Obrázky na stránke
PDF
ePub

Arma coegerunt tam detestabile monstrum
Audere? Anne aliam terra Memphitide sicca
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
Qua nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam,
Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi,
Hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis
Et brevibus pictae remis incumbere testae.
Nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
Et similes ira atque fames. Mollissima corda
Humano generi dare se natura fatetur

Quae lacrimas dedit: haec nostri pars optima sensus.
Plorare ergo jubet casum lugentis amici,
Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem
Circumscriptorem, cujus manantia fletu

Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturae imperio gemimus, quum funus adultae

Virginis occurrit, vel terra clauditur infans

125

130

135

Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 140
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,

Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos
A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cujus egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Affectus petere auxilium et praestare juberet,
Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore et proavis habitatas linquere silvas,

145

150

Aedificare domos, Laribus conjungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia, protegere armis
Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
Communi dare signa tuba, defendier isdem
Turribus atque una portarum clave teneri.
Sed jam serpentum major concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera. Quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam
Exspiravit aper majoris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
Perpetuam; saevis inter se convenit ursis.
Ast homini ferrum letale incude nefanda

Produxisse parum est, quum rastra et sarcula tantum
Assueti coquere et marris ac vomere lassi
Nescirint primi gladios extendere fabri.
Aspicimus populos quorum non sufficit irae
Occidisse aliquem, sed pectora, brachia, vultum
Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo,
Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret
Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

Tanquam homine et ventri indulsit non omne legumen?

155

160

165

170

Q

SATIRA XVI.

UIS numerare queat felicis praemia, Galle,
Militiae? Quod si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistola Marti
Et Samia genitrix quae delectatur arena.

Commoda tractemus primum communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat ; immo etsi pulsetur, dissimulet nec
Audeat excussos Praetori ostendere dentes,
Et nigram in facie tumidis livoribus offam,
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaicus judex datur haec punire volenti
Calceus et grandes magna ad subsellia surae,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra
Et procul a signis. Justissima Centurionum.
Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio si justae defertur causa querelae.

Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
Consensu magno efficiunt curabilis ut sit

Vindicta gravior quam injuria. Dignum erit ergo
Declamatoris mulino corde Vagelli,

[blocks in formation]

Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
Millia clavorum. Quis tam procul absit ab Urbe
Praeterea? quis tam Pylades molem aggeris ultra
Ut veniat? Lacrimae siccentur protinus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos,

"Da testem," judex quum dixerit. Audeat ille
Nescio quis pugnos qui vidit dicere, "Vidi,"
Et credam dignum barba dignumque capillis
Majorum. Citius falsum producere testem
Contra paganum possis quam vera loquentem
Contra fortunam armati contraque pudorem.

Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus
Sacramentorum. Convallem ruris aviti

Improbus aut campum mihi si vicinus ademit,
Et sacrum effodit medio de limite saxum
Quod mea cum patulo coluit puls annua libo;
Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos,
Vana supervacui dicens chirographa ligni;
Exspectandus erit qui lites inchoet annus
Totius populi. Sed tunc quoque mille ferenda
Taedia, mille morae; toties subsellia tantum
Sternuntur; tum, facundo ponente lacernas
Caedicio et Fusco jam micturiente, parati
Digredimur lentaque fori pugnamus arena.
Ast illis quos arma tegunt et balteus ambit

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,
Nec res atteritur longo sufflamine litis.

50

Solis praeterea testandi militibus jus

Vivo patre datur: nam quae sunt parta labore
Militiae placuit non esse in corpore census,

Omne tenet cujus regimen pater. Ergo Coranum
Signorum comitem castrorumque aera merentem

[merged small][ocr errors]

Quamvis jam tremulus captat pater. Hunc labor aequus
Provehit et pulcro reddit sua dona labori.
Ipsius certe ducis hoc referre videtur

Ut qui fortis erit sit felicissimus idem,
Ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes

60

« PredošláPokračovať »