ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu pingitque trementis. attollens oculos; vitreo bibit ille priapo reticulumque comis auratum ingentibus implet caerulea indutus scutulata aut galbina rasa et per Iunonem domini iurante ministro ; ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat armatum cum iam tolli vexilla iuberet-
res memoranda novis annalibus atque recenti historia, speculum civilis sarcina belli. nimirum summi ducis est occidere Galbam et curare cutem, summi constantia civis Bebriacis campis spolium adfectare Palati et pressum in facie digitis extendere panem, quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe, maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina-. hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae, hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi libertas et crine senex fanaticus albo
sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni gutturis exemplum conducendusque magister.
quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam
more supervacuam cultris abrumpere carnem ? quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem cornicini, sive hic recto cantaverat aere; signatae tabulae, dictum feliciter,' ingens cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.
o proceres, censore opus est an haruspice nobis ? scilicet horreres maioraque monstra putares, si mulier vitulum vel si bos ederet agnum? segmenta et longos habitus et flammea sumit, arcano qui sacra ferens nutantia loro sudavit clupeis ancilibus.
unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde
haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes? traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir, nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas, nec quereris patri ? vade ergo et cede severi iugeribus campi, quem neglegis. officium cras primo sole mihi peragendum in valle Quirini.' quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus nec multos adhibet.' liceat modo vivere: fient, fient ista palam, cupient et in acta referri. interea tormentum ingens nubentibus haeret, quod nequeant parere et partu retinere maritos. sed melius, quod nil animis in corpora iuris natura indulget: steriles moriuntur, et illis. turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco.
et contum et Stygio ranas in gurgite nigras atque una transire vadum tot milia cumba nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur. sed tu vera puta. Curius quid sentit et ambo Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli, quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus, tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos umbra venit ? cuperent lustrari, si qua darentur sulpura cum taedis et si foret umida laurus. illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra litora Iuvernae promovimus et modo captas Orcadas ac minima contentos nocte Britannos, sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
non faciunt illi quos vicimus. et tamen unus Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis mollior ardenti sese indulsisse tribuno. aspice quid faciant commercia: venerat obses, hic fiunt homines. nam si mora longior urbem indulsit pueris, non numquam derit amator. mittentur bracae cultelli frena flagellum: sic praetextatos referunt Artaxata mores.
Quamvis digressu veteris confusus amici, laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis destinet atque unum civem donare Sibyllae.
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae;
nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
deterius credas horrere incendia, lapsus
tectorum adsiduos ac mille pericula saevae urbis et Augusto recitantes mense poetas ? sed dum tota domus raeda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. hic ubi nocturnae Numa constituebat amicae— nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis quorum cophinus faenumque supellex, omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor et eiectis mendicat silva Camenis- in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris. quanto praesentius esset numen aquis, viridi si margine cluderet undas herba nec ingenuum violarent marmora tofum.
hic tunc Vmbricius quando artibus' inquit 'honestis nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
dum nova canities, dum prima et recta senectus,
dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me porto meis nullo dextram subeunte bacillo. cedamus patria. vivant Artorius istic
et Çatulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, quis facile est aedem conducere flumina portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta. quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae, munera nunc edunt et verso pollice vulgus
cum iubet, occidunt populariter inde reversi tr
(conducunt foricas) et cur non omnia? cum sint, quales ex humili magna ad fastigia rerum
extollit quotiens voluit Fortuna iocari.
quid Romae faciam ? mentiri nescio; librum, si malus est, nequeo laudare et poscere; motus astrorum ignoro; funus promittere patris
nec volo nec possum; ranarum viscera numquam inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae, corpus non utile, dextrae. quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens aestuat occultis animus semperque tacendis ? nil tibi se debere putat, nil conferet umquam, participem qui te secreti fecit honesti : carus erit Verri, qui Verrem tempore quo vult accusare potest. tanti tibi non sit opaci
omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
ut somno careas ponendaque praemia sumas tristis et a magno semper timearis amico.
quae nunc divitibus gens acceptissima nostris, et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
nec pudor opstabit. non possum ferre, Quirites,
Graecam urbem ; quamvis quota portio faecis Achaei?
iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes
et linguam et mores et cum tibicine chordas
obliquas nec non gentilia tympana secum vexit et ad circum iussas prostare puellas.
ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra
rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo.
hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis Esquilias dictumque petunt a vimine collem, viscera magnarum domuum dominique futuri. ingenium velox, audacia perdita, sermo
promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum
esse putes. quemvis hominem secum attulit ad nos :
grammaticus rhetor geometres pictor aliptes
augur schoenobates medicus magus, omnia novit Graeculus esuriens; in caelum, iusseris, ibit.
in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis. horum ego non fugiam conchylia? me prior ille signabit fultusque toro meliore recumbet, advectus Romam quo pruna et cottona vento? usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum hausit Aventini baca nutrita Sabina ? quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat quo mordetur gallina marito? haec eadem licet et nobis laudare, sed illis creditur. an melior, cum Thaida sustinet aut cum uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
« PredošláPokračovať » |