Obrázky na stránke
PDF
ePub

dies exactos totam rem exponat Ordinario, qui cum reo secundum Canonem lege aget.

Mensa, mundo linteamine albi coloris ei in tempore Communionis superposito, in medio Ecclesiæ stet, aut in Choro, ubi Preces Matutina et Vespertinæ sunt dicenda. Et Sacerdos, stans ad septentrionale Mensæ latus, dicat Orationem Dominicam, cum Oratione sequenti, populo genuflexo.

ATER noster, qui es in

men tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.

Oratio.

OMNIPOTENS Deus,

cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur, et quem nullum latet secretum: Purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri, ut te perfecte diligere, et sanctum Nomen tuum digne laudare mereamur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Tum Sacerdos, ad populum conversus, DECEM MANDATA clarè recitet ; populus autem, genibus flexis, post unumquodque Mandatum

a

Deo indulgentiam pro violatione ejusdem tempore præterito, et gratiam qua id observent in futuro, in hunc modum postulet.

Minister. Locutus est Deus cunctos sermones hos:

Ego sum Dominus Deus tuus: non habebis Deos alienos coram me.

Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.

Minister. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cœlo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles: Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me, et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra

ad servandam hanc legem inclina.

Minister. Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit Nomen Domini Dei sui frustra.

Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.

Minister. Memento ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui est. Non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus cœlum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei Sabbati, et sanctificavit eum.

Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.

Minister. Honora patrem tuum et matrem tuam; ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

[blocks in formation]

Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.

Minister. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Populus. Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem inclina.

Minister. Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

Populus. Domine, miserere nostri, et has omnes leges tuas in cordibus nostris, quæsumus, inscribas.

Deinde sequatur altera ex hisce duobus orationibus pro Regina, Sacerdote stante ut antea et dicente,

Oremus.

et gubernatricis nostræ, ita disponas et gubernes, ut in omnibus suis cogitationibus, verbis, et operibus, tuum honorem et gloriam semper quærat, et populum tuum

OMNIPOTENS Deus, cura sua commissum in

cujus regnum est æternum, et potentia infinita; Miserere universæ Ecclesiæ; et sic dirige cor electæ famulæ tuæ Victoria, Reginæ et gubernatricis nostræ, ut cognoscat se esse ministrum tuum, et ante omnia quærat gloriam et honorem tuum: et ut nos omnesque ejus subditi, agnoscentes, ut decet, eam a te habere imperium, fideliter ei serviamus, eam honoremus, et ipsi humiliter obsequamur, in te et propter te, juxta præceptum et ordinationem tuam. Per Jesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculoAmen. Sive, MNIPOTENS sempiterne Deus, in cujus verbo sancto docemur corda Regum in manibus tuis esse gubernanda, et a te prout divinæ sapientiæ tuæ visum sit disponi et inclinari: Supplices te rogamus ut cor Victoriæ famulæ tuæ, Reginæ

rum.

prosperitate, pace, et pietate custodire studeat : Hoc præsta, misericors Pater, propter dilectum Filium tuum Jesum Christum Do

minum nostrum. Amen.

Deinde dicatur Oratio de
Die. Et post eam statim
Epistolam legat Sacer-
dos, dicens, Epistola [Sive
Portio Scripturæ pro Epis-
tola assignata] scripta est
in Capitulo
et in-
cipit ad Versum
Finita Epistola, dicat, Hic
explicit Epistola. De-
inde, (populo universo
se erigente,) legat Evan-
gelium, dicens, Sanctum
Evangelium scriptum est
in Capitulo
et in-

cipit ad Versum
Finito Evangelio, carte-
tur vel dicatur hoc sc-
quens Symbolum, populo
adhuc stante, ut antca.

REDO in unum Deum

Patrem Omnipotentem, Factorem cœli et terræ, Atque visibilium omnium et invisibilium:

Et in unum Dominum

Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, Et ex Patre natum ante omnia sæcula, Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, Genitum, non factum, Consubstantialem Patri: Per quem omnia facta sunt, Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de cœlis, Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, Et homo factus est, Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato. Passus et sepultus est, Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, Et ascendit in cœlum, Sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: Cujus regni non erit finis.

et

da sint Festa aut Jejunia.
Tunc etiam, si occasio
erit, Communio indicetur
celebranda: Denuntia-
tiones fiant de conjun-
gendis in matrimonio :
Brevia etiam, Citationes,
Excommunicationes
perlegantur. Nihil autem
in Ecclesia, tempore Of-
ficii Divini, promulgetur
vel edicatur, nisi a Min-
istro; nec ab eo quid-
quam nisi quod in hu-
jusce Libri Regulis præ-
scriptum sit, aut Reginæ,
vel Ordinarii Loci, auc-
toritate sancitum.

Deinde sequatur Concio, aut
una ex Homiliis auctori-
tate vel jam editis vel
posthac edendis.
Postea Sacerdos, ad Men-
sam Domini reversus, in-
cipiat Offertorium, unam
vel plures dicens ex hisce
sequentibus Sententiis,
prout ejus arbitrio visum
fuerit.

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et Vivificantem, Qui ex Patre Filioque procedit, Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, Qui locutus est per Prophetas. Et unam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, Et exspecto Resurrectionem mortuor- qui in cœlis est. S. Matt. um, Et vitam venturi sæculi. Amen.

Tunc Parochus annuntiet populo ca quæ Hebdomade sequenti observan

IC luceat lux vestra cor

S'

am hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum

v. 16.

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur: thesaurizate autem vo

bis thesauros in cœlo: ubi neque ærugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. S. Matt. vi. 19, 20.

Omnia quæ vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis: hæc est enim Lex et Prophetæ. S. Matt. vii. 12.

Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse intrabit. S. Matt. vii. 21.

Stans autem Zacchæus, dixit ad Dominum, Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. S. Luc. xix. 8.

Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? I Cor. ix. 7.

Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? I Cor. ix. II.

Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant? Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. I Cor. ix. 13, 14.

Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus. 2 Cor. ix. 6, 7.

Communicet is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite errare, Deus non irridetur: quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Gal. vi. 6, 7, 8.

Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes: maxime autem ad domesticos fidei. Gal. vi. 10.

Est quæstus magnus pietas, cum sufficientia: nihil enim intulimus in hunc mundum; haud dubium quod nec auferre quid possumus. 1 Tim. vi. 6, 7:

Divitibus hujus sæculi præcipe facile tribuere, communicare: thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. 1 Tim. vi. 17, 18, 19.

Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in Nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. Heb. vi. 10. Beneficentiæ autem communionis

et

nolite obli

« PredošláPokračovať »