Obrázky na stránke
PDF
ePub

Per totum cessare diem: non fenoris ulla
Mentio, nec prima si luce egressa reverti
Nocte solet tacito bilem tibi contrahat uxor,
Humida suspectis referens multicia rugis
Vexatasque comas et vultum auremque calentem.
Protinus ante meum quidquid dolet exue limen;
Pone demum et servos et quidquid frangitur illis
Aut perit; ingratos ante omnia pone sodales.
Interea Megalesiacae spectacula mappae,
Idaeum sollemne,. colunt, similisque triumpho
Praeda caballorum Praetor sedet ac, mihi pace
Immensae nimiaeque licet si dicere plebis,

Totam hodie Romam Circus capit et fragor aurem
Percutit eventum viridis quo colligo panni:
Nam si deficeret moestam attonitamque videres
Hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis
Consulibus. Spectent juvenes, quos clamor et audax
Sponsio, quos cultae decet assedisse puellae:
Nostra bibat vernum contracta cuticula solem
Effugiatque togam. Jam nunc in balnea salva
Fronte licet vadas, quanquam solida hora supersit
Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus
Continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
Magna. Voluptates commendat rarior usus.

185

190

195

200

205

NATAL

SATIRA XII.

ATALI, Corvine, die mihi dulcior haec lux,
Qua festus promissa deis animalia caespes
Exspectat. Niveam Reginae ducimus agnam;
Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura:
Sed procul extensum petulans quatit hostia funem
Tarpeio servata Jovi frontemque coruscat ;
Quippe ferox vitulus, templis maturus et arae
Spargendusque mero, quem jam pudet ubera matris
Ducere, qui vexat nascenti robora cornu.
Si res ampla domi similisque affectibus esset,
Pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
Mole piger, nec finitima nutritus in herba,
Laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
Iret, et a grandi cervix ferienda ministro,
Ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi
Nuper et incolumem sese mirantis amici.
Nam praeter pelagi casus et fulguris ictus
Evasit. Densae caelum abscondere tenebrae
Nube una subitusque antennas impulit ignis,
Quum se quisque illo percussum crederet et mox
Attonitus nullum conferri posse putaret
Naufragium velis ardentibus. Omnia fiunt
Talia, tam graviter, si quando poetica surgit
Tempestas. Genus ecce aliud discriminis; audi

5

10

15

20

Et miserere iterum; quanquam sint cetera sortis
Ejusdem; pars dira quidem sed cognita multis,
Et quam votiva testantur fana tabella
Plurima. Pictores quis nescit ab Iside pasci?
Accidit et nostro similis fortuna Catullo.

[blocks in formation]

Quum plenus fluctu medius foret alveus et jam
Alternum puppis latus evertentibus undis
Arboris incertae nullam prudentia cani
Rectoris conferret opem, decidere jactu
Coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
Eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
Testiculi; adeo medicatum intelligit inguen.

30

35

"Fundite quae mea sunt," dicebat, "cuncta," Catullus, Praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem

Purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,
Atque alias quarum generosi graminis ipsum
Infecit natura pecus, sed et egregius fons
Viribus occultis et Baeticus adjuvat aer.
Ille nec argentum dubitabat mittere, lances
Parthenio factas, urnae cratera capacem
Et dignum sitiente Pholo vel conjuge Fusci;
Adde et bascaudas et mille escalia, multum
Caelati biberat quo callidus emptor Olynthi.
Sed quis nunc alius qua mundi parte, quis audet
Argento praeferre caput rebusque salutem?
Non propter vitam faciunt patrimonia quidam,
Sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.
Jactatur rerum utilium pars maxima; sed nec
Damna levant. Tunc adversis urgentibus illuc
Decidit ut malum ferro summitteret; hac re
Explicat angustum; discriminis ultima quando
Praesidia afferimus navem factura minorem.

40

45

50

55

I nunc et ventis animam committe dolato
Confisus ligno, digitis a morte remotus
Quatuor aut septem, si sit latissima taeda.
Mox cum reticulis et pane et ventre lagenae

Aspice sumendas in tempestate secures.

Sed postquam jacuit planum mare, tempora postquam
Prospera vectoris fatumque valentius Euro

Et pelago, postquam Parcae meliora benigna
Pensa manu ducunt hilares et staminis albi
Lanificae, modica nec multum fortior aura
Ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
Vestibus extentis et, quod superaverat unum,
Velo prora suo. Jam deficientibus Austris
Spes vitae cum sole redit: tum gratus Iulo,
Atque novercali sedes praelata Lavino,
Conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
Scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
Et nunquam visis triginta clara mamillis.
Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
Tyrrhenamque Pharon porrectaque brachia rursum,
Quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
Italiam non sic igitur mirabere portus

[ocr errors]

Quos natura dedit - sed trunca puppe magister
Interiora petit Baianae pervia cymbae
Tuti stagna sinus, gaudent ubi vertice raso
Garrula securi narrare pericula nautae.
Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes,
Sertaque delubris et farra imponite cultris
Ac molles ornate focos glebamque virentem.
Jam sequar et, sacro quod praestat rite peracto,
Inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
Accipiunt fragili simulacra nitentia cera.

[blocks in formation]

Hic nostrum placabo Jovem Laribusque paternis
Tura dabo, atque omnes violae jactabo colores.
Cuncta nitent; longos erexit janua ramos
Et matutinis operatur festa lucernis.

Nec suspecta tibi sint haec, Corvine; Catullus,
Pro cujus reditu tot pono altaria, parvos

Tres habet heredes. Libet exspectare quis aegram
Et claudentem oculos gallinam impendat amico
Tam sterili. Verum haec nimia est impensa; coturnix
Nulla unquam pro patre cadet. Sentire calorem
Si coepit locuples Gallita et Paccius orbi,
Legitime fixis vestitur tota tabellis

Porticus; exsistunt qui promittunt hecatomben,
Quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
Nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
Bellua concipitur, sed furva gente petita
Arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
Caesaris armentum, nulli servire paratum
Privato; siquidem Tyrio parere solebant

90

95

100

105

Hannibali et nostris ducibus regique Molosso

Horum majores ac dorso ferre cohortes,

Partem aliquam belli et euntem in proelia turrim.

110

Nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum

Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras

Et cadat ante Lares Gallitae victima, sola

Tantis digna deis et captatoribus horum.
Alter enim, si concedas mactare, vovebit

115

De grege servorum magna et pulcherrima quaeque
Corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
Imponet vittas, et si qua est nubilis illi
Iphigenia domi dabit hanc altaribus, etsi

Non sperat tragicae furtiva piacula cervae.

120

« PredošláPokračovať »