Obrázky na stránke
PDF
ePub

bro superiore commonui (Supra, lib. 3, nn. 22, 23). Ne animam sic dicas ex Deo, ut eam non de nulla, nec de alia, sed de sua natura creaverit : › aut ‹ quod per infinitum tempus, atque ita semper animas det, sicut semper est ipse qui dat: aut animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem aut animam per carnem reparare habitudinem priscam, perque ipsam carnem renasci, per quam meruerat inquinari : › aut quod anima ante omne peccatum meruerit esse peccatrix: aut infantes sine regeneratione Baptismatis mortuos, ad indulgentiam pervenire originalium peccatorum : › aut quos Dominus prædestinavit ad Baptismum, prædestinationi ejus eripi posse, et ante defungi quam in eis quod Omnipotens prædestinavit impleri: > aut de his qui priusquam baptizentur exspirant, dictum esse quod scriptum est, Raptas est ne malitia mutaret illius intellectum (Sap. iv, 11); atque ad hunc sensum cætera pertinentia: aut ‹ earum aliquas mansiones extra regnum Dei esse, quas multas in domo Patris sui Dominus dixit esse › (Joan. xiv, 2) : aut sacrificium corporis et sanguinis Christi pro his qui non baptizati de corpore exierint offerendum : › aut aliquos eorum qui sine Christi Baptismate moriuntur, in paradisum interim recipi, ac postmodum et regni cœlorum beatitudinem consequi. › Hæc præcipue cave, fili, nec cognominari Vincentius delecteris, si vis esse victor erroris. Nec te quando aliquid nescis, existimes scire: sed ut scias, disce nescire. Neque enim aliquid in occultis Dei operibus ignorando, sed temere incognita pro cognitis astruendo, et falsa pro veris proferendo ac defendendo, peccatur. Ignorantiam

1 plures Mss., sine regenerationis Baptismate morLuos.

* Manuscripti prætereunt, prædestinationi ejus eripi; habentque, posse ante defungi, nec in eis quod omnipotens, etc.

vero meam, utrum animæ hominum nove fiant, an de parentibus (quas tamen a creatore Deo non de ipsius substantia fieri dubitare fas non est), aut non debere reprehendi, aut ab eo debere, a quo potes! docente et auferri et habere in se animas corporum similitudines incorporeas; ipsas autem non esse co pora e! salva distinctione animæ et spiritus, etia » universaliter animam spiritum nuncupari, puto quod persuaserim Charitati tue. Si autem persuadere non potui, utrum tamen ea dixerim quæ persuadere debuerint, qui legent potius judicabunt.

39. Si qua sane alia, quæ plurima in tuis libris emendanda mihi videntur, scire fortasse desideras, venire tibi non sit onerosum, non tanquam discipulo ad magistrum, sed primævo ad grandævum, forti að infirmum. Etsi enim non eos edere debuisti, majore tamen et veriore gloria quisque correctus sua confes sione reprehenditur, quam cujuslibet errantis ore laudatur. Quamvis in eorumdem recitatione librorum auditores et laudatores tuos non omnes ista quæ sana doctrina improbat, vel ante sensisse, vel ad ea tibi consensisse crediderim sed acie mentis ipso tue recitationis impetu cursuque perstricta, hæc parum advertere potuisse ; aut certe etiam illos qui advertere potuerunt, non in te rerum liquidissimam veritatem, sed verborum affluentiam et ingenii facultatem indolemque laudasse. Plerumque enim laudatur 2, prædicatur et amatur eloquium in spe juvenis; etsi nondum habeat maturitatem fidemque doctoris. Quapropter ut et tu recte sapias, et alios non tantummodo delectare possit, verum etiam ædificare, quod loqueris; curam te oportet gerere de sermonibus tuis, re motis plausibus alienis.

1 Sic duo Mss. At editi, debuerim.

• Manuscripti, plerumque enim prædicatur, omisso, landatur.

ADMONITIO

IN OPUS CONTRA DUAS EPISTOLAS PELAGIANORUM.

Bonifacio Romanam Ecclesiam post Zosimum gubernante, duæ Pelagianorum, quæ per Italiam secreto circumferebantur Epistolæ detectæ sunt Catholicorum quorumdam vigilantia, delatæque ad eumdem Bonifacium papam. Alteram Julianus, ut dicebatur, Romam miserat: alteram autem decem et octo velut episcopi, idem nimirum Julianus, et cum eo forte Florus, Orontius, et cæteri ex Pelagianis in Ephesina synodo memorati, altique Thessalonicam communi nomine, ad Rufum ejusdem loci episcopum direxerant. Utramque Epistolam Bonifacius curavit Augustino mittendam per Alypium episcopum : qui Alypius ex Italia in Africam sub anni 419 finem reversus, non eas tantum Epistolas, sed etiam excerpta de Juliani libris quædam sibi a Valerio comite missa, secum reportavit. Adversus excerpta librum de Nuptiis et Concupiscentia secundum condidit Augustinus, anno forte 420; ac sub idem haud dubie tempus quatuor libros contra duas Epistolas Pelagianorum elucubravit, Bonifacio papæ nuncupatos: quos subinde libros in Retractationum serie opusculis dicto anno 420 compositis proxime subjunxit.

lidem libri Alypio rursum in Italiam navigante delati sunt ad Bonifacium : nam de illis Julianus in libro primo Operis Imperfecti, cap. 85, Sicut in his libris, inquit, quos nunc per Alypium ad Bonifacium misisti. › Qui de his quoque ibidem, libro secundo, cap. 178, scribit, Quod tam nefarium est, ut cum a nobis in ea Epistola, quam ad Orientem misimus, vobis fuisset objectum, tu in his libris, quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris.› Quod vero ad eam Epistolam attinet, quæ Romam a Juliano missa ferebatur, cujus Epistolæ verba hæc Augustinus in libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, n. 2, attulit,

549

[ocr errors]

550

CONTRA DUAS EPISTOLAS PELAGIANORUM, S. AUGUSTINI LIBER PRIMUS. Dicunt etiam istas que modo aguntur, nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legituf, contra quem ego modo quatuor libris respondi: › illam Julianus suam esse inficiatur in libro primo Operis Imperfecti, cap. 18. Facit quoque, inquit, ‹ Epistolæ uentionem, quam a me ait Romam fuisse directam ; sed per verba quæ posuit, nequivimus quo de scripto loqueretur agnoscere. Nam ad Zosimum quondam illius civitatis episcopum super his quæstionibus duas Epistolas destinavi, verum co tempore, quo adhuc libros exorsus non eram. › Respondet Augustinus: Hæc Epistola non est ad Zosimum, id est, non ad eum nominatim scripta, sed ad eos seducendos, qui Romæ possent tali suasione seduci. Sed si eam non agnoscis, ecce non sit tua. Suspicamur nos, Julianum dissimulandi ansam capere ex istis verbis: Quod in libro Augustini legitur contra quem, etc., quæ forte quispiam postea in margine annotavit, atque inde alius in textum Epistole transtulit.

In primo libro subsequentis operis, Epistolæ a Juliano, ut ferebatur, Romam missæ respondet Augustinus. In secundo et aliis deinceps alteram excutit Pelagianorum Epistolam ad Rufum Thessalonicensem. Ostendit in primis Catholicos cum a Pelagianis abhorrent, non in Manichæos incidere. Calumniam prævaricationis in Pelagii Coelestiique sub Zosimo damnatione admissæ propulsat a Romanis clericis. Gratie nomine ncc fatum asseri a Catholicis, nec personarum acceptionen Deo tribui demonstrat.

In tertio exponit contra Pelagianam hæresim quid vere Catholici dicant de Legis utilitate, quid de Baptismi effectu ac virtute doceant, quid de utriusque Testamenti discrepantia, quid de Prophetarum et Apostolorum justitia et perfectione, quid de appellatione peccati in Christo, quid postremo de præceptorum in futura vita impletione profiteantur.

In quarto denique insidias aperit, quæ reliqua parte Epistolæ secundæ Pelagianorum, in quinque doctrinæ eorum capitibus latent, in laude scilicet creaturæ, laude nuptiarum, laude Legis, laude liberi arbitrii, et laude sanctorum : atque ad finem libri profert Cypriani et Ambrosii testimonia pro catholica fide, quædam de originali peccato, alia de gratiæ adjutorio, ultima de præsentis justitiæ imperfectione.

In subsequentes libros vide lib. 2, cap. 61, Retractationum, tom. 1, col. 655, a verbis, Sequuntur libri quatuor, usque ad verba, Celeberrima prædicante. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA

DUAS EPISTOLAS PELAGIANORUM

AD BONIFACIUM ROMANÆ ECCLESIA EPISCOPUM

Libri quatuor".

LIBER PRIMUS.

Eistolæ a Juliano, ut ferebatur, Romam misse respondet Augustinus: ac primum catholicam doctrinam vindicat ab illius calumniis, tum Pelagianorum hæreticum sensum in ea fidei professione, quam Epistolæ auctor Catholicis opponebat, latentem retegit et refellit.

CAPUT PRIMUM. — 1. Exorditur a Romani episcopatus præeminentia. Noveram te quidem fama celeberrima prædicante, et frequentissimis atque veracissimis nuntiis quanta esses Dei gratia plenus acceperam, beatissime atque venerande papa Bonifaci. Sed posteaquam te etiam præsentia corporali frater meus vidit Alypius, acceptusque a te benignissime ac sin

cerissime, mutua miscuit dictante dilectione colloquia, tecumque convivens, et parvo licet tempore, magno tibi junctus affectu, se simul et me refudit animo tuo, teque mihi reportavit in suo, tanto major in me tuæ Sanctitatis est facta notitia, quanto certior amicitia. Neque enim dedignaris, qui non alta sapis, quainvis altius præsideas, esse amicus humilium, et amorem

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Contra duas Epistolas Pelagianorum libri quatuor recogniti sunt ad Vaticana duo exemplaria manuscripta et ad Gallicana tria, unum scilicet abbatiæ Beccensis, alium abbatiæ sancti Petri de Pratellis, tertium abbatiæ S. Michaelis de monte in periculo maris; et ad editiones Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M. (a) Scripti anno 420, aut paulo post.

rependere impensum. Quid est enim aliud aaicilia, que non aliunde quam ex amore nomen accepit, et nusquam nisi in Christo fidelis est, in quo solo esse etiam sempiterna ac felix potest? Unde et accepta per eum fratrem, per quem te familiarius didici, majore fiducia, ausus sum aliquid ad tuam Beatitudinem scribere de his rebus, quæ hoc tempore episcopalem curam, si qua in nobis est, ad vigilantiam pro grege dominico stimulo recentiore sollicitant.

2

2. Novi quippe hæretici, inimici gratiæ Dei, que datur pusillis et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, etsi jam cavendi evidentius apertiore improbatione monstrantur; non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum vel minus eruditorum corda tentare. Quibus utique esset respondendum, ne se vel suos in illo nefando errore firmarent, etiam si non metueremus, ne quemquam Catholicorum verisimili sermone deciperent. Cum vero non desinant fremere ad dominici gregis caulas, atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oves, aditus undecumque rimari, communisque sit omnibus nobis qui fungimur episcopatus officio (quamvis ipse in ea præemineas celsiore fastigio) specula pastoralis facio quod possum pro mei particula muneris, quantum mihi Dominus adjuvantibus orationibus tuis donare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta prætendam; quibus rabies qua furiunt, aut etiam ipsa sanetur, aut a lædendis aliis repellatur.

3. Hæc autem quæ duabus Epistolis eorum respondeo: uni scilicet quam dicitur Romam misisse Julianus, credo ut per illam, quos posset, suos aut inveniret, aut faceret, alteri autem quam decem et octo velut episcopi participes ejus erroris, non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate tentandum, el ad suas partes, si posset fieri, traducendum, ausi sunt Thessalonicam scribere: hæc ergo quæ istis, ut dixi, duabus Epistolis illorum, ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere Sanctitatem, non tam discenda quam examinanda, et ubi forsitan aliquid displicuerit, emendanda constitui. Indicavit enim mihi frater meus, quod eas illi dare ipse dignatus es, quæ in tuas manus, nisi vigilantissima diligentia fratrum nostrorum filiorum tuorum, venire non possint. Ago autem gratias sincerissime in nos benevolentiæ tuæ, quod eas me latere noluisti Litteras inimicorum gra tie Dei, in quibus reperisti nomen meum calumniose atque evidenter expressum. Sed spero de Domino Deo nostro, quod non sine mercede que in cœlis est, illi me lacerant dente maledico, quibus me pro parvulis, ne fallaci laudatori Pelagio perditi relinquantur, sed veraci salvatori Christo liberandi offerantur, oppono. CAPUT II. -4. Julianum impugnat asserentem li

[ocr errors]

Gallicant manuscri¡ ti, si qua in nobis est vigilantia.
In iisdem Mss., improbitate.

Er. et Lv., in eo præemineas celsiore fastigio specula pastoralis. Verius antiqua editio am. et Mss. Gallicaní ac vaticani, in ea præemineas celciore fastigio specula pastoralis.

berum arbitrium peccato Adæ periisse. Jam itaque Juliani respondeamus Epistolæ. Dicunt, inquit, ‹ illi Manichæi, quibus medo non communicamus, id est, toti isti cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est, Ada, liberum arbitrium perierit, et nemo jam potestatem habeat bene vivendi, sed omnes in peccatum carnis suæ necessitate cogantur. Mantchæos appellat Catholicos, more illius Joviniani, qui ante paucos annos hæreticus novus, virginitatem sanctæ Mariæ destruebat, et virginitati sacræ nuptias fidelium coæquabat. Nec ob aliud hoc objiciebat Catholicis, nisi quia eos videri volebat accusatores vel damnatores esse nuptiarum.

5. Liberum autem arbitrium defendendo præcipitant, ut de illo potius ad faciendam justitiam, quam de Domini adjutorio confidatur, atque ut in se quisque, non in Domino glorietur (1 Cor. 1, 31). Quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Libertas qindem periit per peccatum, sed illa quæ in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justitiam ;} propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Domino, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. vIII, 36): utique liberi ad bene juste. que vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per illud peccent, maxime cmnes qui cum delectatione peccant et amore peccati, hoc eis placet quod eos libet. Unde et Apostolus, Cum essetis inquit, servi peccati, liberi fuistis justitiæ. Ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse, nisi alia libertate, servire. Liberi ergo a justitia non sunt, nisi arbitrio voluntatis : liberi autem a peccato non fiunt, nisi gratia Salvatoris. Propter quod admirabilis Doctor etiam verba ipsa discrevit : Cum enim servi essetis, inquit, peccati, liberi fuistis justitiæ. Quem ergo fructum habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, hubetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam (Rom. vi, 20 22). Liberos dixit justitiæ, non liberatos: a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent; sed vigilantissime maluit dicere liberatos, reierens hoc ad illam Domini sententiam, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Cum itaque non vivant Lene filii hominum, nisi effecti filii Dei, quid est quod iste libero arbitrio vult bene vivendi tribuere potestatem; cum hæc potestas non detur nisi gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. vu, 25), dicente Evangelio, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis po'estatem filios Dɛi fieri (Joan. 1, 12)? CAPUT III. 6. Gratia non secundum merita datur. Sed ne forte dicant, ad hoc esse adjutos, ut haberent potestatem fieri filii Dei; ut autem hanc accipere mererentur, prius eum libero arbitrio, nulla adjuti gratia receperunt hæc est quippe intentio

[ocr errors]

Er. et Lov., quod eis livet. At Am. et Mss., quod eos hbet. Hoc verbum accusativo jungere solet Augustinus. * Sic Mss. Editi autem loco, filii hominum, habent, homines.

qua gratiam destruere moliuntur, ut eam dari secundum merita nostra contendant: ne forte ergo hanc evangelicam sententiam sic dividant, ut meritum ponant in eo quod dictum est, Quotquot autem receperunt eum ; ac deinde non gratis datam, sed huic merito redditam gratiam in eo quod sequitur, Dedit eis potestatem filios Dei fieri: numquid si quæratur ab eis, quid sit, receperunt eum, dicturi sunt aliud, nisi, Crediderunt in eum? Ut igitur et hoc sciant ad gratiam pertinere, legant quod ait Apostolus: In nullo expavescatis ab adversariis, quæ quidem est illis causa perditionis, vestræ autem salutis: et hoc a Deo; quia vobis donatum est pro Christo, non tantum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro eo (Philipp. 1, 28, 29). Nempe utrumque dixit esse donatum. Item quod ait, Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23). Legant etiam quod ipse Dominus ait, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Ubi ne quisquam putet aliud dictum esse, venire ad me, quam, Credere in me; paulo post cum de suo corpore et sanguine loqueretur, et scandalizati essent plurimi in sermone ejus, ait: Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Deinde subjunxit Evangelista : Sciebat enim Jesus ab initio, qui essent credentes, et quis traditurus essel eum, el dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. vi, 44, 64-66). Sententiam scilicet iteravit qua dixerat, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Et hoc propter credentes et non credentes se dixisse manifestavit, exponens quod dixerat, Nisi Pater, qui misit me, traxerit cum : idipsum aliis verbis repetendo in eo quod ait, nisi fuerit ei da❤ tum a Patre meo. Ille quippe trahitur ad Christum, eni datur ut credat in Christum. Datur ergo potestas ut filii Dei fiant, qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur ut credant in eum. Quæ potestas nisi detur a Deo, nulla esse potest ex libero arbitrio : quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberaverit; sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiæ vel occultus vel manifestus deceptor insevit, vel sibi ipse persuasit.

7. Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere, et iste audet insuper scribere, omnes in peccatum, velut inviti, carnis suæ necessitate coguntur: sed si jam in ea atate sunt, ut propriæ mentis utantur arbitrio, et in peccato sua voluntate retinentur, et a peccato in peccatum sua voluntate præcipitantur. Neque enim agit in eis etiam qui suadet et decipit, nisi ut peccatum voluntate committant, vel ignorantia veritatis, vel delectatione iniquitatis, vel utroque malo et cæœcitatis et infirmitatis. Sed hæc voluntas que libera est in malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. Nec potest homo boni aliquid velle, nisi adjuvetur ab eo qui malum non potest velle, hoc est, gratia Dei per Jesum Chri

Editi, inseruit. At MSS., inserit, PATROL. XLIV

stum Dominum nostrum. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23). Ac per hoc bona voluntas quæ se abstrahit a peccato, fidelis est; quia justus ex fide vivit (Habac. 11, 4). Ad fidem autem pertinet credere in Christum. Et nemo potest credere in eum, hoc est, venire ad eum, nisi fuerit illi datum. Nemo igitur potest habere voluntate n justam, nisi nullis præcedentibus meritis acceperit veram, hoc est, gratuitam desuper gratiam.

2

CAPUT IV. · 8. Pelagiani præcipitatores liberi arbitrii. Hoc isti nolunt elati et superbi, nec purgando defensores, sed extollendo præcipitatores liberi arbitrii. Qui non ob aliud nobis hæc dicentibus indignantur, nisi quia gloriari in Domino dedignantur. Timuit tamen Pelagius episcopale judicium Palæstinum et cum ei fuisset objectum, quod diceret gratiam Dei secundum merita nostra dari; negavit se dicere, et eos qui hoc dicerent, anathematizando damnavit (a). Nec aliud tamen defendere invenitur in libris, quos postmodum scripsit; fraudem se putans hominibus judicantibus fecisse mentiendo, aut nescio quomodo suum sensum verbis ambiguis obtegendo. CAPUT V.-9. Altera Juliani calumnia, Nuptias non a Deo institutas dici. Tertia calumnia, Damnari conjugalem congressum. Sed jam videamus quod sequitur. Dicunt etiam, inquit, istas quæ modo aguntur nuptias a Deo institutas non fuisse : quod in libro Augustini legitur (b), contra quem ego modo quatuor libellis respondi. Cujus Augustini dicta inimici nostri in veritatis odium susceperunt. His ejus calumniosissimis verbis breviter video respondendum: quia repetit ea postea, ubi vult ipse insinuare quasi contra nostra isti quid dicant; ibi cum illo, quantum res postulare videbitur, Domino adjuvante certandum est. Nunc ergo respondeo, a Deo nuptias institutas, et tunc, quando dictum est, Propterea relinquet homo patrem suum el matrem suam, et adhærebit uxori suæ; et erunt duo in carne una (Gen. 11, 24) et nunc, propter quod scriptum est, A Domino jungitur viro mulier (Prov. XIX, 14). Neque enim aliud fit etiam nunc quam illud, ut adhæreat homo uxori suæ, et sint duo in carne una. De ipsis quippe nuptiis, quæ nunc fiunt, consultus est Dominus a Judæis, utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem. Et isto commemorato testimonio legis adjunxit, Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. xix, 3-6). Hoc testimonium legis adhibuit etiam Apostolus Paulus, cum viros moneret ut ab eis diligerentur uxores (Ephes. v, 25, 51). Absit ergo, ut in libro meo contra hæc testimonia divina iste aliquid legerit. Sed vel non intelligendo, vel magis calumniando, in alium sensum conatur detor

1 Vaticani Mss., hoc est enim venire.

⚫ Gallicani codices, hominibus fecisse; omisso, judicantibus. 3 Sic Mss. At editi, contra nostra ista quid dicant, Ubi cum illo.

Editi, nunc quoque. Abest, quoque, a plerisque manuscriptis.

(a) Vide supra, librum de Gestis Pelagii, n. 30. (b) Loquitur de libro primo de Nuptiis et Concupiscentia.

(Dix-huit.)

quere quod legit. Librum autem meum, contra quem se quatuor libellis respondisse comineinorat, post damnationem Pelagii Coclestiique conscripsi. Quod ideo dicendum putavi, quoniam iste dicit, ab inimicis suis in odium veritatis dicta mea fuisse suscepta: ne ideo quisquam existimet, propter hunc librum meum inimicos gratiæ Christi novos hæreticos fuisse damnatos. Iu co autem libro defensio est potius, quam reprehensio nuptiarum.

[ocr errors]

10. Dicunt etiam, › inquit, ‹ motum genitalium et commixtionem conjugum, a diabolo fuisse repertam et propterea eos qui nascuntur innocentes 1 reos esse; et a diabolo fieri, non a Deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. Hoc autem sine aliqua ambiguitate Manichæum est. Imo sicut dicimus a Deo nuptias institutas propter ordinatam generationem filiorum; ita dicimus filiorum gignendorum seminationem sine motu genitalium et sine commixtione conjugum nec in paradiso, si filii gignerentur, esse potuisse. Sed utrum talis eorum motus atque commixtio fuisset, si nemo peccasset, qualis nunc est cum pudenda libidine, hinc est quæstio: de qua diligentius postca, si Deus voluerit, disputabimus.

CAPUT VI. - 11. Pelagianorum consilium in laudanda conjugalis commixtionis innocentia. Quid tamen isti velint, quid intendant, quo rem perducere moliantur, adjuncta istius verba declarant, ubi ait nos dicere, propterea eos qui innocentes nascuntur, reos esse; et a diabolo fieri, non a Deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. Cum itaque nos nec diabolicam dicamus conjugum commixtionem, maxime fidelium, quæ fit causa generandorum qui postea regenerandi sunt, filiorum : nec homines ullos a diabolo fieri, sed a Deo in quantum homines sunt : et tamen ctiam de conjugibus fidelibus reos nasci, tanquam ex oliva oleastrum, propter originale peccatum; et propter hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo; quoniam diabolus culpæ auctor est, non naturæ contra illi parvulos dicentes nullum trahere originale peccatum, et ideo non esse sub diabolo; quid efficere laborant, nisi ut illa Dei gratia evacuctur in parvulis, qua eruit nos, sicut dicit Apostolus, de potestate tenebrarum. et transtulit in regnum Filii charitatis suæ (Coloss. 1, 13)? Quandoquidem parvulos negant esse in potestate tenebrarum, etiam ante Domini liberatoris auxilium; ita in eis laudantes opus Creatoris, ut misericordiam destruant Redemptoris. Quam nos quoniam et in majoribus et in parvulis confitemur, hoc dicit sine aliqua ambiguitate esse Manichæum : cum sit antiquissimum catholicum, unde novum istorum dogma evertatur hæreticum. CAPUT VII. - 12. Quarta calumnia, Sanctos veleris Testamenti non a peccatis liberos dici. Dicunt,› inquit, sanctos in vetere Testamento non caruisse peccatis, id est, nec per emendationem a criminibus fuisse liberos, sed in reatu a morte fuisse deprehensos. Imo dicimus vel ante Legem vel tempore ve

1 Gallicani Mss. hic et n. 11, infra, qui nascuntur innocenter,

2

[ocr errors]

teris Testamenti a peccatis fuisse liberatos, non virtute propria; quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. xvii, 5); et in hoc sine dubio maledicto sunt, quos etiam Psalmus divinus notat, Qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVII, 7): nec vetere Testamento, quod in servitutem generat (Galat. iv, 24), quamvis certæ dispensationis gratia divinitus datum sit nec ipsa lege sancta et justa et bona (Rom. vi, 12), ubi scriptum est, Non concupisces (Exod. xx, 17); quoniam non est data quæ posset vivificare, sed prævaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. 11, 21, 19): sed liberatos esse per sanguinem ipsius redemptoris, qui est unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5). Isti autem inimici gratiæ Dei, quæ data est pusillis et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, ideo dicunt antiquos homines Dei perfecta fuisse justitiæ, ne Christi incarnatione, passione, resurrectione, cujus fide salvi facti sunt, credantur eguisse. CAPUT VIII. 13. Quinta calumnia, Paulum et cæteros Apostolos libidine pollutos fuisse dici. — Apostolum etiam Paulum, inquit, vel omnes apostolos dicunt semper immoderata libidine fuisse pollutos. Quis hoc vel profanus audeat dicere? Sed nimirum iste propterea sic calumniatur3, quia contendunt id quod dixit Apostolus, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. vi, 18); et cætera talia, non eum dixisse de se ipso, sed nescio cujus alterius, qui illa pateretur, induxisse personam: propter quod locus ipse in ejus Epistola diligenter considerandus est et scrutandus, ne in ejus aliqua obscuritate delitescat error istorum. Quamvis ergo latius hinc Apostolus disputet, et magno diuturnoque conflictu gratiam defendens adversus eos qui gloriabantur in lege; tamen ad rem pertinentia pauca contingimus. Unde (a) ait: Quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes qui credunt. Non est enim distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu. Et iterum: Ubi est gloriatio*? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Id. ur, 20-28). Et iterum: Non enin, per legem promissio Abrahæ aut semini ejus, ut hæres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legem, hæredes sunt; exinanita est fides, et evacuata

In editis tantum, maledicti: minus bene. Apud Er. et Lov. perperam hic addita particula, in. 3 Sic Mss. At editi, isti propterea sic calumniantur. Mox in omnibus libris sequitur, quia contendunt ; quod jam ad Pelagianos, quorum causam Julianus calumniando agebat, re erendum est. Pelagii de hac re verba profert Augustinus in libro de Gratia Christi, n. 45.

In excusis additur, tua. Abest a Vaticanis manuscriptis et a græco.

Hic soli excusi addunt, facta est. (a) Forte, inde.

« PredošláPokračovať »