Obrázky na stránke
PDF
ePub

tus exprimitur. Et contra iste : Quid ergo clamas, Sana animam meam, quoniam peccavi tibi ? Quomodo potuit vitiare animam tuam quod substantia caret ? Nonne ille moerore confectus vulneris sui, ne disputatione ab oratione averteretur, breviter respondere: et diceret: Recede a me, obsecro: cum illo potius disputa, si potes, qui dixit, Non est opus sanis medicus, sed ægrotantibus : non veni vocure jus'os, sed peccatores (Matth. ix, 12, 15) ; ubi justos utique sanos, peceatoręs autem appellavit ægrotos ?

CAPUT XX. —22. Peccato, et si substantia non sit, quomodo vitiari natura potuerit. Ceruitisne quo tendat, el quo manus porrigat hec disputatio? ut omnino frustra dictum putetur, Vocabis nomen ejus Jesum ; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (ld. 1, 21 ). Quomodo enim salvum faciet, ubi nulla est ægritudo? Peccata quippe, a quibus dicit Evangelium salvum faciendum populum Christi, substantike non sunt, et secundum istum vitiare non p: ssunt. O frater, bonum est ut memineris te esse christianum. Credere ista fortasse sufficeret : sed tamen quia disputare vis, nec obest, imo etiam prodest, si firmissima precedat fides; nec existimemus peccato naturam humanam non posse vitiari, sed divinis credentes Scripturis peccato eam esse vitiatam, quomodo id fieri potuerit inquiramus. Quoniam peccatum jam didicimus non esse substantiam; nonne attenditur, ut alia omittam, etiam non manducare, non esse substantiam? A substantia quippe receditur ; quoniam cibus substantia est. Sed abstinere a cibo non est substantia, et tamen substantia corporis, si omnino abstinetur a cibo, ita languescit, ita valetudinis inæqualitate corrumpitur, ita exhauritur viribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut si aliquo modo perduret in vita, vix possit ad eum cibum revocari, unde abstinendo vitiata est. Sic non est substantia peccatum : sed substantia est Deus, summaque substantia, et solus verus rationalis creaturæ cibus; a quo per inobedientiam recedendo, et per infirmitatem non valendo capere quo debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat : Percussum est 1 sicut fenum et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum (Psal. c1, 5) ?

misericordia

CAPUT XXI. 23. Adam Christi liberatus. Attendite autem quomodo adhuc se urgeat verisimilibus rationibus contra Scripturæ sanctæ veritatem. Dominus Jesus dicit, qui propterea Jesus vocatur, quia ipse salvum facit populum suum a peccatis eorum: dicit ergo Dominus Jesus, Non est opus sanis medicus, sed ægrotantibus. Non veni vocare justos, sed peccatores ( Matth. 1x, 12, 13). Unde dicit et Apostolus, Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (1 Tim. 1, 15). Et iste contra fidelem sermonem et omni acceptione dignum, dicit non debuisse hanc ægritudinem contrahi peccatis, ne ad hoc esset ista pœna peccati, ut commit

1 Editi, percussus sum. At plures Mss., percussum est. Sic porro Augustinus, enarr, in eumdem psalmum, serm. 1.

1

terentur plura peccata. Quæritur etiam parvulis tantus medicus opitulator: et iste dicit, Quid qua

ritis? Sani sunt propter quos medicum quæritis. Nec ipse primus homo ideo morte damnatus est: nam postea non peccavit. Quasi aliquid postea de perfectione justitie ejus audierit, nisi quod commendat Eeclesia et ipsum Domini Christi misericordia liberatum. Ejus quoque posteros iste dicit, non solum illo non esse infirmiores, sed etiam plura implevisse præcepta, cum ille unum implere neglexerit : › quos posteros videt ita nasci, quomodo certe ille factus non est, non solum præcepti incapaces, quod omnino non sentiunt, sed vix capaces papillæ cum csuriunt; eos tamen in matris Ecclesiae gremio cum salvos gratia sua facere velit, qui salvum facit popuJum suum a peccatis corum, contradicunt homines, et quasi creaturam, quæ per illum condita est, melius illo inspicere noverint, voce non sana sanos esse pronuntiant.

CAPUT XXII.-24. Idem peccatum et pœna peccati. Materiam peccati › diçitesse vindictam, si ad hoc peccator infirmatus est, ut plura peccaret. › Nec cogitat prævaricatorem legis quam digne lux deserat veritatis; qua desertus utique fit cæcus, et plus necesse est offendat, et cadendo vexetur, vexatusque non surgat, ut ideo tantum audiat vocem legis, quo admoneatur implorare gratiam Salvatoris. An nulla pœna est corum, de quibus dicit Apo-tolus, Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed cvanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum? Utique ista obscuratio vindicta et pœna jam fuit: et tamen per hanc pœnam, id est, per cordis carcitatem, que fit deserente luce sapientiæ, in plura et gravia peccata collapsi sunt. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Gravis hæc pœna est, si quis intelligat, et ex hac poena vide quo ierunt: Et immutaverunt, inquit, gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Ista fecerunt ex peccati pœna, qua obscuratum est insipiens cor eorum. Et propter hæc tamen, quia licet pœnalia, etiam ipsa peccata sunt, adjungit et dicit: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis illorum, in immunditiam. Ecce quemadmodum Deus gravius condemnavit, tradens illos in desideria cordis illorum, in immunditiam. Videte etiam ex hac pœna quæ faciant: Ut contumeliis, inquit, afficiant corpora sua in semetipsis. Et quia pœna est ista iniquitatis, cum sit et iniquitas, evidentius commendat dicens: Qui transmutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creature potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. Propter hoc, inquit, tradidit Deus illos in passiones ignominia. Ecce quoties vindicat Deus, et ex eadem vindicta plura et graviora peccata consurgunt. Nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam: similiter autem et

1 Sic Mss. At editi, ergo.

[ocr errors]

• Editi, quid. ^! Mss., quæ.

masculi relicto naturali usu feminæ, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes. Atque ut ostenderet sic esse ista peccata, ut etiam pœne sint peccatorum, etiam his adjunxit : Et mercedem mutuam, quum oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Videte quoties vindicet, eademque vindicta que pariat pulluletque peccata. Adhuc attendite Et sicut non probaverunt, inquit, Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quæ non conveniunt, repletos omni iniquitate, cum circumventione, malitia, avaritia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, perbos, elatos; inventores malorum, parentibus non obesine dientes, insipientes, incompositos, sine affectu, misericordia (Rom. 1, 21-31). Hic nunc iste dicat, Non debuit sic vindicari peccatum, ut peccator per vindictam plura committeret. ›

su

CAPUT XXII.—25. Non deserit Deus nisi dignos deseri. Ad peccandum nobis ipsi sufficimus; ad justitiam vero ut redeamus, non item. Mors pœna est, non causa peccati. Fortasse respondeat, Deum ad ista non cogere, sed dignos deseri tantum deserere. Si hec dicit, verissime dicit: deserti quippe, ut dixi, luce justitiæ et per hoc contenebrati quid pariant aliud, quam hæc omnia, quæ commemoravi opera tenebrarum, donec dicatur eis, si dicto obaudiant, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. v, 14)? Mortuos Veritas dicit, unde est et ilJud, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. vin, 22) mortuos ergo Veritas dicit, quos iste dicit lædi et vitiari non potuisse peccato, quia videlicet didicit peccatum non esse substantiam. Nemo ei dicit, sic kominem factum, ut de justitia quidem posset in peccatum ire, et de peccato ad justitiam redire non posset: sed ut in peccatum iret, suffecit ei liberum arbitrium, quo se ipse vitiavit; ut autem redeat ad justitiamn, opus habet medico, quoniam sanus non est; opus habet vivificatore, quia mortuus est. De qua gratia omnino nihil iste dicit, quasi sola sua voluntate se possit sanare, quia cum potuit sola vitiare. Non ei dicimus, mortem corporis ad peccatum valere, ubi sola vindicta est; nemo enim peccat corpore moriendo: sed ad peccatum valet mors amimæ, quam deseruit vita sua, hoc est, Deus ejus, que necesse est mortua opera faciat, donec Christi gratia reviviscat. Famem et sitim et cæteras molestias corporales, absit ut dicamus necessitatem habere peccandi, quibus molestiis exercitata vita justorum splendidius enituit, et cas per patientiam superando majorem gloriam comparavit; sed adjuta gratia Dei, adjuta spiritu Dei, adjuta Inisericordia Dei; non superba voluntate se extollens, sed humili confessione fortitudinem promerens. Noverat enim Deo dicere, Quoniam tu es patientia mea (Psal. LXX, 5). De qua gratia et adjutorio et misericordia, sine qua bene non possumus vivere, nescio quare iste omnino nihil dicit: imo etiam velut sibi ad justitiam sufficientem, si sola voluntas adsit', defen

1 Lov., si voluntas sua adsit. Editi alii te Mss, si sola Loluntas adsi.

dendo naturam, gratiæ Christi, qua justificamur, apertissime contradicit. Cur autem soluto per gratiam peccati reatu ad exercitationem fidei mors corporis maneat, quamvis venerit de peccato, jam et Loc in illis ad sanctæ memoriæ Marcellinum (a) libris, ut valui, disserui (De Peccatorum Meritis et Remissione, lib. 2, n. 49-56).

CAPUT XXIV. Etiam mala Dei misericordia prosunt. Quod vero Dominum dicit sine peccato mori potuisse : illi etiam nasci, potestas misericordie, non conditio naturæ fuit; sic etiam mortuus est potestate; et hoc est pretium nostrum, quo nos a morte redimeret. Et hoc istorum disputatio evacuare contendit, cum ab eis ita natura humana defenditur, ut possit liberum arbitrium isto pretio non egere, ut a potestate tenebrarum et præpositi mortis in regaum Christi Domini transferantur. Et tamen quando Dominus ad passionem perrexit, Ecce, inquit, veniet princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet1: et utique nihil peccati, unde prapositus mortis jure suo ageret, ut perimeret. Sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 50, 51): id est, quia non morior necessitate peccati, sed obedientiæ voJuntate.

26. Christus mortuus potestate.

27. Dicit nullum2 malum boni alicujus esse causam. Quasi poena bonum sit, qua tamen multi emendati sunt. Sunt ergo mala quæ prosunt mirabili misericordia Dei. Numquid ille boni aliquid passus est, qui dixit, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum coniurbatus? Non utique: et tamen hæc ei conturbatio contra superbiam fuit medicinalis quodam modo. Dixerat enim in abundantia sua, Non movebor in æternum : et sibi tribuebat quod a Domino habebat. Quid enim habebat quod non acceperat (1 Cor. iv, 7)? Quare ostendendum ei fuerat unde haberet, ut reciperet humilis, quod superbus amiserat. Ideo, Domine, inquit, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem. In qua ego abundantia mea dicebam, Non movebor, cum hoc mihi esset abs te, non a me. Denique avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. xxix, 7, 8). CAPUT XXV.-28 Errantium ingenium. Cum hæreticis quibusdam non tam disputationibùs quam orationibus agendum. Hoc superbus animus omnino non sapit3: sed magnus est Dominus, qui id persuadeat quomodo ipse novit. Nam procliviores sumus quærere potius quid contra ca respondeamus, quæ nostro objiciuntur errori, quam intendere quam sint salubria, ut careamus errore. Unde cum istis non tam disputationibus, quam pro eis, sicut pro nobis, orationibus est agendum. Non enim hoc eis dicimus, quod sibi iste opposuit, ut essel

1 Remensis Ms.: Ecce, inquit, venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit.

* In multis manuscriptis, nulli.

3 MSS. Gallicani tres et Belgici: Hoc superbus amicus non sapit.

(4)Marcellinus tribunus obierat anno 413, mense septembri,« sub invidia tyrannidis Heraclianæ, uti Hieronymus in faro 3 contra Pelagianos scribit, « ab hæreticis innocens « cæsus. » Hunc «spectabilis memoriæ virum » appellat Honorius in lege dala tie trigesima augusti, anno 414, in bro 16 Cod. Theod. de Hæret. 1. 33.

201

LIBER UNUS.

causa misericordiæ Dei, necessarium fuisse peccatum. Utinam non fuisset miseria, ne ista esset misericordia necessaria. Sed iniquitatem peccati tant› graviorem, quanto facilius homo non peccaret, quem nulla adhuc tenebat infirmitas, pœna justissima subsecuta est: ut mercedem mutuam peccati sui in semetipso reciperet, amittens sub se positam sui corporis quodam modo obedientiam, quam præcipuam sub Domino suo ipse contempserat. Et quod nunc cum eadem lege peccati nascimur, quæ in membris nostris repugnat legi mentis (Rom. vii, 25); neque adversus Deum murmurare, neque contra rem manifestissimam di putare, sed pro pœna nostra illius misericordiam querere et orare debemus.

CAPUT XXVI. Dei gratiam faciendo cuivis operi bono necessariam. Attendite same vigilanter quomodo dixerit: Adhibet quidem huic etiam parti, si quando necessarium fuerit, misericordiam suam Deus; quia homini post pecratum ita subveniri necessum est, non quia Deus causam hujusce necessitatis optaverit. Videtisne quemadmodum non dicat necessariam misericordiam Dei ut non peccemus, sed quia peccavimus? Deinde subjungit : Sed et medicus ad curandum jam vulneratum paratus esse debt; non debet autem ut sanus vulneretur optare. Si ista similitudo rebus de quibus agimus congruit, certe vulnerari non potest natura humana peccato, quoniam peccatum nulla substantia est. Sicut ergo vulnere, verbi gratia, claudicans ideo curatur, ut sanato malo præterito, futurus dirigatur incessus : sic mala nostra non ad hoc solum supernus medicus sanat, ut illa jam non sint, sed ut de cætero recte ambulare possimus; quod quidem etiam sani nonnisi illo adjuvante poterimus. Nam medicus homo cum sanaverit hominem, jam de cætero sustentandum elcmentis et alimentis corporalibus, ut eadem sanitas apto subsidio convalescat atque persistat, Deo dimittit; qui præbet ista in carne viventibus, cujus erant etiam illa quæ, dum curaret, adhibebat. Non enim quemquam medicus ex his rebus quas ipse creaverit sanat; sed ex illius opibus', qui creat omnia necessaria sanis atque vitiosis. Ipse autem Deus, cum per mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Chrisum (1 Tim. 11, 5), spiritualiter sanat ægrum vel vivificat mortuum, id est, justificat impium, et cum ad perfectam sanitatem, hoc est, ad perfectam vitam justitiamque perduxerit, non deserit si non deseratur, ut pie sempr justeque vivatur, Sicut enim oculus corporis etiam plenissime sanus, nisi candore lucis adjutus non potest cernere: sic et homo etiam perfectissime justificatus, nisi eterna luce justitiæ divinitus adjuvetur, recte non potest vivere. Sanat ergo Deus, non solum ut deleat quod peccavimus, sed ut præstet etiam ne peccemus.

29. Similitudo qua intelligitur

CAPUT XXVII.-30. Peccatum peccato tollitur. Sanandi ordinem cœlestis medicus non ab ægroto accipit, sed a se ipso. Justis quæ causa timendi. Acute sane tractat et versat, et quantum sibi videtur redarguit 1 sic omnes prope Mss. At editi, operibus, Vile infra, n. 70. Cisterciensis Ms., æternæ,

atque convincit quod eis dicitur', etiam necessarium fuisse homini ad auferendam superbiæ vel gloriae occasionem, ut absque peccato esse non posset. Absurdissimum quippe et stultissimum putat, peccatum fuisse ne peccatum esset, quoniam et ipsa superbia utique peccatum est: quasi non et ulcus in dolore est, et sectio dolorem operatur, ut dolor dolore tollatur. Hoc si experti non essemus, et in aliquibus terris ubi ista nunquam contigerant, audiremus, sine dubio utique deridentes, fortassis etiam verbis hujus uteremur et diceremus, Absurdissimum est dolorem necessarium fuisse, ne ulceris dolor esset.

31. Sed Deus, inquiunt, potest omnia sanare. Hoc utique agit, ut sanet omnia : sed agit judicio suo, nec ordinem sanandi accipit ab ægroto. Procul dubio quippe firmissimum Apostolum volebat efficere, cui tamen dixit, Virtus in infirmitate perficitur : et non ei toties oranti anfert nescio quem stimulum carnis, quem sibi dicit datum, ne magnitudine revelationum extolleretur (I Cor. x, 7-9). Cætera enim vitia tantum in malefactis valent, sola autem superbia etiam in recte factis cavenda est. Unde admonentur illi, ne dona Dei suæ potestati tribuendo seseque extollendo gravius pereant, quam si nil operarentur boni, quibus dicitur, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. 11, 12, 15). Quare ergo cum timore et tremore, et non potius cum securitate, si Deus operatur; nisi quia propter voluntatem nostram, sine qua bene non possumus operari, cito potest subrepere animo humano, ut quod bene operatur, suum tantummodo existimet, et dicat in abundantia sua, Non movebor in æternum? Ideo qui in voluntate sua præstiterat decori ejus virtutem, avertit paululum faciem suam, ut qui hoc dixerat fieret conturbatus: quoniam ipsis est ille tumor sanandus doloribus.

CAPUT XXVIII. —32. Deserit aliquantum Deus, ne superbiamus. Non itaque dicitur homini, Necesse Deost peccare, ne pecces: sed dicitur homini, serit aliquantum Deus unde superbis, ut scias non tuum, sed cjus esse, et discas superbus non esse. Nam illud etiam Apostoli quale est, nonne ita mirabile, ut nisi quia ipse dicit, cui vera dicenti contradicere nefas est, non sit credibile? Quis enim nesciat fidelium, a satana venisse primam peccati suasionem (Gen. m, 4-6), et quod ille primus auctor sit omnium peccatorum? Et tamen quidam traduntur satana, ut discant non blasphemare (1 Tim. 1, 20). Quomodo igitur opus satanæ excluditur opere satana? Ilæc atque hujusmodi intucatur, ne videantur ei nimis acuta, quæ acutule sonant, et discussa inveniuntur obtusa. Quid quod etiam similitudines adhibet, quibus magis admoneat quid ei debeat responderi? Quid amplius dicam, inquit, nisi quia potest credi quod ignes ignibus exstinguuntur, si credi potest quod peccatis peccata curentur? Quid si ignes exstinguere quisquam non potest ignibus, sed tamen 1 Cygirannensis Ms., quod ei dicitur. Editi, sic. Castigantur ex transcriptis.

possunt, ut docui, dolores curari doloribus? Possunt etiam, si querat et discat, venenis venena depelli. Nam, si et advertit aliquando calores febrium quibusdam caloribus medicinalibus frangi, etiam ignes ignibus fertasse concedet exstingui.

CAPUT XXIX. - 55. Non omne peccatum superbia est. Superbia quomodo omnis peccati initium. Quonam modo, inquit, superbiam ipsam a peccato separabimus? Quid enim hoc urget, cum manifestum sit etiam ipsam esse peccatum? Tam peccare, inquit, superbire est, quam superbire peccare. Nam quære quid sit quodcumque peccatum, et vide si invenies aliquod sine superbiæ appellatione pecatum. Hanc autem sententiam sic exsequitur, et sic probare conatur: Omne, inquit, peccatum, nisi fallor, Dei contemptus est : et omnis Lei contemptus superbia est. Quid enim tam superbum, quam Deum contemnere? Omne ergo peccatum el superbia est, etiam Scriptura dicente, Initium omnis peccati supervia est. Quærat diligenter, et inveniet in lege multum discretum esse a cæteris peccatis peccatum superbiæ. Multa enim peccata per superbim committuntur, sed neque omnia superbe fiunt, quæ perperam fiunt; certe a nescientibus, certe ab infirmis, certe plerumque a flentibus et gementibus. Et quidem superbia, cum magnum sit ipsa peccatum, ita siue aliis per se ipsa est, ut etiam plerumque, ut dixi, non in peccatis, sed in ipsis recte factis pede celeriore superveniat et obrepat. Sed idco verissime dictum est, quod iste aliter intellexit, Initium omnis peccati superbia: quoniam diabolum, a quo exstitit origo peccati, ipsa dejecit, et subsequente invidentia hominem stantcm, unde ipse cecidit, inde subvertit. Nam utique jactantiæ januam, qua intraret, serpens ille quæsivit, quando ait, Eritis sicut dii (Gen. 1, 5). Ideo dictum est, Initium omnis peccati superbia, et, Imtium superbiæ homimis apostalare a Deo (Eccli. x, 45, 14).

CAPUT XXX ---34. Quomodo suum est hominis peccatum, licet gratia indigeat ut sanetur ejus infirmitas. Quid autem sibi vult, quod dicit: Deinde quomodo Deo pro illius peccati reatu subditus esse poterit, quod suum non esse cognoverit ? Suum enim non.est, inquit, si necessarium est. Aut si suum est, voluntarium est: et si voluntarium est, vitari potest. Nos respondemus: Suum est omnino; sed vitium quo committitur, nondum omni ex parte sanatum est: quod quidem ut inolesceret, de nen recte usa sanitate descendit : ex quo vitio jam male valens, vel infirmitate, vel cæcitate plura committit: pro quo supplicandum est, ut sanetur, et deinceps in perpetua sanitate vivatur; non superbiendum, quasi homo eadem potestate sanetur, qua potestate vitiatus est.

1

CAPUT XXXI. 35. Superbiam ipsam cur Deus non cito sanet. Quam occulte insidietur superbia. Et haec quidem ita dixerim, ut altius Dei consilium me fatear ignorare, cur etiam ipsam superbiam, que et in recte factis animo insidiatur humano, non cito Deus sanet: pro qua sananda illi pie anime cum 'Belgici quidam Mss., judicium.

lacrymis et magnis gemitibus supplicant, ut ad cam superandam et quodam modo calcandam et obteren. dam, dexteram conantibus porrigat. Ubi enim ketatus homo fuerit, in aliquo bono opere se etiam superasse superbiam, ex ipsa Letitia caput erigit, et dicit : Ecce ego vivo, quid triumphas? et ideo vivo, quia triumphas. Ante tempus enim fortasse de illa quasi vieta triumphare delectat, cum extrema ejas umbra illo meridie, quantum arbitror, absorbebitar : qui meridies Scriptura dicente promittitur, Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem : si fiat quod supra scriptum est, Revola ad Dominum viam tuam, et spera in eum; et ipse faciet (Ps«l. XXXVI, 6,5): non sicut quidam putant, quod ipsi faciant. (a) Nullos enim videtur attendiss', cum dixit, Et ipse faciet; nisi cos qui dicunt, Nos facimus, id est, nos ipsi nos ipsos justificamus. Ubi quidem operamur et nos: sed illo operante cooperamur, quia misericordia ejus prævenit nos. Prævenit autem ut sanemur, quia et subsequetur ut etiam sanati vegetemur: prævenit ut vocemur, subsequetur ut glorificemur : prævenit ut pie vivamus, subsequetur ut cum illo semper vivamus: quia sine illo nihil possumus facere (Joan. xv, 5). Utrumque enim scriptum est : et, Deus meus, misericordia ejus præveniet me (Psal. Lvm, 11); et Misericordia tua subsequetur me per omnes dies vitæ meæ (Psal. xxn, 6). Revelen.us ergo ad eum viam nostram confessione, non defensione laudemus. Si enim non est ipsius via, sed nostra, procul dubio non est recta. Revelemus eam confitendo; quia non eum latet, etiamsi operire conemur. Bonum est autem confiteri. Domino (Psal. xc1, 2).

1

CAPUT XXXII. (b)—36. Superbia etiam in recte faclis cavenda. Liberum arbitrium non tollitur cum gra tia prædicatur. Ita enim quod ei placet dabit nobis, si quod ei displicet in nobis, displiceat et nobis. Avertet, sicut scriptum est, semitas nostras a via sua (Psal. XL, 19), et nostram faciet esse qua sua est; quoniam ab ipso præbetur credentibus in eum, et sperantibus in eum ut ipse faciat. Ipsa est enim via justa, quam ignorantes qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; et suam volentes constituere justitiam, justitiæ Dei non sunt subjecti. Finis enim legis Christus, ed justitiam omni credenti (Rom. x, 2-4), qui dixit, Ego sum via (Joan, xiv, 6). In qua jam ambulantes tamen terruit vox divina, ne quasi de propriis in ea viribus extollantur. Nam quibus propter hoc ait Apostolus, Cum timore el tremore vestram ipsorum operamini salutem; Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. 11, 12, 15): eis propter hoc ipsum dicit etiam Psalmus, Servite Domino in timore, el exsultate ei cum tremore; apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa, cum cxarserit in brevi ira ejus super vos. Non ait, ne quando irascatur Dominus, et non vobis ostendat viam justam, 1 Cygirannensis codex el aliquot Vaticani Mss., subsequi(a) lie inci; it caput 52 apud Am. et Er. (b) and am. et Er., 53.

tur.

:

aut, non vos introducat in viam justam sed jam illic ambulantes sic terrere potuit ut diceret, ne pereatis de via justa. Unde, nisi quia superbia, quod toties dixi, et sæpe dicendum est, etiam in ipsis recte factis cavenda est, id est, in ipsa via justa; ne homo dum quod Dei est deputat suum, amittat quod Dei est, et redeat ad suum? Ideo, quo psalmus iste concluditur, faciamus Beati omnes qui confidunt in eo (Psal. 11, 11-13): utique ut ipse faciat, ipse ostendat viam suam, cui dicitur, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et ipse det salutem, ut ambulare possimus, cui dicitur, Et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8): ipse in eadem via deducat, cui dicitur, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11): ipse ad illa, quo via ducit, promissa perducat, cui dicitur, Etenim illuc manus tua deducet me, et perducet me dextera tua (Psal. CXXXVI, 10): ipse ibi pascat recumbentes cum Abraham, Isaac, et Jacob, de quo dictum est, Faciet eos recumbere, et transibit, et ministrabit eis (Luc x1, 37). Non enim, cum ista commemoramus, arbitrium voluntatis tollimus, sed Dei gratiam prædicamus. Cui enim prosunt ista nisi volenti, sed humiliter volenti, non se de voluntatis viribus, tanquam ad perfectionem justitiæ sola sufficiat, extollenti?

CAPUT XXXIII (a).—37. Esse sine ullo omnino peccato nondum æquat hominem Deo. Absit autem ut ei dicamus, quod a quibusdam contra se dici ait, comparari hominem Deo, si absque pcccato esse asseratur (6) quasi vero angelus, quia absque peccato est, comparetur Deo. Ego quidem hoc sentio, quia etiam cum fuerit in nobis tanta justitia, ut ci addi omnino nihil possit, non æquabitur creatura Creatori. Si autem aliqui putant tantum nostrum futurum esse provectum, ut in Dei substantiam convertamur, et hoc efficiamur prorsus quod ille est: viderint quemadmodum astruant sententiam suam; mihi hoc fatcor non esse persuasum.

CAPUT XXXIV. 38. Verissime dicimus nos non esse sine peccato. Nec modestiæ causa mentiendum. Laus humilitatis in parte non est ponenda falsitatis. Jam sane hoc multum faveo libri hujus auctori, quod adversus eos qui dicunt, ‹ Rationabile quidem videtur esse quod asseris, sed superbum est dici hominem absque peccato esse posse; ita respondet, ut ommino si verum est, nullo modo superbum esse dicendum sit. Ait enim acutissime atque verissime : In qua magis parte humilitas collocanda est? Sine dubio, falsitatis, si in ca que veritatis probatur esse superbia est. Ac per hoc placet illi, et recte placet, ut in parte veritatis, non in parte falsitatis magis humilitas collocetur. Ex quo est consequens ut ille qui dixit, Si dixerimus quia peccatum non habe

[blocks in formation]

mus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8); verum dixisse minime dubitetur, ne' causa humilitatis hoc falsum dixisse videatur. Propterca enim addidit, Et veritas in nobis non est : cum forte sufficeret diccre, Nos ipsos decipimus; nisi attenderet quosdam putare posse, ideo dictum, nos ipsos decipimus, quia etiam de vero bono qui se laudat extollitur. Addendo itaque, Et veritas in nobis non est, manifeste ostendit, sicut etiam huic rectissime placet, hoc omnino verum non esse, si dixerimus quia peccatum non habemus: ne humilitas constituta in parte falsitatis, perdat præmium veritatis.

:

39. Porro autem quod Dei causam sibi agere videtur, defendendo naturam; non attendit quod eamdem naturam sanam esse dicendo, medici repellit misericordiam. Ipse est autem creator ejus, qui salvater ejus. Non ergo debemus sic laudare creatorem, ut cogamur, imo vere convincamur dicere superfluum salvatorem. Naturam itaque hominis dignis laudibus honoremus, easque laudes ad creatoris gloriam referamus sed quia nos creavit, ita simus grati, ut non simus, quia sanat, ingrati. Vitia sane nostra quæ sanát, non divino operi, sed humanæ voluntati justæque illius vindictae tribuamus: sed ut in nostra potestate fuisse ne acciderent confitemur, ita ut sanentur in illius magis esse misericordia quam in nostra potestate fateamur. Ilanc iste misericordiam et medicinale Salvatoris auxilium tantum in hoc ponit, ut ignoscat commissa præterita, non ut adjuvet ad futura vitanda. Hic perniciosissime fallitur : hic, etsi nesciens, prohibet nos vigilare et orare ne intremus in tentationem, cum hoc ne nobis accidat, in nostra tantum potestate esse contendit.

CAPUT XXXV. — 40. Quorumdam cur scripta pecc. ta. Desperatio in peccatis perdere se putat si quid non fecerit quo instigat libido. An sancti mortui sirt sine peccato. Quorumdam sane exempla, quas peccasse legimus, non ideo scripta › dicit, qui sanum sapit, ut ad desperationem non peccandi valeant, et securitatem peccandi nobis quodam modo præbere videantur: sed ut disceremus, vel pœnitendi humilitatem, vel etiam in talibus lapsibus non desperandam salutem. Quidam enim in peccata prolapsi desperatione plus percunt, nec solum pœnitendi negligunt medicinam, sed ad explenda inhonesta et nefaria desideria servi libidinum et sceleratarum cupiditatum fiunt; quasi perdant, si non fecerint, quod instigat libido, cum eos jam maneat certa damnatio. Adversus hunc morbum nimium periculosum et exitiabilem, valet commemoratio peccatorum etiam in quae justi sanctique prolapsi

sunt.

41. Sed acute videtur interrogare, quomodo istog sanctos de hac vita abiisse credendum sit, cum peccato, an sine peccato. › Ut si responsum fuerit, Cun peccato, putetur eos secuta damnatio, quod nefas est credere '; si autem sine peccato dictum fuerit eos 1 Am. Er. et quinque Mss., NEC. Cygirannensis Ms., vero. lerique viss., dicere.

(Neuf)

« PredošláPokračovať »