenti justitia fuisse Zachariam in principibus sacerdotum ad offerenda Veteris Testamenti sacrificia pertinentium. Legimus autem in Epistola que ad llebr.cos scribitur 2, quod testimonium in libro supe riore jam posui (Supra, lib. 1, n. 50), solum Christum esse principem sacerdotum, qui non haberet necessitatem, sicut illi qui sacerdotum principes dice

In editis, An non advertisti. At in Mss., Animo adverlisti. Græce est, proseches tê dianoia sou. Sic Mss. Editi vero, inscribitur.

bantur, sacrificium pro suis primum offerre peccatis quotidie, deinde pro populi. Talem enim deccbat, insine quit, habere nos principem sacerdotum, justum, malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a cælis factum, non habentem quotidianam necessitatem, sicut principes sacerdotum, primum pro suis peccatis sacrificium offerre (Hebr. vu, 26, 27). In học in sacerdotum numero Zacharias, in hoc Phinees, hoc ipse Aaron, a quo iste ordo exorsus est, fuit, quicumque alii in illo sacerdotio laudabiliter justeque vixerunt; qui tamen habebant necessitatem sacrificium primitus pro suis offerre peccatis, solo Christo existente, cujus venturi figuram gestabant, qui hanc necessitatem sacerdos incontaminabilis non habe

ret.

et

anle

20. Quid autem de Zacharia et Elisabeth laudabile dictum est, quod non in eo comprehendatur, quod de se Apostolus, cum in Christum nondum credidisset, professus est? Dixit enim se secundum justitiam quæ in lege est, fuisse sine querela : hoc et de illis ita legitur, Erant autem ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela (Luc. 1, 6). Quia ergo quidquid eis inerat justitiæ, non erat ad homines simulatum, ideo dictum est, Deum. Quod autem de Zacharia et ejus conjuge scriptum est, in omnibus mandatis et justificationibus Domini: hoc ille breviter dixit, in lege. Non enim alia lex illi, alia istis fuit ante Evangelium; sed una alque eadem, quam legimus per Moysen datam patribus eorum, secundum quam etiam sacerdos erat Zacharias, et vice sua sacrificabat. Et tamen Apostolus, qui simili tunc justitia præditus fuit, sequitur, et dicit: Quæ mihi lucra fuerunt, hæc propter Christum damna esse duxi : verumtamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi, propter quem omnia non solum detrimenta credidi, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacian, et inveniar in illo non habens meam justitiam quæ ex lege est, sed eam quæ est per fidem Christi, quæ est ex Deo, justitiam in fide, ad cognoscendum eum et virtutem resurrectionis ejus et communicationem passionis ejus, conformatus morti ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Tantum ergo longe est, ut propter illa verba Zachariam et Elisabeth credamus sine ullo peccato perfectam habuisse justitiam, ut nec ipsum Apostolum ejusdem regulæ summitate arbitremur fuisse perfectum, non solum in illa legis justitia, quam similem istis habuit, quam inter damna et stercora deputat in comparatione eminentissimæ justitiæ, quæ in fide Christi est; verum etiam in ipso quoque Evangelio, ubi et tanti Apostolatus meruit principatum : quod dicere non auderem, nisi ei non credere nefas ducerem. Ubi etiam sequitur, et adjungit: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem, si comprehendam, in quo et apprehensus sum in Christo

In editis, si quo modo comprehendam. Abest, quo modo, a manuscriptis, neque in latinis Bibliis Corbeiensibus Vulgate versionis reperitur, neque in grecis.

Jesu. Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: unum autem, quæ retro oblitus, in ea quæ ante sun! extentus, secundum intentionem sequor, ad palmam supernæ vocationis Dei, in Christo Jesu. Ipse se confitetar nondum accepisse, nondum esse perfectum ea plenitudine justitiæ, quam adipisci dilexit in Christo; sed adhuc secunduin intentionem sequi, et præterita obliviscentem in ea quæ ante sunt extendi: ut no verimus etiam ad ipsum pertinere illud quod ait, E! si exterior' homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. iv, 16): quamvis jam esset perfectus viator, etsi nondum erat ipsius itineris perfectione perventor. Denique tales vult secum in isto cursu comites rapere, quibus continuo subjungit et dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque Deus vobis revelabit 1 : verumtamen, in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. m, 3-16). Ambulatio ista, non corporis pedibus, sed mentis affectibus et vitæ moribus geritur, ut possint esse perfecti justitiæ possessores, qui recto itinere fidei de die in diem in sua renovatione proficientes, jam perfecti facti sunt ejusdem justitiæ

viatores.

CAPUT XIV.-21. Sic itaque omnes, quicumque in hac vita divinarum Scripturarum testimoniis in bona voluntate atque actibus justitiæ prædicati sunt, et quicumque tales vel post eos fuerunt, quamvis non eisdem testimoniis prædicati atque laudati, vel nunc usque etiam sunt, vel postea quoque futuri sunt; omnes magni, omnes justi, omnes veraciter laudabiles sunt, sed sine peccato aliquo non sunt: quoniam Scripturarum testimoniis, quibus de illorum laudibus credimus, hoc etiam credimus, non justificari in conspectu Dei omnem viventem; ideo rogari, ne intret in judicium cum servis suis; et non tantum universaliter fidelibus omnibus, verum etiam singulis esse orationem dominicam necessariam, quam tradidit discipulis suis. CAPUT XV.-22. Objectio Pelagianorum. Perfectio secundum quiddam. Perfectus in justitia recte dicitur, qui multum in ea profecit. At enim Dominus ait, Estote perfecti, sicul et Pater vester cælestis perfectus est (Matth. v, 48); quod non præciperet, inquiunt, si sciret fieri non posse quod præcipit. Non nunc quæritur utrum fieri possit, si istam perfectionem ad hoc accipiunt, ut sine ullo sit quisque peccato, cum banc agit vitam; jam enim supra respondimus, posse fieri: sed utrum aliquis faciat, hoc nunc quærimus. Neminem autem esse qui tantum velit, quantum res exigit, ante præcognitum est, sicut Scripturarum, quæ supra commemoravi, testimonia tanta declarant. Et tamen cum dicitur cujusque perfectio, qua in re dicatur videndum est. Nam ex Apostolo testimonium paulo ante posui, ubi se fatetur in acceptione justitiæ quam desiderat, nondum esse perfectum; et tamen continuo dicit, Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus: quod utrumque non diceret, nisi in alia re perfectus esset,

1 In Mss., revelavit.

[ocr errors]

vox, fidei, abest ab omnibus Gallicanis manuscriptis.

in alia non esset. Velut si jam sit quisquam sapientiæ perfectus auditor, quod nondum erant illi quibus dicebat, Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis sed nec adhuc quidem potestis (1 Cor. 111, 2) eis quippe et illud ait, Sapientiam loquimur inter perfectos ( Id. 11, 6); utique perfectos 1 auditores volens intelligi: potest ergo fieri, sicut dixi, ut jam sit aliquis sapientiæ perfectus auditor, cujus nondum sit perfectus et doctor; potest perfectus esse justitiæ cognitor, nondum perfectus effector : potest perfectus esse ut diligat inimicos, qui nondum est perfectus ut sufferat. Et qui perfectus est in eo quod omnes homines diligit, quippe qui etiam ad inimicorum dilectionem pervenerit; quæritur utrum jam sit in ista dilectione perfectus, id est, utrum quos diligit, tantum diligat, quantum illa incommutabilis regula veritatis diligendos esse præscribit. Cum ergo legitur in Scripturis cujusque perfectio, qua in re dicatur, non negligenter intuendum est: quoniam non ideo quisque prorsus sine peccato esse intelligitur, quia in aliqua re dicitur esse perfectus. Quanquam et in hoc possit ita dici, ut non quia jam non est quo proficiat, sed quia ex maxima parte profecit, hoc nomine dignus habeatur: sicut in doctrina Legis dici potest quisquam perfectus, etiamsi eum aliquid adhuc latet; sicut perfectos dicebat Apostolus, quibus tamen ait, Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus.

CAPUT XVI. 23. Cur Deus præcipit quod scit non observandum. Neque negandum est hoc Deum jubere, ita nos in facienda justitia esse debere perfeetos, ut nullum habeamus omnino peccatum. Nam nec peccatum erit, si quid erit, si non divinitus jubetur ut non sit. Cur ergo jubet, inquiunt, quod scit nullum hominum esse facturum? Hoc modo etiam diei potest, cur primis illis hominibus jusserit, qui duo soli erant, quod sciebat eos non esse facturos? Neque e: im dicendum est, ideo jussisse, ut nostrum aliquis id faceret, si illi non facerent: hoc enim, ne de illa scilicet arbore cibum sumerent, nonnisi illis solis Deus jussit; quia sicut sciebat quid justitiæ facturi non erant, ita etiam sciebat quid justitie de illis erat ipse facturus. Eo modo ergo jubet omnibus hominibus ut non faciant ullum peccatum, quamvis sit præscius neminem hoc impleturum, ut quicumque impie ac damnabiliter ejus præcepta contempserint, ipse faciat in eorum damnatione quod justum est: quicumque autem in ejus præceptis obedienter et pie proficientes, nec tamen omnia quæ præcepit implentes, sicut sibi dimitti volunt, sic aliis peccata dimiserint, ipse faciat in corum mundatione quod bonum est. Quomodo enim dimittenti dimittitur per Dei misericordiam, si peccatum non est? aut quomodo non vetatur per Dei justitiam, si peccatum est ?

24. Sed ecce, inquiunt, Apostolus dicit, ‹ Bonum certamen certavi, fidem servavi, cursum consummavi ; superest mihi corona justitiæ › (II Tim. 1v, 7,8) : quod non diceret, si haberet ullum peccatum. Imo vero re1 Am. et Er., perfectiores.

certum eum sect

spondeant quomodo potuit hæc dicere, cui adhuc restabat ipsius passionis, quam sibi jam impendere dixerat, tam magna conflictatio, tam molestum ac grande certamen. An ad ejus consummandum cursum parum adhuc deerat, quando illud deerat ubi erat futurus acrior et crudelior inimicus? Quod si ideo talibus verbis certus securusque gaudebat, quia de victoria futuri certaminis rumque jam fecerat, qui eamdem passionem jam illi revelaverat imminere; non re plenissima, sed spe firmissima hæc dixit, et quod futurum esse presumpsit, tanquam factum fuerit indicavit. Si ergo his verbis etiam hoc adderet, ut diceret, Nullum habeo jam peccatum : hoc quoque illum intelligeremus non de rei fact, sed de rei futuræ perfectione dixisse. Sic enim ad ipsius cursus consummationem pertinebat nullum habere peccatum, quod isti putant, cum hæc diceret, jam in illo fuisse completum ; quemadıodum ad ipsius cursus consummationem pertinebat etiam in certamine passionis adversarium superare, quod etiam ipsi necesse est fateantur, cum hæc diceret, adhuc in illo fuisse complendum : hoc ergo totum nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, quando jam de Dei promissione præfidens totum ita dicebat tanquam fuisset effectum. Ad ipsius quippe cursus consummationem pertinebat, etiam quod peccata dimittebat debitoribus suis, atque ita sibi ut dimitteretur orabat: qua Domini pollicitatione certissimus erat, in illo fine, quem adhuc futurum jam fideudo dicebat impletum, nullum se habiturum esse pcccatum. Nam, ut alia omittam, miror si cum verba illa dicebat, per quæ istis visus est nullum habuisse peccatum, jam fuerat ab illo ablatus ille stimulus carnis, de quo a se auferendo Dominum terrogaverat, responsumque acceperat, Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. x11, Huic tanto viro perficiendo necessarium fuit, ut ab illo angelus satanæ non auferretur, a quo propterea colaphizabatur, ne magnitudine visionum extolleretur et audet quisquam, quemquam vel putare vel dicere positum sub onere hujus vitæ ab omni omnino mundum esse peccato?

7-9).

25. Sint licet homines tanta excellentes justitia, ut ad eos de columna nobis loquatur Deus, qualis Moyses et Aaron in sucerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus; cujus magnae laudes pietatis et innocentiæ in Scriptura veridica prædicantur, ab incunte pueritia, ex quo eum mater votum solvens in templo Dei constituit, et servum Domino dedicavit etiam de talibus scriptum est, Tu propitius eras illis, el vindicans in omnes affectiones eorum (Psal. XCVIII, 6-8). In filios quippe damnationis vindicat iratus in filios autem gratiæ vindicat propitius, dum

1 Editi, futuri tanti certaminis. Abest, tanti, a manuscriptis. in hos libros edendos | eculiarem curam cum nondum impendissent Benedictini, locum præsentem commemorantes in tono quinto, serm. 299, nota (a), scripsere ex editis, futuri tanti certaminis ; quorum lectionem et nos ibi secuti samus.

M.

Editi, ut dimitterentur orabat. Mss. autem, ut dimitte retur orabat.

« PredošláPokračovať »