Obrázky na stránke
PDF
ePub

Distulit atque suos jam dextra computat annos
Quique novum toties mustum bibit.
Oro parumper
Attendas, quantum de legibus ipse queratur
Fatorum et nimio de stamine, quum videt acris
Antilochi barbam ardentem; quum quaerit ab omni,
Quisquis adest socius, cur haec in tempora duret,
Quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
Haec eadem Peleus, raptum quum luget Achillem,
Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
Incolumi Troja Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis solemnibus, Hectore funus
Portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus,
Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
Si foret exstinctus diverso tempore, quo non
Coeperat audaces Paris aedificare carinas.
Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
Eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
Et ruit ante aram summi Jovis, ut vetulus bos,
Qui domini cultris tenue et miserabile collum
Praebet ab ingrato jam fastiditus aratro.

Exitus ille utcunque hominis; sed torva canino
Latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
Festino ad nostros et regem transeo Ponti
Et Croesum, quem vox justi-facunda Solonis
Respicere ad longae jussit spatia ultima vitae.
Exsilium et carcer Minturnarumque paludes
Et mendicatus victa Carthagine panis
Hinc causas habuere. Quid illo cive tulisset
Natura in terris, quid Roma beatius unquam,
Si circumducto captivorum agmine et omni

250

255

200

265

270

275

280

Bellorum pompa animam exhalasset opimam,
Quum de Teutonico vellet descendere curru ?
Provida Pompeio dederat Campania febres
Optandas: sed multae urbes, et publica vota
Vicerunt. Igitur Fortuna ipsius et Urbis
Servatum victo caput abstulit. Hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit, ceciditque Cethegus
Integer, et jacuit Catilina cadavere toto.

Formam optat modico pueris, majore puellis
Murmure, quum Veneris fanum videt anxia mater,
Usque ad delicias votorum. "Cur tamen," inquit,
"Corripias? Pulchra gaudet Latona Diana."
Sed vetat optari faciem Lucretia qualem
Ipsa habuit: cuperet Rutilae Virginia gibbum
Accipere atque suam Rutilae dare. Filius autem
Corporis egregii miseros trepidosque parentes
Semper habet. Rara est adeo concordia formae
Atque pudicitiae. Sanctos licet horrida mores
Tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
Praeterea castum ingenium vultumque modesto
Sanguine ferventem tribuat natura benigna
Larga manu: (quid enim puero conferre potest plus
Custode et cura natură potentior omni?)
Non licet esse viros, nam prodiga corruptoris
Improbitas ipsos audet temptare parentes.
Tanta in muneribus fiducia! "Nullus ephebum
Deformem saeva castravit in arce tyrannus;
Nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
Strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
I nunc et juvenis specie laetare tui, quem
Majora exspectant discrimina: fiet adulter
Publicus, et poenas metuet, quascunque maritis

285

290

295

300

305

310

Iratis debet; nec erit felicior astro

Martis, ut in laqueos nunquam incidat. Exigit autem
Interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori

Concessit. Necat hic ferro, secat ille cruentis
Verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.
Sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
Matronae mox quum dederit Servilia nummos,
Fiet et illius quam non amat; exuet omnem
Corporis ornatum. Quid enim ulla negaverit udis
Inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
Deterior totos habet illic femina mores.
Sed casto quid forma nocet? Quid profuit immo
Hippolyto grave propositum? quid Bellerophonti?
Erubuit nempe haec ceu fastidita: repulsa
Nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se
Concussere ambae. Mulier saevissima tunc est
Quum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam
Suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor
Destinat. Optimus hic et formosissimus idem
Gentis patriciac rapitur miser exstinguendus
Messalinae oculis: dudum sedet illa parato
Flameolo, Tyriusque palam genialis in hortis
Sternitur, et ritu decies centena dabuntur
Antiquo; veniet cum signatoribus auspex.
Haec tu secreta et paucis commissa putabas.
Non nisi legitime vult nubere. Quid placeat dic:
Ni parere velis pereundum erit ante lucernas:

Si scelus admittas dabitur mora parvula, dum res
Nota Urbi et populo contingat Principis aures.
Dedecus ille domus sciet ultimus: interea tu
Obsequere imperio; sit tanti vita dierum

315

320

325

330

335

340

Paucorum. Quidquid melius leviusque putaris,
Praebenda est gladio pulcra haec et candida cervix.
Nil ergo optabunt homines? Si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus quid
Conveniat nobis rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quaeque dabunt di.
Carior est illis homo quam sibi. Nos animorum
Impulsu et caeca magnaque cupidine ducti
Conjugium petimus partumque uxoris at illis
Notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis
Exta et candiduli divina tomacula porci,
Orandum est ut sit mens sana in corpore sano:
Fortem posce animum mortis terrore carentem,
Qui spatium vitae extremum inter munera ponat
Naturae, qui ferre queat quoscunque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
Et Venere et coenis et pluma Sardanapali.
Monstro quod ipse tibi possis dare: semita certe
Tranquillae per virtutem patet unica vitae.
Nullum numen abest si sit Prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.

345

350

355

360

365

SATIRA XI.

ATTICUS eximie si coenat lautus habetur,

Si Rutilus demens. Quid enim majore cachinno
Excipitur vulgi quam pauper Apicius? Omnis
Convictus, thermae, stationes, omne theatrum
De Rutilo. Nam dum valida ac juvenalia membra
Sufficiunt galeae dumque ardens sanguine, fertur
(Non cogente quidem sed nec prohibente Tribuno)
Scripturus leges et regia verba lanistae.
Multos porro vides quos saepe elusus ad ipsum
Creditor introitum solet exspectare macelli,
Et quibus in solo vivendi causa palato est.
Egregius coenat meliusque miserrimus horum,
Et cito casurus jam perlucente ruina.

Interea gustus elementa per omnia quaerunt,
Nunquam animo pretiis obstantibus: interius si
Attendas, magis illa juvant quae pluris emuntur.
Ergo haud difficile est perituram arcessere summam
Lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
Et quadringentis nummis condire gulosum
Fictile.

Sic veniunt ad miscellanea ludi.

Refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
Luxuria est, in Ventidio laudabile nomen

Sumit et a censu famam trahit. Illum ego jure
Despiciam qui scit quanto sublimior Atlas

10

15

20

« PredošláPokračovať »