Obrázky na stránke
PDF
ePub

virtutes et gratias, ac sic auferri diversitatem gratiarum, quam Apostolus docet. Pelagius autem respondit, Non se auferre gratiarum diversitatem; sed licere, donare Deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Paulo apostolo donavit. ›

64. Has ex nomine Cœlestii quatuor sententias non sie approbaverunt episcopi judices, sicut eas Colcstius sensisse dicebatur: sed sicut de his respondit Pelagius. Viderunt enim 1, quod aliud sit sine peccato esse, aliud sancte et juste vivere, sicut etiam ante adventum Christi quosdam vixisse Scriptura testatur. Et quamvis non sit hic Ecclesia sine macula et ruga; tainen eam et lavacro regenerationis ab omni macula rugaque purgari, et eam ita velle Dominum perma uere nam et ita permanebit, quia sine macula et ruga utique in æterna felicitate regnabit. Et quod perpetua virginitas, quæ præcepta non est, sine dubio plus sit, quam conjugalis pudicitia, quæ præcepta est; quamvis in multis virginitas perseveret, qui tamen non sunt sine peccato. Et quod eas omnes gratias, quas loco uno commemorat, habuit apostolus Paulus : quas tamen eu dignum fuisse accipere, aut non secundum merita, sed potius secundum prædestinationem aliquo modo intelligere potuerunt; ipse enim dicit, Non sum dignus, vel, non sum idoneus vocari apostolus (I Cor. xv, 9): aut eorum intentionem subterfugit verbum, quod Pelagius quemadmodum posuerit, ipse viderit. Hæc sunt in quibus episcopi Pelagium pronuntiaverunt piis consentire doctrinis.

65. Nunc similiter recapitulando illa paulo attenlius videamus, quæ illum contraria reprobare et anathematizare dixerunt. In hoc enim potius tota hæresis ista consistit. Exceptis ergo illis, quae in adulatione nescio cujus viduæ in libris suis posuisse dictus est, quæ ille ‹ neque in libris suis esse, neque talia unquam se dixisse respondit; et eos qui talia saperent, non tanquam hæreticos, sed tanquam stultos anathematizavit: › harc sunt quibus hæresis illius dumeta quotidie pullulare, imo jam silvescere dolehamus. Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quod peccatum Adæ ipsum solum læserit, et non genus humanum. Quod Lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante prævaricationem. Quod neque per mortem vel prævaricationem Adæ omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quod infantes, etsi non baptizentur, habeant vitam æternam. Quod divites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non eis reputetur, neque regnum Dei possint habere. Quod gratia Dei et adjutorium non ad singulos actus detur; sed in libero arbitrio sit, et in lege atque doctrina. Quod Dei gratia secundum merita nostra detur; et propterca ipsa gratia in hominis sit posita voluntate, sive dignus fiat, sive indignus. Quod filii Dei non possint vofta Colb. Ms. At editf, videtur.

Forte, in his.

Forte, fueris

cari, isi omnino absque peccato fuerint effecti. Quod oblivio et ignorantia non subjaceant peccato; quoniam non eveniant secundum voluntatem, sed secundum necessitatem. Quod non sit liberum arbitrium, si indigeat auxilio Dei; quoniam propriam voluntatem habeat unusquisque aut facere aliquid, aut non facere. Quod victoria nostra ex Dei non sit adjutorio, sed ex libero arbitrio. Quod ex illo, quod ait Petrus, divinæ nos esse consortes naturæ, consequens sit ut ita possit esse anima sine peccato, quemadmodum Deus. Hoc enim in undecimo capitulo libri, non quidem habentis auctoris sui titulum, sed qui perhibetur esse Cœlestii, his verbis po-itum ipse legi: Quomodo quispiam, inquit, illius rei consortium suscepit, a cujus statu et virtute esse extraneus definitur?> Ideo fratres qui hæc objecerunt, sic eum intellexerunt, tanquam ejusdem naturæ animam et Deum, et partem Dei dixerit animam: sic enim acceperunt, quod ejusdem status atque virtutis eam esse cum Deo senserit. In extremo autem objeclorum positum est: Quod pœnitentibus venia uon detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per pœnitentiam digni fuerint misericordia. › Hæc omnia, et si que argumentationes ad ea confirmanda interpositæ sunt, sua negantem, et anathematizantem Pelagium judices approbaverunt: et ideo pronuntiaverunt, eum contraria ecclesiasticæ fidei reprobando et anathematizando, damnasse. Ac per hoc quomodolibet ea Coelestius posuerit aut non posuerit, vel Pelagius senserit aut non senserit, tanta mala tam novæ hujus hæresis illo ecclesiastico judicio damnata gaudeamus, et Deo gratias agamus, laudesque di

camus.

66. De his autem quæ post hoe judicium ibi a nescio quo cuneo perditorum, qui valde in perversum perbibentur Pelagio suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut Dei servi et ancillæ ad curani sancti Hieronymi presbyteri pertinentes, sceleratissima cæde afficerentur, diaconus occideretur, ædificia mona-teriorum incenderentur, vix ipsum ab hoc impetu atque incursu impiorum in Dei misericordia turris munitior tueretur (a); tacendum nobis potius video, et exspectandum quid illic fratres nostri episcopi de his tantis malis agendum existiment, a quibus eos dissimulare posse, quis credat? Impia quippe dogmata hujuscemodi hominum, a quibuslibet Catholicis, etiam qui ab illis terris longe absunt, redarguenda sunt; ne ubicumque nocere possint, quo pervenire potuerint: impia vero facta, quorum coercitio ad epi

1 Prima editiones, coertio. Consentiunt manuscripti, uno excepto qui habet, cohibitio.

(a) Huc spectat epistola 32 Innocentii papæ ad Joannem Jerosolymitanum, incipiens : « Direptiones, cædes, incen« dia, omne facinus extreme dementiæ, generosissima « sanctæ virgines Eustochium et Paula deploraverunt in « locis Ecclesiæ tuæ perpetrasse diabolum, etc. • Epistel queque ejusdem 33 ad hieronymum, cujus initium est. Nunquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia, testatur Apostolus. Ike epistolæ exhibentur infra, Apeli is farte Secunda.

tur. Unde jam hujus libri terminus iste sit, qui, ut spero, si sensibus tuis placere meruerit, adjuvante Domino, utilis erit legentibus; tuo quam meo nomine commendatior, et tua diligentia plurimis notior.

scopalem pertinet disciplinam, ubi committuntur, ibi potissimum a præsentibus vel in proximo constitutis, diligentia pastorali et pia severitate pleelenda sunt. Nos itaque tam longe positi, optare debemus his causis talem illic finem dari, de quo non sit necesse ubilibet ulterius judicare; sed que nobis potius prædicare conveniat ut animi omnium, qui illorum scelerum fama usquequaque volitante graviter vulnerati sunt, Dei misericordia consequente sanen

Finito libro editiones subjiciunt: Explicit liber sancti Augustini ad sanctum Aurelium episcopum de Gestis Pelagii hæretici, contra adversarios gratiæ Domini nostri Jesu Christi.

In libros de Gratia Christi et de Peccato originali, vide lib. 2, cap. 50, Retractationum, tom. 1, col. 650, a verbis, Posteaquam Pelagiana hæresis, usque ad verba, Salute gaudeamus. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE GRATIA CHRISTI

ET DE PECCATO ORIGINALI

CONTRA PELAGIUM ET COELESTIUM

Libri duc".

LIBER PRIMUS.

DE GRATIA CHRISTI.

Pelagium gratiæ confessione fucum facere ostendit: quippe qui gratiam vel in natura et libero arbitrio ponat, vel in lege atque doctrina: qui præterea divina gratia solam voluntatis et actionis possibilitatem, ut vocat, non i sam voluntatem et actionem adjuvari dicat; et illam insuper adjuvantem gratiam a Deo secundum merita hominum dari, atque ad id solum juvare eos putet, ut præcepta facilius possint implere. Expendit Augustinus loca opusculorum ipsius, quibus ille Dei gratiam diserte a se commendatam jactabat; et hæc de lege ac doctrina, seu de divina revelatione ac de Christi exemplo, quæ ad doctrinam æque revocantur, aut de peccatorum remissione interpretari posse demonstrat, nec apparere omnino, an vere christianam gratiam, id est, a ljutorium bene agendi adjunctum naturæ atque doctrinæ per inspirationem flagrantissime et luminosissimæ charitatis agnoscat Pelagius: qui postremo Ambrosium, tantopere ab ipso laudatum, præclara quædam in commendationem divinæ gratiæ dicentem audire jubetur.

CAPUT PRIMUM. 1. Quantum de vestra corporali et maxime spirituali salute gaudeamus, sincerissimi fratres, dilecti a Deo, Albina 1, Piniane, et Melania, quia effari non possumus, vobis cogitandum credendumque committimus, ut ca de quibus nos consuluistis, potius jam loquamur. Festinante etenim perlatore inter occupationes nostras, multo apud

Carthaginem quam ubicumque alibi densiores, quan-
tum Deus donare dignatus est, ut potuimus, ista
dictavimus.
CAPUT II. 2. Scripsistis mihi, cum Pelagio vòs
egis-e, ut quæcumque adversus eum dicerentur,
scripto damnaret: eumque dixisse audientibus vobis,
Anathematizo quivel sentit vel dicit, gratiam Dei qua

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber de Gratia Christi, et liber de Peccato originali, castigati sunt denuo ex fide Vaticani exemplaris, et quatuor Gallicanorum, quæ sunt bibliothecæ Colbertine, abbatiæ Parisiensis S. Victoris, abbatiæ Casalis Benedicti, et abbatiæ S. Cygiranni; juvantibus quoque lectionibus variantibus Belgici codicis abbatiæ S. Amandi. Perlustravimus præterea superiorum temporum editiones, Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones

Editi, Aline. Vaticanus codex et nostri omnes Gallicani Mss, bina. Convenit operis inscri, tio in Mss. Retract. lib. 2, cap. 50; et Possid. Indic. cap. 4, ad Albinam, etc. Hæc

initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M.

socrus Piniani et Melaniæ mater fuit. Confer epistolam 124 ab Augustino iisdem in Africa anno 411 constitutis, et episto lam 126 ipsi Albinæ scriptam.

(a) Scripti anno Christi 418. Nam hoc anno Pelagiana hæresis a Zosimo damnata est, ut habet ipse Augustinus, lib. 2 Retract., cap. 50, sub idem illud tempus, quo in eam hæresim ab Africanis episcopis Carthagine habitum est concilium universale, quod calendis maii anni ejusdem 418 consignatur. Ab isto concilio remansit Augus ious Carthagine. fuitque diaturnior i sius apud eamdem urbem commoratio, ut intelligitur ex concilii Africani canone 94, seu ex codice canonum Ecclesia: Africane, can. 127, necnon ex epistola 95, ad Mercatorem, n. 1; atque hoc interim spatio temporis, priusquam inde in Mauritaniam Cæsareensem proficisceretur, hes ad Albiam, Pinianum et Melaniam libros conscripsit: quos idcirco in Retractationibus collocat proxime ante Gesta cum Emerito, que apud Cæsaream eodem ipso anno 418, die vigesima septembris, confecta sunt. Julianus in suo ad Turbantium opere calumniose carpebat locum libri de Gratia Christ, qui ab Augustine ia libro 4 contra Julianum, n. 47, vindicatur, ubi ejusdem primi libri sui ad sanctum Pinianum, ut vo cat, titulum esse ait, « De Gratia contra Pelagium. »

a

Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (1 Tim. 1, 15), non solum per singulas horas, aut per singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros non esse necessariam; et qui hanc conantur auferre, pœnas sortiantur æternas. Quisquis hæc audit, et sensum ejus ignorat, quem in libris suis satis evidenter expressit, non illis quos dicit inemendatos sibi fuisse subreptos, aut omnino suos negat, sed in illis quos litteris suis quas Romam misit commemorat, omnino cum putat hoc sentire quod veritas habet. Quisquis autem quid in eis apertius dicat advertit, debet habere etiam ista verba suspecta. Quia etsi gratiam Dei, qua Christus venit in mundum peccatores salvos facere, in sola remissione peccatorum constituat, potest huic sensui verba ista coaptare dicens, ideo eam per singulas horas, per singula momenta, et per actus singulos necessariam, ut semper in memoria retinentes et reminiscentes dimissa nobis esse peccata, non peccemus ulterius, adjuti non aliqua subministratione virtutis, sed viribus propriæ voluntatis, quid sibi remissione peccatorum præstitum fuerit per actus singulos recordantis 2. Item quoniam solent dicere, nobis in eo Christum ad non peccandum præbuisse adjutorium, quia juste ipse vivendo justeque docendo reliquit exemplum: possunt etiam ad hoc ista verba coaptare, ut dicant, per singula momenta, per singulos actus necessariam nobis esse hujusmodi gratiam, id est, ut in omni conversatione nostra intueamur dominicæ conversationis exemplum. Pervidet autem fides vestra, a confessione gratiæ, de qua quæstio est, quam sit distinguenda ista confessio: et tamen obtegi potest istorum ambiguitate verborum.

-

CAPUT III. 3. Sed quid mirum? Quandoquidem ipse Pelagius cum episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnaverit cos, qui dicunt gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina; ubi putabamus ejus de hac re omnes tergiversationes esse consumptas; damnaverit etiam eos, qui docent gratiam Dei secundum merita nostra dari: tamen in libris quos edidit pro libero arbitrio, quorum mentionem facit in epistola quam Romam misit, nihil aliud sentire monstratur, quam id quod damnasse videbatur. Nam gratiam Dei et adjutorium, quo adjuvamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit arbitrio, aut in lege atque doctrina: ut videlicet, cum adjuvat Deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, revelando et ostendendo quid fieri debeat, adjuvare credatur; non etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum esse cognoverit faciat.

4. Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus divina mandata dicit impleri, possibilitatem,

1 Sic habent plures manuscripti. Editi vero, sortiuntur. Editi Am. Er. et Lov., recordantes. Aptius Mss., recordantis, scilicet voluntatis; non enim alio referri hoc potest, quid sibi, etc.

Am. et Er., juste que dicendo. Forte legendum, justaque docendo.

PATROL. XLIV.

voluntatem, actionem; possibilitatem scilicet, qua potest homo esse justus; voluntatem, qua vult esse justus; actionem, qua justus est: horum trium primum, id est, possibilitatem datam confitetur a creatore naturæ, nec esse in nostra potestate, sed eam nos habere, etiamsi nolimus; duo vero reliqua, id est, voluntatem et actionem nostra esse asserit, atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat. Denique gratia Dei, non ista duo, quæ nostra omnino vult esse, id est, voluntatem et actionem; sed illam quæ in potestate nostra non est, et nobis ex Deo est, id est, possibilitatem, perhibet adjuvari: tanquam illa que nostra sunt, hoc est, voluntas et actio, tam sint valentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut divino adjutorio non indigeant; illud vero quod nobis ex Deo est, hoc sit invalidum, id est, possibilitas, ut semper gratiae adjuvetu auxilio.

1

CAPUT IV. 5. Sed ne quis forsitan dicat, nos vel non recte intelligere quæ loquitur, vel malevolo animo in alium sensum quæ non ita dicta sunt vertere, ipsa jam verba cjus accipite. Nos inquit, ‹ sic tria ista distinguimus, et certum velut in ordinem digesta partimur. Primo loco posse statuimus, secundo velle, tertio esse. Posse in natura, velle in arbitrio, esse in effectu locamus. Primum illud, id est, posse, ad Deum proprie pertinet, qui illud creaturæ suæ contulit: duo vero reliqua, hoc est, velle ct esse, ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii fonte descendunt. Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est: imo et hominis, et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit, quique ipsam possibilitatem gratiæ suæ adjuvat semper auxilio. Quod vero potest homo velle bonum atque perficere, solius Dei est. Potest itaque illud unum esse, etiamsi duo ista non fuerint: ista vero sine illo esse non possunt. Itaque liberum mihi est nec voluntatem bonam habere, nec actionem: nullo autem modo possum non habere possibilitatem boni inest mihi etiamsi noluero, nec otium sui aliquando in hoc natura recipit. Quem nobis sensum exempla aliqua facient clariorem. Quod possumus videre oculis, nostrum non est: quod vero bene aut male videmus, hoc nostrum est (a). Et ut generaliter universa complectar, quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat: quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est; quia bec omnia vertere in malum etiam possumus. Unde, quod propter calumniam vestram sæpe repetendum est, cum dicimus hominem posse esse sine peccato, et confessione possibilitatis acceptæ laudamus Deum, qui nobis hoc posse largitus est, nec est ibi ulla laudandi hominis occasio, ubi solus Dei causa tractatur: non

1 Sola editio Lov., hoc est possibilitas, tam sit invalidum ut semper.

Am. Er. et Victoriaus Ms., nostram.

(a) Omissa hic alia exein; la, que excutiuatur libro de Naiara et Gratia, n. 55.

(Douse.)

enim de velle, nec de esse, sed tantummodo de co quod potest esse, disseritur.

CAPUT V. 6. Ecce est totum dogma Pelagii in libro ejus tertio pro Libero Arbitrio, his omnino verbis diligenter expressum, quo tria ista, unum quod est posse, alterum quod est velle, tertium quod est esse, id est, possibilitatem, voluntatem, actionem, tanta curavit subtilitate distinguere, ut quandocumque legimus, vel audimus, divinæ gratiæ adjutorium confiteri, ut a malo declinemus bonumque faciamus, sive in lege atque doctrina, sive ubilibet constituat, sciamus quid loquitur; nec erremus, aliter eum intelligendo quam sentit. Scire quippe debemus, quod nec voluntatem nostram, nec actionem divino adjuvari credit auxilio, sed solam possibilitatem voluntatis atque operis, solam in his tribus nos habere affirmat ex Deo, quam tanquam hoc sit infirmum, quod Deus ipse posuit in natura; cætera vero duo quæ nostra esse voluit, ita sint firma, et fortia, et sibi sufficientia, ut nullo indigeant ejus auxilio; et ideo non adjuvet ut velimus, non adjuvet ut agamus, sed tantummodo adjuvet ut velle et agere valeamus. Contra autem Apostolus, Cum timore, inquit, et tremore vestram ipsorum operamini salutem. Et ut scirent, quia non tantum in eo quod operari possint (hoc enim in natura et in doctrina jam acceperant), sed etiam in eo quod operantur, divinitus adjuvantur, non ait, Deus est enim qui operatur in vobis posse, tanquam ipsi jam et velle et operari per se ipsos habeant, nec in his duobus adjutorio ejus indigeant; sed ait, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere (Philipp. n, 12 et 15); vel sicut in aliis et maxime græcis codicibus legitur, et velle et operari (a). Videte si non Apostolus gratia Dei futuros adversarios sancto Spiritu tanto ante prævidit, et hæc duo, id est, et velle et operari, quæ iste ita nostra esse voluit, tanquam ipsa divinæ gratiæ non adjuventur auxilio, Deum in nobis dixit operari.

CAPUT VI. — 7. Neque hinc Pelagius incautos fallat et simplices, vel etiam se ipsum, quoniam cum dixisset, Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est; velut correxit atque addidit, Imo et hominis et Dei.

[ocr errors]
[ocr errors]

Non enim hoc propterea dixit, quia secundum sanam doctrinam intelligi voluit, quod et velle et operari Deus operetur in nobis: sed cur hoc dixerit, satis evidenter ostendit, continuo subjungendo, « qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit. Hanc autem possibilitatem in natura cum ponere, de verbis ejus superioribus clarum est. Sed ne nihil de gratia dixisse videretur, adjunxit, « quique ipsam possibilitatem gratiæ suæ adjuvat semper auxilio: non ait Ipsam voluntatem, vel, Ipsam operationem; quod si diceret, non abhorrere a doctrina apostolica videretur: sed ait, ipsam possibilitatem, › illud videlicet ex tribus quod in natura locavit, gratiæ suæ adjuvat semper auxilio: ut scilicet in voluntate et actione non ideo laus sit et Dei et hominis, quia sic vult homo, ut tamen Deus voluntati ejus ardorem dilectionis inspiret; et sic operatur homo, ut tamen Deus coope(a) Græce, to energein.

retur, sine cujus adjutorio quid est homo? sed ideo ad hanc laudem adjunxit et Deum, quia nisi natura esset in qua nos condidit, qua velle et agere possemus, nec vellemus, nec ageremus.

8. Hanc autem naturalem possibilitatem quod adjuvari Dei gratia confitetur, non est hic apertum vel quam dicat gratiam, vel quatenus ca naturam sentiat adjuvari sed sicut aliis locis, in quibus evidentius loquitur, intelligi potest, non vult aliud accipi quam legem atque doctrinam, qua naturalis possibilitas adju

vetur.

CAPUT VII. Nam quodam loco ait: Hic nos imperitissimi hominum putant injuriam divinæ gratiæ facere, quia dicimus eam sine voluntate nostra nequaquam in nobis perficere sanctitatem : quasi Deus gratiæ suæ aliquid imperaverit, et non illis quibus imperavit, etiam gratiæ suæ auxilium subministret, ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, facilius possent implere per gratiam. Et tanquam explicaturus quam dicat gratiam, secutus adjunxit, dicens :

Quam nos non, ut tu putas, in lege tantummodo, sed et in Dei esse adjutorio confitemur. Quis non bic desideret ut ostendat quam velit intelligi gratiam? Propter hoc enim maxime de illo exspectare debemus, ut dicat hoc quod dicit 1, non in lege tantummodo se gratiam confiteri. Sed nobis hac exspectatione suspensis, quid addiderit intuemini: Adjuvat enim nos Deus, › inquit, ‹ per doctrinam et revelationem suain, dum cordis nostri oculos aperit; dum nobis, ne præsentibus occupemur, futura demonstrat; dum diaboli pandit insidias; dum nos multiformi et ineffabili dono gratiæ cœlestis illuminat. Deinde sententiam suam quadam velut absolutione concludens: Qui hæc dicit, inquit, gratiam tibi videtur negare? An et liberum hominis arbitrium, et Dei gratiam confitetur? › In his omnibus non recessit a commnendatione legis atque doctrinæ, hanc esse adjuvantem gratiam diligenter inculcans, et hoc exsequens quod proposuerat, cum diceret, sed in Dei esse adjutorio confitemur. › Denique Dei adjutorium multipliciter insinuandum putavit, commemorando doctrinam et revelationem, et oculorum cordis adapertionem, et demonstrationem futurorum, et apertionem diabolicarum insidiarum, el multiformi atque ineffabili dono gratiæ cœlestis illeminationem ad hoc utique ut divina præcepta et promissa discamus. Hoc est ergo gratiam Dei ponere in lege atque doctrina.

CAPUT VIII. 9. Hinc itaque apparet, hanc eum gratiam confiteri, qua demonstrat et revelat Deus quid agere debeamus; non qua donat atque adjuvat ut agamus cum ad hoc potius valeat legis agnitio, si grati e desit opitulatio, ut fiat mandati prævaricatio. Ubi enim non est lex, ait Apostolus, nec prævaricatio (Rom. iv, 15) et, Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces (Id. vi, 7). Ac per hoc, usque adeo aliud est lex, aliud est gratia, ut lex non solum nihil prosit, verum etiam plurimum obsit, nisi adjuvet gra1 Cygirannensis Ms., quid dicit.

* Am. Er., et multiformem et ineffabilem.

tia; et hæc ostendatur legis utilitas, quoniam quos facit prævaricationis reos, cogit confugere ad gratiam liberandos, et ut concupiscentias malas superent adjuvandos. Jubet enim magis quam juvat; docet morbum esse, non sanat ; imo ab ca potius quod non sanatur augetur, ut attentius et sollicitius gratiæ medicina quæratur. Quia littera occidit, Spiritus autem vivificat (I Cor. 1, 6). Si enim data esset lex quæ posset vivificare1, omnino ex lege esset justitia. In quantum tamen etiam lex adjuvet, adjungit et dicit : Sed conclusit Scriplura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Itaque lex, inquit, pædagogus noster fuit in Christo Jesu (Galat. 1, 21, 22, 24). Hoc ipsum ergo superbis est utile, sub peccato arctius manifestiusque concludi, ne ad faciendam justitiam de liberi arbitrii, quasi propriis viribus præsumatur; sed omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo, quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati: nunc autem sine lege justilia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. 1, 19-21). Quomodo ergo sine lege manifestata, si per legem testificata? Non itaque sine lege manifestata, sed sine lege justitia, quia justitia Dei est, id est, quæ nobis non ex lege sit, sed ex Deo : Lon quæ illo imperante cognoscendo timeatur, sed quæ illo donante diligendo teneatur, ut et qui gloriatur in Domino glorietur (1 Cor. 1, 31).

2

CAPUT IX. - 10. Quid ergo est, quod iste legem atque doctrinam deputat gratiam, qua juvamur ad operandam justitiam, quæ ut multum adjuvet, ad hoc adjuvat ut gratia requiratur? Nemo enim potest legem implere per legem. Plenitudo enim legis charitas (Rom. XI, 10). Charitas autem Dei non per legem diffusa est in cordibus nostris, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (1d. v, 5). Proinde per legem gratia demonstratur, ut lex per gratiam compleatur. Quid enim juvat Pelagium, quia diversis verbis eamdem rem dicit, ut non intelligatur in lege atque doctrina gratiam constituere, qua possibilitatem naturæ asserit adjuvari? Quantum autem existimo, ideo veretur intelligi, quia damnavit eos qui dicunt gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina: et tamen latere se putat, cum aliis atque aliis locutionibus versat significationem legis atque doctrinæ.

CAPUT X. 11. Et alio quippe loco, cum diu asseruisset, non adjutorio Dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici voluntatem bonam, opposuit sibi ex Apostoli epistola quæstionem, atque ait: Et quomodo, inquit, ‹ stabit illud Apostoli: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere? Deinde ut hanc oppositionem veluti solveret quam videbat dogmati suo vehementer esse contrariam, secutus adjunxit: Ope

ratur in nobis velle quod bonum est, velle quod sanctum est, dum nos terrenis cupiditatibus deditos, et mutorum more animalium tantummodo præsentia diligentes, future glorie magnitudine et præmiorum 1 Am. Er. et codex Cygirannensis, justificare. Sic Mss. Editi vero, Non ita.

[ocr errors]

pollicitatione succendit; dum revelatione sapientiæ in desiderium Dei stupentem suscitat voluntatem; duni nobis (quod tu alibi negare non metuis 1) suadet omné quod bonum est. Quid manifestius, nihil aliud eum dicere gratiam, qua Deus in nobis operatur velle quod bonum est, quam legem atque doctrinam? In lege namque et doctrina sanctarum Scripturarum futuræ gloriæ atque præmiorum promittitur magnitudo. Ad doctrinam pertinet etiam quod sapientia revelatur, ad doctrinam pertinet cum suadetur omne quod bonum est. Et si inter docere et suadere, vel potius exhortari, distare aliquid videtur; etiam hoc tamen doctrinæ generalitate concluditur, quæ quibus que sermonibus vel litteris continetur: nam et sanctæ Scripturæ et docent et exhortantur, et potest esse in docendo et exhortando etiam hominis operatio. Sed nos cam gratiam volumus iste aliquando fateatur 3, qua futuræ gloriæ magnitudo non solum promittitur, verum etiam creditur et speratur; nec solum revelatur sapientia, verum et amatur; nec solum suadetur omne quod bonum est, verum et persuadetur. Non enim omnium est fides (II Thess. II, 2), qui audiunt per Scripturas Dominum regnum cœlorum pollicentem; aut omnibus persuadetur quibuscumque suadetur, ut veniant ad eum qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis (Matth. XI, 28). Quorum autem sit fides, et quibus persuadetur ut ad eum veniant, satis ipse demonstravit, ubi ait, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum : et paulo post, cum de non credentibus loqueretur, Dixi, inquit, vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. vi, 44, 66). Hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si vult non solum vocari, verum etiam esse christianus. CAPUT XI. 12. Quid autem dicam de revelatione sapientia? Neque enim facile quisquam speraverit in hac vita posse pervenire ad magnitudinem revelationum apostoli Pauli et utique in eis quid aliud credendum est ei revelari solere, nisi quod ad sapientiam pertineret? Et tamen dicit: In magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus satanæ qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret cum a me et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. x, 7-9). Procul dubio si jam summa, et cui nihil esset addendum, charitas in Apostolo tunc fuisset, quæ omnino non pos- › set inflari; numquid necessarius esset angelus salanæ, quo colaphizante reprimeretur elatio, quæ in magnitudine revelationum posset existere? Quid est autem aliud elatio, quam inflatio? Et utique de charitate verissime dictum est, Charitas non æmulatur, non inflatur (1 Cor. xi, 4). Hæc itaque charitas adhuc etiain in tanto Apostolo de die in diem profecto au

[ocr errors]

1 vaticanus Ms., quod alibi negare non metuit. Er. et Lov., quibuscumque.

Editio Am. et Ms. Victorinus, cam gratiam nolumus. Isti aliquando fateantur. Editio Er., eam gratiam nolumus. stam aliquando fateatur.

Vaticanus codex, nunquam; forte pro, nequaquunta

« PredošláPokračovať »