Obrázky na stránke
PDF
ePub

KC 17039

Harvard College Library

Gift of

Morris H. Morgan Jan. 1, 1910

BOUND MAY 14 1914

PRAEFATIO.

Egregium Satyricorum par, quod, si quiquam inter scriptores antiquos, verissimae sapientiae plenum cornu effundit, ac, dum suae aetatis mores ob oculos ponit, omnium aetatum vitia perversitatesque perstringit, quoniam novis typis ornare Tauchnitius decreverat: quo difficilior utriusque lectio propter dictionem et res et sententias esse necessario debet, tanto maiori studio adnitendum fuit, ut omnia recte et quantum fieri posset emendate exscriberentur. Et in Persio quidem pristina editio accurate Passowianum, in Iuvenale autem Rupertianum exemplar secuta fuerat; quem utrumque textum non posse amplius servari, hodie ab nemine puto intelligentium addubitabitur. Ceterum neque recentiorum quisquam alterutrum ita perpolitum dederat, ut eius

recensionem presso vestigio potuerimus sequi. Hoc exploratum videbatur, relictis plerisque seriorum opinionibus mutationibusque, ad antiquiores libros redeundum esse, ita tamen, ut et sequiorum reperta, quatenus probari possent, haud omnia reiicerentur. Itaque nos hic in Persio Murmellium, in Iuvenale Ascensium maxime sumus secuti, consultis nusquam non lectionibus, quas in illo Plumius aliique, in hoc apprime Ruperti praeclare enotatas dederant. Interpunctionem innumeris locis meliorem constituimus; argumenta singulis carminibus etsi breviora, attamen quantum potuimus, iusta ac distincta dedimus, quo facilius cuiusque carminis summa colligi posset. Praecipuam pristinae lectionis varieta

tem in calce libelli breviter notavimus.

Scr. d. x. Aug. XLIV.

Weise.

A. PERSII FLACCI

SATIRAE VI.

A

« PredošláPokračovať »