Obrázky na stránke
PDF
ePub

120

125

Cœna fedet; gremio jacuit nova nupta mariti.
O proceres, censore opus eft, an harufpice, nobis ?
Scilicet horreres, majoraque monftra putares,
Si mulier vitulum, vel fi bos ederet agnum?
Segmenta, et longos habitus, et flammea fumit,
Arcano qui facra ferens nutantia loro
Sudavit clypeis ancilibus. O pater urbis,
Unde nefas tantum Latiis paftoribus? unde
Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes ?
Traditur ecce viro clarus genere, atque opibus vir:
Nec galeam quaffas, nec terram cufpide pulfas,
Nec quereris patri? vade ergo, et cede severi
Jugeribus campi, quem negligis. Officium cras
Primo fole mihi peragendum in valle Quirini.
Quæ caufa officii? quid quæris? nubit amicus,
Nec multos adhibet. Liceat modo vivere; fient, 135
Fient ifta palam, cupient et in acta referri.

Interea tormentum ingens nubentibus hæret,
Quod nequeunt parere, et partu retinere maritos.
Sed melius, quod nil animis in corpora juris
Natura indulget. Steriles moriuntur, et illis
Turgida non prodeft condita pyxide Lyde;
Nec prodeft agili palmas præbere Luperco.
Vicit et hoc monftrum tunicati fufcina Gracchi,
Luftravitque fuga mediam gladiator arenam,

130

140

Et

Et Capitolinis generofior, et Marcellis,

Et Catulis, Paulique minoribus, et Fabiis, et
Omnibus ad podium spectantibus: his licet ipfum
Admoveas, cujus tunc munere retia mifit.
Effe aliquos Manes, et fubterranea regna,
Et contum, et Stygio ranas in gurgite nigras,

145

150

156

Atque una tranfire vadum tot millia cymba,
Nec pueri credunt, nifi qui nondum ære lavantur.
Sed tu vera puta. Curius quid fentit, et ambo
Scipiada? quid Fabricius, manefque Camilli ?
Quid Cremeræ legio, et Cannis confumpta juventus,
Tot bellorum animæ ; quoties hinc talis ad illos
Umbra venit? cuperent luftrari, fi qua darentur
Sulphura cum tædis, et fi foret humida laurus.
Illuc, heu! miferi traducimur. Arma quidem ultra
Littora Jubernæ promovimus, et modo captas
Orcadas, ac minima contentos nocte Britannos:
Sed quæ nunc populi fiunt victoris in urbe,
Non faciunt illi, quos vicimus: et tamen unus
Armenius Zalates cunctis narratur ephebis
Mollior ardenti fefe indulfiffe tribuno.

Afpice quid faciant commercia: venerat obfes.
Hic fiunt homines. Nam fi mora longior urbem
Indulfit pueris, non unquam deerit amator:
Mittentur braccæ, cultelli, fræna, flagellum..

Sic prætextatos referunt Artaxata mores.

160

165

170

SA

IV

P.S.L.fo.

Q

SATYRA III.

Uamvis digreffu veteris confufus amici,

Laudo tamen vacuis quod fedem figere Cumis

Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ.

Janua Baiarum eft, et gratum littus amœni
Seceffus. Ego vel Prochytam præpono Suburæ.
Nam quid tam miferum, tam folum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapfus
Tectorum affiduos, ac mille pericula fævæ
Urbis, et Augufto recitantes menfe poëtas?
Sed dum tota domus rheda componitur una,
Subftitit ad veteres arcus, madidamque Capenam;
Hîc ubi nocturnæ Numa conftituebat amicæ.
Nunc facri fontis nemus, et delubra locantur
Judæis, quorum cophinus fœnumque, fupellex.
Omnis enim populo mercedem pendere juffa eft
Arbor, et ejectis mendicat filva camœnis.

5

10

15

In vallem Ægeriæ descendimus, et speluncas
Diffimiles veris. Quanto præftantius effet
Numen aquæ, viridi fi margine clauderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum? 20
Hic tunc Umbritius: Quando artibus, inquit, honeftis
Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

Res

« PredošláPokračovať »