Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem,
Passurus gestis aequanda pericula rebus.
Nullum numen abest si sit Prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, deam. Mensura tamen quae
Sufficiat census si quis me consulat edam:

In quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
Quantum Socratici ceperunt ante penates.
Nunquam aliud Natura aliud Sapientia dicit.
Acribus exemplis videor te claudere: misce
Ergo aliquid nostris de moribus; effice summam
Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
Haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,
Sume duos Equites, fac tertia quadringenta.
Si nondum implevi gremium, si panditur ultra,
Nec Croesi fortuna unquam, nec Persica regna
Sufficient animo, nec divitiae Narcissi,
Indulsit Caesar cui Claudius omnia, cujus
Paruit imperiis uxorem occidere jussus.

315

320

325

330

Q

SATIRA XV.

UIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Aegyptus portenta colat? Crocodilon adorat
Pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin.
Effigies sacri nitet aurea cercopitheci

Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae
Atque vetus Thebe centum jacet obruta portis.
Illic aeluros, hic piscem fluminis, illic
Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.
Porrum et caepe nefas violare et frangere morsu.
O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis
Numina! Lanatis animalibus abstinet omnis
Mensa, nefas illic fetum jugulare capellae;
Carnibus humanis vesci licet. Attonito quum
Tale super coenam facinus narraret Ulixes
Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
Moverat ut mendax aretalogus. "In mare nemo
Hunc abicit, saeva dignum veraque Charybdi,
Fingentem immanes Laestrygonas atque Cyclopas?
Nam citius Scyllam vel concurrentia saxa
Cyanea, plenos et tempestatibus utres
Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes
Et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.
Tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?"
Sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui

5

10

15

20

De Corcyraea temetum duxerat urna;

Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.
Nos miranda quidem sed nuper Consule Junio
Gesta super calidae referemus moenia Copti,
Nos vulgi scelus et cunctis graviora cothurnis.

[blocks in formation]

Nam scelus, a Pyrrha quanquam omnia syrmata volvas, 30
Nullus apud tragicos populus facit. Accipe nostro
Dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
Immortale odium et nunquam sanabile vulnus
Ardet adhuc, Ombos et Tentyra. Summus utrinque
Inde furor vulgo quod numina vicinorum

Odit uterque locus, quum solos credat habendos
Esse deos quos ipse colit. Sed tempore festo

35

Alterius populi rapienda occasio cunctis

Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne

40

Laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia coenae
Sentirent, positis ad templa et compita mensis

Pervigilique toro, quem nocte ac luce jacentem
Septimus interdum sol invenit. Horrida sane
Aegyptus; sed luxuria, quantum ipse notavi,
Barbara famoso non cedit turba Canopo.
Adde quod et facilis victoria de madidis et
Blaesis atque mero titubantibus. Inde virorum
Saltatus nigro tibicine, qualiacunque

Unguenta et flores multaeque in fronte coronae;
Hinc jejunum odium. Sed jurgia prima sonare
Incipiunt animis ardentibus; haec tuba rixae.
Dein clamore pari concurritur, et vice teli
Saevit nuda manus: paucae sine vulnere malae;
Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
Integer. Aspiceres jam cuncta per agmina vultus

[blocks in formation]

Dimidios, alias facies et hiantia ruptis
Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen et pueriles
Exercere acies, quod nulla cadavera calcent:
Et sane quo tot rixantis millia turbae

Si vivunt omnes? Ergo acrior impetus, et jam
Saxa inclinatis per humum quaesita lacertis
Incipiunt torquere, domestica seditioni

Tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus et Ajax,
Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae
Illis dissimiles et nostro tempore natae.
Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero;
Terra malos homines nunc educat atque pusillos:
Ergo deus, quicunque aspexit, ridet et odit.
A diverticulo repetatur fabula. Postquam
Subsidiis aucti pars altera promere ferrum
Audet et infestis pugnam instaurare sagittis ;
Terga fuga celeri praestantibus omnibus, instant
Qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae.
Labitur hinc quidam nimia formidine cursum
Praecipitans capiturque: ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus
Sufficeret, totum corrosis ossibus edit

60

65

70

75

80

Victrix turba; nec ardenti decoxit aeno

Aut verubus; longum usque adeo tardumque putavit
Exspectare focos, contenta cadavere crudo.

Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
Quem summa caeli raptum de parte Prometheus
Donavit terris. Elemento gratulor et te

Exsultare reor.

Sed qui mordere cadaver

Sustinuit nil unquam hac carne libentius edit.

85

Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
Prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
Qui stetit absumpto jam toto corpore, ductis
Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.
Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
Produxere animas; sed res diversa, sed illic
Fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
Extremi, longae dira obsidionis egestas.
Hujus enim quod nunc agitur miserabile debet
Exemplum esse cibi; sicut modo dicta mihi gens
Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant esse parati

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

105

110

Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum
Viribus abnuerit dira atque immania passis,
Et quibus illorum poterant ignoscere manes
Quorum corporibus vescebantur? Melius nos
Zenonis praecepta monent; nec enim omnia, quaedam
Pro vita facienda putat. Sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas.
Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
De conducendo loquitur jam rhetore Thule.
Nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
Virtute atque fide sed major clade Saguntus
Tale quid excusat. Maeotide saevior ara
Aegyptus; quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines (ut jam quae carmina tradunt
Digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
Aut gravius cultro timet hostia. Quis modo casus
Impulit hos? quae tanta fames infestaque vallo

115

120

« PredošláPokračovať »