Obrázky na stránke
PDF
ePub

ubi se quantun.libet operist, plerumque aperire compellitur, fecerunt nobis et ista suspecta, ut attentius intuentes inveniremus ambigua. Cum enim dixisset,

nunquam se vel impium aliquem hæreticum audisse, qui hoc quod proposuite de parvulis diceret ; deinde subjecit atque ait : « Quis enim ita evangelicæ lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui vel leviter dicere, aut etiam sentire possit? Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni cœlorum esse velit, dum eos baptizari et in Christo renasci vetat1. >

-

CAPUT XIX. 21. Frustra ista dicit: non inde se purgal. In regnum cœlorum sine Baptismo parvulos intrare non posse, nec ipsi aliquando negaverunt. Sed non inde quæstio est de purgatione originalis peccati in parvulis quæstio est. Inde se purget, qui non vult fateri, lavacrum regenerationis in parvulis habere quod purget. Et ideo cætera que dicturus est attendamus. Post interpositum enim ex Evangelio testimonium, quod nisi renatus ex aqua et Spiritu 2, regnum cœlorum nullus possit intrare (Joan. i, 5), unde illis, ut diximus, nulla fit quæstio; secutus adjunxit, dicens: Quis ille tam impius est, qui cujuslibet ætatis parvulo interdicat communem humani generis redemptionem? Et hoc ambiguum est, qualem dicat redemptionem: utrum ex malo ad bonum, an ex bono ad melius. Nam et Coelestius apud Carthaginem in libello suo confessus est redemptionem parvulorum, et tamen noluit confiteri ex Adam in cos transisse peccatum. CAPUT XX. 22. Sed quid deinde iste subjungat, advertite : « Et in perpetuam, › inquit, ‹ certamque vitam renasci vetet eum qui natus sit ad incertam? id est, Quis tam impius est, ut vetet renasci ad perpetuam certamque vitam eum qui natus sit ad incertam? Ilæc verba quando primitus legimus, éredidimus cum incertam vitam istam voluisse dicere temporalem: quamvis nobis videretur magis can mortalem dicere debuisse, quam incertam, eo quod certa morte finiatur. Tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta ; nihil aliud eum putavimus, quam istam mortalem vitam maluisse dicere incertam. Ac per hoc, quamvis æternam mortem parvulorum sine Baptismatis sacramento ex hac vita migrantium aperte noluerit confiteri; tamen de iilo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. Dicebamus enim : Si perpetua vita, sicut confiteri videtur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse; profecto eos qui non baptizati moriuntur, mors perpetua consequetur. Quod nulla justitia potest accidere his, a quibus in hac vita nulla peccata commissa sunt, nisi originale peccatum. CAPUT XXI. 23. Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent, hoc ideo dicere Pelagium potuisse, quia de ista quæstione ita perhibetur solitus respondere quærentibus, ut diceret, Sine Baptismo parvuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, ne

▲ Editi, putat. Emendantur ex Mss.

• Editi, ex aqua et Spiritu sancto. Abest, sancło, a Mss.

scio: id est, non ire in regnum cœlorum scio; quo vero eant, ideo se nescire dicebat, aut dicit 1, quia dicere non audebat in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat, et originale traxisse peccatum non consentiebat. Itaque et ista ejus verba Romam pro magna ejus purgatione transmissa, tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati præbere latibula, unde ad insidiandum prosiliat hæreticus sensus, quando nullo existente qui valeat respondere, tanquam in solitudine aliquis invenitur infirmus.

24. Jam vero in libro Fidei sux (a), quem Romam cum ipsis litteris misit ad eumdem papam Innocentium, ad quem etiam epistolam scripserat, multo evidentius se ipsum tegendo nudavit, dicens: ‹ Baptisma unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, dicimus esse celebrandum. Non saltem dixit, Eodem Sacramento; quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum: sed, iisdem, inquit, ‹ Sacramenti verbis; › tanquam infantibus remissio peccatorum verborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. Visus est tamen ad tempus, aliquid dicere quod fidei catholicæ conveniret sed illam sedem usque in finem fallere non prævaluit. Post rescripta quippe Africani concilii, in quam provinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo pervenerat, sed eam non tam late occupaverat alteque pervaserat; alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime vixerat, atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque versatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quæ litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus exsecranda, sicut legere potestis, attexuit. Ubi Pelagius Epistolam Pauli apostoli ad Romanos velut exponens, argumentatur et dicit: Si Adæ peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest. Et cætera hujusmodi, quæ omnia Domino adjuvante in libris, quos scripsinius, de Baptismo parvulorum, refutata et dissoluta sunt (Lib. 3, nn. 5, 6). Et ea quidem in ipsis quasi expositionibus non ex sua persona est ausus objicere; sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus crat, et quid sentirct ac diceret, latere non poterat : quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoravi (Supra, n. 14), non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi viribus agit, ut natura humana in parvulis nullo modo ex propagine vitiata credatur; cui arrogando salutem, invidet salvatorem".

[blocks in formation]

auctores non sunt, sed hoc ab aliis didicerunt, assertores tamen atque doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et verbis et litteris suis, et competentibus indiciis, et fama ex his omnibus surgente et crebrescente jactantur: quid restat, nisi ut quisque catholicus pro viribus, quas sumit a Domino, redarguat ista:n pestem, eique vigilanter obsistat; ut cum respondendi necessitate, sine studio contentionis, pro veritate certatur, instruantur indocti, atque ita in Ecclesiæ convertatur utilitatem, quod est inimicus in perniciem machinatus, juxta illud Apostoli, Oportet et hæreses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. x1,19)? CAPUT XXIII. 26. Quapropter post multa quæ adversus istum errorem inimicum gratiæ Dei, quam per Jesum Christum Dominum nostrum pusillis maguisque largitur, scribendo disputare potuimus; nunc illud oportet excutere, quod, volentes hæreseos astute invidiam declinare, asserunt, istam præter fidei periculum esse quæstionem: › ut videlicet si in ca fuerint exorbitasse convicti, 'non criminaliter, sed quasi civiliter errasse videantur. Sic enim Coelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis est locutus : ◄ Jam, › inquit, ‹ de traduce peccati dixi, quia intra Catholicam constitutos plures audivi destruere, necnon et alios astrucre; licet quæstionis res sit ista,-non heresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizagi: quid quærit aliud? Ita hoc dixit, tanquam significare voluerit, tunc fuisse hæresim judicandam, si baptizari debere negaret infantes: nunc vero quoniam baptizandos fatetur, etiamsi causam Baptismatis eorum non eam dicat, quam veritas habet, sed quæ ad fidem non pertinet; non se arbitratur errare (a), et ideo non esse hæreticum judicandum. (b) Item in libello quem Romæ dedit, cum fidem suam a Trinitate unius deitatis usque ad resurrectionein qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogaverat, et unde illi nulla quæstio movebatur, quantum dicere libuit, explicasset; ubi ad id qued agebatur ejus sermo pervenit : ‹ Si quæ vero, › inquit,

præter fidem quæstiones natæ sunt, de quibus esset inter plerosque contentio ; non ego quasi auctor alicujus dogmatis definita hoc auctoritate statui, sed ea quæ de Prophetarum et Apostolorum fonte suscepi, vestri Apostolatus offerimus probauda esse judicio; ut si forte ut hominibus quispiam ignorantiæ error obrepsit1, vestra sententia corrigatur. › Nempe perspicitis, id eum egisse hac prælocutione præmissa, ut si quid in illo apparuisset erroris, non in fide, sed in quæstionibus quæ sunt præter fidem, videretur errasse, ubi etsi corrigendus est error, non tamen tanquam hæresis corrigatur, et qui correctus fuerit 3, ita dicatur errare, ut non tamen hæreticus judicetur. 27. Sed multum eum ista fallit opinio. Longe aliter se habent quæstiones iste, quas es e præter fidem Editi, obrepserit. Mss., obrepsit.

Am. et Er., nostra scientia corrig tur. Mendose, ut liquet ex n. 7, ubi eædem ipsæ editiones cum aliis habent, 've⚫stra senteutia corrigatur.»

Mss.Casalensis et Cygirannensis,et q i correctus non fuerit. (a) Forte, non se criminaliter errare: deleto arbitratur. (b) lie incipit cɔ; ut 55 apud Am. et Er.

arbitratur, quam sunt ille in quibus salva fide, qua christian sumus, aut ignoratur quid verum sit, et sententia definitiva suspenditur, aut aliter quam est, humana et infirma suspicione conjicitur. Veluti cum quæritur, qualis vel ubi sit paradisus ubi constituit Deus hominem que formavit ex pulvere; cum tamen esse illum paradisum fides christiana non dubitet: vel cum quæritur, ubi sit nunc Elias vel Enoch, an ibi, an alicubi alibi; quos tamen non dubitamus, in quibus nati sunt corporibus vivere: vel cum quæritur, utrum in corpore, an extra corpus in tertium cœlum sit raptus Apostolus; quanquam sit ista impudens inquisitio id scire volentium, quod se ille cui hoc præstitum est, salva utique fide, nescire testatur (II Cor. xn, 2): vel quot sint cœli, in quorum tertium se raptum esse commemorat: vel utrum elementa mundi hujus conspicabilis, quatuor an plura sint: quid faciat solem lunamve deficere, his defectibus quos prædicere astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt: cur antiqui homines tam diu vixerint, quam sancta Scriptura testatur; et utrum proportione longioris ætatis filios sera pubertate gignere cœperint: ubi potuerit Mathusalem vivere, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicibus et græcis et latinis numerantur anni, reperitur supervixisse diluvio; vel utrum paucioribus, qui rarissimi inveniuntur, potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus annorum, ut ante diluvium defunctus fuisse monstretur. Quis enim non sentiat in his atque bujusmodi variis et innumerabilibus quæstionibus, sive ad obscurissima opera Dei, sive ad Scripturarum abditissimas latebras pertinentibus, quas certo aliquo genere complecti ac definire difficile est, et multa ignorari salva christiana fide, et alicubi errari sine aliquo haretici dogmatis crimine?

[ocr errors]

1

CAPUT XXIV. - 28. Sed in causa duorum hominum, quorum per unum venumdati sums sub peccato, per alterum redimimur a peccatis; per unum præcipitati sumus in mortem, per alterum liberamur ad vitam; quorum ille nos in se perdidit, faciendo voluntatem suam, non ejus a quo factus est; iste nos in se salvos fecit, non faciendo voluntatem suam, sed ejus a quo missus est (Joan. iv, 34, et v, 30): in horum ergo duorum hominum causa proprie fides christiana consistit. Unus est enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5). Quoniam non est aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. iv, 12): et in illo definivit Deus fidem omnibus, suscitans illum a mortuis (Id. XVII, 31). Itaque sine ista fide, hoc est, sine fide unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu; sine fide, inquam, resurrectionis ejus, quam Deus omnibus definivit, que utique sine incarnatione ejus ac morte non potest veraciter credi: sine fide ergo incarnationis et mortis et resurrectionis Christi, nec antiquos justos, ut justi essent, a pecca tis potuisse mundari, et Dei gratia justificari, veritas

[ocr errors]

1 Am. Er. et Mss., quoniam ille.

• Editi, hominibus. Castigantur ex Ms.

christiana non debitat: sive in cis justis quos sancta Scriptura commemorat, sive in eis justis quos quidem illa non commemorat, sed tamen fuisse credendi sunt, vel ante diluvium, vel inde usque ad legem datam, vel ipsius legis tempore, non solum in filiis Israel, sicut fuerunt Prophetæ, sed etiam extra eumdem populum, sicut fuit Job. Et ipsorum enim corda eadem mundabantur mediatoris fide, et diffundebatur in eis charitas per Spiritum sanctum (Rom. v, 5), qui ubi vult spirat (Joan. in, 8), non merita sequens, sed etiam ipsa merita faciens. Non enim Dei gratia gratia erit ullo modo, nisi gratuita fuerit omni modo. 29. Quamvis ergo mors regnaverit ab Adam usque ad Moysen (Rom. v, 14), quia non eam potuit vincere nec lex data per Moysen; non enim data est quæ posset vivificare (Galat. m, 21), sed quæ mortuos, quibus vivificandis esset gratia necessaria, non solum peccati propagatione et dominatione prostratos, verum etiam ipsius legis addita prævaricatione conviclos, deberet ostendere; non ut periret quisquis hoc in Dei misericordia etiam tunc intelligeret, sed ut per regnum mortis ad supplicium destinatus, etiam sibi 'ipsi per prævaricationem legis manifestatus, Dei quereret adjutorium, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. v, 20), que sola liberat a corpore mortis hujus (Id. vn, 24, 25).

[ocr errors]

CAPUT XXV. Quamvis ergo nec lex per Moysen data potuerit a quoquam homine regnum mortis auferre; erant tamen et legis tempore homines Dei, non sub lege terrente, convincente, puniente, sed sub gratia delectante, sanante, liberante. Erant qui dicerent, Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit; et, Non est pax in ossibus meis a facie peccatorum meorum (Psal. xxxvII, 4); et, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum inLova in visceribus meis; et, Spiri u principali confirma ne; et, Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 7, 12, 14, 13). Erant qui dicerent, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. cxv, 4). Eadem quippe et ipsi mundabantur fide, qua et nos. Unde et Apostolus dicit, Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Ex ipsa fide dicebatur, Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium; et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. vn, 14, et Matth. 1, 23). Ex ipsa fide de ipso dicebatur, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo : exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo cœli 2 egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum cœli; et non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. xv, 6, 7). Ex fide ipsa ipsi dicebatur, Thronus tuus, Deus, in •sæculum sæculi, virga directionis, virga regni tui : dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis præ participibus tuis (Psal. XLIV, 7, 8). Eodem spiritu fidei ab illis hec futura videbantur, quo a nobis facta creduntur. Ne

2

Vaticanus Ms., ad æternum suppliciam destinatus etiam ipar sibi. Mit cœlo. Mss., coli.

que enim qui nobis ista fideli dilectione prophetare potuerunt, eorum ipsi participes non fuerunt. Et unde est quod dicit apostolus Petrus, Quid tentatis Deum, imonere jugum supra collum discipulorum quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare; sed per gratiam Domini Jesu credimus salvi fieri, quemadmodum et illi (Act. xv, 10, 11): nisi quia et illi per gratiam Domini Jesu Christi salvi facti sunt non per legem Moysi, per quam non sanatio, sed cognitio es' facta peccati? Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom , 20, 21). Si ergo nunc manifestata est, etiam tunc erat, sed occulta. Cujus occultationem significabat templi velum, quod est ad ejus significandam revelationem Christo moriente conscissum (Matth. xxvII, 51). Et tunc ergo ista gratia unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu, erat in populo Dei : sed tanquam in vellere pluvia, quam non debitam, sed voluntariam segregat Deus hæreditati suæ (Psal. LXVII, 10), inerat latens; nunc autem velut siccato illo vellere, hoc est, Judaico populo reprobato, in omnibus gentibus tanquam in area cernitur patens (Judic. VI, 36-40).

CAPUT XXVI. - 30. Non igitur, sicut Pelagius et ejus discipuli, tempora dividamus, dicentes, Primum vixisse justos homines ex natura, deinde sub lege, tertio sub gratia. Ex natura, scilicet ab Adam tam longa ætate, qua lex nondum erat data. Tunc enim, aiunt, duce ratione cognoscebatur Creator, et quemadmodum esset vivendum, scriptum gerebatur in cordibus, non lege litteræ, sed naturæ. Verum vitiatis moribus, inquiunt, ubi cœpit non sufficere natura jam decolor, lex ei addita est, qur, velut luna, fulgori pristino detrita rubigine redderetur. Sed posteaquam nimia, sicut di-putant, peccandi consuetudo prævaluit, cui sanandæ lez parum valeret, Christus advenit, et tanquam morbo desperatissimo, non per discipulos, sed per se ipsum medicus ipse subvenit.

51. Hæc disputantes, a gratia mediatoris justos ex cludere conantur antiquos, tanquam Dei et illorum hominum non fuerit mediator homo Christus Jesus, quia nondum ex utero Virginis carne suscepta, home nondum fuit, quando illi justi fuerunt. Quod si ita esset, nequaquam Apostolus diceret: Per hominem mors, et per hominum resurrectio mortuorum : sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omncs vivificabuntur (1 Cor. xv, 21, 22). Quandoquidem illi antiqui justi, secundum istorum vaniloquia, sibi sufficiente natura, nec mediatore homine Christo indiguerunt, per quem reconciliarentur Deo: nec in co vivificabuntur, ad cujus corpus et membra, serundum id quod propter homines homo factus est, non pertinere monstrantur. Si autem, quemadmodum per Apostolos suos Veritas loquitur, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur; quia per illam hominem mors, et per istum hominem resurrectio mornorum: quis audeat dubitare christianus, etiam illos justos, qui recentioribus (a) generis humani Editi, valet. At Mss., vale et.

1

(a) Forte, remetioribus.

temporibus Deo placucrunt, ideo in resurrectionem vitæ æternæ, non mortis æternæ esse venturos, quia in Christo vivificabuntur; ideo autem vivificari in Christo, quoniam ad corpus pertinent Christi; et ideo pertinere ad corpus Christi, quia et ipsis caput est Christus (I Cor. x1, 5); ideo et ipsis caput esse Christum, quia unus mediator est Dei et hominum homo Christus Jesus Quod eis non fuisset, nisi in ejus resurrectionem per ejus gratiam credidissent. Et hoc quomodo fieret, si eum in carne venturum esse nescisent, neque ex hac fide juste pieque vixissent? Nam si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum facta erat; nec nobis prodest judicium Christi de vivis et mortuis, quia nondum factum est. Si antem nos per hujus nondum facti, sed futuri judicii fidem stabimus ad dexteram Christi ; profecto illi per incarnationis ejus tune nondum facte, sed futuræ fidem membra sunt Christi.

CAPUT XXVII. 32. Neque enim putandum est, quod antiquis justis sola que semper erat, divinitas Christi, non etiam qua nondum erat, ejus humanitas revelata profuerit. Illud enim quod ait Dominus Jesus, Abraham concupivit diem meum videre, et vidit, et gavisus est; si diem suum voluit suum tempus intelligi, testimonium profecto perhibuit Abrahæ, quod fide fuerit incarnationis ejus imbutus. Secundum hanc enim ha. bet tempus: divinitas vero ejus omne tempus excedit, quia per illam universa facta sunt tempora. Quod et si quisquam de die sempiterno accipiendum putaverit, qui nullo finitur crastino, nullo prevenitur hesterno, hoc est, de ipsa æternitate, in qua coæternus est Patri: quomodo id vere concupisceret Abraham, nisi ejus nosset futuram mortalitatem, cujus quæsivit æternitatem? Aut si ad hoc aliquis horum verborum sensum coarctat, ut dicat, nihil intelligendum in eo quod ait Dominus, Quæsivit diem meum, nisi, Quæsivit me, qui sum dies permanens, hoc est, lumen indeficiens : velut cum dicimus vitam Filii, de qua loquitur Evangelium dicens. Sic dedit et Filio vitam habere in semelipso (Joan. v, 26): non aliud ipsum, aliud ejus vitam; sed eumdem ipsum Filium intelligimus vitam, qui dixit, Ego sum via, veritas et vita (Id. xiv, 6): et de quo dictum est, Ipse est verus Deus et vita æterna (1 Joan. v, 20): ut hanc ejus æqualem Patri divinitatem videre empierit Abraham, nequaquam incarnation» ejus præcognita, sicut eum nonnulli etiam philosophi quesiverunt, qui nihil de ejus carne didicerunt: numquid et illud, quod jubet Abraham, ponere manum servum suum sub femore suo, et jurare per Deum cœli (Gen. xxiv, 2, 3), aliter quisquam recte intellecturus est, nisi Abraham scisse, in qua venturus esset Deus coeli, carnem de illo femore propagari?

CAPUT XXVEI. 33. Cujus carnis et sanguinis, quando ipsum Abraham benedixit, Melchisedech etiam testimonium Christianis fidelibus notissimum protulit (Gen. xiv, 18-20), ut tanto post Christo diceretur in Psalmis, quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem tamen ipsa et patrum qur nostra est, fides u a

cantabat: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. cix, 4). In Adam quippe invenienubus mortem, per hoc prodest Christus quod est mediator ad vitam. Non autem per hoc mediator est, quod æqualis est Patri: per hoc enim, quantum Pater, tantum et ipse distat a nobis: et quomodo erit medictas, ubi cadem ipsa distantia est? Ideo Apostolus non ait, Unus mediator Dei et hominum Christus Jesus; sed, homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5). Per hoc ergo mediator, per quod homo: inferior Patre per quod nobis propinquior; superior nobis per quod Patri propinquior. Quod apertius ita dicitur: Inferior Patre, quia in forma servi (Philipp. 11, 7); superior nobis, quia sine labe peccati.

CAPUT XXIX.

[ocr errors]

34. Quapropter quisquis hunanam contendit in qualibet ætate naturam non indigere medico secundo Adam, quia non est vitiata in primo Adam, non in aliqua quæstione, in qua dubitari vel errari salva fide potest, sed in ipsa regula fidei qua christiani sumus, gratie Dei convincitur inimicus. Quale est autem, quod ab istis illa quæ ante fuit, velut adhuc minus malis moribus vitiata, hominum laudatur natura; neque respiciunt tantis tanquam intolerabilibus peccatis homines tunc fui se submersos, ut excepto uno homine Dei et ejus conjuge, tribus que filiis et totidem nuribus, justo judicio Dei, sicut igne postea terra exigua Sodomorum, ita totus mundus diluvio deleretur (Gen. vi et XIX)? Ex quo tempore igitur per unum hominem peccatum intravit in mundum, el per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12), profecto universa massa perditionis facta est possessio perditoris. Nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est, aut liberatur, aut liberabitur nisi gratia Redemptoris.

CAPUT XXX. 55. Et ante Abraham quidem utrum aliquo corporali et visibili sacramento justi, vel corum parvuli signarentur, Scriptura non expri mit. Ipse tamen Abraham signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei (Rom. IV, 11). Et sic accepit, ut deinceps etiam omnes parvulos domus suæ circumcidere juberetur, recentissimos a visceribus matrum, octavo die nativitatis eorum; ut etiam hi, qui corde ad justitiam credere nondum possent, justiti tamen fidei signaculum sumerent. Quod sub terrore tanto est imperatum, ut diceret Deus, animam illam de suo populo perituram, cujus octavo die præputii circumcisio facta non fuisset (Gen. xvn). Hujus tam horribilis pœnæ justitia si quæratur, nonne istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate et puritate naturæ, quantumlibet arguta sit argumenta tio, repercussa et confracta dissiliet? Quid enim mali, quæso, parvulus propria voluntate commisit, ut alio negligente et eum non circumcidente, ipse damnetur, damnatione tam severa, ut percat anima illa de po. pulo suo? Neque enim temporalis mortis terror incus• sus est; cum de justis, quando moriebantur, tunc potius diceretur, Et appositus est ad populum suum (Id. xxv, 17); vel, appositus est ad paires suos (1 Macha!. 11, 69): quoniam deinceps homini nulla tentatio f 1

idatur, quæ illum separet a populo suo, si populus ejus ipse est populus Dei.

CAPUT XXXI.-36. Quid sibi ergo vult, pro nullo propriæ voluntatis admisso, tanta damnatio? Neque enim sicut nonnulli secundum Platonicos opinantur, hoc uniuscujusque infantis animæ redditur, quod ante islam vitam sua voluntate commisit, cum haberet ante hoc corpus vel bene vel male liberum vivendi arbitrium: cum Paulus apostolus apertissime dicat, nondum natos nihil egisse boni vel inali (Rom. ix, 11). Unde ergo recte infans illa perditione punitur, nisi quia pertinet ad massam perditionis, et juste intelligitur ex Adam natus, antiqui debiti obligatione damnatus, nisi inde fuerit, non secundum debitum, sed secundum gratiam liberatus? Quam gratiam, nisi gratiam Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum? Quem profecto inter cætera veterum sacramenta etiam ipsa præputii circumcisio prophetavit. Dies enim octavus est in hebdomadarum recursibus dies dominicus, quo resurrexit Dominus : et petra erat Christus (I Cor. x, 4); unde circumcisionis cultellus petrinus; et caro præputii, corpus peccati.

[ocr errors]

CAPUT XXXII. - 37. Mutatis proinde sacramentis, posteaquam venit qui eis significabatur esse vcnturus, non tanien mutato Mediatoris auxilio, qui etiam priusquam venisset in carne, antiqua sua membra liberabat sue incarnationis fide, et nos cum essemus mortui delictis et præputio carnis nostræ, convivifi❤ cati sumus Christo, in quo circumcisi sumus circumcisione non manu facta (Coloss. 11, 13, 11), quam figurabat circumcisio manu facta, ut evacuaretur corpus eccati (Rom. vi, 6), cum quo sumus ex Adam nati. Damnatæ originis propagatio nos damnat, nisi mundemur similitudine carnis peccati, in qua missus est sine peccato, qui tamen de peccato damnavit peccatum (Id. vii, 3), factus pro nobis peccatum. Unde dicit Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo : eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. v, 20, 21). Deus ergo, cui reconciliamur, fecit eum pro nobis peccatum, id est, sacrificium per quod dimitterentur nostra peccata : quoniam peccata vocantur sacrificia pro peccatis. Et utique ipse pro peccatis nostris immolatus est, nullum habens vitium, solus in hominibus quale quærebatur etiam tunc in pecoribus, quo significabatur unus sine vitio ad vitia sananda venturus. Quocumque igitur die suæ nativitatis infans baptizetur in Christo, tanquam octavo circumciditur die: quoniam in illo circumciditur, qui tertio quidem ex quo crucifixus est, sed octavo in hebdomadibus resurrexit die. Circumciditur autem in exspoliationem corporis carnis (Coloss. 11, 11), id est, ut debitum quod contagio carnalis generationis attraxit, gratia spiritualis regenerationis absolvat. Nullus enim est mundus a sorde, (qua, obsecro, sorde, nisi peccati?) nec infans,

[merged small][ocr errors][merged small]

cujus est unius dien vita super terram (Job xiv, 4, sec. LXX).

-

CAPUT XXXIII. -38. Sic autem argumentantur, dicentes : : Ergo malum sunt nuptiæ, et non est oprig Dei homo quen generant nuptiæ? Quasi nuptiaruna bonum sit morbus concupiscentiæ, in quo uxores diligunt qui ignorant Deum, quod Apostolus probibet (1 Thess. IV, 5); ac non potius pudicitia conjugalis, qua in bonos usus ordinate filios procreandi redigitur libido carnalis : aut vero possit esse homo nisi opus Dei, non solum qui de conjugio, verum etiam qui de fornicatione, vel de adulterio procrcatur. Sed in hac quæstione, ubi quæritur, non cui rei creator, sed cui salvator sit necessarius, non intuendum est quid boni sit in procreatione naturæ, sed quid in peccato mali, quo certum est vitiatam esse naturam. Simul autem utrumque propagatur, et natura, et naturæ vitium; quórum est unum bonum, alterum malum. Illud de conditoris largitate sumitur, hoc de originis damnatione attrahitur: illi est causa bona voluntas Dei summi, huic mala voluntas hominis primi: illud indicat Deum creaturæ institutorem, hoc indicat Deum inobedientiae punitorem: denique idem ipse Christus propter illud creandum factor est hominis, propter hoc sanandum factus est homo.

1

-

CAPUT XXXIV. 39. Bonum ergo sunt nuptiæ in omnibus quæ sunt propria nuptiarum. Hæc autem sunt tria, generandi ordinatio, fides pudicitiæ, connubii sacramentum. Propter ordinationem generandi scriptum est: Volo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse (1 Tim. v, 14). Propter fidem pudicitie Uxor non habet potestatem sui corporis, sed vir : similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier (I Cor. v11, 4). Propter connubii sacramentum : Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. xix, 6). De quibus in aliis opusculis nostris, quæ vobis non sunt incognita, quantum Domino adjuvante potuimus, satis nos disscruisse meminimus (De Bono conjugali, n. 3 sqq.). Propter hæc omnia, honorabiles nuptiæ in omnibus, et thorus immaculatus (Hebr. xIII, 4). In quantum enim nuptiæ bonæ sunt, in tantum faciunt plurimum boni etiam de libidinis malo : quo niam libidine non bene utitur libido, sed ratio. Libido est autem in illa, quam notat Apostolus, repugnante legi mentis, inobedientium lege membrorum (Rom. vii, 23): ratio vero bene utens libidine, ipsa est in lege nuptiarum. Nam si nullum de malo bonum fieri posset, nec Deus ex adulterino concubitu hominem conderet. Sicut ergo adulterii damnabile malum, quando et inde homo nascitur, non imputatur Deo, qui certe in opere hominum malo facit ipse opus bonum ita quidquid est pudendum in membrorum illa inobedientia, de qua erubuerunt qui post peccatum foliis ficulneis eadem membra texerunt (Gen. 1, 7). non nuptiis imputatur, propter quas concubitus con1 Omnes Mss., de origine damnationis.

Ita Gallicani Mss. Editio Lov. omittit, in postea cum Am. et Er. sic habet, quam vocat postolus repugnantem leg mentis, inobedientium lege membrorum. Non male, si modo corrigas, legem membrorum.

« PredošláPokračovať »