Obrázky na stránke
PDF
ePub

quandoquidem hoc Gentes naturaliter habeant. Pertractanda igitur hæc quæstio, quæ non mediocris exorta est. Dicet enim aliquis, Si Deus hinc discernit a Vetere Testamento Novum, quod in Vetere legem suam scripsit in tabulis, in Novo autem scripsit in cordibus: fideles Novi Testamenti unde discernuntur a Gentibus, quo quæ habent opus legis scriptum in cordibus suis, naturaliter quæ legis sunt faciunt; quasi jam illo populo vetere potiores, qui legem accepit in tabulis, et novo populo priores, cui hoc præstatur per Testamentum Novum, quod his natura jam præstitit?

44. An forte eas gentes commemoravit Apostolus, scriptam in cordibus habere legem, quæ ad Novum pertinent Testamentum? Ad hoc enim unde venerit, intuendum est. Primo Evangelium commendans, ait: Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum et Græco. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est, Justus autem ex fide vivit. Deinde loquitur de illis impiis, quibus propter superbiam nec cognitio Dei profuit, quia non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Inde transit ad eos qui judicant et agunt talia, qualia condemnant, nimirum propter Judæos, qui de lege Dei gloriabantur; quamvis adhuc eos nominatim non exprimat, et ideo dicit: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum et Græci: gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judæo primum et Græco. Non est enim personarum acceptio apud Deum. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justi sun! apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Ilis verbis hoc unde agitur subjungit, et dicit, Cum Gentes quæ legem non habent, naturaliter quæ legis sunt faciunt: el catera quæ jam supra commemoravi. Proinde non videtur alios hic significasse sub nomine Gentium, quam eos quos nomine Græci supra significabat, cum diceret, Judæo primum et Græco. Porro si Evangelium virtus Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum et Græco; et ira et indignatio et tribulatio et angustia in omne a animam hominis operantis malum, Judæi primum et Græci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judæo primum et Græco (Rom. 1, 16;, 14); iste autem Græcus nomine Gentium significatus est naturaliter quæ legis sunt facientium, et que scriptum habent opus legis in cordibus suis : profecto ad Evangelium pertinent Gentes, quibus lex in cordibus scripta est; eis quippe credentibus virtus Dei est in salutem. Quibus autem Gentibus bene operantibus gloriam et honorem pacemque promitteret, extra Evangelii gratiam constitutis? Quia enim personarum acceptio non est apud Deum, et non auditores legis, sed factores justificantur; ideo sive Judæus sive Græcus, hoc est, quilibet ex Gentibus crediderit, salutem in Evangelio pariter habebit. Non enim est distinctio, sicut postea dicit. Omnes enim pecca'Duo Mss., et in eo dicit.

verunt, et egent gloria Dei; justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. 1, 23, 24). Unde autem factorem legis Græcum justificari diceret, sine gratia Salvatoris?

:

45. Neque enim contra se ipsum diceret, quod ait, factores legis justificabuntur ; tanquam per opera, non per gratiam justificentur cum dicat gratis justificari hominem per fidem sine operibus legis (1d. m, 28), nihil aliud volens intelligi in eo quod dicit, gratis, nisi quia justificationem opera non præcedunt. Aperte quippe alibi dicit, Si gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Id. x1, 6). Sed sic intelligendum est, factores legis justificabuntur, ut sciamus eos aliter non esse factores legis, nisi justificentur ut non justificatio factoribus accedat, sed ut factores justificatio præcedat. Quid est enim aliud, justificati, quam justi facti, ab illo scilicet qui justificat impium (Id. 1v, 5), ut ex impio fiat justus? Si enim ita loqueremur, ut diceremus, Homines liberabuntur; hoc utique intelligeretur, eis qui jam homines essent accedere liberationem : si autem diceremus, Homines creabuntur; non utique intelligeretur eos creari qui crant, sed ipsa creatione homines fieri. Ita si dictum esset, Factores legis honorabuntur; non recte acciperemus nisi honorem illis qui jam essent factores legis accedere: cum vero dictum est, factores legis justificabuntur; quid aliud dictum est quam, justi justificabuntur? factores enim legis utique justi sunt. Ac per hoc tantumdem est ac si diceretur, Factores legis creabuntur, non qui erant, sed ut sint: ut sic intelligerent etiam Judæi legis auditores, indigere se gratia justificatoris *, ut possint esse factores. Aut certe ita dictum est, justificabuntur, ac si diceretur, justi habebuntur, justi deputabuntur, sicut dictum est de quodam, Ille autem volens se justificare (Luc. x, 29); id est, ut justus haberetur et deputaretur. Unde aliter dicimus, Deus sanctificat sanctos suos aliter autem, Sanctificetur nomen tuum (Matth. vi, 9). Nam illud ideo, quia ipse illos facit esse sanctos, qui non erant sancti : hoc autem ideo, ut quod semper apud se sanctum est, sanctum etiam ab hominibus habeatur, id est, sancte timeatur.

[ocr errors]

46. Si ergo 6 Gentes cominemorans, naturaliter

quæ legis sunt facientes, et scriptum habentes opus le gis in cordibus, illos intelligi voluit qui credunt in Christum ; quia non sicut Judæi præmissa sibi lege veniunt ad fidem non est cur cos conemur discernere ab iis quibus Dominus per Prophetam promittens Testamentum Novum, dixit leges suas se scripturum in cordibus eorum; quia et ipsi per insertionem, oleastro quam præstitam dicit, ad eamdem oleam, hoc est, ad eumdem Dei populum pertinent (Rom. x1, 24): potiusque concordat prophetico etiam hoc apostolicum testimonium ut hoc sit pertinere ad Testamentum Novum, le

:

[blocks in formation]

gem Dei habere non in tabulis, sed in cordibus scriptam; hoc est, in intimo affectu justitiam legis amplecti, ubi fides per dilectionem operatur (Galat. v, 6). Quia ex fide justificat gentes Deus; quod Scriptura prævidens, prænuntiavit Abrahæ, dicens, In semine tuo benedicentur omnes gentes: ut per hanc promissionis gratiam olivæ insereretur oleaster, et fierent fideles Gentes filii Abrahæ in semine Abrahæ, quod est Christus (Id. m, 8, 16); sectantes ejus fidem, qui non accepta in tabulis lege, nondumque habens ipsam circumcisionem, credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Gen. xv, 6; Rom. IV, 3). Ac sic tale erit hoc quod de ejusmodi Gentibus dixit Apostolus, quod opus legis scriptum habeant in cordibus suis (Rom. 11, 15): quale est illud ad Corinthios, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. 11, 5). Ita enim fiunt de domo Israel, cum præputium eorum in circumcisionem deputatur, eo quod justitiam legis non præcisione carnis ostendunt, sed cordis charitate custodiunt: quoniam si præputium justitias legis custodiat, nonne præputium ejus, inquit, in circumcisionem deputabitur (Rom. 11, 26)? Et propterea in domo veri Israel, in quo dolus non est (Joan. 1, 47), participes sunt Testamenti Novi, quia dat Deus leges in mentem ipsorum, et in cordibus eorum scribit eas digito suo, Spiritu sancto, quo ibi diffunditur charitas (Rom. v, 5), quæ legis est plenitudo (Id. xm, 10).

CAPUT XXVII. 47. Legem fieri naturaliter, idem quod secundum naturam gratia reparatam. Nec moveat quod naturaliter eos dixit, quæ legis sunt facere, non spiritu Dei, non fide, non gratia. Hoc enim agit spiritus gratiæ, ut imaginem Dei, in qua naturaliter facti sumus, instauret in nobis. Vitium quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia : propler quam Deo dicitur, Miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Proinde naturaliter homines quæ legis sunt faciunt: qui enim hoc non faciunt, vitio suo non faciunt. Quo vitio lex Dei est deleta de cordibus; ac per hoc, vitio sanato, cum illic scribitur, fiunt que legis sunt naturaliter non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12): et ideo quia non est distinctio, egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius. Qua gratia in interiore homine renovato justitia scribitur, quam culpa deleverat et hæc misericordia super genus humanum per Christum Jesum Dominum nostrum. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5 ).

48. Si autem hi qui naturaliter quæ legis sunt faciunt, nondum sunt habendi in numero eorum quos Christi justificat gratia; sed in eorum potius, quorum etiam impiorum, nec Deum verum veraciter justeque colentium, quædam tamen facta vel legimus, vel novi

Editi, vitiose faciunt. At Mss. quinque, vitio non faciunt; tres, ratio suo non fuciunt; cæteri, vitiose non faciunt. ⚫ particula, in, abest a plerisque Mss.

[blocks in formation]

CAPUT XXVIII. — Imago Dei non omnino deleta in infidelibus. Peccata veniulia. Verumtamen quia non usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea velut lineamenta extrema remanserint, unde merito dici possit etiam in ipsa impictate vitæ suæ facere aliqua legis vel sapere; si hoc est quod dictum est, quia Gentes quæ legem non habent, hoc est, legem Dei, naturaliter quæ legis sunt faciunt, et quia hujusmodi homines ipsi sibi sunt lex, et scriptum opus legis habent in cordibus suis, id est, non omni modo deletum est, quod ibi per imaginem Dei cum crearentur impressum est etian sic illa differentia non perturbabitur, qua distat a Vetere Testamentum Novum, eo quod per Novum scribitur lex Dei in corde fidelium, quæ per Vetus in tabulis scripta est. lloc enim illic scribitur per renovationem, quod non omni modo deletum est per vetustaten. Nam sicut ipsa imago Dei renovatur in mente credentium per Testamentum Novum, quam non penitus impietas aboleverat; nam remanserat utique id quod anima hominis nisi rationalis esse non potest : ita etiam ibi lex Dei non ex omni parte deleta per injustitiam, profecto scribitur renovata per gratiam. Nec istam inscriptionem, quæ justificatio est, poterat efiicere in Judæis lex in tabulis scripta, sed solum prævaricationem. Nam et ipsi homines erant, et vis illa naturæ inerat eis, qua legitimum aliquid anima rationalis et sentit et facit: sed pictas quæ in aliam vitam transfert beatam et æternam, legem habet immaculatam, convertentem animas (Psal. xvin, 8), t ex illo lumine renoventur, fiatque in eis, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. iv, 7). Unde aversi obsolescere 3 meruerunt: renovari autem nisi gratia christiana, hoc est, nisi Mediatoris intercessione non possunt. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. A cujus gratia si alieni sunt illi de quibus agimus, qui secundum illum modum de quo superius satis diximus, naturaliter quæ legis sunt faciunt; quid eis proderunt excusantes cogitationes, in die qua judicabit Deus occulta hominum (Rom. 11, 14-16), nisi forte ut mitius puniantur? Sicut enim non impediunt a vita æterna justum quædam peccata venialia, sine quibus hæc vita non ducitur: sic ad salutem æternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime vita cujuslibet pessimi hominis invenitur. Verumtamen sicut in regno Dei velut stella ab stella in gloria differunt sancti (I Cor. xv, 41); sic et in damnatione pœnæ sempiternæ tolerabilius erit Sodoma quam alteri civitati (Luc. x, 12), et erunt quidam duplo amplius quibusdam gehenna filii (Matth. xx1, 15): ita nec illud in judicio Dei

Sic Mss. At editi, discutiatur.

2 Omnes fere Gallicani Mss., animal rationale Editi, absolescore.

vacabit, quod in ipsa impietate damnabili magis alius alio minusve peccaverit.

49. Quid ergo hinc Apostolus efficere voluit, quod jactantiam cohibens Judæorum, cum dixisset, Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur; continuo subjecit de his, qui legem non habentes, naturaliter quæ legis sunt faciunt : si non illi sunt intelligendi, qui pertinent ad gratiam Mediatoris, sed illi potius, qui cuin Deum verum vera pietate non colant, habent tamen quædam opera bona in vita impia? An forte hoc ipso probandum credidit, quod supra dixerat, quia non est personarum acceptio apud Deum; et quod postea dixit, quia non Judæorum cst Deus tantum, sed et Gentium (Rom. 1, 24): quod quantulacumque legis opera naturaliter insita non invenirentur in eis, qui legem non acceperunt, nisi ex reliquiis imaginis Dei; quam non contemnit, cum in eum credunt, apud quem non est acceptio personarum? Sed quodlibet horum accipiatur, constat gratiam Dei promissam esse Testamento Novo etiam per Prophetam eamdemque gratiam in eo definitam, ut scribantur leges Dei in cordibus hominum, perveniantque ad eam cognitionem Dei, ubi non docebit unusquisque civem suum vel fratrem suum, dicens, Cognosce Deum; quia omnes cognoscent eum a minore usque ad majorem eorum. Hoc donum Spiritus sancti est, quo diffunditur charitas in cordibus nostris : charitas non quælibet, sed charitas Dei de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. 1, 5), ex qua justus in hac peregrinatione vivens, ad speciem quoque perducitur post speculum et ænigma, et quidquid erat ex parte, ut facie ad faciem cognoscat, sicut et cognitus est (I Cor. XIII, 12). Unam enim petiit a Domino, et hanc requirit, ut inhabitet in domo Domini per omnes dies vitæ suæ, ad hoc ut contempletur deleclationem Domini (Psal. xxvi, 4).

CAPUT XXIX. 50. Justitia ex dono Dei. Nemo itaque glorietur ex eo quod videtur habere, tanquam non acceperit (1 Cor. iv, 7); aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus, vel ut legeretur appa ruit, vel ut audirctur insonuit. Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. 11, 21). Porro autem si non gratis mortuus est, ascendit in altum, captivam duxit captivitatem, et dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8): inde habet, quicumque habet. Quisquis autem inde se habere negat, aut non habet, aut id quod habet auferetur ab eo (Luc. vi, 18, et XIX, 26). Unus enim Deus qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem (Rom. 11, 50): quod non ad aliquam differentiam dictum est, tanquam aliud sit ex fide, et aliud per fidem; sed ad varietatem locutionis. Alio quippe loco cum de Gentibus diceret, hoc est, de præputio : Prævidens3, inquit, Scriptura, quia ex fide justificat Gentes Deus (Galat. 1, 8). Itemque cum de circumcisione loqueretur, unde erat ipse: Nos, inquit, natura Judæi, et non ex Gentibus peccatores, scientes quia non justificatur

1 Apud Lov., anigmata.

in

homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Christum Jesum credimus (Galat. 11, 15, 16). Ecce et præputium dixit justificari ex fide, et circumcisionem per fidem, si tamen circumcisio justitiam fidei teneat. Sic enim Gentes quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, justitiam autem quæ ex fide est impetrando cam ex Deo, non ex semetipsis præsumendo. Israel vero persequens legem justitiæ, legem justitiæ non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed tanquam ex operibus (Rom. ix, 30, 31): id est, tanquam cam per semetipsos operantes, non in se credentes operari Deum. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. 11, 13). Ac per hoc offenderunt in lapidem offensionis (Rom. ix, 52). Nam quid dixerit, quia non ex fide, sea tanquam ex operibus; apertissime exposuit, dicens, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (1d. x, 3, 4). Eɩ adbuc dubitamus quæ sint opera legis, quibus homo non justificatur, si ea tanquam sua crediderit sine adjutorio et dono Dei, quod est ex fide Jesu Christi? et circumcisionem cæteraque talia suspicamur, quia etiam de his sacramentis aliis in locis talia quædam leguntur? Sed hic utique non circumcisionem tanquam suam justitiam volebant constituere: quia et ipsam Deus præcipiendo constituit. Nec de illis operibus hoc intelligi potest, de quibus Dominus eis dicit, Rejicitis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Matth. xv, 3, et Marc. vn, 9). Quia persequens, inquit, legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit Israel: non dixit, Persequens traditiones suas, id est, consectans. Hæc ergo sola distantia est, quia ipsum, Non concupisces (Exod. xx, 17), et cætera mandata ejus sancta et bona sibi tribuebant: quæ ut possit homo facere, Deus operatur in homine per fidem Jesu Christi, qui finis est ad justitiam omni credenti; id est, cui per spiritum incorporatus factusque membrum ejus, potest quisque illo incrementum intrinsecus dante, operari justitiam de cujus operibus etiam ipse dixit, quia sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5).

51. Idco quippe proponitur justitia legis, quod qui fecerit eam, vivet in illa (Levit. xvm, 5); ut cum quisque infirmitatem suam cognoverit, non per suas vires, neque per litteram ipsius legis, quod fieri non potest, sed per fidem concilians justificatorem perveniat, et faciat, et vivat in ea. Opus enim quod qui fecerit, vivet in eo, non fit nisi a justificato. Justificatio autem ex fide impetratur: de qua scriptum est, Ne dixeris in corde tuo, Quis ascendit in cœlum? hoc est Christum deducere: Aut quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed quid dicit? Prope te est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est, inquit, verbum fidei quod prædicamus : quia si confitearis in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in

2 Nonnulli Mss., petit.

3 Editi, Et prævidens. Manuscripti non habent, Et.

[blocks in formation]

corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. x, 5-9). In tantum justus, in quantum salvus. Per hanc enim fidem credimus, quod etiam nos Deus a mortuis excitet: interim spiritu, ut in novitate ejus gratie temperanter et juste et pie vivamus in hoc seculo (Tit. 11, 12); post etiam carne nostra ad immortalitatem resurrectura, quod est meritum spiritus, qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est, in justificatione præcedit. Consepulti enim sumus' Christo per Baptismuni in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitæ ambulemus (Rom. vi, 4). Fide igitur Jesu Christi impetramus salutem, et quantum nobis inchoatur in re, et quantum perficienda exspectatur in spc. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel 11, 32; Rom. x, 15). Quam multa multitudo, ait Psalmista, dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus in te (Psal. xxx, 20)! Ex lege timemus Deum, ex fide speramus in Deum : sed timentibus pœnam absconditur gratia. Sub quo timore anima laborans, quando concupiscentiam malam non vicerit, nec timor ille quasi custos severus abscesserit; per fidem confugiat ad misericordiam Dei, ut det quod jubet, atque inspirata gratiae suavitate per Spiritum sanctum faciat plus delectare quod præccipit, quam delectat quod impedit. Ita multa multitudo dulcedinis ejus, hoc est, lex fidei, charitas ejus conscripta in cordibus atque diffusa, perficitur sperantibus in cum 3, ut anima sanata non timore pœnæ, sed amore justitio op retur bonum.

2

-

CAPUT XXX. 52. An evacuetur liberum arbitrium per gratiam. Liberum ergo arbitrium evacuamus per gratiam? Absit: sed magis liberum arbitrium statuimus. Sicut enim lex per fidem (Rom. III, 31), sic liberum arbitrium per gratiam non evacuatur, sed statuitur. Neque enim lex impletur nisi libero arbitrio sed per legem cognitio peccati, per fidem impetratio gratiæ contra peccatum, per gratiam sanatio animæ a vitio peccati3, per animæ sanitatem libertas arbitrii, per liberum arbitrium justitiæ dilectio, per justitiæ dilectionem legis operatio. Ac per hoc, sicut lex non evacuatur, sed statuitur per fidem, quia fides impetrat gratiam, qua lex impleatur: ita liberum arbitrium non evacuatur per gratiam, sed statuitur, quia gratia sanat voluntatem, qua justitia libere diligatur. Omnia hæc que velut catenatim connexi, habent voces suas in Scripturis sanctis. Lex dicit: Non concupisces (Exod. xx, 17). Fides dicit: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Gratia dicit: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. v. 14). Sanitas dicit: Domine Deus meus, exclamavi ad te, et sanasti me (Psal. xxix, 3). Liberum arbi

1 Quinque manuscripti, quod ei meritum spiritus comparaz.

1 Omnes prope Mss., inspiratæ.

Aliquot Mss., in eam. ·

Aliquot Mss., sine.

Sic Am. Er. et plerique Mss. At Lov., sanatio anime

dolitione peccati.

PATROL. XLIV.

trium dicit: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. Lm, 8). Dilectio justitia dicit: Narraverunt mihi injusti delectutiones, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. cxvi, 85). Utquid ergo miseri homines aut de libero arbitrio audent superbire antequam liberentur, aut de suis viribus, si jam liberati sunt? Nec attendunt in ipso nomine liberi arbitrii utique libertatem sonare. Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (11 Cor. 1, 47). Si ergo servi sunt peccati, quid se jactant de libero arbitrio? A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (Petr. 11, 19). Si autem liberati sunt, quid se jactant velut de opere proprio, et gloriantur quasi non acceperint? An ita sunt liberi, ut nec illum velint habere Dominum, qui eis dicit, Sine me nihil polestis facere (Joan. xv, 5); et, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id. viu, 56)?

:

CAPUT XXXI. — 55. Fides an sit in nostra potestate. Quæret aliquis, utrum fides ipsa, in qua salutis vel ad salutem connexionis hujus, quam commemo ravi, esse videtur exordium, in nostra constituta sit potestate quod facilius videbimus, si prius quid sit potestas aliquanto diligentius perspexerimus. Cum enim duo quædam sint, velle et posse, unde nec qui vult continuo potest, nec qui potest continuo vult; quia sicut volumus aliquando quod non possumus, sic etiam possumus aliquando quod nolumus : satis evolutis ipsis etiam vocabulis resonat, quod ab co quod est velle, voluntas; ab co autem quod est posse, potestas nomen accepit. Quapropter, sicut qui vult ha bet voluntatem, ita potestatem qui potest. Sed ut potestate aliquid fiat, voluntas aderit. Neque enim dici solet quispiam potestate fecisse3, si quid fecit invitus. Quanquam, si subtilius advertamus, etiam quod quisque invitus facere cogitur, si facit, voluntate facit sed quia mallet aliud, ideo invitus, hoc est, nolens facere dicitur. Malo quippe aliquo facere compellitur, quod volens evitare vel a se removere, facit quod cogitur. Nam si tanta voluntas sit, ut malit hoc non facere quam illud non pati; cogenti procul dubio resistit, nec facit. Ac per hoc, si facit; non quidem plena et libera voluntate, sed tamen non facit nisi voluntate quam voluntatem quia effectus consequitur, non possumus dicere potestatem defuisse facienti. Si enim cogenti cedens vellet facere, nec posset; ei voluntatem adfuisse licet extortam, sed potestatem defuisse diceremus. Cum vero ideo non faciebat, quia nolebat; erat utique potestas, sed voluntas decrat quamdiu cogenti reluctando non fecit. Hinc est quod etiam illi qui cogunt, vel qui suadent, solent dicere: Quod abes in potestate, quare non facis, ut hoc malo careas? Et qui omnino facere non possunt, quod ideo coguntur ut faciant, quia posse creduntur, solent excusando respondere et dicere : Facerem, si esset in potestate. Quid igitur ultra quærimus; quandoqui

[blocks in formation]

dem hanc dicimus potestatem, ubi voluntati adjacet facultas faciendi1? Unde hoc quisque in potestate babere dicitur, quod si vult, facit; si non vult, non facit.

et

54. Attende jam illud quod excutiendum posuimus, utrum fides in potestate sit. De hac enim fide nunc loquimur, quam adhibemus cum aliquid credimus, non quam damus cum aliquid pollicemur; nam et ipsa dicitur fides. Sed aliter dicimus. Non mihi habuit fidem: aliter, Non mihi servavit fidem. Nam illud est, Non credidit quod dixi: illud, Non fecit quod dixit. Secundum hanc fidem qua credimus, fideles sumus Deo: secundum illam vero qua fit quod promittitur, etiam Deus ipse fidelis est nobis. Hoc enim dicit Apostolus: Fidelis Deus, qui non vos permittat tentari super id quod potestis (I Cor. x, 15). De illa itaque fide quærimus, utrum in potestate sit, qua credimus Deo, vel credimus in Deum. Hinc enim scriptum est, Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam; et, Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Gen. xv, 6, Rom. iv, 3, 5). Vide nunc utrum quisque credat, si noluerit; aut non credat, si voluerit. Quod si absur dum est (quid est enim credere, nisi consentire verum esse quod dicitur? consensio autem utique volentis et); profecto fides in potestate est. Sed, sicut Apostolus dicit, Non est potestas nisi a Deo (Rom. x1, 1). Quid igitur causæ est cur non et de ista nobis dicatur, Quid enim habes quod non accepisti (1 Cor. iv, 7)? Nam et ut credamus, Deus dedit. Nusquam autem legimus in Scripturis sanctis, Non est voluntas nisi a Deo. Et recte non scriptum est, quia verum non est alioquin etiam peccatorum, quod absit, auctor est Deus, si non est voluntas nisi ab illo : quoniam mala voluntas jam sola peccatum est, etiam si desit effectus, id est, si non habeat potestatem. Porro cum voluntas mala potestatem accipit implere quod intendit, ex judicio Dei venit, apud quem non est iniquitas (Rom. ix, 14). Punit enim etiam isto modo; nec ideo injuste, quia occulte. Cæterum iniquus puniri se ignorat, nisi cum manifesto supplicio senserit nolens, quantum mali sit quod perpetravit volens. Hoc est quod de quibusdam Apostolus ait : Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis illorum, ut faciant quæ non conveniunt (Id. 1, 24). Hinc et Dominus Pilato : Non haberes in me, inquit, potestatem, nisi data esset tibi desuper (Joan. xix, 11). Sed cum potestas datur, non necessitas utique imponi

fur.

[ocr errors]

Unde cum David Saülis occidendi potestatem accepisset, maluit parcere, quam ferire (1 Reg. XXIV et XXVI). Unde intelligimus malos accipere potestatem ad damnationem mala voluntatis sum, bonos autem ad probationem bonæ voluntatis suæ.

CAPUT XXXII. 55. Quæ fides laudanda. Cum

* in duobus manuscriptis Vaticanis deest, faciendi. Apud Lov., promilli!.

Lov.: Nam et hoc ut credamus. Abest, hoc, ab editis Am. et Er. necnon a manuscriptis quinque vaticanis, a Felgicis duobus, et Gallicis prope cinnibus.

ita plures Mss. Editivero, intenditur.
Duo ex Vaticanis Mss., judicio.

ergo fides in potestate sit, quoniam cum vult quisque credit; et cuin credit, volens credit, deinde quæ rendum est, imo recolendum, quam fidem tanta conflictatione commendet Apostolus. Non enim quodlibet credere bonum est: nam unde est illud, Fratres, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritum qui ex Deo est (I Joan. iv, 1)? Nec in laudibus charitatis quod dictum est, Omnia credit (1 Cor. xm, 7), sic accipiendum est, ut charitati cujuspiam derogemus, si non quod audierit, statim crediderit. Quid, quod eadem charitas admonet, non facile de fratre mali aliquid esse credendum, et cum tale aliquid dicitur, hoc ad se magis judicat pertinere ne credat? Postremo ipsa charitas qua omia credit, non omni spiritui credit: ac per hoc, omnia quidem credit, sed Deo; quia non dictum est, Omnibus credit. Nulli itaque dubium est, eam fidem ab Apostolo conmendari, qua creditur Deo.

56. Sed adhuc aliquid discernendum est: quoniam et illi qui sub lege sunt, et timore pœnæ justitiam suam facere conantur, et ideo non faciunt Dei justitiam, quia charitas cam facit, quam non libet nisi quod licet, non timor, qui cogitur in opere habere quod licet, cum aliud habeat in voluntate, qua mallet, si fieri posset, licere quod non licet: et illi ergo credunt Deo; nam si omnino non crederent, nec pœnam legis utique formidarent. Sed non hanc fidem commendat Apostolus, qui dicit, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. vIII, 15). Timor ergo ille servilis est : et ideo quamvis in illo Domino credatur, non tamen justitia diligitur, sed damnatio timetur. Filii vero clamant Abba, Pater, quarum duarum vocum una est ex circumcisione, altera ex præputio, Judæi primum et Græci: quoniam unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem (Id. 11, 30) Cum autem clamant, aliquid petunt: et quid petunt nisi quod esuriunt et sitiunt? Et hoc quid est, nisi quod de illis dictum est, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quvniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6)? Huc ergo transeant qui sub lege sunt, ut ex servis filii fiant : nec sic tamen, ut servi esse desistant; sed ut tanquam filii domino et patri liberaliter serviant, quia et hoc acceperunt : dedit enim potestatem ille Unicus, filios Dei fieri credentibus in nomine ejus (Joan. 1, 12): cosque admonuit petere, quærere, pulsare, ut accipiant, et inveniant, et aperiatur eis; addens increpationem, et dicens, Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in celis est, dabit bona petentibus se (Matth. vu, 7-11)! Cum ergo virtus peccati lex inflammaverit aculeuma mortis (1 Cor. xv, 56), ut occasione accepta peccatum per mandatum operetur omnem concupiscentiam

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »