Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ordo Sepulturae Mortuorum.

Notandum est, Officium sequens non dicendum esse pro iis qui aut non baptizati aut excommunicati mortem obierint, aut qui necem sibi consciverint.

Sacerdos et Clerici in Coemeterii aditu Cadaveri obviam eant, et id præcedentes, aut in Ecclesiam aut sepulchrum versus, dicant aut cantent,

[blocks in formation]

Et nunc quæ est exspectatio mea? nonne Dominus, et substantia mea apud te est.

Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.

Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti : amove a me plagas tuas.

A fortitudine manus tuæ ego defeci : in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem.

Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.

Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam auribus percipe lacrymas

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.

Quia defecimus in ira tua: et in furore tuo turbati sumus.

Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo : sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

Quoniam omnes dies nostri defecerunt : et in ira tua defecimus.

Anni nostri sicut aranea meditabuntur : dies annorum nostrorum, in ipsis septuaginta anni.

Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor.

Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.

Quis novit potestatem iræ tuæ et præ timore tuo iram tuam dinumerare?

Dexteram tuam sic notam fac et eruditos corde in sapientia.

Convertere, Domine, usquequo: et deprecabilis esto super

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Tum sequatur Lectio desumpta ex capite decimo quinto prioris Epistolæ S. Pauli ad Corinthios.

HRISTUS resurrexit a mortuis, primitia dormientium. Quoniam quidem per hominem mors; et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur: unusquisque autem in suo ordine; primitiæ Christus; deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo, et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissima autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei; sine dubio, præter eum qui subjecit ei omnia. Cum

cras

autem subjecta fuerint illi om. nia; tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia; ut sit Deus omnia in omnibus. Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis ? ut quid et nos periclitamur omni hora? Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu, Domino nostro. Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi; quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus; enim moriemur. Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate justi; et nolite peccare; ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor. Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? Qualive corpore venient? Insipiens! tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum; ut (puta) tritici, aut alicujus cæterorum, Deus autem dat illi corpus, sicut vult; et unicuique seminum proprium corpus. Non omnis caro eadem caro; sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cœlestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim dif

[ocr errors]

fert a stella in claritate; sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione; surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate; surget in gloria. Seminatur in infirmitate; surget in virtute. Seminatur corpus animale; surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem; novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius, quod spiritale est, sel quod animale; deinde, quod spiritale. Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cœlo, cœlestis. Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cœlestis, tales et cœlestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incorruptelam possidebit. Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus: sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba; et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus au

tem mortis peccatum est: virtus vero peccati, lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum, Jesum Christum. Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles; abundantes in opere Domini semper; scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Cum pervenerint ad sepulchrum, dum cadaver ad inhumationem paratur, dicat Sacerdos, aut cantent Sacerdos et Clerici:

H

OMO natus de muliere,

brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.

Media vita in morte sumus : quem quærimus adjutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris juste irasceris?

Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte et misericors Salvator, amaris mortis æternæ pœnis ne tradas nos.

Noli claudere aures tuas, Domine, ad preces nostras, qui cognoscis occulta cordis; sed parce nobis, Domine sancte, Deus fortis, sancte et misericors Salvator, æterne Judex æquissime, ne sinas nos in hora nostra novissima, propter ullos dolores mortis, a te excidere.

Deinde, dum ab aliquibus adstantibus terra cadaveri injicitur, dicat Sacerdos:

[blocks in formation]
[ocr errors]

Sacerdos.

MNIPOTENS Deus,

apud quem spiritus vivunt decedentium in Domino, sito carnis onere, plena felicitate et in quo fidelium animæ, depo

lætantur: Gratias ex animo

tibi referimus, quia dignatus es istum fratrem nostrum ab hujus pravi mundi miseriis liberare; precantes ut digneris pro bebrevi explere numerum, et regni nignitate tua electorum tuorum tui maturare adventum: quatenus nos cum omnibus in vera

sancti tui Nominis fide defunctis, beatitudinem tam corporis quam animæ perfectam et absolutam in sempiterna tua gloria consequamur. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

[blocks in formation]

Pelis, Sanctificetur nomen column Paulum docuit non con

tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.

tristari, sicut et cæteri qui spem non habent, propter eos qui dormierunt per eum: Te suppliciter rogamus, Pater, ut nos a morte peccati in justitiæ vitam erigas: quatenus cum ex hac vita decesserimus, in illo requiescamus, sicut et istum fratrem nostrum speramus requiescere: et in generali illa

4

« PredošláPokračovať »