Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hic fiunt homines. Nam si mora longior Urbem
indulsit pueris, non umquam deerit amator:
mittentur braccae, cultelli, frena, flagellum.
Sic praetextatos referunt Artaxata mores.

170

[blocks in formation]

ARG. Abeuntem urbe Umbricium Cumasque migraturum prosequitur poeta; ille autem exponit, quare Roma discedere cupiat, nempe, quia in urbe probitas contemtu sit, vilitas atquemalitia floreat, adulatores, adulteri, Graeculi in gratia sint, divitiae solae magni habeantur, pauperes iaceant, pericula circumquaque immineant, grassatores omnia intuta reddant.

Quamvis digressu veteris confusus amici, laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis destinet, atque unum civem donare Sibyllae. Ianua Baiarum est et gratum litus amoeni secessus. Ego vel Prochytam praepono Suburae. Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum assiduos, ac mille pericula saevae urbis, et Augusto recitantes mense poetas? Sed dum tota domus rheda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus foenumque supellex, (omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor, et eiectis mendicat silva Camenis) in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris. Quanto praestantius esset numen aquae, viridi si margine clauderet undas

5

10

15

20 herba, nec ingenuum violarent marmora tophum? Hic tunc Umbricius, » Quando artibus, inquit, ho

nestis

nullus in Urbe locus, nulla emolumenta labo

rum,

res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras deteret exiguis aliquid: proponimus illuc

25 ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

dum nova canities, dum prima et recta senectus, dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me porto meis, nullo dextram subeunte bacillo. Cedamus patria: vivant Arturius istic

30 et Catulus: maneant, qui nigrum in candida vertunt, quîs facile est aedem conducere, flumina, portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta. Quondam hi cornicines et municipalis arenae 35 perpetui comites, notaeque per oppida buccae, munera nunc edunt et verso pollice vulgi quem libet occidunt populariter: inde reversi conducunt foricas; et cur non omnia? quum sint, quales ex humili magna ad fastigia rerum

40 extollit, quoties voluit Fortuna iocari.

Quid Romae faciam? Mentiri nescio: librum,
si malus est, nequeo laudare et poscere: motus
astrorum ignoro: funus promittere patris

nec volo, nec possum: ranarum viscera numquam 45 inspexi. Ferre ad nuptam, quae mittit adulter, quae mandat, norint alii; me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exec, tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae. Quis nunc diligitur, nisi conscius et cui fervens 50 aestuat occultis animus semperque tacendis?

Nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, participem qui te secreti fecit honesti.

Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult, accusare potest. Tanti tibi non sit opaci

omnis arena Tagi quodque in mare volvitur aurum, 55 ut somno careas, ponendaque praemia sumas tristis, et a magno semper timearis amico.

Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris et quos praecipue fugiam, properabo fateri, nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites, Graecam urbem. Quamvis quota portio faecis Achaei? iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes, et linguam et mores, et cum tibicine chordas obliquas, nec non gentilia tympana, secum vexit, et ad Circum iussas prostare puellas. Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo.

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
viscera magnarum domuum, dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
promtus, et Isaeo torrentior. Ede, quid illum

60

65

70

esse putes: quem vis hominem, secum adtulit ad nos: 75
grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit
Graeculus esuriens: in coelum iusseris, ibit.

Ad summam, non Maurus erat neque Sarmata nec
Thrax,

qui sumsit pennas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? Me prior ille
signabit? fultusque toro meliore recumbet

80

advectus Romam, quo pruna et cottana vento? Usque adeo nihil est, quod nostra infantia coelum 85 hausit Aventinum, bacca nutrita Sabina?

Quid, quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis, 90 miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat, quo mordetur gallina marito. Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis creditur. An melior, quum Thaida sustinet, an, quum uxorem comoedus agit, vel Dorida nullo 95 cultam palliolo? Mulier nempe ipsa videtur, non persona, loqui: vacua et plana omnia dicas infra ventriculum, et tenui distantia rima. Nec tantum Antiochus, nec erit mirabilis illic aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Haemo: 100 natio comoeda est. Rides? maiore cachinno concutitur: flet, si lacrumas conspexit amici, nec dolet: igniculum brumae si tempore poscas, accipit endromiden: si dixeris » aestuo«, sudat. Non sumus ergo pares; melior, qui semper et omni 105 nocte dieque potest alienum sumere vultum, a facie iactare manus, laudare paratus,

si bene ructavit, si rectum minxit amicus, si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo. Praeterea sanctum nihil est et ab inguine tutum; 110 non matrona laris, non filia virgo, neque ipse sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus. Horum si nihil est, aviam resupinat amici. Scire volunt secreta domus, atque inde timeri.

Et quando coepit Graecorum mentio, transi 115 gymnasia, atque audi facinus maioris abollae.

Stoicus occidit Baream, delator amicum,
discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
ad quam Gorgonei delapsa est penna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Erimarchus,
qui gentis vitio numquam partitur amicum,
solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
exiguum de naturae patriaeque veneno,
limine submoveor: perierunt tempora longi
servitii. Nusquam minor est iactura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
currere, quum Praetor lictorem impellat et ire
praecipitem iubeat, dudum vigilantibus orbis,
ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Divitis hic servi claudit latus ingenuorum
filius: alter enim, quantum in legione Tribuni
accipiunt, donat Calvinae vel Catienae,

ut semel atque iterum per illam palpitet: at tu,
quum tibi vestiti facie scorti placet, haeres
et dubitas alta Chionen deducere sella.

Da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes
numinis Idaei: procedat vel Numa, vel qui
servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
protenus ad censum, de moribus ultima fiet
quaestio. Quot pascit servos? quot possidet agri
iugera? quam multa magnaque paropside coenat?
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
tantum habet et fidei. Iures licet et Samothracum
et nostrorum aras; contemnere fulmina pauper
creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis.
Quid, quod materiam praebet causasque iocorum
omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,

120

125

130

135

140

145

« PredošláPokračovať »