Obrázky na stránke
PDF
ePub

Haec Asianorum vetera ornamenta deorum,
Hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
Hic modium argenti: meliora et plura reponit
Persicus orborum lautissimus, et merito jam
Suspectus tanquam ipse suas incenderit aedes.
Si potes avelli Circensibus, optima Sorae
Aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur,
Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
Hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus
In tenues plantas facili diffunditur haustu.
Vive bidentis amans et culti villicus horti,
Unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
Est aliquid, quocunque loco, quocunque recessu,
Unius sese dominum fecisse lacertae.

Plurimus hic aeger moritur vigilando: sed illum
Languorem peperit cibus imperfectus et haerens
Ardenti stomacho. Nam quae meritoria somnum
Admittunt? Magnis opibus dormitur in Urbe.
Inde caput morbi. Rhedarum transitus arto
Vicorum inflexu et stantis convicia mandrae
Eripient somnum Druso vitulisque marinis.
Si vocat officium, turba cedente vehetur
Dives et ingenti curret super ora Liburno,
Atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus,
Namque facit somnum clausa lectica fenestra.
Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat
Unda prior, magno populus premit agmine lumbos
Qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
Alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
Pinguia crura luto, planta mox undique magna
Calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.
Nonne vides quanto celebretur sportula fumo?

220

225

230

235

240

245

Centum convivae; sequitur sua quemque culina
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
Impositas capiti, quot recto vertice portat
Servulus infelix et cursu ventilat ignem.
Scinduntur tunicae sartae modo; longa coruscat
Sarraco veniente abies, atque altera pinum
Plaustra vehunt; nutant alte populoque minantur:
Nam si procubuit qui saxa Ligustica portat
Axis et eversum fudit super agmina montem,
Quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
Invenit? Obtritum vulgi perit omne cadaver
More animae. Domus interea secura patellas
Jam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis
Striglibus et pleno componit lintea gutto.
Haec inter pueros varie properantur: at ille
Jam sedet in ripa tetrumque novicius horret
Porthmea, nec sperat coenosi gurgitis alnum
Infelix, nec habet quem porrigat ore trientem.
Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:
Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
Testa ferit, quoties rimosa et curta fenestris
Vasa cadunt; quanto percussum pondere signent
Et laedant silicem. Possis ignavus haberi
Et subiti casus improvidus, ad coenam si
Intestatus eas. Adeo tot fata quot illa
Nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae.
Ergo optes votumque feras miserabile tecum,
Ut sint contentae patulas defundere pelves.

Ebrius ac petulans qui nullum forte cecidit.
Dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus.
Ergo non aliter poterit dormire? Quibusdam

250

255

260

265

270

275

80

Somnum rixa facit: sed quamvis improbus annis
Atque mero fervens cavet hunc quem coccina laena
Vitari jubet et comitum longissimus ordo,
Multum praeterea flammarum et aënea lampas:
Me quem Luna solet deducere vel breve lumen
Candelae, cujus dispenso et tempero filum,
Contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae,
Si rixa est ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
Stat contra starique jubet; parere necesse est;
Nam quid agas, quum te furiosus cogat et idem
Fortior? "Unde venis?" exclamat: "cujus aceto,
Cujus conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor et elixi vervecis labra comedit?

Nil mihi respondes? Aut dic aut accipe calcem.
Ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?"
Dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
Tantundem est; feriunt pariter; vadimonia deinde
Irati faciunt. Libertas pauperis haec est:
Pulsatus rogat et pugnis concisus adorat,
Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

Nec tamen haec tantum metuas: nam qui spoliet te
Non deerit, clausis domibus postquam omnis ubique
Fixa catenatae siluit compago tabernae.
Interdum et ferro subitus grassator agit rem,
Armato quoties tutae custode tenentur
Et Pomptina palus et Gallinaria pinus :

Sic inde huc omnes tanquam ad vivaria currunt.
Qua fornace graves, qua non incude, catenae?
Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne
Vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
Felices proavorum atavos, felicia dicas

Saecula, quae quondam sub regibus atque tribunis

285

290

295

300

305

310

Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et plures subnectere causas: Sed jumenta vocant et sol inclinat; eundum est. Nam mihi commota jam dudum mulio virga Innuit. Ergo vale nostri memor, et quoties te Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam Converte a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas, Adjutor gelidos veniam caligatus in agros.

315

321

2

[ocr errors]

SATIRA IV.

CCE iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus
Ad partes, monstrum nulla virtute redemptum

A vitiis, aeger solaque libidine fortis:
Delicias viduae tantum aspernatur adulter.
Quid refert igitur quantis jumenta fatiget
Porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra
Jugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
Nemo malus felix, minime corruptor et idem
Incestus, cum quo nuper vittata jacebat
Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem caderet sub judice morum.
Nam quod turpe bonis Titio Seioque decebat
Crispinum. Quid agas quum dira et foedior on
Crimine persona est? Mullum sex millibus emi
Aequantem sane paribus sestertia libris,
Ut perhibent qui de magnis majora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
Praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi.
Est ratio ulterior magnae si misit amicae,
Quae vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus
Quae miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu
Succinctus patria quondam, Crispine, papyro.
Hoc pretium squamae! Potuit fortasse minoris
Piscator quam piscis emi. Provincia tanti

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »