Obrázky na stránke
PDF
ePub

mur et jubemur, ut duo ista compleamus. Et forte generalis prohibitio est, Non concupisces (Exod. xx, 17); et generalis jussio, Diliges (Deut. vi, 5). Under breviter et apostclus Paulus quedam loco utrumque complexus est. Prohibitio enim est, Nolite conformari huic sæculo: jussio autem, Sed reformamini1 in novitate mentis vestræ (Rom. xi, 2). Illud pertinet ad non concupiscere; hoc, ad diligere; illud ad continentiam; hoc ad justitiam ; illud ad declinandum a malo; hoc, ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et novitate induimur diligendo. Sed nec quisquam potest continens esse, nisi Deus det (Sap. vi, 21), et charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). Hoc autem fit de die in diem in iis qui volendo et credendo et invocando proficiunt, et præterita obliviscentes in ea que ante sunt extenduntur (Philipp. III, 15). Ad hoc enim lex ista præcipit, ut cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus; ac sic eum lex terrendo, að Christum diligendum pædagogi perducat officio.

CAPUT VI. Ratiocinatio 12. Iterum, quærendum est, inquit, quomodo non potest homo sine peccato esse; voluntate, an natura. Si natura, peccatum non est : si voluntate, perfacile potest voluntas voluntate mutari. Respondemus, admonentes esse cogitandum quanta sit ista præsumptio, qua dicitur non solum posse (quod quidem adjuvante gratia Dei negandum non est), sed etiam perfacile posse voluntatem voluntate mutari : cum dicat Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem : hæc enim invicem adversantur; ut non ea quæ vultis faciatis (Galat. v, 17). Non enim ait, Hæc invicem adversantur, ut quæ potestis facere, nolitis: sed, ut non ea quæ vultis faciatis. Cur ergo concupiscentia carnis quæ utique culpabilis atque vitiosa est, nibilque est,aliud quam desiderium peccati, quod idem apostolus præcipit, ne regnet in nostro mortali corpore (Rom. vi, 12); ubi satis ostendit esse tamen in nostro mortali corpore, quod permittendum non sit ut regnet : cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea voluntate, quam voluntatem satis evidenter expressit Apostolus dicens, ut non ea quæ vultis facialis; si facile potest voluntas voluntate mutari? Nec sane isto modo naturam, sive animæ, sive corporis, quam Deus creavit, et quæ tota bona est, accusamus : sed eam dicimus propria voluntate vitiaLam, sine Dei gratia non posse sanari.

Ratiocinatio 13. ‹ Iterum, ait, quærendum est, si non potest homo sine peccato esse, cujus culpa est; ipsiusne hominis, an cujuslibet alterius: si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest? Respondemus, ideo esse culpam hominis, quod non est sine peccato, quia sola hominis voluntate factum est ut ad istam necessitatem ve

FAli, renovamini. At Mss., reformamim; juxta græcum, metamorphoûsthe.

PATROL. XLIV.

niret, quam sola hominis voluntas superare non possit.

Ratiocinatio 14. ‹ Iterum, ait, quærendum est, si natura hominis bona cst, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichæus audebit, quomodo igitur bona est, si malo ci carcre non est possibile? Omne enim peccatum malum esse quis dubitet? Respondemus, et naturam hominis bonam esse, et eam malo carere posse. Nam ideo clamamus, Libera nos a malo (Motth. VI, 13): quod non perficitur, quamdiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. ix, 15). Sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum; virtus vero peccati, lex (I Cor. xv, 55, 56). Quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat Spiritus charitatem, quæ plena et perfecta tunc erit, cam videbimus facie ad faciem.

Ratiocinatio 15. Et hoc, inquit, dicendum est: Certe justus est Deus; negari enim non potest. Imputat autem Deus homini omne peccatum. Et hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est, quidquid non imputabitur in peccatum. Et si est aliquod peccatum quod vitari non possit, quomodo justus Deus dicitur, si imputare cuiquam creditur, quod vitari non possit? Respondemus, jam olim contra superbos esse clamatum, Beatus cui non imputavit1 Dominus peccatum (Psal. xxx1, 2). Non enim imputat his qui fideliter ei dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Et jüste non imputat, quia justum est quod ait, In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Id. vn, 2). Peccatum est autem, cum vel non est charitas quæ esse debet, vel minor est quam debet, sive hoc voluntate vitari po-sit, sive non possit : quia si potes:, præsens voluntas hoc facit: si autem non potest, pra:terita voluntas hoc fecit; et tamen vitari potest, non quando voluntas superba laudatur, sed quando humlis adjuvatur. CAPUT VII. Ratiocinatio 16. Post hæc ille qui ista conscripsit, introducit personam suam quasi cum altero disputantem, et facit se interrogari, et quasi at interrogante sibi dici : Da mihi * hominem sine peccato. Et respondet: Do tibi qui esse possit. Et rursus ab interrogante dicitur ei : Quis est? Et respondet: Ipse tu. Quod si dixeris, inquit, Ego esse non possum : respondendum est, Cujus culpa est? Quod si dixeris, Mea: dicendum est, Et quomodo tua est, si esse non poles ›› Iterum facit se interrogari et dici sibi : Tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse possť? Et respondet: Quod non sum sine peccato, cujus culpa est? Quod si dixerit, inquit, Tua est: respondendum est, Quomodo mea, si esse non possum ? Nos respondemus, nullum cum eis de his verbis esse debere conflictum : quia non est ausus dicere hominem esse sine

-

1 In Mss., imputabit. Græce est, logisêtai. * Vaticani Mss., das mihi.

Lov.. si inse sine peccato esse non potes. Redur.dat, ipse zine peccato, nec est in Mss.

(Dix.)

peccato, vel aliquem, vel se ipsum, sed tantummodo esse posse, respondit; quod neque nos negamus. Quando autem possit, et per quem possit, hoc quæritur. Si enim modo est, non omni animæ fideli positæ in corpore mortis hujus orandum est, et dicendum, Dimitte nobis debita nostra : cum jam in sancto Baptismo universa fuerint dimissa præterita. Quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum, persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non esse profitetur. Porro si per se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est (Galal. 11, 21). Non autem gratis Christus mortuus est: non igitur potest homo esse sine peccato, etiam si velit, nisi adjuvetur gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur, et omni modo implebitur, contentione mortis absumpta, et charitate que credendo et sperando nutritur, videndo et obtinendo perfecta.

CAPUT VIII. 17. Deinde instituit divinis testimoniis agere quod intendit: quod quale sit, diligentius advertamus. Testimonia, inquit, quibus probatur præceptum esse homini ut absque peccato sit. › Ad hoc respondemus: Non utrum præceptum sit quæritur, quod valde manifestum est; sed hoc ipsum quod præceptum esse constat, utrum in corpore mortis hujus possit impleri, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ca quæ volumus faciamus. De quo corpore mortis hujus, non omnis liberatur qui finit hanc vitam, sed qui in hac vita susceperit gratiam, et ne in vanum suscipiat bonis operibus egerit. Aliud est enim, exire de hoc corpore, quod omnes homines dies vitæ hujus ultimus cogit aliud est autem, liberari de corpore mortis hujus, quod sola Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum sanctis et fidelibus ejus impertit (Rom. vn, 24, 25.) Post hanc autem vitam merces perficiens redditur, sed cis tantum a quibus in hac vita cjusdem mercedis meritum comparatur. Non enim ad saturitatem justitiæ, cum hinc exierit, quisque perveniet, nisi ad cam cum hic est, esuriendo et sitiendo encurrerit. Beati quippe qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 9).

4);

18. Quamdiu ergo peregrinantes a Domino per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6, 7), unde dictum est, Justus ex fide vivit (Habac. n, hæc est nostra in ipsa peregrinatione justitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque justitiæ, ubi in specie decoris ejus jam plena et perfecta charitas erit; nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando corpus nostrum et servituti subjiciendo, et eleemosynas in dandis beneficiis, et dimittendis que in nos sunt commissa peccatis, hilerter et ex corde faciendo, et orationibus indesinenter instando; et have faciendo in doctrina saaa, qua adificatur fides recta, spes firma, char'tas pura.

[blocks in formation]

Hæc est nunc nostra justitia, qua currimus esurienles et sitientes ad perfect onem plenitudinemque justitiæ, ut ea postea saturemur. Unde Dominus in Evangelio cum dixisset, Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. vi, f); ne istum nostrum cursum fine humanæ gloriæ metiremur, non est in expositione justitiae ipsius ex secutus, nisi tria ista, jejunium, eleemosynas, orationes: jejunio scilicet universam corporis castigationem significans; eleemosynis, omnem benevolentiam et beneficentiam, vel dandi, vel ignoscendi ; et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii : ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quæ non frenari, sed omnino esse non debet, nec erit in illa perfectione justitiæ, ubi nullum erit omnino peccatum; et sæpe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam in ipsa vera beneficentia qua justus consulit proximo, quædam fiunt quæ obsint, cum prodesse putata sint; et aliquando per infirmitatem, vel cum minus sufficit necessitatibus aliorum, vel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit tædium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit Deus (II Cor. 1x, 7); subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis profecerit : his atque hujusmodi consideratis, merito in oratione dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si tamen quod dicimus, faciamus, ut vel ipsi etiam diligantur inimici : vel si quisquam adhuc in Christo parvulus hoc nondum facit; pœnitenti tamen quod in eum quisque peccavit, et veniam petenti, ex intimo cordis ignoscat, si vult ut ejus orationem Pater cœlestis exaudiat.

19. In qua oratione, si contemiosi esse nolumus, satis nobis propositum speculum est, ubi inspiciatur vita justorum, qui ex fide vivunt, et perfecte currunt, quamvis sine peccato non sint. Unde dicunt, Dimitte nobis; quia nondum quo curritur pervenerunt. Hine dicit Apostolus: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: fratres, ego me non arbitror apprehendisse ; unum autem, quæ retro oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. Quotquo! ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. m, 12-15); id est, quotquot perfecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur, quo perfecte adhuc currimus: ut cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur; id est, non jam ex parte sit, sed ex toto; quia fidei et spei jam res ipsa, non quæ credatur et speretur, sed quæ videatur teneaturque succedet: charitas autem, quæ in his tribus major est, non auferetur (I Cor. xi, 10, 13); scd angebitur et implebitur, contemplata quod credebat, et quod sperabat indepta. In qua plenitu

sic plures manuscripti. Ali cum editis, sufficitur. Am. Er. et plures Mss., non auferatur, sed augeatur et impleatar.

dine charitatis præceptum illud implebitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. vi, 5). Nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentie, quod vel continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Non enim caro sine anima concupiscit, quamvis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. Tunc erit justus sine ullo omnino peccato, quando nulla lex erit in membris ejus repugnans legi mentis ejus (Rom. vii, 23), sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diliget Deum, quod est primum summumque præceptum (Matth. xxn, 37, 38). Cur ergo non præciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nuilis præceptis ostenderetur? Sic ergo curramus, ut comprehendamus. Omnes enim qui recte currunt, comprehendent: ron sicut in agone theatrico, omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam (I Cor. ix, 24). Curramus credendo, sperando, desiderando; curramus corpus castigando, et eleemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis, hilariter et ex corde faciendo, et currentium vires ut adjuventur orando; et sic audiamus præcepta perfectionis, ne currere negligamus ad plenitudinem charitatis.

-

CAPUT IX. 20. Ilis præmissis, ea testimonia quæ posuit iste cui respondemus, tanquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus. In Deuteronomio: Tu autem perfectus eris coram Domino Deo tuo (Deut. xvm, 15). Item illic: Et non erit inconsummatus (a) in filiis Israel. Item Salvator in Evangelio: Estole perfecti, quia Pater vester qui in cœlis est, perfectus est (Matth. v, 48). Item Apostolus ad Corinthios secunda: De cætero, fratres, gaudete, perfecti estote (I Cor. xm, 11). Item ad Colossenses: Corripientes omnem hominem, et docentes in omni sapientia, ut extubeamus omnem hominem perfectum in Christo (Coloss. 1, 28). Item ad Philippenses: Omnia facite sine murmuratione et hæsitatione, ut sitis irreprehensibiles et simplices, sicut filii Dei immaculati (Philipp. 11, 14, 15). Item ad Ephesios: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in cœlestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus (Ephes. 1, 3, 4). Item ad Colossenses: Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, nunc autem reconciliati in corpore carnis ejus per mortem ejus, exhibete vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles (Coloss. 1, 21). Item ad Ephesios : Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, ut sit sancta et immaculata ( Ephes. v, 27). Item ad Corin

[blocks in formation]

thios prima: Sobrii estote et justi, et nolite peccare (I Cor. xv, 34). Item in Epistola sancti Petri: Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobriì, perfecte sperate1 in eam quæ offertur vobis gratiam, quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ restræ concupiscentiis; sed secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis; quia scriptum est, Sancti eritis, quia ego sanctus sum (1 Petr. 1, 13-16). Unde et beatus David dicit: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam (Psaļ. XIV, 1, 2). Et alibi : Et ero immaculatus cum eo (Psal. xvn, 24). Et alibi : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. cxvi, 1). Item apud Salomonem: Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati (Prov. x1, 20, sec. LXX). Horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant; aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendant. Ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui jam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem irreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus, atque ipsa peccata venialia non negligens mundare eleemosynis. Ingressum quippe, hoc est, iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio. Munda est autem oratio ubi veraciter dicitur, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus (Matth. vi, 12): ut dum non reprehenditur, quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est, sine macula noster ad perfectionem cursus habeatur: in qua perfectione, cum ad cam venerimus, jam non sit omnino quod ignoscendo mundetur.

CAPUT X. 21. Deinde iste adhibet testimonia, quibus ostendat, non esse gravia divina præcepta. Quis autem nesciat, cum præceptum sit generale charitas (quia finis præcepti est charitas [i Tim. 1, 5], et plenitudo legis est charitas [Rom. xIII, 10]), non esse grave quod diligendo fit, non timendo? Laborant autem in Dei præceptis, qui ea timendo conantur implere: sed perfecta charitas foras mittit timorem (1 Joan. iv, 18), et facit præcepti sarcinam 3, non solum non prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum. Quæ tamen charitas ut habeatur, etiam tanta quanta in corpore mortis hujus haberi potest, parum est nostræ voluntatis arbitrium, nisi adjuvet gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii, 24, 25). Diffunditur quippe in cordibus nostris, quod sæpe dicendum est, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. v, 5). Nec aliam ob causam Scriptura commemorat non

1 Editi, perfecti sperate. Plures Mss. ut in Bibliis, perfecto sperate.

Am. et plerique Mss. omittunt, concupiscentiis: cujus loco nonnulli codices habent, tenebris; et quidam, desiderüs.

3 Am. ct Er., dum reprehenditur, præternissa negante particula, quæ huc revocatur ex MSS.

Libri editi, pervenerimus. Mss., venerimus.

Hic levem addunt Am. Fr. et ss. Gallicani ac Vaticani.

esse gravia divina præcepta, nisi ut anima quæ illa gravia sentit, intelligat se nondum accepisse vires, quibus talia sint præcepta Domini qualia commendantur, levia scilicet atque suavia, et cret gemitu voluntatis, ut impetret donum facilitatis'. Qui enim dicit, Fiat cor meum immaculatum; et, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. cxvm, 80, 133); et, Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra; et, Ne nos inferas in tentationem (Matth. vi, 10 el 13); et cætera hujusmodi quæ commemorare longum est, hoc utique orat, ut præcepta Dei faciat: quæ ut fierent, nec juberetur, si nihil ibi nostra voluntas ageret; nec oraretur, si sola sufficeret. Commendantur ergo non esse gravia, ut cui gravia sunt, intelligat nondum se accepisse donum, quo gravia non sint; nec arbitretur ea se perficere, quando ita facit, ut gravia sint. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. ix, 7). Nec tamen, cum ca gravia sentit, desperando frangatur: sed ad quærendum, petendum, pulsandumque cogatur.

22. Audiamus ergo et in his testimoniis que deinde posuit, Deum sua præcepta non gravia commendan tem. Quod Dei mandata, › inquit, non modo impossibilia non sint, verum ne gravia quidem. In Deuteronomio: Et convertetur Dominus Deus tuus epulari in le super bonis, sicut epulatus est super patres tuos, si audieritis vocem Domini Dei vestri, custodire et facere omnia mandata ejus, et justitias, et judicia quæ scripta sunt in libro legis hujus: si conversus fueris ad Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. Quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est grave, neque a te longe est. Non est in cœlo, ut dicas, Quis ascendet in cælum et accipiet illud nobis, et audientes faciemus? Non est trans mare, ut dicas, Quis transfretabil mare et accipiet illud nobis, et audientes faciemus? Juxta te est enim verbum in ore tuo, in corde, et in manibus tuis facere illud (Deut. xxx, 9-14). Item Dominus in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, el discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris : jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. xi, 28-30). Item in Epistola sancti Joannis Hæc est charitas Dei, ut mandata ejus observemus, el mandala ejus gravia non sunt (I Joan. v, 3). Ils auditis legitimis et evangelicis et apostolicis testimoniis ædificemur ad gratiam, quam non intelligunt, qui ignorantes Dei justitiam et suam volentes constiLuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Si enim non intelligunt ex Deuteronomio, quemadniodum apostolus Paulus commemoraverit, ut corde credatur ad justitiam, ore autem confessio fiat ad salutem (Rom. x, 5, 10); quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. 1x, 12): isto certe Joannis apostoli testimonio, quod ad istam sententiam ultimum posuit, ubi ait, Hæc est charitas Dei, ut mandata ejus scrvemus, et mandata ejus gravia non sunt, debent utique com

:

Lov., facultatis.

moneri, charitati Dei non esse grave mandatum Dei; quæ nonnisi per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, non per arbitrium humanæ voluntatis; cui plus dando quam oportet, ignorant justitiam Dei : que tamen charitas tunc perfecta erit, cum pœnalis timor omnis abscesserit,

CAPUT XI.-23. Post hæc proposuit testimonia quæ contra eos dici solent : nec ea solvit, sed commemorando quasi contraria, quæstiones arctius illigavit. Ait enim Testimonia Scripturarum, quæ e diverso ponenda sunt his qui arbitrii libertatem, vel non peccandi possibilitatem imperite existimant se Scripturarum auctoritate po se destruere. Objicere enim solent, inquit, quod sanctus Job dixerit, Quis mundus est a peccato? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram › (Job xiv, 4, sec. LXX). Deinde quasi respondet huic testimonio aliis testimoniis, quod ipse Job dixerit, Justus enim vir et sine querela factus sum in derisum (Id. xп, 4, sec. LXX). Non intelligens posse dici hominem justum, qui perfectioni justitiae plurimum accessit, ita ut ei proximus fieret : quod multos etiam in hac vita potuisse, in qua ex fide vivitur, non negamus.

24. Hoc et illo testimonio confirmatur, quod iste consequenter adjunxit ab eodem Job dictum : Ecce ego proximus sum judicio meo, et scio quia justus inveniar (Id. xm, 18, sec. LXX). Hoc enim est judicium, de quo alibi dicitur, Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum velut meridiem (Psal. xxxvI, 6). Denique non dixit, Ibi sum; sed, proximus sum. Quod si judicium suum illud intelligi voluit, non quo ipse judicabit; sed quo in fine est judicandus; justi in illo judicio invenientur omnes qui non fallaciter dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Per hanc enim dimissionem justi invenientur; eo quod ea quæ hic habebant peccata, eleemosynis deleverunt. Unde Dominus dicit, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis

(Luc x1, 41). Denique hoc dicetur justis in regnum promissum ituris, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. xxv, 35): et cætera hujusmodi. Sed aliud est, esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est; aliud, esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit: quoniam est quidam modus bonæ vitæ, de quo etiam in ista humana conversatione, justa querela esse non possit. Quis enim juste queritur de homine qui nemini male vult, et quibus potest fideliter consulit, nec contra cujusquam injurias tenet libidinem vindicandi, ut veraciter dicat, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et tamen eo ipso quod verum dicit, Dimitte, sical et nos dimittimus; sine peccato se non esse de, larat.

25. Inde est quod dicit, Nihil iniquuni erat in manibus meis, sed munda oratio mea (Job xvi, 18). Ilinc enim erat munda oratio, quia veniam non injuste petebat, qui veraciter dabat.

[blocks in formation]

26. Et quod dicit de Domino, Multas enim contritiones meas fecit sine causa (Job Ix, 17): non ait, Nullas fecit cum causa; sed, multas sine causa. Non enim propter multa peccata ejus facte sunt ei multæ contritiones, sed propter probationem patientiæ. Nam propter peccata, sine quibus, ut alibi confitetur, non fuit, panciora se pati debuisse judicat (Id. v1, 2, 3). 37. Item quod dicit, Vias enim ejus custodivi, et non declinavi a mandatis ejus, neque discedam (1d. xxut, 11) custodivit vias Dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat, sed in eis currendo proficit; etsi aliquando ut infirmus offendit aut titubat: proficit autem mincendo peccata, donec perveniat ubi sine peccato sit. Non enim aliter potest co modo proficere, nisi custodiendo vias ejus. Declinat autem a mandatis Domini atque discedit apostata; non ille qui, etiamsi habeat peccatum, confligendi tamen cum co perseverantiam non relinquit, donec co perveniat ubi nulla cum morte contentio remanebit. In isto ergo conflictu induimur ea justitia, qua hic ex fide vivitur, et ea quodam modo loricamur. Assumimus quoque judicium, quod etiam contra nos pro nobis facimus, quando peccata nostra accusando damnamus: unde scriptum est, Justus ipse sui accusator est in primordio sermonis (Prov. xvш, 17). Ilinc item dicit, Justitia vestitus eram, et circumdedi mihi judicium sicut chlamydem (Job XXIX, 14). Nam et ista vestis belli magis solet esse quam pacis, ubi adhuc expugnatur concupiscentia, non ubi erit plena sine aliquo prorsus hoste justitia, novissima inimica morte destructa.

28. Quod autem iterum ait idem sanctus Job, Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea (Id. xxvii, 6) : tunc nos in ista vita, in qua ex fide vivimus, non reprehendit cor nostrum, si eadem fides qua corde creditur ad justitiam, non negligit reprehendere peccatum nostrum. Unde dicit Apostolus, Non enim quod volo facio bonum : sed quod odi malum, hoc ago (Rom. vii, 15). Bonum est enim non concupiscere, et hoc bonum vult justus, qui ex fide vivit (Habac. 11, 4) : et tamen facit quod odit, quia concupiscit; quamvis post concupiscentias suas non eat (Eccli. xvm, 30): quod si fecerit, tunc vere ipse fecit ut cedat, ut consentiat, ut desiderio pcccati obediat. Tunc eum cor ejus reprehendit; quia ipsum reprehendit, non illud peccatum ejus, quod habitat in membris ejus. Cum vero non sinit regnare peccatum in suo mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, nec exhibet membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. vi, 12, 13); inest quidem peccatum in membris ejus, sed non regnat, quia non obeditur desideriis ejus. Et ideo dum quod non vult agit, id est, non vult concupiscere et concupiscit; consentit legi, quia bona est. Hoc enim vult et ipse quod lex; quia vult ipse nou concupiscere, et lex dicit, Non concupisces (Exod. xx, 17). In hoc quoniam vult quod et lex vult, procul dubio consentit legi: concupiscit

• Am. Er. et Mss., in qua. Particula, in, expuncta fuit per

e Mss. Vaticanis omittit, quia ipsum repre

Lovanienses. * Unus hendil.

tamen, quia non est sine peccato; sed jam non ipse operatur illud, sed id quod in illo habitat peccatum. Ideo non cum reprehendit cor ejus in omni vita ejus; hoc est, in fide ejus, quia justus ex fide vivit : et ideo fides ejus est vita ejus. Scit enim quia non habitat in carne ejus bonum, ubi habitat peccatum : sed non ei consentiendo vivit ex fide, qua invocat Deum ut adjuvetur pugnans contra peccatum; quod ut omnino ibi non sit, adjacet ei velle, sed perficere bonum non adjacet (Rom. vi, 15-21). Non faccre bonum non adjacet, sed perficere. Nam in eo quod non consentit, bonum facit; et in eo quod odit concupiscentiam suam, bonum facit; et in eo quod eleemosynas facere non cessat, bonum facit; et in eo quod illi qui in eum peccat ignoscit, bonum facit; et in eo quod petit sibi dimitti debita sua, et veraciter dicit quod dimittit etiam ipse debitoribus suis, et orat ut non inferatur in tentationem, sed liberetur a malo, bonum facit: ei tamen perficere bonum non adjacet, quod tunc erit, quando illa concupiscentia quæ habitat in membris ejus, nulla erit. Non ergo eum reprehendit cor ejus, quando reprehendit peccatum quod habitat in membris ejus, et non habet quam reprehendat infidelitatem ejus. Ita nec in vita sua, id est, in fide sua, a corde suo reprehenditur, et sine peccato non esse convincitur. Quod et ipse Job de se confitetur, ubi dicit: Nihil te latuit peccatorum meorum. Signasti. iniquitates meas in sacculo, el annotasti si quid invitus transgressus sum (Job xiv, 16, 17). Testimonia ergo quæ posuit de verbis sancti Job, nos sicut potuimus, quemadmodum sint accipienda monstravimus: nec tamen ille solvit, quod eumdem Job dixisse proposuit, Quis enim mundus est a peccato? Nec infans cujus est diei unius vita super terram.

[ocr errors]

3

CAPUT XII. - 29. Iterum proponere solent, »inquit, Omnis homo mendax (Psal. cxv, 2). › Neque hoc contra se ipsum a se ipso propositum solvit : sed commemorando alia velut contraria testimonia, apud eos qui non intelligunt sanctam Scripturam, divina eloquia in lite dimisit. Ait enim : Quibus respondendum est, quod in Numerorum libro scriptum est : ‹ Homo verax › (Num. XXIV, sec. LXX). Et de sancto Job legitur ita: Erat vir habitans in regione Ausitidæ, nomine Job, verax, sine crimine, justus, Dei cultor, abstinens se ab omni re mala (Job 1, 1). Miror quod ausus est ponere hoc testimonium, ubi dictum est, Abstinens se ab omni re mala, cum hoc ab omni peccato vellet intelligi; cum superius dixerit, peccatum actum esse, non rem (Cap. 2, n. 4). Reminiscatur ergo quia etiam si actus sit, res potest dici. Abstinet se autem ab omni re mala, qui peccato, sine quo non est, vel nunquam omnino consentit, vel si aliquando premitur, non opprimitur; sicut luctator fortior, et si aliquando tenetur, non ideo perdit quo superior invenitur. Legitur sane homo sine crimine, legitur sine querela :

1 Am. Er. et plerique Mss., quia.

plures Mss., quod reprehendat infidelitatem ejus.
Plerique MSS. contra se ipsos.

Am. Ér. et omnes manuscripti, uno tantum excej to, peccatum actum malum esse.

« PredošláPokračovať »