Obrázky na stránke
PDF
ePub

ille supercilium madida fuligine tinctum
obliqua producit acu pingitque trementis.
attollens oculos; vitreo bibit ille priapo
reticulumque comis auratum ingentibus implet
caerulea indutus scutulata aut galbina rasa
et per Iunonem domini iurante ministro ;
ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,
Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
armatum cum iam tolli vexilla iuberet-

res memoranda novis annalibus atque recenti
historia, speculum civilis sarcina belli.
nimirum summi ducis est occidere Galbam
et curare cutem, summi constantia civis
Bebriacis campis spolium adfectare Palati
et pressum in facie digitis extendere panem,
quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe,
maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina-.
hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,
hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi
libertas et crine senex fanaticus albo

95

100

105

110

sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister.

quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam

115

more supervacuam cultris abrumpere carnem ? quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem cornicini, sive hic recto cantaverat aere; signatae tabulae, dictum feliciter,' ingens cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.

120

o proceres, censore opus est an haruspice nobis ?
scilicet horreres maioraque monstra putares,
si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?
segmenta et longos habitus et flammea sumit,
arcano qui sacra ferens nutantia loro
sudavit clupeis ancilibus.

o pater urbis,

unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde

125

haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,
nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
nec quereris patri ? vade ergo et cede severi
iugeribus campi, quem neglegis. officium cras
primo sole mihi peragendum in valle Quirini.'
quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus
nec multos adhibet.' liceat modo vivere: fient,
fient ista palam, cupient et in acta referri.
interea tormentum ingens nubentibus haeret,
quod nequeant parere et partu retinere maritos.
sed melius, quod nil animis in corpora iuris
natura indulget: steriles moriuntur, et illis.
turgida non prodest condita pyxide Lyde,
nec prodest agili palmas praebere luperco.

130

135

140

[blocks in formation]

et contum et Stygio ranas in gurgite nigras
atque una transire vadum tot milia cumba
nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
sed tu vera puta. Curius quid sentit et ambo
Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,
tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
umbra venit ? cuperent lustrari, si qua darentur
sulpura cum taedis et si foret umida laurus.
illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra
litora Iuvernae promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,
sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,

150

155

160

non faciunt illi quos vicimus. et tamen unus
Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
aspice quid faciant commercia: venerat obses,
hic fiunt homines. nam si mora longior urbem
indulsit pueris, non numquam derit amator.
mittentur bracae cultelli frena flagellum:
sic praetextatos referunt Artaxata mores.

SATVRA III

Quamvis digressu veteris confusus amici, laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum civem donare Sibyllae.

165

170

ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae;

5

nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non

deterius credas horrere incendia, lapsus

tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
urbis et Augusto recitantes mense poetas ?
sed dum tota domus raeda componitur una,
substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
hic ubi nocturnae Numa constituebat amicae—
nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis quorum cophinus faenumque supellex,
omnis enim populo mercedem pendere iussa est
arbor et eiectis mendicat silva Camenis-
in vallem Egeriae descendimus et speluncas
dissimiles veris. quanto praesentius esset
numen aquis, viridi si margine cluderet undas
herba nec ingenuum violarent marmora tofum.

6

hic tunc Vmbricius quando artibus' inquit 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc

10

15

20

ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

25

dum nova canities, dum prima et recta senectus,

dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
cedamus patria. vivant Artorius istic

et Çatulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
quis facile est aedem conducere flumina portus,
siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
et praebere caput domina venale sub hasta.
quondam hi cornicines et municipalis harenae
perpetui comites notaeque per oppida buccae,
munera nunc edunt et verso pollice vulgus

30

35

cum iubet, occidunt populariter inde reversi tr

(conducunt foricas) et cur non omnia? cum sint, quales ex humili magna ad fastigia rerum

40

extollit quotiens voluit Fortuna iocari.

quid Romae faciam ? mentiri nescio; librum,
si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
astrorum ignoro; funus promittere patris

nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
quae mandat, norunt alii me nemo ministro
fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
mancus et extinctae, corpus non utile, dextrae.
quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
aestuat occultis animus semperque tacendis ?
nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
participem qui te secreti fecit honesti :
carus erit Verri, qui Verrem tempore quo vult
accusare potest. tanti tibi non sit opaci

45

50

omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum,

55

ut somno careas ponendaque praemia sumas tristis et a magno semper timearis amico.

quae nunc divitibus gens acceptissima nostris, et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

[ocr errors][merged small]

nec pudor opstabit. non possum ferre, Quirites,

Graecam urbem ; quamvis quota portio faecis Achaei?

iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes

et linguam et mores et cum tibicine chordas

obliquas nec non gentilia tympana secum vexit et ad circum iussas prostare puellas.

ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra

rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo.

hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

[merged small][ocr errors]

もい

65

hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis Esquilias dictumque petunt a vimine collem, viscera magnarum domuum dominique futuri. ingenium velox, audacia perdita, sermo

70

promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum

esse putes. quemvis hominem secum attulit ad nos :

75

grammaticus rhetor geometres pictor aliptes

augur schoenobates medicus magus, omnia novit Graeculus esuriens; in caelum, iusseris, ibit.

in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
signabit fultusque toro meliore recumbet,
advectus Romam quo pruna et cottona vento?
usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
hausit Aventini baca nutrita Sabina ?
quid quod adulandi gens prudentissima laudat
sermonem indocti, faciem deformis amici,
et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
miratur vocem angustam, qua deterius nec
ille sonat quo mordetur gallina marito?
haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
creditur. an melior, cum Thaida sustinet aut cum
uxorem comoedus agit vel Dorida nullo

80

85

90

« PredošláPokračovať »