Obrázky na stránke
PDF
ePub

Laudo meum civem, nec comparo testamento
Mille rates: nam si Libitinam evaserit aeger,
Delebit tabulas, inclusus carcere nassae,

Post meritum sane mirandum, atque omnia soli
Forsan Pacuvio breviter dabit. Ille superbus
Incedet victis rivalibus. Ergo vides quam
Grande operae pretium faciat jugulata Mycenis.
Vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum;
Possideat quantum rapuit Nero; montibus aurum
Exaequet; nec amet quenquam, nec ametur ab ullo.

125

130

SATIRA XIII.

XEMPLO quodcunque malo committitur ipsi Displicet auctori. Prima est haec ultio, quod se Judice nemo nocens absolvitur, improba quamvis Gratia fallaci Praetoris vicerit urna.

Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti

De scelere et fidei violatae crimine? Sed nec
Tam tenuis census tibi contigit ut mediocris
Jacturae te mergat onus, nec rara videmus
Quae pateris. Casus multis hic cognitus ac jam
Tritus et e medio fortunae ductus acervo.
Ponamus nimios gemitus; flagrantior aequo
Non debet dolor esse viri nec vulnere major.
Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus sacrum tibi quod non reddat amicus
Depositum? stupet haec qui jam post terga reliquit
Sexaginta annos, Fonteio Consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficis usu?
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
Victrix fortunae sapientia: ducimus autem
Hos quoque felices qui ferre incommoda vitae
Nec jactare jugum vita didicere magistra.
Quae tam festa dies ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum

[blocks in formation]

Quaesitum, et partos gladio vel pyxide nummos?
Rari quippe boni: numerus vix est totidem quot
Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
Nona aetas agitur pejoraque secula ferri
Temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
Nomen et a nullo posuit natura metallo.
Nos hominum divumque fidem clamore ciemus,
Quanto Faesidium laudat vocalis agentem
Sportula. Dic, senior bulla dignissime, nescis
Quas habeat Veneres aliena pecunia? nescis
Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, quum
Exigis a quoquam ne pejeret, et putet ullis
Esse aliquod numen templis araeque rubenti?
Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
Sumeret agrestem posito diademate falcem
Saturnus fugiens, tunc quum virguncula Juno
Et privatus adhuc Idaeis Juppiter antris,
Nulla super nubes convivia caelicolarum,
Nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor
Ad cyathos, et jam siccato nectare tergens
Brachia Vulcanus Liparaea nigra taberna.
Prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum
Talis ut est hodie, contentaque sidera paucis
Numinibus miserum urgebant Atlanta minori
Pondere. Nondum aliquis sortitus triste profundi
Imperium, aut Sicula torvus cum conjuge Pluton ;
Nec rota, nec Furiae, nec saxum aut vulturis atri
Poena; sed infernis hilares sine regibus umbrae.
Improbitas illo fuit admirabilis aevo.

Credebant hoc grande nefas et morte piandum,
Si juvenis vetulo non assurrexerat et si
Barbato cuicunque puer, licet ipse videret.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Plura domi fraga et majores glandis acervos.
Tam venerabile erat praecedere quatuor annis,
Primaque par adeo sacrae lanugo senectae!
Nunc si depositum non infitietur amicus,
Si reddat veterem cum tota aerugine follem,
Prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,
Quaeque coronata lustrari debeat agna.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
Hoc monstrum puero aut miranti sub aratro
Piscibus inventis et fetae comparo mulae,
Sollicitus tanquam lapides effuderit imber
Examenque apium longa consederit uva

Culmine delubri, tanquam in mare fluxerit amnis
Gurgitibus miris et lactis vertice torrens.
Intercepta decem quereris sestertia fraude

[blocks in formation]

Sacrilega? Quid si bis centum perdidit alter
Hoc arcana modo? majorem tertius illa

Summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae?
Tam facile et pronum est superos contemnere testes,
Si mortalis idem nemo sciat! Aspice quanta
Voce neget, quae sit ficti constantia vultus.
Per Solis radios Tarpeiaque fulmina jurat
Et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
Per calamos venatricis pharetramque puellae,
Perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem ;
Addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
Quidquid habent telorum armamentaria caeli.
Si vero et pater est, "Comedam," inquit, "flebile nati
Sinciput elixi Pharioque madentis aceto."

Sunt in Fortunae qui casibus omnia ponunt
Et nullo credunt mundum rectore moveri,
Natura volvente vices et lucis et anni,

75

80

85

Atque ideo intrepidi quaecunque altaria tangunt.
Est alius metuens ne crimen poena sequatur;
Hic putat esse deos et pejerat, atque ita secum:
"Decernat quodcunque volet de corpore nostro
Isis et irato feriat mea lumina sistro,

Dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos.
Et phthisis et vomicae putres et dimidium crus
Sunt tanti. Pauper locupletem optare podagram
Nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
Archigene. Quid enim velocis gloria plantae
Praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
Ut sit magna tamen certe lenta ira deorum est.
Si curant igitur cunctos punire nocentes
Quando ad me venient? sed et exorabile numen
Fortasse experiar; solet his ignoscere. Multi
Committunt eadem diverso crimina fato;
Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema."
Sic animum dirae trepidum formidine culpae
Confirmant. Tunc te sacra ad delubra vocantem
Praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.

Nam quum magna malae superest audacia causae,
Creditur a multis fiducia. Mimum agit ille,
Urbani qualem fugitivus scurra Catulli.

Tu miser exclamas ut Stentora vincere possis,

Vel potius quantum Gradivus Homericus: "Audis,
Juppiter, haec nec labra moves, quum mittere vocem
Debueras vel marmoreus vel aeneus? aut cur

In carbone tuo charta pia tura soluta

Ponimus et sectum vituli jecur albaque porci

Omenta? Ut video, nullum discrimen habendum est
Effigies inter vestras statuamque Vagelli."

[ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »